XIV. TESTAMENTUM (fn. 1) ROBERTI FITZHUGH EPISCOPI LONDINENSIS. (fn. 2)
In Dei nomine, Amen. Cum breves dies hominum sunt, et apud Deum solum sit numerus
mensium ejus, qui inpreteribiles vite terminos constitui mortalibus universis, ne cum
venerit quasi fur dies Domini, sonueritque michi terribilis ille mortis clangor, caducis et
momentaneis exteriorum curis cogatur animus implicari: Ego Robertus, inutilis Ecclesie
London Minister, vocatus Episcopus, de speciali sanctissimi Domini nostri Domini Eugenii,
divina providentia Pape quarti licentia, vive vocis oraculo michi data, condo testamentum
meum et meam voluntatem ultimam per hune modum. Inprimis, lego animam meam Deo
Omnipotenti Creatori suo et Ejus misericordie infinite; corpusque meum sepeliendum, si in
Anglia vel prope ad tres dietas me mori contigerit, in Ecclesia Sancti Pauli London supra
Chorum ante magnum Altare, (fn. 3) si non per me contingat prius fabricari de novo Sedem Episcopalem, sub qua eo casu sepeliri, si congrue fieri poterit, volo et opto. Item volo, quod post
funeralia mea, que salva honestate Ecclesie fiant nec pompose, de omnibus bonis meis primo
debita mea persolvantur plenarie. Item, et post hec, lego Ecclesie Sancti Pauli London mitram
et omnia insignia mea pontificalia, preter annulum meum Pontificalem, quem super Capsam
Sancti Erkenwaldi figi et ibidem remanere imperpetuum volo; (fn. 4) de illo annulo dico, quem a
Dominis Venetorum (fn. 5) habui. Item, lego eidem Ecclesie vestimentum cum apparatu Diaconi et
Subdiaconi que a domino et patre meo legatum habui. Item, si antequam ad Basilcam venero,
vel antequam equos meos aut misero aut vendidero, me mori contingat, lego cuilibet familiarium
meorum equum quem equitat, et cuilibet Scutifero xl. solidos, cuilibet Valetto viginti solidos, ac
cuilibet inferiori Servienti meo proprio xiij.s. iiij.d. Item, lego Willielmo Egmanton Portiphorium, (fn. 6)
meum parvum et minus Missale, ac unum Apparatum Misse pro Sacerdote, et librum qui dicitur
Pupilla Oculi. Item, lego Magistro Willielmo Elot Bibliam meam minorem. Item lego eidem
librum qui dicitur Summa Confessorum, ac parvum libellum scilicet Flores Benedicti. Item, lego
Magistro Roberto Galyon, Cancellario meo, unum ciphum (fn. 7) argenteum et deauratum, et limphatorium deauratum pro aqua. Item, lego Magistro Thome Mordon, Senescallo hospicii mei, unum
bassinum seu pelvim, cum aquario de argento, unum ciphum argenteum deauratum coopertum,
unam cameram integram cum lecto de viridi. Item, lego Willielmo Holgrave, Civi et Draperio
London, fidelissimo amico et servitori meo, unam cameram cum lecto integram de rubeo, unam
ollam argenteam, unum ciphum argenteum coopertum, et xxj libras. Item, lego Matilde uxori
sue unum ciphum argenteum coopertum, et xij cocliaria argentea. Item, lego Matilde uxori
fratri meo lectum meum de Tapestrieverke, cum leonibus et pellicano superius. Item, lego Sorori
mee uxori ejus, par precum (fn. 8) de corallo, cum gaudys de auro, et optimum anulum meum. Item
lego cuilibet sororum meorum unum anulum gemmatum. Residuum vero bonorum meorum do
et lego Magistro Roberto Galyon, Magistro Thome Mordon, Willielmo Egmanton, Roberto
Danby, et Willielmo Holgrave, quos constituo hujus mei testamenti et mee ultime voluntatis
executores, ut ipsi de eisdem bonis disponant pro salute anime mee in Missis, et elemosinis, ac aliis
piis operibus.
Datum Dovorie xv Junii anno Domini Millesimo ccccmo xxxiiijto.
Item, lego Roberto Danby prefato unum argenteum coopertum vocatum the belle et ad formam
campane formatum. Item, lego Librarie communi Universitatis Cantebrigie textum Moralis
Philosophie, item, Codeton super quatuor libros Sententiarum. Item, lego Ecclesie Christi Cantuariensi Exposicionem de Patrellis super librum Numeri et Ruth; item, unum aulare seu
apparatum de rubeo Worsted pro aula que vocatur ye table vel Misericord (fn. 9) in qua comedunt
Monachi carnes, videlicet, extra Refectorium. Item, lego Galfrido fratri mei militi sex discos
argenteos, iij salsaria, unam ollam argenteam, unum ciphum argenteum deauratum coopertum.
Item, lego Magistro Waltero Belt librum de Pastoribus, omeliis, dialogis, et super Cantica in uno
volumine.
Probatum fuit testamentum prescriptum coram Domino in Manerio suo de Lamehith terciodecimo die mensis ffebruarii, anno Domini Millesimo quadringentesimo tricesimo quinto, et per
ipsum approbatum et insinuatum ac legitime pronunciatum pro eodem. Commissaque fuit
administracio omnium et singulorum bonorum dein defuncti et ejus testamentum concernentium
Magistro Thome Mordon, Willielmo Egmanton, Roberto Danby, Willielmo Holgrave, executoribus in eodem testamento nominatis, de fideli Inventario etc. conficiendo, et domino citra festum
Pasche proxime futurum exhibendo.