Illustrative Documents
Sentences of John Peckham against criminals, 1282

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Illustrative Documents: Sentences of John Peckham against criminals, 1282', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 387-388. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49173 Date accessed: 26 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

VII. PUBLICATIO SENTENTIÆ ARCHIEPISCOPI CONTRA FACINOROSOS QUI IN ECCLESIA SANCTI PAULI LONDON ENORMIA SCELERAPATRARUNT. (fn. 1) 1282.

Venerabili in christo patri domino G. (fn. 2) Dei grati Wigorniensi Episcopo, Ricardus, (fn. 3) ejusdem miseratione London Episcopus, Salutem et fraternæ charitatis continuum incrementurm. Literas venerabilis patris domini Johannis, (fn. 4) Dei gratia Cantuariensis Archiepiscopi, totius Angliæ primatis, nuper sucepimus, tenorem qui subsequitur continentes.

Frater Johannes, permissione divina Cantuariensis Ecclesiæ minister humilis, totius Angliæ primas, venerabili in Christo patri domino Ricardo, Dei gratia London Episcopo, Salutem et fraternam in Domino charitatem. Horrendum nimis Catholicis piaculum universis nobis vestris literis nuper innotuit, immunitatem libertatis ecclesiasticæ in Ecclesia vestra Saneti Pauli London fuisse læsam enormiter et confusam, per quædam sceleratissima facinora quorundam inimicorum Christi prophana rabie inibi perpetrata; utpote effusionem sanguinis, mutilationem membrorum violentam, extractionem confugientium ad eam, abscissis manibus hærentium ostiis Ecclesiæ, horrendam interfectionem taliter avulsorum, et demum abscissionem capitum eorundem. Nos igitur advertentes hoc execrabile maleficium in universalem ecclesiæ subversionem et scandalum redundare, volentes vobis in hac parte ad honorem Dei et ecclesiæ favorabiliter assistere, ut tenemur, paternitati vestræ tenore præsentium committimus et mandamus, quatenus omnes et singulos fratres coepiscopos nostros per totam nostram provinciam faciatis auctoritate nostra excommunicatos cum solemnitate debita nunciari; ut sic rubore suffusi ad sanctæ matris ecclesiæ gremium, cujus immunitatem invaserunt atrociter et læserunt, citius convertantur, et cæteris tollatur in posterum audacia similia perpetrandi; tamdiu exequentes præmissa, donec ad emendam parati in forma juris absolutionis gratiam meruerint obtinere. In cujus rei testimonium literas sigilli nostri fecimus appositione muniri. Valeas in Christo et Virgine Gloriosa. Datum apud Orset ii. die Novembris, anno Domini MCCLXXXII. ordinationis nostræ quarto.

Vestrum igitur paternitatem venerandam attente requirimus et mandamus, quatenus ad hanc execrabilem violentiam in Ecclesia nostra commissam, in qua universalis ecclesiæ libertas violata dignoscatur, compassionis oculum dirigentes, auctoritate dicti domini Archiepiscopi, et eo, si placet, favorabilius, quo negotium hujusmodi familiarius nos contingit, mandatum nobis in hac parte directum executioni debitæ demandetis. Bene semper in Domino valeat vestra paternitas reverenda. Datum apud Orset vi. Cal. Decebris, anno Domini supradicto.

Footnotes

1 Printed from Wilkins's Concilia, Vol. II. page 91. Ex Registro Giffard Wigorniens. fo. 153 b.
2 Godfrey Giffard, enthroned as Bishop of Wrocester 25 December, 1268, died 26 January, 1301-2.
3 Richard de Gravesend, consecrated Bishop of London 11 August, 1280, died 9 December, 1303.
4 John Peckham, consecrated Archbishop of Canterbury 6 March, 1279, died 12 December, 1292.