IV. EXTRACTA DE CARTA CIVITATIS LONDON. (fn. 1)
Inspeximus eciam quandam Cartam quam predictus pater noster fecit Majori et Civibus
London in hec verba:—
Henricus, Dei gracia Rex Anglie et francie et Dominus Hibernie, Dux Normannie, Aquitanie, et Comes Andegavensis, Archiepiscopis, etc: Salutem. Sciatis nos concessisse et hac carta
nostra confirmasse, pro nobis et heredibus nostris, quod Major et Cives noster London habeant
et teneant omnes libertates et liberas consuetudines suas quas habucrint tempore Regis Henrici
avi nostri, et quas habent per cartas antecessorum nostrorum Regum Anglie sicud eas meliores
et liberiores habuerunt, et quod eas imperpetuum et de cetero libere et plene utantur eisdem.
Concessimus eciam eisdem Civibus quod quemlibet Majorem quem eligerint in Civitate predicta
London, nobis, aut heredibus nostris existentibus, apud Westmonasterium presentare possint
annuatim Baronibus nostris de Scaccario nostro, ut ab eisdem tanquam Major admittatur; ita
tamen quod in proximo adventu nostro sive heredum nostrorum usque Westmonasterium vel
London, nobis aut heredibus nostris representetur et in Majorem admittatur. Et volumus et
precipimus pro nobis et heredibus nostris, quod de firma Civitatis London allocentur vicecomitibus nostris ejusdem Civitatis annuatim in compoto suo ad Scaccariam nostram vij. libras
pro libertate Sancti Pauli London. Et quod iidem Cives per totam potestatem nostram, tam
citra mare quam extra, sint quieti de omni Teolonio et Consuetudine imperpetuum, sicud in cartis
predictorum Regum continetur. Et prohibemus super forisfacturam nostram ne aliquis ultra
hanc libertatem et concessas nostras ipsos Cives inquietare vel vexare de cetero presumat. Hiis
testibus, etc. Datum apud Windesore, xij die Junii Anno regni nostri xxxvijo (fn. 2)
Footnotes
| 1 |
Inserted at the end of MS. C in a hand c. 1500. |
| 2 |
12 June, 37 Henry III. = 1252. |