Illustrative Documents
Agreements of several cathedrals concerning vacant episcopal seats, 1261-68

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Illustrative Documents: Agreements of several cathedrals concerning vacant episcopal seats, 1261-68', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 382-386. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49171 Date accessed: 23 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

V. COMPOSITIONES LONDON, SARUM, LINCOLN ET WIGORN. (fn. 1) ECCLESIARUM SUPER JURISDICTIONES EXTRAORDINARIAS, VACANTIBUS DICTIS ECCLESIIS, ET PROFICIENDA OFFICIA IBIDEM. (fn. 2)

Imprimis, vacante sede London Decanus et Capitulum ejusdem presentabunt domino Archiepiscopo Cantuariensi duos vel tres Canonicos Majores de dicto Capitulo, et Archiepiscopus unum ex eis in officialem suum præficiet, sede vacante, juxta formam compositionis Bonifacii, (fn. 3) nuper Cantuariensis Archiepiscopi, quæ sequitur sub verbis sequentibus in hunc modum:

Universis Sanctæ Matris Ecclesiæ filiis præsentis scripti continentiam audituris. Robertus, miseratione divina Cantuariensis Archiepiscopus, (fn. 4) totius Angliæ Primas, et Decanus et Capitulum Sancti Pauli London, salutem eternam in Domino. Vacante nuper sede London per mortem bonæ memoriæ Henrici de Sandwico, (fn. 5) quondam London Episcopi, cum inter nos contentionis materia moveretur ratione cujusdam compositionis inter felicis recordationis Bonifacium, Cantuariensem Archiepiscopum, et nos Decanum et Capitulum, super Jurisdictione et potestate Episcopali in civitate et diocesi London, sede London vacante, dudum initæ, cujus Compositionis tenor talis est:—

Universis Sanctæ Matris Ecclesiæ filiis præsentis scripti continentiam audituris, (fn. 6) Bonifacius, miseratione divina Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliæ Primas, et Decanus et Capitulum Sancti Pauli London ad perpetuam memoriam rei gestæ. Litium, quas effrenata sæpenumero parit cupiditas, quas mendacii pater, ut gregem dominicum a via deviet veritatis, seminare satagit, fluctibus involuti, ad pacis serenitatem, cujus Author est Altitonans, qui exuberat omnem sensum, quam sequentes, qui pax vera dicitur propriorum beatificat appellatione filiorum, quatenus multiplex discordiæ calamitas pacis lenitate sopiatur, juxta divinæ legis et humanæ testimonium, cogitatione quadam verecundia se convertunt. Hinc est, quod nos litem quæ super jurisdictione et potestate Episcopali in civitate et diocesi London, sede London vacante, inter nos coram Judicibus a summo Pontifice delegatis erat exorta, totaliter relinquentes, Excelsi dextra hanc mutationem faciente, mediantibus bonis viris ecclesiarum nostrarum indempnitati consulendo formam pacis minutius infrascriptam; videlicet, quod Decanus et Capitulum London quotiens in futurum sedem London per mortem Episcopi vel cessionem seu alio quoquomodo vacare contigerit, duos vel tres de Majoribus Canonicis, vel unum de Minoribus Canonicis cum uno vel duobus de Majoribus nominabunt infra tres vel quatuor dies, cum certum fuerit prædicto Capitulo sedem London vacare; quorum nomina, cum festinatione qua fieri poterit, Domino Archiepiscopo, si fuerit in provincia, vel ejus officiali si fucrit extra, destinabunt; de quibus unum eliget, faciet et constituet Dominus Archiepiscopus vel ejus officialis, ipso Archiepiscopo agente extra provinciam, officialem London, ad exercendam omnimodam et plenariam jurisdictionem Episcopalem nomine dicti Archiepiscopi toto tempore vacationis in civitate et diocesi London.

Idem vero Officialis, antequam jurisdictionem incipiat exercere, predicto domino Archiepiscopo corporale præstabit juramentum, vel alii cui committatur hujusmodi juramentum in Civitate vel Diocesi recipiendum, si fuerit in provincia; vel si extra provinciam, officiali Cantuariensi vel ei cui simpliciter idem officialis simile juramentum præstabit, quod officium sibi commissum legaliter et fideliter exequetur, et quod subditos, Clericos et Laicos, Religiosos et Seculares, prædictarum civitatis et diocesis per malitiam seu injuriam non concutiet, vel in rebus seu personis injuste gravabit scienter, nec indebite molestabit, immo ab oppressionibus et illicitis exactionibus penitus abstinebit.

Juramentum officialis præstandum Decano et Capitulo.

Jurabit etiam coram Decano et Capitulo, vel ipsius Decani vices gerente, si Decanus absens fuerit, vel coram Capitulo vacante decanatu, quod libertates et consuetudines London pro posse suo in omnibus officium suum et jurisdictionem tangentibus conservabit illæsas, et quod in executione jurisdictionis fideliter se habebit, ut superius et expressum. Et si forte, vacatione durante, idem officialis cesserit vel decesserit, vel ex causa justa amotus fuerit, predicti Decanus et Capitulum duos vel tres de Canonicis in forma predicta denominabunt, de quibus dominus Archiepiscopus (fn. 7) officialem constituet, sicut prius. De proventibus autem et obventionibus, et de cæteris emolumentis omnibus, ratione jurisdictionis vel officii in quibuscunque consistant, quæ quidem Episcopus consuevit percipere plena sede, in locis in quibus jurisdictionis officium exercebit, idem officialis duas partes domino Archiepiscopo vel ejus officiali, Decano et Capitulo tertiam partem fideliter persolvet, expensis ejusdem officialis London de prædictis proventibus et obventionibus prius deductis. Et creditur eidem per juramentum prius præstitum de quantitate dictorum proventuum et obventionum et suarum expensarum sine ulteriori ratiocinio.

Si vero proventus ac obventiones ad expensas Officialis non sufficiant, tune Archiepiscopus vel ejus Officialis pro rata duarum partium, Decanus et Capitulum pro rata tertiæ partis dicto Officiali expensas suas supplebunt de suo.

Prædicto autem Officiali London fient præsentationes ad beneficia vacantia qui instituet ac destituet, conferet etiam beneficia vacantia que quoquomodo per Episcopum jure Episcopali possunt conferri. Examinabit etiam electiones et personas electas, ac hujusmodi electiones confirmabit vel infirmabit. Visitabit etiam Religiosos et Seculares, clericos et laicos, et correctiones faciet, et omnem jurisdictionem ac officium ratione jurisdictionis exercebit nomine dicti Archiepiscopi quam Episcopus London exercet sede plena.

Decanus vero et Capitulum, vel Capitulum solum decanatu vacante, toto tempore vacationis libere exercebunt jurisdictioncm Episcopalem in Ecclesia London, tam in Canonicis quam in Clericis, Vicariis, et ministris et famulis eorundem, et in beneficiis eorum prebendalibus, et in ecclesiis de communia, et in aliis omnibus beneficiis quæ in Civitate et diocesi London obtinent et obtinebunt in futurum, in cujuscunque patronatu existunt, dum tamen ea teneant tempore vacationis, et in domibus Religiosorum quæ sunt de patronatu Episcopi, videlicet, in Abbatia Sanctæ Osithe, Prioratu Monialium de Halliwell, Prioratu in novo hospicio extra Bishoppsgate, item præter hæc in Prioratibus Canonicorum de Dunmowe, de Clarkenwell monialium, cum clero et populo dictarum ecclesiarum seu beneficiorum prædictorum. Ita quod nec Archiepiscopus, nec ejus officialis, vel alius nomine ipsorum, infra diocesin jurisdictionem episcopalem exercebit in premissis. Item, Decanus et Canonici, necnon Archidiaconi omnes et singuli de Ecclesia London, habeant et exerceant jurisdictionem, consuetudines, libertates, et omnia alia quæ habent et habuerunt hactenus sede plena.

Item, licebit dicto Decano et Capitulo vacante decanatu vocare aliquem Episcopum, si voluerint, pro ordinandis clericis Canonicis, Vicariis, et Clericis Canonicis deservientibus in Ecclesia vel prebendis jure Episcopali, si dominus Archiepiscopus in civitate vel diocesi London ordines non celebraverit. Si autem fuerit in civitate vel diocesi et Ordines celebraverit, Canonicos et Clericos prædictos ad presentationem Decani et Capituli libere ordinabit.

Hæ autem omnia et singula, prout superius sunt expressa, per nos et successores nostros, bona fide, sine fraude et dolo, inter nos et ecclesias nostras temporibus perpetuis tenere et observare promittimus et vovemus; et quod contra præmissa vel aliqua de præmissis non veniemus scienter. Super quibus tenendis perpetuis temporibus et servandis, Nos Archiepiscopus præsentialiter, et nos Decanus pro nobis et successoribus nostris præsentialiter et in animabus Canonicorum nostrorum London procuratorio nomine, tactis sacrosanctis Evangeliis corporale præficimus ad robur plenæ firmitatis juramentum. Actum apud Mortelacke xij kalend. Septembris, Anno Domini millesimo cclxijdo.

Presentibus, et ad hoc vocatis testibus et rogatis, Magistris Stephano Archidiacono Cantuariensi, Petro de Astona, Magistro Poncio Senescallo domini Cantuariensis, Magistro Stephano de Sanwich Archidiacono Essex, Henrico de Wengham Archidliacono Midelsex, Domini Roberto de Esthal Archidiacono Wigorniensi, Johanne Precentore Ecclesie London, Magistro Willielmo Passemer Canonico London Ecclesie, et multis aliis. In cujus rei testimonium presenti instrumento in eisdem verbis ex utraque parte penes nos residenti sigilla nostra apposuimus. Et, ut presens composicio firmior habeatur, Prior et Capitulum Cantuariense, ipsam expresso ratificantes consensu, presens instrumentum sigilli sui munimine roborarunt. (fn. 8)

Ratificatio Compositionis.

Nos præfati Archiepiscopus et Decanus et Capitulum pro communi ecclesiarum nostrarum utilitate, dissentionum materias pacis lenitate sedari cupientes, Compositionem prædictam cum declarationibus, adjectionibus, et modificationibus infrascriptis acceptamus et ratificamus.

Declaratio et modificatio super expensis Officialis.

Articulum vero superius expressum de ministrandis Officiali expensis prædicto declaramus et modificamus; videlicet, quod idem Officialis pro laboribus et expensis quinquaginta marcas per annum recipiat de proventibus et obventionibus dictis, si sedes ipsa per annum vacaverit, vel earundem quinquaginta marcarum partem rationabilem pro rata temporis per quod ipsum officialem contigerit officium exercere. Et si forte ipsum officialem ecclesias maneriorum Episcopi, vel domos religiosas, vel quascunque alias suæ jurisdictioni ratione officii prædicti subjectas contigerit visitare, et procurationem ab eisdem recipere in denariis vel in mensa, procuratio sic recepta computabitur eidem in assignata sibi quinquaginta marcarum portione. Si vero proventus et obventiones hujusmodi non sufficiant, juxta superius annotatas portiones, a partibus satisfiet eidem.

Conventum est etiam quod de jurisdictione episcopali in quibuscunque domibus religiosis per Decanum et Capitulum vacante sede London exercenda, prout superius est expressum, exerceat prædictus officialis omnimodam jurisdictionem in prioratibus Canonicorum de Dunmowe et Monialium de Clarkenwell præfatis, Decano et Capitulo in aliis tribus religiosis domibus jurisdictione plenaria remanente. Per istas autem declarationes, adjectiones, et modificationes nolumus aliquibus aliis articulis dictæ compositionis derogari. Hæc autem omnia et singula, prout superius sunt expressa, cum declarationibus, adjectionibus, et modificationibus per Nos et successores nostros, bona fide, sine fraude et dolo, inter nos et ecclesias nostras perpetuis temporibus tenere promittimus et fideliter observare; et quod contra præmissa vel aliqua de præmissis non veniemus scienter. Super quibus tenendis perpetuis temporibus et servandis, Nos Archiepiscopus, pro nobis et successoribus nostris præsentialiter, et nos Decanus pro nobis et successoribus nostris præsentialiter in animabus Canonicorum London procuratorio nomine, tactis sacrosanctis evangeliis, corporale præstitimus juramentum. Datum apud Lamehithe quinto die Octobris, Anno gratiæ millesimo cclxiijo. (fn. 9) .

Item, vacante Cantuariense sede Decanus et Capitulum London Priori et Capitulo Cantuariensi, Priore absente seu prioratu vacante, de Capitulo duos vel tres Canonicos sede Cantuariensi vacante nominabunt, infra tempus et juxta modum et formam superius annotatam, et de quibus unum eligentur facient et constituent officialem London ad omnimodam jurisdictionem exercendam et omnia alia facienda quæ sede Cantuariensi plena fieri consueverunt juxta Compositionem prædictam.

Footnotes

1 The portions relating to Salisbury, Lincoln, and Worcester are not here transcribed.
2 This section is here printed from a transcript in the Rawlinson MSS. in the Bodleian Library. (B. No. 202, fo. 275 b.) It is also to be found in Henry Wharton's Historia de Episcopis et Decanis Londinensibus, &c. (8° London, 1695.) Appendix. Art. III. Declaratio et modificatio dictæ Compositionis factæ per Robertum de Kilwardby Archiepiscopum Cantuariensem et Decanum et Capitulum S. Pauli. (Ex Instrumento autographo.)
3 Boniface, consecrated Archbishop of Canterbury at Lyons in 1245, died 18 July, 1270.
4 Robert Kilwardby, consecrated Archbishop of Canterbury 26 Feb., 1273, held the see six years, when he resigned it on being made a Cardinal.
5 Henricus de Sandwich, consecrated Bishop of London 27 May, 1262–3, died 1273.
6 Printed in Wharton's Hist. de Episc. et Dec. Lond. &c. Appendix. Art. II. Compositio de jurisdictione Sedis Londinensis vacantis exercenda, facta inter Bonifacium Archiepiscopum Cantuariensem et Decanum ac Capitulum S. Pauli London. (Ex Registro Ecclesiæ Cant.)
7 Wharton reads: dictus Archiepiscopus vel ejus officialis in dictis civitate et Diocesi officialem.
8 This clause, Presentibus . . . roborarunt, is found in MS. L, but not in MS. Rawlinson, nor in Wharton.
9 Here Wharton ends, adding however the names of the witnesses: Testibus Willielmo de Middelton Officiali Curiæ Cantuariensis, Ricardo de Stretford Decano de Arcubus, Johanne de Derby, Thoma de Ingeldethorp Archidiacono Middlesex, Hervico de Borham Canonico London, &c.