I. PRIVILEGIUM QUOD ATTULIT ERKENþALDUS EPISCOPUS DE ROMA. (fn. 1)
Dilectissimo nobis Erkenþaldo, Episcopo (fn. 2) Monasterii Sancti Pauli, Agatho Papa (fn. 3) servus
servorum Dei. Que ad securitatem et refugium fildeliter Deo servientium pertinent sollerti cura
speculatoris oportet perspicere vigilantiam, ut dum immunitati devote Deo servire cupientium
prospexerit, plurimos ad bone conversationis indolem provocet. Rogas pro hoc privilegio ex
Apostolica auctoritate concesso sub tuitionem hujus ac regulam perhenniter conservari, hujus
postulationis probabilem ac spiritualem judicantes intentum, quod etiam maximos presules et
doctores ecclesie fecisse meminimus: Statuimus atque decernimus venerabile Monasterium in
Lundonia Civitate quod dedicatum est in nomine Sancti Pauli Apostoli gentium doctoris, cujus
divina dignatio preesse nos voluit, ita videlicet, ut nichil de rebus Ecclesie vel materiis in cjus
nomine oblatis ac consecratis ab jure venerabilis Monasterii a tua reverentia subtrahatur. Igitur
pacifico tempore a Deo concesso, qui ad Episcopatus ministerium delatus fuerit, se ipsum apostolicis representet obtutibus, ut ex hoc illibatam firmitatem obtineat; si vero presbiterum, ob
missarum sollempnia sibi poposcerit consecrari. Dum vero ad percipiendam laborum vicissitudinem de hoc migraverit a seculo, eligendi Episcopum licentiam soli congregationi ejusdem
venerabilis Monasterii concedimus. Siquis vero hanc libertatem augere voluerit, adaugeat
Omnipotens Deus sibi longevam in hoc seculo vitam, et post finem istius vite celestis regni
jocunditatem. Siquis vero, quod non optamus, hujus decreti sincrafam (fn. 4) infringere temptaverit,
aut aliter quam a nobis statutum est mutare studuerit, sit a consortio Christi ecclesie et a collegio
omnium Sanctorum in hoc et in futuro seculo segregatus.
At the foot of fo. 2 a, in a hand nearly contemporary with the text, the following notes are
written:—
Athelbertus, fundator Ecclesie Sancti Pauli London, contulit eidem Ecclesie xxiiij hidas et
Tillingham.
Edwardus, filius Aluredi regis, ad peticionem Sancti Erkenwaldi, tunc Episcopi London,
contulit Harling et Chingeford.
Ethelstan, filius regis Edwardi primi, contulit Sandone, Roche, Erdeleye, Luffenhale, Belchamp, Wucham, Tidwoldurcon, Runewell, Edulnesnasse, Dractone, Berns, Nesdone,
Wilesdone. (fn. 5)
Edgar, filius Edmundi fratris regis Adestani, contulit Nastok.