The College of Minor Canons
Ordinance of Bishop Braybroke, 1395-7

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'The College of Minor Canons: Ordinance of Bishop Braybroke, 1395-7', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 360-364. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49160 Date accessed: 18 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

VII. ORDINACIO ROBERTI EPISCOPI LONDON SUPER STATUM MINORUM CANONICORUM, CUM CONFIRMACIONE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS, AC ECIAM DECANI ET CAPITULI. (fn. 1) 1395–7.

Universis sancte matris Ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint, Robertus, (fn. 2) permissione Divina London Episcopus, Salutem in Eo qui omnium existit vera salus. Pastoralis officii cura nos excitat et inducit ut circa ea que ad divini cultus augmentum tendere valeant diligenter intendamus, et ea in quantum possumus ad debitum deducamus effectum. Cum igitur certi Capellani, in numero duodecim, qui vulgariter Minores Canonici Ecclesie nostre London nuncupantur, habitum, videlicet, superpellicia, cum Almuciis de Calabre et Capis nigris gerentes, quorum duo dicuntur Cardinales, in Ecclesia nostra London ad honorem Dei et divini cultus incrementum ab olim fuerint ordinati et stabiliti, qui habitaciones tam infra clausum Ecclesie predicte, quam extra, ex assignacione Capituli ejusdem Ecclesie optinuerint et de jure optinent singillatim, ac quidam Deo devoti, pro eo, quod iidem duodecim Minores Canonici hospicia sua in hujusmodi habitacionibus disparsim, et non in communi tenebant, considerantes quod melius et decencius foret ipsos horis refectoriis insimul in communi quam disparsim commorari, pia intencione commoti, quandam aulam cum domibus officiorum necessariis juxta Cimiterium Ecclesie predicte pro eorum hospicio in communi simul in mensa tenendo ordinaverint et de novo construxerint, quam quidem Aulam iidem Minores Canonici deinceps continue tenebant et tenent insimul horis debitis ad vescendum, et exnunc et imposterum pro caritatis et devocionis fervore accrescendo, prout honestati convenit, in eadem aula insimul in mensa morari intendunt, ac perplures Christi fideles ipsorum Canonicorum inopiam et indigenciam pie respicientes, diversos redditus et possessiones eisdem Canonicis pro eorum relavamine caritative dati extiterint et assignati, et ut specialiter, Deo animante, dabuntur et concedentur: Hinc est cum nos honestam conversacionem et continuam ac ferventem devocionem dictorum duodecim Minorum Canonicorum in Ecclesia nostra London die ac nocte diligencius cuncta regentium famulancium et pro magna parte indies pondus diei et estus sustinencium in eadem prospexerimus, et eos ad persistendum in eorum laudabili proposito hactenus inchoato alicere curaverimus et confovere, necnon ea ampliare que ad honorem Dei et Ecclesie nostre London tendere dinoscuntur, ut in illa flores honoris pocius et fructus honestatis in ubertate succrescant, tractatu diligenti et deliberacione matura cum Capitulo nostro in ca parte prehabitis (fn. 3) et ut dicti Duodecim Minores Canonici, eorumque successores quicumque, pro salubri statu excellentissimi Principis Domini nostri Ricardi, Regis Anglie et ffrancie et Domini Hibernie illustris, et Thome Arundell, Archiepiscopi Eboracensis, et nostri Roberti Braybrok, Episcopi London, ac pro animabus pie memorie Anne, nuper Regine Anglie, dicti Domini nostri Regis Consortis, ipsiusque Domini Regis cum ab hac luce migraverit, et progenitorum suorum ac nostrorum Thome et Roberti in fata decedencium, et omnium fidelium defunctorum suppliciter orent imperpetuum : Volumus et ordinamus quod de cetero iidem Duodecim Minores Canonici Ecclesie nostre predicte, et eorum successores, sint, atque nuncupentur, et habeantur Collegium Duodecim Minorum Canonicorum Ecclesie Sancti Pauli, futuris temporibus imperpetuum. Dictaque Aulam et edificia per dictos Minores Canonicos infra clausum Ecclesie nostre London predicte per ipsos Canonicos inhabitata, et per ipsos et eorum successores imposterum inhabitanda, eis in locum erigimus collegiatum. Et in signum ordinacionis et ereccionis hujus Johannem Lynton unum de duodecim Minoribus Canonicis predictis in Magistrum et Custodem dictorum Minorum Canonicorum et Collegii predicti preficimus, eligimus, et nominamus, ipsique Johanni administracionem bonorum dicti Collegii committimus, eundemque Johannem statum ac officium dicti Collegii exercere, regere, et gubernare volumus, quousque ipse vel alius Canonicus dicti Collegii per ipsos Canonicos juxta ordinacionem in futurum per eosdem Canonicos faciendam eligatur et proficiatur, nullius licencia in ea parte petita sive requirenda, seu aliquali confirmacione expectanda, sed statim facta eleccione per dictos Minores Canonicos vel majorem et saniorem partem eorundem, habeat electus potestatem, ipso facto, proessendi, regendi, et gubernandi, omniaque exercendi et faciendi que ad officium Magistri seu Custodis dicti Collegii pertinent in hac parte. Volumus eciam quod iidem duodecim Minores Canonici habeant commune Sigillum pro negociis et agendis Collegii predicti serviturum, ac cistam communem in qua sigillum hujus et eorum munimenta communia reponi valeant et conservari; ac quod ipsi ut Collegium agere poterint et se defendere tam in foro ecclesiastico, quam seculari, in accionibus realibus et personalibus quibuscunque; necnon quod ipsi Canonici et eorum successores nomine ipsorum et Collegii eorundem jura spiritualia et temporalia eis collata et conferenda recipere et habere, ac libere disponere valeant de eisdem, quatenus in nobis est, habilitamus, proviso semper et adjecto, quod ipsi Minores Canonici in Ecclesia nostra predicta officiant et Deo deserviant in divinis prout ipsi et eorum precessores et predecessores ante ordinacionem istam et ereccionem Collegii hujus officiare et deservire consueverant, ffructusque et emolumenta quecumque eisdem ab antiquo in hac parte debita et consueta eciam pro futuris temporibus integre percipiant et habeant, et de eisdem libere disponant; necnon Decano et Capitulo Ecclesie nostre modernis et eorum successoribus immediate subsint, obediant, et intendant, prout subesse, obedire, et intendere consueverant temporibus retroactis. Salvis his semper in omnibus et per omnia que in presenti ordinacione nostra et ereccione Collegii antedicti promittuntur, quibus nolumus in aliquo derogari. Volumus eciam insuper et ordinamus, quod collaciones et investiture ipsorum Minorum Canonicatuum, cum vacaverint, ad ipsos Decanum et Capitulum suosque successores futuris temporibus pertineant, sicuti de more et usu antiquis pertinere noscebantur, ereccione dicti Collegii non obstante. In quorum omnium testimonium atque fidem sigillum nostrum presentibus apposuimus. Datum London, in Palacio nostro, primo die Julii, anno Domini millesimo cccmo nonogesimo quinto, et nostre consecracionis quartodecimo.

Et nos, Decanus (fn. 4) et Capitulum Ecclesie London, premissa omnia per prefatum Reverendum in Christo Patrem Episcopum London facta, gesta, et habita, de consensu nostro communi approbamus, ratificamus, et, quantum in nobis est, confirmamus. In cujus rei testimonium et fidem presentes literas Sigilli nostri communis appensione fecimus communiri. Datum in Domo nostra Capitulari, quoad sigilli nostri appensionem, septimo die mensis Julii, anno Domini supradicto.

Et nos, Thomas, (fn. 5) permissione Divina Cantuariensis Archiepiscopus, tocius Anglie primas, et Apostolice sedis legatus, Civitatem et diocesim London jure nostro metropolitico actualiter visitantes, premissa omnia et singula per venerabilem ffratrem nostrum Dominum Robertum, eadem gracia Episcopum London, ac Decanum et Capitulum gesta et facta diligenter in nostra visitacione Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli London inspicientes et examinantes, eadem auctoritate nostra metropolitica, confirmamus, approbamus, et ratificamus per presentes. In cujus rei testimonium atque fidem perpetuam Sigillum nostrum presentibus apposuimus. Datum in Domo Capitulari Ecclesie Sancti Pauli predicte, quarto die Julii, anno Domini millesimo cccmo nonogesimo septimo, et nostre translacionis anno primo.

Actum super Statuto, Ordinacione, et juramenti prestacione infrascriptis factum per Custodem et Collegium xijcim Minorum Canonicorum Ecclesie London predicte. (fn. 6)

Anno ab incarnacione Domini secundum cursum et computacionem Ecclesie Anglicane millesimo CCCmo nonogesimo quinto, indiccione quarta, Pontificatus Sanctissimi in Christo ac Domini nostri Domini Bonifacii divina providencia Pape noni anno septimo, mensis Marcii die secunda, in Oratorio Reverendi in Christo Patris ac Domini, Domini Roberti, Dei gracia London Episcopi, infra Palacium suum London situatum, coram eodem Reverendo Patre in presencia Notariorum et aliorum testium subscriptorum constituti personaliter honesti et discreti viri Domini Robertus Dokesworth, Custos Collegii duodecim Minorum Canonicorum Ecclesie Sancti Pauli London, Johannes Lynton, Cardinales, Richardus Cotell, Willielmus Rytthyn, Thomas Hunte, Henricus Assh, Johannes Lynne, Thomas Athelard, Ricardus Churston, Ricardus Hokyngton, Willielmus ffrankelyn, et Johannes Hatfeld, Minores Canonici Ecclesie London, Collegium predictum, cum non plures in numero tunc fuerunt, facientes, tactis per ipsos et eorum quemlibet sacrosanctis Dei evangeliis, non coacti nec inducti ad hoc, set eorum pura, spontenea, libera, et mera voluntate ac motu proprio statuerunt, ordinarunt, et jurarunt, ac quilibet corum juravit, prout inferius continetur.

Item, statuimus et ordinamus pro nobis et successoribus nostris quibuscumque imperpetuum, quod nos et quicunque successores nostri, habebimus et habebunt in oracionibus nostris et suis memoriam specialem et precipuam, ac specialiter orabimus et orabunt dicti successores nostri pro salubri statu excellentissimi Principis Domini nostri Domini Ricardi, Dei gracia Regis Anglie et ffrancie, ac Domini Hibernie, fundatoris nostri, statuque et prosperitate ipsius ac reverendorum in Christo patrum Dominorum Thome, Archiepiscopi Eboracensis, Roberti, London Episcopi, (fn. 7) et Johannis Lynton Minoris Canonici et Cardinalis Ecclesie London, et quamdiu vita duxerint in humanis; necnon, pro animabus recolende memorie Anne, Regine Anglie, nuper Consortis prefati Domini nostri Regis, et Johannis Ware, quondam Minoris Canonici Ecclesie predicte, ipsorumque Domini Regis, Thome, Roberti, et Johannis Lynton predicti, cum ab hac luce migraverint, progenitorumque ejusdem Domini Regis ac prefatorum Thome et Roberti, et omnium benefactorum nostrorum et fidelium defunctorum; quodque tactis per nos sacrosanctis evangeliis, ad ea juramus quod nos, Magister sive Custos, et Minores Canonici predicti, ista Statutum et Ordinacionem pro toto tempore vite nostre quo Minores Canonici fuerimus et fuerint, fideliter observabimus, et observabit quilibet nostrum, et ea per idem tempus faciemus fideliter observari: ac insuper faciemus quemlibet Minorem Canonicum per totum tempus predictum inter nos recipiendum, antequam ad communionem seu commodum aliquod in Aula nostra et Collegio recipiatur, illud idem prestare juramentum, et quod quicumque recipiendi et admittendi hujusmodi compellent suos successores ad consimile juramentum prestandum et subeundum perpetuo in futurum. Volumus nichilominus, pro nobis ac successoribus nostris, et expresse concedimus et consentimus nostris mera et expressa ac libera voluntate, quod si, et in eventum, quod absit, quod nos aut successores nostri in aliquo premissorum defecerimus aut defecerint, et hoc veraciter repertum fuerit in Visitacione Domini Episcopi London pro tempore existentis de triennio in triennium facienda, quod extunc incurramus et incurrant dicti successores nostri hujusmodi, ipso facto, penam et mulctam decem librarum sterlingorum per ipsum reverendum Patrem Custodemve Veteris Operis Ecclesie London predicte operi ejusdem de bonis nostris communibus et eorum levandarum et absque difficulate realiter persolvendarum, et hoc tociens quociens reperti fuerimus seu reperti fuerint successores nostri culpabiles sive necgligentes in premissis; et presertim in exaccione et prestacione juramenti prenotati Statuto et Ordinacione nostris premissis in suo robore et effectu nichilominus perpetuum duraturis. Necnon juramus et jurabunt successores nostri quicunque pro eorum temporibus successivis et eorum quocumque successores idem prestari juramentum facient, quod nos et ipsi observabimus et observabunt quecumque Statuta et Ordinaciones licita, honesta, et necessaria, per nos facienda que pro utilitate et commodo Collegii nostri fieri contigerint, et per ipsum reverendum Patrem Dominum London Episcopum ad instanciam nostram confirmata inviolate observabimus et observabunt pro perpetuo, sub pena per Dominum Episcopum London in hac parte limitanda, quibuscumque obedienciis juris que diccionibus de jure Consuetudinis, seu Statuto Dominis Decano et Capitulo Ecclesie London per Minores Canonicos ejusdem Ecclesie hactenus debitis et fieri consuetis, presuppositis et semper salvis.

Presentibus in hac parte Domino Johanne Wyke, ac Magistro Johanne Coumbe seniore,— Diocesis, et Domino Johanne Ethenham, Presbitero Lincolniensis Diocesis, necnon Thoma Horstone, Notario.

Footnotes

1 Printed from the original preserved amongst the Archives of the Minor Canons: the three seals still remain.
2 Robert de Braybroke, consecrated Bishop of London 5 January, 1381-2; died 28 August, 1404.
3 In the margin is written, in an old, but not contemporary, hand : "hujusque nuda repetitio literarum patentium de xviijo anno Richardi Secundi super fundacionem collegii predicti."
4 Thomas de Evere, or Eure, Dean in 1389, died 9 October, 1400.
5 Thomas Arundel, Archbishop of Canterbury; translated from York to Canterbury by papal bull dated 25 Sept. 1396, enthroned 19 July, 1397: in the second year of his translation he was attainted of high treason and compelled to leave the kingdom; restored 21 Oct. 1399, died 19 Feb. 1414.
6 The following Act is transcribed from the original entry in the Episcopal Registers: (see Register Braybrooke, fo. 344 b), where it follows immediately after the record of the matter just printed.
7 Thomas Arundel, Archbishop of York, and Robert Braybrooke, Bishop of London. See notes, supra, pp. 360, 362.