Illustrative Documents
Certificate of Simon Sudbury, Bishop of London, 1368

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Illustrative Documents: Certificate of Simon Sudbury, Bishop of London, 1368', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 390-391. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49175 Date accessed: 21 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

IX. CERTIFICATIO SIMONIS SUDBURY, EPISCOPI LONDINENSIS, DESTATU DECANATUS PAULINI ET DE CONSUETUDINE ECCLE-SIÆ PAULINÆ IN CAPITULIS OBSERVANDA. (fn. 1) 1368.

Simon, permissione divina London Episcopus, (fn. 2) et Ecclesiæ London Capitulum, universis sanctæ matris Ecclesiæ fillis, ad quos præsentes nostræ literæ pervenerint, salutem in omnium Salvatore, et præsentibus dare fidem. Noverit universitas vestra, quod licet Decanatus Ecclesiæ nostræ London prædictæ sit magni nominis, exilis tamen est in valore, caretque idem Decanatus Præbenda eidem annexa. Quodque de Statutis ejusdem Ecclesiæ et consuetudine approbata, et hactenus pacifice observata a tempore, et per tempus, cujus viventium memoria hominum non existit, Decanus qui pro tempore fuerit, non debet in electione Episcopi pro tempore celebranda, nec in Domo Capitulari inter canonicos dictæ Ecclesiæ tractatibus capitularibus interesse, nec eos audire, sed solum habet Capitulum convocare et recedere, pendente tractatu hujusmodi, nisi Decanus Canonicus præbendatus dictæ Ecclesiæ fuerit, et residentiam tanquam Canonicus fecerit in eadem: obtinet tamen M. Johannes de Appelby, LL.D. Decanus modernus, (fn. 3) ex causa permutationis, Canonicatum in Ecclesia nostra London prædicta, et Præbendam de Chamberleyneswede in eadem, quæ taxatur ad 50 solidos sterlingorum. In cujus testimonium presentes literas nostras, seu præsens publicum instrumentum per Notarium publicum infrascriptum, scribi et publicari mandavimus; subque signo et subscriptione una cum appensione sigillorum nostrorum fecimus communiri. Datum in Domo Capitulari dictæ Ecclesiæ nostræ Londoniensis, 22 die mensis Novembris, Anno Domini M.ccc.lxviii. indictione 7, præsentibus venerabilibus et discretis viris etc. et ego Willelmus de Sutton super Trentam, Clericus diocesis, etc.

Footnotes

1 Printed from the entry (in Henry Wharton's own hand) in the Lambeth MS., No. 585, fo. 74b. Wharton includes this document in his Historia de Episcopis et Decanis London. (Appendix. Article IX.) "Ex Collectione Antiqua Johannis Kydde, Notarii publici, p. 133". It is also to be found in Wilkins's Concilia, iii. 78.
2 Simon Sudbury, Bishop of London, 20 March, 1361–2, to 4 May, 1375.
3 Johannes de Appleby, Archdeacon of Carlisle, made Dean of this Church by Papal provision in 1364.