Illustrative Documents
Sentences of Archbishop Chichele against the burial of murderers in the churchyard, 1417

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Illustrative Documents: Sentences of Archbishop Chichele against the burial of murderers in the churchyard, 1417', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 396-397. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49179 Date accessed: 02 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

XIII. ARCHOEPICOPI CANTUARIENSIS SENTENTIA CONTRA INTERFICIENTES PRESBYTEROS IN CIMITERIO SANCTI PAULI LONDON. 1417. (fn. 1)

Henricus, (fn. 2) etc., dilectis in Christo filiis Decano (fn. 3) et Capitulo Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli London, ac cuicunque verbum Dei ad Crucem in Cimiterio ejusdem Ecclesie proposituro, Salutem, etc. Detestandi et horribilis in Dei contemptum et scandalum ecclesie patrati sceleris acerbitas nostri cordis intima tam graviter vulneravit, quod illam non possumus, sicuti nec debemus, oculo conniventi permittere quovismodo sub dissimulationis clamide (fn. 4) pertransire, quin ad tante temeritatis offensam ecclesiastice animadversionis remedium, in quantum cum Deo possumus, sicut expedit, apponamus; verum fama publica et facti notorietate laborantibus, ac eciam ex queruloso et lacrimabili relatu cleri provincie nostre Cantuariensis publice in Consilio nostro provinciali ad nostrum nuper pervenit auditum, quod quidam iniquitaits filii, quorum nomina et persone penitus ignorantur, Dei et ecclesiastice religionis contempta reverencia, tres vel quatuor sacerdotes, viros honestos, et nullius turpitudinis vicio deprehensos, set circa licita et permissa versantes, jam tarde in Civitate London, plagis eorum corporibus diversimode inflictis ex conspirata et precognitata prodicione verisimiliter, ut speratur, crudeliter perimerunt; quorum sacerdotum unus, ut veraciter accepimus, infra ambitum Sanctuarii dicte Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli, ut veraciter accepimus, extitit interemptus. Unde non est dubium, quia satis existit notorium, hujuscemodi nephandissimi sceleris perpetratores et sacrilegos, cum eorum in hac parte complicibus et fautoribus, majoris excommunicacionis sententiam, a Sacro Canone, Siquis, suadente diabolo, (fn. 5) et cetera latam, ac censuras sacrilegii ipso facto dampnabiliter incurrisse. Vobis igitur conjunctim et divisim committimus et mandamus, firmiter injungendo quatinus omnes et singulos prefati et detestandi sceleris perpetratores et sacrilegos, ac quoscunque eorum in hac parte complices et fautores, eisque ad id consilium dantes, auxilium, vel favorem, in dictam majoris excommunicacionis sententiam incidisse, et ea involutos fuisse et esse, ad dictam Crucem in Cimiterio Sancti Pauli, cum major ibidem ad sermonem audiendum affuerit populi multitudo, die dominica proxime futura, pulsatis campanis, candelis accensis, et in eorum vituperium in terram projectis et extinctis, publice et solempniter denuncietis. Datum in manerio nostro de Lambhith decimo die Decembris, anno Domini Millesimo ccccmo, xvijmo, et nostre translacionis anno quarto.

Footnotes

1 Printed from the original entry in the Archiepiscopal Register at Lambeth. (See Register CHICHELEY, ii. fo. 329 b.) It is also to be found in Wilkins's Concilia, iii. p. 388.
2 Henry Chicheley, Archbishop of Canterbury, received the Pall 24 July, 1414, died 12 April, 1443.
3 Thomas Moor, elected Dean January 1406–7, died December 1421; buried in a cloister, on the north side of S. Paul's, called Pardon Churchyard.
4 clamide, sic for chlamyde.
5 See the Decree of Innocent II. (Concil. Lateran, cap. 15, anno 1139): "Si quis, suadente diabolo, hujus sacrilegii reatum incurrerit, quod in clericum vel monachum violentas manus injecerit, anathematis vinculo subjaceat, et nullus Episcoporum illum præsumat absolvere (nisi mortis urgente periculo) donec apostolico conspectui præsentetur et ejus mandatum suscipiat." Boehmer, Corpus Juris Canonici, vol. i. 702. Secunda Pars Decreti. Causa XVII. Quæst. IV.