Illustrative Documents
Admonition of Bishop Braybroke concerning an indulgence for a feast, 1386

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Illustrative Documents: Admonition of Bishop Braybroke concerning an indulgence for a feast, 1386', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 393-395. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49177 Date accessed: 21 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

XI. MONITIO ROBERTI, EPISCOPI LONDON, PRO FESTIS BEATORUM PAULI APOSTOLI, ET ERKENWALDI CONFESSORIS, UNA CUM INDULGENTIA XL DIERUM. (fn. 1) 1386.

Robertus, permissione divina London (fn. 2) Episcopus, dilecto in Christo filio Archidiacono nostro London vel ejus Officiali, Salutem, gratiam, et benediccionem. Gravi cordis turbacione concutimur, ac curis anxiis multipliciter commovemur, dum festivitates eximii Doctoris gencium Beati Pauli Apostoli, qui sua predicacione admirabili, tanquam sidus lucidum orbis, ambitum illustravit, in cujus nominis titulo et honore nostra London dedicatur Ecclesia, necnon eciam beatissimi Christi Confessoris, Sancti videlicet Erkenwaldi, dudum London Episcopi, cujus merita gloriosa in eadem Ecclesia miraculose coruscant, que cum summa veneracione per nostrarum Civitatis et diocesis cunctas ecclesias solebant antiquitus observari, dies converti conspicimus in profestos, ac ubique per nostras Civitatem et diocesin quasi ab omnibus prophanari. Nosque propterea virisimiliter pertimescimus, quod ex negligencie vicio a Deo omnium Conditore, quem in Sanctis Suis venerari debemus, merito arguemur, ac volentes igitur dictorum Sanctorum festa singula, prout contingunt annuatim, cum veneracione debita observari, presertim cum alie Ecclesie Cathedrales et Collegiate, necnon eciam parochiales, ac populi subjecti eisdem, festa Sanctorum, in quorum honore ecclesie ipse dedicantur, per totum regnum Anglie hoc idem observare noscantur; de consilio et assensu Decani et Capituli dicte nostre Cathedralis Ecclesie, festa Conversionis et Commemoracionis ipsius Apostoli, necnon eciam dies Deposicionis et Translacionis Sancti Erkenwaldi supradicti, cum veneracione et solempnitate debitis, sicut sacrum diem dominicum, ab universis Cristicolis nostrarum Civitatis et diocesis decrevimus de cetero celebranda. Quocirca vobis in virtute obediencie committimus et mandamus, firmiter injungentes, quatinus omnibus et singulis ecclesiarum parochialium Rectoribus, et Vicariis, ac Curatis per vestrum Archidiaconatum constitutis, auctoritate nostra injungatis, quibus nos eciam tenore presencium injungimus et mandamus, quatinus ipsi festa Conversionis et Commemoracionis Sancti Pauli predicti, cum servicio divino in eorum libris pro ipsis festis antiquitus ordinato [celebrent]; necnon eciam diem Deposicionis Sancti Erkenwaldi supradicti, videlicet die ultimo mensis Aprilis jam instantis, ac diem Translacionis ejusdem, videlicet xviii Kal. Decembris, cum servicio de communi unius Confessoris et Pontificis, tam ad matutinas quam ad Missas, cum oracionibus in ipsis Missis dicendis, que seriosius subscribuntur, videlicet.

Oracio. Omnipotens sempiterne Deus, apud Quem semper est continua Sanctorum festivitas Tuorum, presta, (fn. 3) quesumus, ut qui solempnitatem Beati Erkenwaldi pontificis agimus, ab hostium nostrorum eruamur nequicia, et ad eternorum nos provehi concedas beneficia premiorum, per Dominum, etc.

Secreta. Hec sancta, Domine, que indignis manibus tractamus, intercessione Beati Erkenwaldi Presulis, Tue sint Majestati accepta, ut ab omni nos muniant inimicorum molestia, et ad dona perducant celestia, per, etc.

Post-Communio. Sacri Corporis Domini nostri repleti libamine, et precioso Sanguine debriati, quesumus, Domine Deus noster, ut per intercessionem Sancti Presulis Erkenwaldi tribuas nobis nostrorum absolucionem peccaminum, et eterne beatitudinis premium sempiternum, per eundem, etc.

Futuris temporibus celebrent solempniter et festive; ac quod ipsi parochianos suos ac subditam eis plebem in dominica ipsorum festorum quodlibet proxima precedente, salutaribus monitis solicite moneant et hortentur, ut ipsi dictorum Sanctorum Pauli et Erkenwaldi festa supradicta, sicut sacrum diem Dominicum observent, et debito venerentur honore; ac quod ipsi diebus eisdem ad eorum parochiales ecclesias concurrant, (fn. 4) Missas et alia divina officia audituri, ac ipsorum Sanctorum auxilia imploraturi, ut apud Deum eorum mediatores et intercessores existant, ut suorum delictorum veniam consequantur. Nos enim, Christi fideles ad colendum ipsa festa donis spiritualibus animare volentes, de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatissime Marie Virginis Matris Sue, necnon Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Sancti insuper Erkenwaldi supradicti, patronorum nostrorum, omniumque Sanctorum meritis et precibus confidentes, omnibus parochianis nostris vere penitentibus, contritis, et confessis, qui predicta festa duxerint, ut premittitur, celebranda, quadraginta dies indulgencie misericorditer elargimur. Et quid in premissis duxeritis faciendum, nos citra octabis Pasche proxime futuris reddatis debite certiores literis vestris patentibus, habentibus hunc tenorem. Datum London, in Palatio nostro xxmadie mensis Aprilis, Anno Domini millesimo cccmo lxxxvjto, et nostre consecracionis anno quinto.

Execucio monicionis hujusmodi.

Venerabili in Christo Patri ac Domino, Domino Roberto, Dei gracia London Episcopo, suus humilis et devotus Domini Archidiaconi London officialis obedienciam, reverenciam, cum honore debito tanto patri. Mandatum vestrum reverendum vijmoKal. Aprilis, anno Domini infrascripto, recepi in hec verba : Robertus, etc., ut suprascriptum.

Post cujus quidem mandati recepcionem omnes et singulos Rectores, Vicarios, et Capellanos, Curatos per Archidiaconatum London constitutos, ad ecclesiam Sancti Martini in Vinetria London congregari et convocari feci, et cis omnibus et singulis in ecclesia Sancti Martini predicta in plena convocacione ibidem coram me congregati, die Veneris ultimo preterito, videlicet, xxvijmo die mensis Aprilis ultimo preterito, predictum mandatum vestrum juxta omnem vim, formam, et effectum ejusdem publicavi, exposui, et intimavi, ac ad eorum noticiam deduxi, et eisdem omnibus et singulis auctoritate dicti mandati publice mandavi et injunxi, quatinus ipsi, et eorum singuli, festa Conversionis et Commemoracionis Sancti Pauli cum servicio divino pro ipsis festis antiquitus ordinato, ac eciam diem Deposicionis Sancti Erkenwaldi supradicti, videlicet ultimo die Mensis Aprilis, et diem Translacionis ejusdem, videlicet decimo octavo Kal. Decembris, annuatim cum servicio et oracionibus superius in dicto mandato vestro descriptis futuris temporibus celebrent solempniter et festive. Et quod ipsi, et singuli eorum, parochianos suos et plebem eis commissam diebus Dominicis ipsa festa proxime precedentibus, salutaribus monitis solicite moneant et hortentur, ut ipsi festa dictorum Sanctorum Pauli et Erkenwaldi supradicta sicut sacrum diem Dominicum de cetero observent et debito venerentur honore : et quod dicti Curati indulgencias et remissiones ac omnia alia et singula in dicto mandato contenta parochianis suis et aliis Christi fidelibus publicent, intiment fideliter et injungant, secundum omnem vim et effectum mandati vestri superius memorati; et sic mandatum vestrum in omnibus reverenter sum executus. In cujus rei testimonium sigillum officii mei presentibus apposui. Datum London iiijtoKal. Maii, Anno Domini supradicto.

Footnotes

1 Printed from the original entry in the Episcopal Registry. (See Register Braybrooke, fo. 330 b.— fo. 331 b.) The Monitio, without the Executio monicionis, has already been printed in Wilkins's Concilia (fo. London, 1737), iii. 196.
2 Robert de Braybrooke, Bishop of London.
3 Presta: in the original MS. this word appears in the contracted form pra[']. In Wilkins's Concilia, instead of presta we read et presentia; an evident mis-reading of the text. Wilkins's transcript is, however, in the main very accurate.
4 Concurrant, so in MS.; but concurrunt in Wilkins's Concilia.