Illustrative Documents
Letters of Robert Braybroke, Bishop of London, against trading in St Paul's, 1385

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Illustrative Documents: Letters of Robert Braybroke, Bishop of London, against trading in St Paul's, 1385', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 391-392. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49176 Date accessed: 26 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

X. LITERÆ ROBERTI, EPISCOPI LONDONIENSIS, CONTRA EMENTES ET VENDENTES IN ECCLESIA SANCTI PAULI LONDONIENSIS. (fn. 1)

Universis sancte matris Ecclesie filiis, ad quos presentes litere pervenerint, Robertus, permissione divina London Episcopus, (fn. 2) Salutem in omnium Salvatore. Dominus Jesus, Salvator noster, cum intraret Templum, subsequentem ecclesiam prefigurans, videns in eo populum Judaicum empcionibus et vendicionibus magis quam oracionibus intendere et vacare, aliasque abominaciones, que in eo facte fuerant, facto flagello de funiculis, ementes et vendentes ejecit, et mensas nummulariorum subvertit, et ne domum Suam, quam domum orationis vocari voluit, speluncam latronum facerent, eis districcius prohibebat. Non enim per totum textum evangelii meminimus nos legisse quod Dominus legis transgressores tanta severitate corripuit seu punivit, quia non solum Suo sacro eloquio ipsos ementes et vendentes redarguit, sed eos verberans de templo eliminavit acriter et ejecit. Sane clamosa insinuacione plurium fide digna crebris relatibus nobis extitit intimatum, quod in nostra Cathedrali Ecclesia (fn. 3) tam viri quam mulieres, ad eorum mercimonia, res, et bona vendenda, quasi diebus singulis, et precipue diebus solempnibus et festivis confluunt, ut illud, quod ad honorem Dei extitit ordinatum, nequicia populi excrescente, vertatur postea in abusum; ibique in suis stacionibus, acsi in foro essent publico seu mercato, sua mercimonia, res, et bona venalitati exponere et vendere non verentur; quodque eciam hiis non contenti, set tanquam filii degeneres et ingrati, sue matris reverencia non attenta, nature sue pondera, fetida et horrenda, juxta hostia et super valvas dicte Ecclesie nostre, ac in cimeteriis deponunt et dimittunt: que, nec mirum, populo dictam Ecclesiam nostram causa devocionis frequentanti abhominacionem et tedium pariunt, non solum ex visu, set eciam ex fetore. Sunt eciam quidam a ii insolenciis et ocio nimium vacantes, maligno spiritu instigati, plus nocere quam proficere satagentes, lapides, sagittas, et jacula diversa ad corvos, columbas, (fn. 4) et alias aves in parietibus et foraminibus dicte Ecclesie nidificantes et sedentes, projiciunt et emittunt, necnon ad pilam infra et extra ipsam Ecclesiam ludunt, et alios ludos inhonestos ibidem exercent, fenestras vitreas et imagines lapideas ejusdem Ecclesie summo et sumptuoso compositas artificio intuencium aspectibus blandientes, que tocius Ecclesie predicte decorant fabricam et culturam, rumpendo enormiter et frangendo, non sine magna Dei offensa, dicteque Ecclesie nostre et nostri prejudicio atque damno, ac eciam eorum animarum periculo valde gravi. Volentes igitur hujusmodi factis nephariis, maliciis, atque dampnis, in quantum possumus, obviare, ne per nostram tolleranciam eorum facta tam nephanda approbare videamur, seu impunita permittere, [aut] conniventibus oculis pertransire, cum error, cui pro posse non resistitur, quodammodo comprobatur; omnes et singulos malefactores hujusmodi, de quibus premittitur, tenore presencium primo, secundo, et tercio requirimus et monemus, quatenus ipsi infra decem dies a tempore publicacionis presencium continue numerandos, quorum dierum tres pro primo et tres pro secundo, ac alios quatuor dies pro tercio et peremptorio termino, ac monicione canonica eis, et eorum singulis assignamus, ob Dei reverenciam et Ecclesie Sue sanete, quam Suam Sponsam vocari voluit atque jussit, ab hujusmodi factis nephariis desistant, seque abstineant ac cessent, sub pena majoris excommunicacionis sentencie, quam in personas eorum sic delinquencium scienter et perpetrancium ipsorum mora, dolo, culpa, contumacia, rebellione, et offensa, ac presenti nostra monicione premissa precedenti, extunc prout exnunc, et exnunc prout extunc, ferimus in hiis scriptis: mandantes in virtute sancte obediencie universis et singulis Rectoribus, Vicariis, ac Presbyteris, Curatis et non Curatis, per nostram Civitatem London constitutis, eisque districcius injungentes, quatenus ipsi, et eorum quilibet hujusmodi malefactores, quos constare poterit in premissis post monicionem nostram hujusmodi deliquisse, excommunicatos fuisse et esse, pulsatis campanis, candelis accensis, ac cruce in manibus erecta, publice et solempniter nuncient et nunciet, diebus, horis et locis, quibus magis viderint expedire. Datum in Palacio nostro London die ixo mensis Novembris, anno Domini Millesimo cccmolxxxvto et nostre consecracionis anno quarto.

Footnotes

1 Printed from the original entry in the Episcopal Registry. (See Register Braybrooke, fo. 330.) This Article has also been printed in Wilkins's Concilia (fo. Lond. 1737), iii. 194.
2 Robert de Braybrooke, consecrated 5 January, 1381-2, died 28 August, 1404.
3 See supra, p. 79. Statutes Baldock and Lisieux, Pars V. cap. 12.
4 See supra, p. 68. Statutes Baldock and Lisieux, Pars V. cap. 2.