Illustrative Documents
Extracts from the Register of Bishop Fitzjames

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Illustrative Documents: Extracts from the Register of Bishop Fitzjames', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 400-415. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49181 Date accessed: 29 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

XV. EXTRACTS FROM THE REGISTER OF BISHOP FITZJAMES. (fn. 1)

EXTRACT NO. 1.

Processus dominorum Wintoniensis et Norwicensis Episcoporum pro residencia in Ecclesia Sancti Pauli per Bullam Domini [Pape] Leonis decimi pro Residencia in Ecclesia Divi Pauli.

In Dei nomine, Amen. Nos Ricardus, (fn. 2) permissione divina Wintoniensis Episcopus, sancte Sedis Apostolice ac Sanctissimi domini nostri Leonis [Pape] decimi (fn. 3) moderni, una cum reverendo confratre nostro domino Ricardo, (fn. 4) eadem permissione Norwicensi Episcopo, presente, delegatus, ac literarum ejusdem Domini Leonis Apostolicarum, una cum eodem Collega nostra executor specialiter deputatus, de consensu et assensu dicti reverendi confratris et College nostri presentis expresso, pronunciamus, decernimus, declaramus, revocamus, annullamus, statuimus, ordinamus, moderamus, reducimus, precipimus, ratificamus, approbamus, confirmamus, restituimus, redintegramus, relaxamus, ac absolvimus, reservamus, protestamur, publicamus, intimamus, infirmamus, notificamus, requirimus, monemus, sentenciasque suspencionis, excommunicacionis, et interdicti ferimus et promulgamus, in hiis scriptis innodamus, mandamus, assignamus, committimus, reservamus, ac cetera facimus ac fieri volumus, prout et sicut in processu nostro, sive literis nostris executorialibus, per nos et nominibus nostris factis et conceptis ac inferius descriptis plenius continetur.

Reverendo in Christo confratri nostro domino Ricardo, (fn. 5) Dei et Apostolice sedis gracia London Episcopo, ac venerabilibus viris Dominis Decano et Capitulo, et presertim Magistris Johanni Colett, (fn. 6) Decano, et Willielmo Lichfeld, (fn. 7) Sacre Theologie et decretorum doctoribus, Canonicis, Residenciariis et Stagiariis assertis Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli London, ceterisque omnibus et singulis in eadem Ecclesia dignitates personales, administrationes, officia, et beneficia quecumque habentibus, tenentibus, et possidentibus, seu habituris, tenturis, et possessuris, et quorum infrascriptorum pretextu interest, intererit, seu interesse poterit, et illi vel illis quem vel quos infrascriptum tangit negocium, seu tangere poterit quomodolibet infuturum, quibuscumque nominibus censeantur, et quacumque prefulgeant dignitate: Ricardus, permissione Divina Wintoniensis, et Ricardus, Dei et Apostolice sedis gracia Norwicensis Episcopi, judices delegati sive executores a Sede Apostolica ad infrascripta specialiter deputati, Salutem in Domino ac nostris hujusmodi ymmo verius Apostolicis firmiter obedire mandatis. Literas Apostolicas Sanctissimi Domini nostri Domini Leonis, Divina providencia [Pape] decimi moderni, cum cordulis canabi more Romane Curie plumbo bullatas, sanas siquidem et integras, ac omni vicio et sinistra suspicione carentes nobis directas, et per vos reverendum in Christo confratrem nostrum Dominum Ricardum, Dei et Apostolice Sedis gracia London Episcopum, in Notarii Publici ac testium ad hoc tunc adhibitorum presenciis presentatas, noveritis nos, nuper cum ea qua decuit reverencia recepisse, tenorem inferius conscriptum in se continentes. Post quarum quidem literarum Apostolicarum predictarum presentacionem et receptionem nobis, et per nos, ut premittitur, factas, fuimus per vos prefatum reverendum confratrem nostrum London Episcopum cum debita instancia congrue requisiti ut prefatarum Domini nostri Leonis literarum executionis onus in nos assumere, et ad ipsarum executionem procedere, et ipsas necnon felicis recordacionis Domini Martini [Pape] Quinti literas in supradictis literis Apostolicis specificatas, in forma publica et auctentica transsumptatas ac coram nobis etiam per vos eundem Reverendum Confratrem nostrum London Episcopum presentatas et exhibitas, (quarum tenor inferius eciam conscribitur) juxta ipsarum continenciam et tenorem ac nobis a Sede Apostolica traditam formam firmiter observari, aliaque in dictis literis Apostolicis nobis demandata et commissa facere et exequi curaremus, ac vellemus et dignaremus: Nos igitur, judices delegati sive executores prefati, volentes hujusmodi literas et mandatum Apostolicum reverenter exequi, ut tenemur, atque prefatarum Domini nostri Leonis literarum onus execucionis in nos assumentes, ac juxta et secundum ipsorum continenciam et tenorem procedere volentes et procedentes, quia suggesta in prefatis Domini Leonis literis, tam per prefatarum dominorum felicis recordationis Martini Quinti et Bonifacii Noni, quondam Romanorum Pontificum, literarum exhibitionem, aliaque documenta et probaciones sufficienter coram nobis producta, exhibita, et ostensa, vera veritateque submixa fuisse, et ita esse, ut in dictis literis nobis directis continetur, comperimus et invenimus, servatis per nos in ea parte servandis et cognitis hujusmodi negocii meritis inter alia per nos rite et legitime in hac parte provisa, statuta, et ordinata, literas Domini Martini quinti supradictas juxta illarum tenorem firmiter observandas fore et observari debere, perinde acsi a dicto sanctissimo Domino nostro Leone [Papa] moderno emanassent, pronunciavimus, decrevimus, et declaravimus, prout nos per presentes pronunciamus, decernimus, et declaramus, solucionemque tricentarum marcarum ad quam Canonici Ecclesie Cathedralis London predicte ad primam Residenciam in eadem pro tempore recipiendi loco conviviorum sumptuumque et expensarum voluptuosorum antea per eosdem Canonicos fieri consuetorum per literas dicti Domini Bonifacii tenebantur tanquam gravem et insupportabilem, ac ipsis Canonicis ad hujusmodi primam residenciam admittendis admodum onerosam, et Residenciam ipsam impedientem, omniaque decreta, ordinaciones, statuta, provisiones, et consuetudines dictarum tricentarum marcarum solucionem concernencia in dicta Ecclesia hactenus usitata revocavimus et annullavimus, prout tenore presencium revocamus et annullamus, hujusmodique tricentarum marcarum solucionem ad centum marcarum summam et solucionem dumtaxat moderandam et reducendam fore, juxta literarum Domini Martini Pape predictarum tenorem decrevimus, statuimus, et ordinavimus, declaravimusque, moderavimus, et reduximus, prout decernimus, statuimus, et ordinamus, moderamusque, declaramus, et reducimus per presentes perpetuis futuris temporibus duraturam ita, videlicet, quod nullus Canonicus in eadem Ecclesia prebendatus ad suam primam residenciam exnunc et imposterum admittendus, ultra summam centum marcarum sterlingorum pro quibusvis ratione receptionis, aut hujusmodi prime residencie sue admissionis oneribus vel aliis quibuscumque expensis sibi quomodolibet hujusmodi residencie ratione incumbentibus facere teneatur, nisi sponte et libere ultra hoc forsan aliquid dare vel expendere voluerit, quod ei de speciali petita et obtenta licencia Episcopi London pro tempore existentis, duntaxat, et non alias, licebit, nec Episcopo London, Decano, et Residentibus Canonicis Minoribusque Canonicis, et aliis ipsius Ecclesie pro tempore Ministris, ab hujusmodi Ecclesie Canonicis ad primam Residenciam pro tempore sic recipiendis vel admittendis, ratione vel occasione receptionis vel admissionis hujusmodi, aut alio quovis quesito colore, aliave occasione vel causa quacumque, ultra predictam summam centum marcarum quicquam petere, exigere, recipere, vel extorquere licebit ullo modo. Quam quidem centum marcarum summam in usus Ecclesic predicte sub modo et forma inferius annotatis exnunc perpetuis futuris temporibus distribuendam fore et distribui decernere, juxta dicti Domini Martini statutum sive ordinationem, decrevimus, statuimus et ordinavimus, decernimusque, statuimus et ordinamus; scilicet, quod quilibet Canonicus Minor viginti solidos sterlingorum, Sacrista vero et Camerarius, necnon perpetui Vicarii, et Presbiteri ad officium Chori obligati et astricti, singuli, videlicet, ipsorum, unam marcam similis monete, necnon omnes Clerici Choriste nuncupati, qui in dicta Ecclesia deserviunt, insimul quinque marcas habeant et percipiant, viginti quoque marce dicte monete ad fabricam antiqui operis et ejus complementum, et residuum hujusmodi centum marcarum pro conservacione novi operis dicte Ecclesie, ac augmento et melioracione librorum, ornamentorum, vestimentorum, et paramentorum in eadem Ecclesia ad divinum cultum peragendum deputatorum, secundum disposicionem et ordinationem Episcopi London, ac Decani et Canonicorum Residentium, in ipsa Ecclesia pro tempore, totaliter convertatur. Quam quidem distributionem, sic ut prefertur, faciendam exnunc perpetuis futuris temporibus in eadem Ecclesia, necnon statutum et ordinacionem nostram in hac parte, ymmo verius Apostolicam, decernimus, prout volumus, decernimus, et precipimus inviolabiliter observari. Preterea, quoniam ex deductis et exhibitis coram nobis perpendimus, intelleximus, et comperimus, consuetudinem valde reprehensibilem in dicta Ecclesia Sancti Pauli inolevisse, per quam dicte Ecclesie Canonici Residentes dominia, sive maneria, ad eandem Ecclesiam et Residentiam Canonicorum communem mensam spectancia optare, ac illa sic optata sibi ipsis, longe minori precio quam valeant, locari facere consueverunt et possent, desuper que forsan statuta eciam jurata, vel in vim pacti acceptata, seu roborata, pactave, conventiones, concessiones, aut provisiones, facta usque ad tempus domini Willelmi Warham, (fn. 8) nuper Episcopi London, continuatas et continuata ac observatas et observata fuisse, ipsumque dominum Willelmum Warham, quo prefuit Ecclesie London, in Visitatione sua ordinaria de consensu et assensu tam Decani, quam Canonicorum ipsius Ecclesie tunc temporis Residencium et nou Residencium, eadem consuetudinem, statutaque, pacta, conventiones, concessiones, seu provisiones, tanquam inutilem et inutilia, Residencieque in eadem Ecclesia impeditivam et impedetiva, cassandam, annullandam et annullanda, irritandaque et irritauda, cassarique, irritari, et annullari debere, statuisse et ordinasse, prout cassavit, annullavit, et irritavit, proque cassis, irritis, et nullis haberi voluit et decrevit, ipsamque cassatam, annullatam, et irritatam per dominos Episcopum, Decanum, et alios Residentes Canonicos predictos pro tempore acceptatam et approbatam fuisse: Nos ipsius domini Willelmi Episcopi statuta, seu saltem eorundem statutorum partes, clausulas, et sentencias hujusmodi optionis et locandi consuetudinis, statutorumque, conventionum, concessionum, aut provisionum cassationem, irritationem, et annullationem continentes, quas pro hic lectis et insertis habemus, et haberi volumus, auctoritate Apostolica qua fungimur in hac parte, statuendo et ordinando ratificavimus, approbavimus, et confirmavimus, prout per presentes ratificamus, approbamus, et confirmamus; et nichilominus ex habundanti eadem locandi et optandi consuetudinem, statutaque, conventiones, concessiones, et provisiones, que forsitan facta et edita fuerant, auctoritate apostolica, qua supra, revocavimus et annullavimus, prout revocamus et annullamus: Ejusdem vero Domini Willielmi Episcopi, statutorum partes et clausulas, quibus magna pars fructuum, obventionum, proventuum, et emolumentorum ad Ecclesiam Sancti Pauli predictam, communemque mensam Canonicorum Residentium in eadem pertinentium, mense communi et residentium, contra sacrorum canonun et sanctorum patrum decreta, provisiones, et ordinaciones apostolicas in hac parte factas, et sanctissimi domini nostri Domini Leonis, pape moderni, literarum tenorem, detrahitur, et Decano dicte Ecclesie pro tempore existenti, seu quibusvis aliis eciam Canonicis in dicta Ecclesia eciam Residenciariis, applicatur: Quas quidem statutorum partes et clausulas, et presertim clausulam in dictis statutis postitam que sic incipit, Et si Decanus, et sic terminatur, sibi retinebit, &c. (fn. 9) pro hic lectis et insertis similiter habemus et haberi volumus, tanquam Residenciariis aliis et Canonicis ad primam residenciam admittendis et recipiendis, graves, onerosas, dampnosas, et reprehendibiles, honorique et cultui divino contrarias, dictamque residentiam impedientes, necnon omnia alia et singula statuta, pacta, tradiciones, provisiones, et conventiones publicas et privates, quacumque auctoritate munita, sub quacumque forma publica, autentica, vel privata concepta, ordinationesque et consuetudines quascunque, ac porcionum quarumcunque concessiones honori et divino cultui ac residencie in dicta Ecclesia contraria, seu residere volentium, portiones et distribuciones hujusmodi eos contingentes, emolumentaque ad communem eorundem residencium, seu residere volentium, mensam spectantia, quominus eas et ea, juxta dictarum litterarum apostolicarum tenorem, integre percipere valeant, sicut deberent, diminuentia, et que Residenciam ipsam impediunt, impedireve quolibet in futurum viderentur aut possent, revocanda et annullanda fore pronunciavimus, ac pro perpetuo revocavimus et annullavimus, prout eciam tenore presencium sic pronunciavimus, revocamus et annullamus; omniaque et singula dominia, maneria, possessiones, et emolumenta ad dictam Ecclesiam Sancti Pauli et Canonicos Residenciarios ejusdem ipsius residentes pretextu spectantes et pertinentes, ac spectare et pertinere quibuscunque nominibus censeantur, una cum portionibus omnibus et singulis personis quibuscumque, Canonicis et aliis, per dicti Domini Willelmi statutum seu statuta, aut aliter quomodolibet in dictorum residentium aut residenciariorum admittendorum derogationem aut prejudicium concessis Ecclesie predicte et mense communi ipsius, restituenda et redintegranda fore decrevimus, ac ea restituimus et redintegravimus, prout decernimus, restituimus, et redintegramus per presentes. Juramenta quoque per Canonicos Ecclesie Cathedralis predicte in assecucione canonicatuum et prebendarum quos in eadem Ecclesia obtinent, seu in eorum admissione, vel ad primam residenciam receptione, de statutis et ordinationibus cultui et honori divino et residencie in dicta Ecclesia contrariis aut obviantibus observandis, forsan prestita auctoritate apostolica predicta, relaxavimus, et ab hujusmodi juramentis eos et eorum quemlibet absolvimus, prout relaxamus et absolvimus per presentes. Potestatem insuper, statuta, consuctudines, pacta, conventiones, et quascumque ordinationes juri, honori, et cultui divino contraria, ac quominus fructus, proventus, et emolumenta dicte Ecclesie ad communem mensam pervenire poterint, residentiam impedientia, clarius, apertius, et in specie, si et quatenus necesse fuerit, revocandi et annullandi, necnon alia statuta quecumque honori, cultui, et residencie hujusmodi condecentia et conductura pro locis et temporibus congruis et oportunis, de novo condendi, et antiqua, quatenus predictis obveniat, reformandi nobis reservavimus, prout per presentes reservamus; non intendentes prout, nec intendimus, per hunc nostrum presentem processum, visitationi dicti Reverendi confratris nostri, domini Ricardi, London Episcopi, corrigendisque, reformandis, et ordinandis, per ipsum in eadem ad honorem Dei et sponse Sue decorem, quatenus dictis literis Apostolicis, aut nostris ea cum vigore factis et fiendis ordinationibus non obviant, in aliquo derogare, de quo protestati fuimus, prout protestamur in hiis scriptis. Que quidem literas apostolicas, statutaque et ordinationes, nostra ymmo verius apostolica supradicta, et hunc nostrum presentem processum, ac omnia et singula in eis contenta, vobis omnibus et singulis supradictis, quibus presens noster processus dirigitur, publicamus, intimamus, insinuamus, et notificamus, et ad vestram et cujuslibet vestrum noticiam deducimus, et deduci volumus per presentes; vosque, reverendum confratrem nostrum, dominum London Episcopum, ac dominos Decanum et Capitulum, singulosque Canonicos et personas ejusdem Ecclesie, omnesque alios et singulos supradictos quibus presens noster processus dirigitur, aut vestrum quemlibet, auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte, tenore presentium requirimus et monemus, primo, secundo, tercio, et peremptorie, ac vobis et vestrum cuilibet, in virtute sancte obedientie et sub infrascriptis sententiarum et censurarum penis districte precipiendo mandamus, quatenus statutum, constitutionem, et ordinationem, ac omnia et singula per dictum dominum Martinum Papam Quintum, necnon per sanctissimum dominum nostrum Leonem Papam modernum, aut nos ipsius auctoritate et mandato, ut prefertur, facta, ordinata, et stabilita, quatenus vos et vestrum singulos concernunt, perpetuis futuris temporibus effectualiter inviolabiliter observetis, et quilibet vestrum observet, faciatisque, ac faciat vestrum quilibet, quantum in vobis est, ab aliis firmiter observari, ac eisdem omnibus et singulis pareatis, et quilibet vestrum pareat, realiter et cum effectu. Vobis insuper omnibus et singulis supradictis, et vestrum cuilibet, sub modo et forma premissis, ac sub eisdem infrascriptis sententiarum penis districte precipientes mandamus, quatenus Canonicos dicte Ecclesie prebendatos qui Residenciam personalem nondum fecerunt, et in ea residere volentes, juxta statutum et ordinationem, nostra ymmo verius apostolica supradicta, ac Residenciam hujusmodi peragendam favorabiliter admittatis, eisque fructus et proventus ac omnia et singula emolumenta, eciam si distributiones, maneria, firme, sive grangie existant, seu aliis quibuscunque nominibus nuncupentur, solvatis, liberetis, et assignetis, et quantum in vobis est liberari faciatis et eciam assignari; ac insuper, quatenus ipsius Ecclesie Canonicum prebendatum, seu quoscunque ipsius Ecclesie Canonicos prebendatos, qui secundum formam et ordinationem supradictas, in Ecclesia residere proponit seu proponunt, et qui residere in eadem, ac hujusmodi Residenciam suam incipere, in certis anni temporibus sive festivitatibus in dicta Ecclesia antiquitus usitatis, in domo capitulari dicte Ecclesie, coram illis qui capitulariter inibi congregabantur, aut, si capitulum non fuerit, tunc in Ecclesia Sancti Pauli predicta, coram domino Decano, si in Ecclesia assit, et duobus Ecclesie Canonicis Residenciariis, si tot in Ecclesia presentes fuerint, alioquin in presentia Notarii in testium in eadem Ecclesia, de intrando primam suam Residenciam hujusmodi per se, vel procuratorem suum ad id constitutum, duxerit seu duxerint protestandum, infra quindecim dierum spacium a tempore protestacionis seu hujusmodi continue numerandum; quorum quindecim dierum, quinque pro primo, quinque pro secundo, et reliquos quinque dies pro tercio et peremptorio termino; ac monicione canonica vobis universis et singulis supradictis assignamus absque contradictione aliquali admittatis, ac sibi de omnibus et singulis fructibus, proventibus, et emolumentis ejusdem, et ad communem ipsius mensam spectantibus, sive distributiones, maneriave, aut firme sive grangie existant, seu aliis quibuscumque nominibus nuncupentur, respondeatis integre, et faciatis ab aliis, prout ad vos et vestrum singulos pertinet, integre responderi, nec hujusmodi Canonicis residere volentibus et, ut premittitur, protestantibus, et residere proponentibus, quominus intrent, ac distributiones, ut prefertur, percipiant, prestetis seu prestet, aut prestari faciatis vel faciat vestrum aliquis, impedimentum aliquale, directe vel indirecte, publice vel occulte. Proviso tamen, quod quilibet hujusmodi Canonicus qui sic residere proponit et residebit, primo anno residencie sue, juxta statutum et ordinationem Domini Martini Pape Quinti, et sanctissimi Domini nostri Pape moderni, predictam centum marcas sterlingorum, in usus ipsius Ecclesie ac ministrorum ejusdem superius expressos, in eorum ingressu ad dictam residenciam, efficaciter solvere teneatur, et non ultra, nisi sponte et libere id facere voluerit, et de licencia Domini Episcopi London pro tempore existentis, prout superius est expressum. Quod si forte premissa omnia et singula vos omnes et singuli supradicti, prout ad vos et vestrum singulos pertinet, communiter vel divisim non impleveritis, aut aliquod in contrarium feceritis, mandatisque, monitioni, et preceptis nostris, ymmo verius apostolicis hujusmodi non parueritis cum effectu, nos in vos omnes supradictos, et singulos vestrum (dicto Domino Episcopo confratre nostro dumtaxat excepto) qui in premissis vel aliquo premissorum negligentes seu inobedientes fuerint, aut rebelles seu remissi, specialiter et nominatim et generaliter in impe- dientes et contradictores quoslibet et rebelles, ac hujusmodi Canonicos Prebendatos juxta formam literarum apostolicarum predictarum in dicta Ecclesia residere volentes quominus admittantur, aut alia statuta, decreta, et ordinaciones nostra, quinverius apostolica supradicta quominus adimpleantur ac debite execucione demandari valeant, qualitercumque inhibentes, impedientes, vel eos et ea impedientibus dantes consilium, auxilium, vel favorem, directe vel indirecte, publice vel occulte, quovis quesito colore vel ingenio, cujuscumque status, dignitatis, gradus, ordinis, vel condicionis existant, si singulares fuerint persone, singulariter et singulos, excommunicationis, in dicte vero Ecclesie Cathedralis London capitulum suspensionis, ac in ipsam Ecclesiam London interdicti ecclesiastici sententias, exnunc prout extunc, et extunc prout exnunc, predicta canonica monitione premissa, ferimus in hiis scriptis, et eciam promulgamus. Vobis vero, domino Episcopo London, (quem ob reverenciam vestri pontificalis dignitatis nolumus nostris prefatis sententiis sic ligari) si contra premissa vel aliquod premissorum per vos vel submissas personas feceritis, predicta quindecim dierum monitione canonica precedente ingressum Ecclesie interdicimus in hiis scriptis; si vero hujusmodi interdictum per alios quindecim dies dictos quindecim dies immediate sequentes sustinueritis, vos, predicta canonica monitione premissa, suspendimus a divinis. Verum si prefatas interdicti et suspensionis sententias per alios quindecim dies dictos triginta dies immediate sequentes annuo, quod absit, sustinueritis indurato, vos in his scriptis, simili canonica monitione premissa, ex nunc prout extunc, et extunc prout exnunc, excommunicationis sententiam innodamus, alias contra vos et vestrum singulos, gravius et severius, et ad dictarum sententiarum denunciationem et earum aggravationem et reaggravationem, etiam usque ad invocationem auxilii brachii secularis, nichilominus processurus, prout qualitas facti hujusmodi exegerit et nobis videbitur expedire. Ceterum, cum ad executionem premissorum ulterius fiendorum nequimus, quo ad presens aliis arduis et urgentibus prepediti negociis personaliter interesse, universis et singulis dominis Abbatibus, Prioribus quorumcunque ordinum prepositis, Decanis, Archidiaconis, Scolasticis, Cantoribus, Custodibus, Thesaurariis, Sacristis, tam Cathedralium quam Collegiatarum Canonicis, parochialiumque ecclesiarum Rectoribus, Vicariis perpetuis, Altaristis, Capellanis, Curatis, ceterisque presbiteris, Notariis clericis, et Tabellionibus publicis quibuscumque, per civitatem et diocesim London predictam ac alias ubilibet constitutis, et eorum cuilibet insolidato, super ulteriori executione premissorum omnium et singulorum facienda, auctoritate predicta, tenore presentium, committimus plenarie vices nostras donec eas ad nos duxerimus revocandas; quos, et eorum quemlibet insolidatum, eisdem auctoritate et tenore requirimus et monemus, primo, secundo, tercio et peremptorie, ipsis et eorum cuilibet, in virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis pena quam in eos et eorum quemlibet, canonica monitione premissa, ferimus in hiis scriptis, nisi fecerint que commitimus et mandamus, distincte precipiendo mandantes, quatenus ipsi, et eorum quilibet, qui per aliquem Canonicum prebendatum qui in ipsa Ecclesia London modo predicto residere intendit, vel per ejus procuratorem, super hoc fuerint requisiti seu fuerit requisitus, ita quod unus alterum non expectet, nec pro alio se excuset, infra decem dies post requisitionem hujusmodi quos eis et eorum singulis pro omnibus dilationibus ac monitione Canonica assignamus, ad vos, dominum Episcopum, Decanum, et Capitulum, singulosque Canonicos dicte Ecclesie London, et ipsam Ecclesiam ac alia loca de quibus ac ubi, quando et quotiens expeditus fuerit, personaliter accedant vel accedat; et predictas literas apostolicas, et hujusmodi nostrum processum, ac omnia et singula in eis contenta vobis et omnibus aliis, quorum interest, vel interesse poterit publice denuncient, legant, publicent, intiment, insinuent, et fideliter publicare procurent, sicque legat, intimet, insinuet, et publicare procuret eorum quilibet. Necnon vos, dominum London Episcopum, Decanumque, et Canonicos ac Capitulum supradictum, ac alios omnes et singulos supradictos, ac vestrum quemlibet, quatenus statuta, constitutiones, et ordinationes, apostolica supradicta ac omnia et singula premissa sub modo et forma supradictis in omnibus et per omnia observetis et faciatis observari, hujusmodique monitionibus, mandatis, et preceptis, ac processibus nostris, ymmo verius Apostolicis hujusmodi, in omnibus et per omnia effectualiter pareatis, atque Canonicos dicte Cathedralis Ecclesie London prebendatos juxta ordinationem et statuta nostra, ymmo verius Apostolica supradicta, infra terminos ac juxta modum et formam superius expressos, ad Residenciam, ut premittitur, faciendam admittatis, ac alia omnia et singula superius expressata faciatis juxta et secundum literarum Apostolicarum ac statutorum hujusmodi vim, formam, effectum, ac continenciam et tenorem per censuras Ecclesiasticas supradictas coerceant, cogant, et compellant, coercerique, cogi, et compelli faciant et eorum quilibet faciat, et nichilominus omnia et singula nobis in hac parte commissa plenarie exequantur, juxta traditam seu directam nobis a sede Apostolica predicta formam. Et si contingat nos in premissis vel aliquo premissorum ulterius procedere, de quo nobis potestatem omnimodam in hac parte reservamus, non intendimus propter hoc commissionem nostram hujusmodi in aliquo revocare, nisi de revocacione ipsa specialis et expressa mentio in nostris literis habeatur. Absolutionem vero omnium et singulorum qui prefatas sententias nostras, vel earum aliquam incurrerint sive incurrerit quoquomodo, nobis, vel superiori nostro, tantummodo reservamus. Tenores vero literarum Apostolicarum originalium prefati sanctissimi domini nostri Leonis, Pape moderni, necnon dominorum Martini Quinti et Bonifacii Noni prefatarum et transsumptarum, de quibus supra fit mencio, seriatim sequuntur in hec verba, videlicet:

Leo Episcopus, etc. (fn. 10)

Universis sancte Matris ecclesie filiis presentes literas sive presens publicum transumpti Instrumentum inspecturis, lecturis pariter et audituris, Robertus Russell, in decrctis bacallarius, Officialis domini Archidiaconi Surrie, salutem in Domino, ac fidem adhibere indubiam. Ad Universitatis vestre noticiam deducimus et deduci volumus per presentes, quod anno Domini millesimo quingentesimo tercio decimo, Indictione prima, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Leonis, divina providencia hujus nominis Pape Decimi anno primo, mensis vero Maii die sexto, in quadam parlura infra diversorium ad signum Ursi, infra parochiam beate Marie de Lamehith, Wintoniensis diocesis situata, in nostri Johannis Stoberd notarii publici subscripti inactorum per nos in hac parte fiendorum scribam per nos specialiter assumpti ac testium inferius nominatorum presenciis, coram nobis ibidem ad effectum infrascriptum judicialiter sedentibus, constitutus personaliter venerabilis et egregius vir magister Johannes Dowman, (fn. 11) legum doctor, Canonicus, ut asseruit, in Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli London ac Prebendarius ejusdem, cujus in hac parte notorie interfuit et interest, nobis cum instancia non modica supplicavit ut eum ipse quasdam literas Apostolicas, quas nobis tunc ibidem realiter presentavit, produxit, et exhibuit, cum filis rubei glauceique coloris sub sigillo plumbeo impendente, in more Romane Curie, ipsum ratione canonicatus sui predicti notorie concernentes, quas quidem literas nunc habuit, ut asseruit, duplicatas, in diversis mundi partibus et locis ab invicem distantibus presentare, exhibere, et ostendere necesse habeant, ipsisque multipliciter uti possent, quoque hujusmodi litere, si ad effectum predictum originaliter exhiberentur, aut ad partes remotas deferentur, propter et per viarum discrimina ac alios casus forsan adversos qui frequenter accidunt, verisimiliter deperire, quatenus nos hujusmodi literas Apostolicas palpare, inspicere, et diligenter examinare curaremus, et si ipsas sic inspectas, palpatas, et examinatas reperiremus non viciatas, non abrasas, non abolitas, non cancellatas, nec in aliqua ipsarum parte substantiali suspectas, sed sanas et integras, omnique vicio et sinistra suspicione carentes, easdem literas Apostolicas per notarium publicum antedictum nostrum in hac parte assumptum transumi, exemplari, et subscribi precipere, et mandare atque decernere dignaremur, ut hujusmodi transcripto in publicam et autenticam formam redacto, sicuti ipsis literis originalibus plena fides adhiberi valeat, dietumque transumptum eandem fidem faciat sicuti litere originales antedicte utilibet in agendis: Tenor vero dictarum literarum Apostolicarum sequitur et est talis.

Martinus, etc. (fn. 12)

Nos igitur, officialis antedictus, hujusmodi supplicationi inclinati, dictas literas apostolicas sic, ut prefertur, presentatas, productas, et exhibitas in notarii publici ac testium inferius nominatorum presenciis, palpavimus, inspeximus, et diligenter examinavimus, et quia hujusmodi literas sic palpatas, inspectas, et examinatas, reperimus non viciatas, non abrasas, non abolitas, non cancellatas, nec in ipsarum parte aliquali substantiali suspectas, sed omni prorsus vicio et sinistra suspitione carentes, ne igitur antedicto magistro Johanni, propter et per casus predictos, vel aliquem eorundem, probationis copia imposterum auferatur seu facultas: Ideirco, ad omnem juris effectum qui exinde sequi poterit aut debuerit, ipsas literas apostolicas nostris auctoritate et decreto judicialiter publicavimus et per presentes publicamus, et per notarium publicum et scribam subscriptum transumi, transcribique, et in publicam formam redacto, sicuti literis originalibus antedictis plenam fidem imposterum adhibendam fore debere et adhiberi decrevimus, sicque decernimus ubilibet in agendis. In quorum omnium fidem et testimonium premissorum has literas nostras testimoniales, sive hoc presens publicum Instrumentum dictarum apostolicarum originalium verum tenorem in se continentes sive continens, exinde fieri, et per notarium publicum et scribam nostrum in hoc parte assumptum subscribi et signari, Sigillique officialitatis nostre predicte jussimus et fecimus appensione roborari et communiri. Acta fuerunt hec omnia et singula, prout suprascribuntur et recitantur, coram nobis et per nos sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, mense, die, et loco predictis; presentibus tunc ibidem honestis viris magistro Thoma Cuthbert, notario publico, Lincolniensi, et domino Willelmo Bullok, capellano Eboracensis diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Et ego Johannes Stoberd, Norwicensis diocesis publicus auctoritate apostolica Notarius, prefatique domini officialis in hac parte actorum scriba assumptus, suprascriptarum literarum apostolicarum presentationem, productionem, exhibitionem, inspectionem, publicationem, et decreto predictas ceterisque premissis omnibus et singulis, dum sic, ut premittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, mense, die, et loco predictis agebantur et ficbant una cum prenominatis testibus presens personaliter interfui, Eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, Ipsasque literas de mandato ejusdem domini officialis transsumpsi, exemplavi, et in hanc publicam formam redegi. Et quia facta collatione diligenti et fideli de dictis literis originalibus, una cum tenore earundem superius scripto, ea in omnibus concordare inveni, nil addito, vel subtracto, aut mutato, quod facti substantiam commutet, vel variet intellectum: Ideo, has presentes literas, sive hoc presens publicum Instrumentum manu mea propria fideliter scriptum exinde confeci, signoque et nomine meis solitis et consuetis, una cum appensione officialitatis predicte Sigilli signavi, ac me hic manu propria subscripsi, rogatus et requisitus, in fidem, robur, et testimonium omnium et singulorum premissorum.

Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint, sive hoc presens publicum Instrumentum pervenerit, et quos infrascripta tangunt seu tangere poterunt quomodolibet in futurum, Willelmo Horsey, decretorum doctor, Officialis Principalis Consistorii Episcopalis London, Salutem in omnium Salvatore et fidem indubiam presentibus adhibere. Ad Universitatis vestre noticiam deducimus et deduci volumus per presentes, quod Anno ab Incarnatione dominica secundum cursum et computacionem Ecclesie Anglicane millessimo quingentesimo duodecimo, Indiccione prima, Pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri Julii, divina providencia hujus nominis pape secundi, Anno decimo, Mensis vero Februarii die decima octava, in domo habitacionis providi viri nostri Thome Gotson, Notarii Publici, in legibus bacallarii ac Curie Cantuariensis procuratorum generalium unius, infra parochiam Sancti Gregorii pape, ac juxta Ecclesiam Cathedralem Sancti Pauli civitatis London notorie sita et situata, coram nobis tunc et ibidem judicialiter sedentibus, in Notarii Publici subscripti, scribe per nos in hac parte specialiter assumpti, testiumque inferius nominatorum presentiis, personaliter comparens venerabilis vir Magister Johannes Dowman, legum doctor, Canonicus in Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli London, ac Prebendarius prebende de Portpole in eadem, cujus in hac parte, ut affirmavit, intererat, quasdam literas Apostolicas bone memorie et felicis recordacionis domini Bonifacii pape Noni, ejus vera bulla plumbea cum filis cericis pendentibus more Romane Curie bullata, quarum verus tenor, signis et caracteribus omissis, inferius inseritur, realiter produxit, ostendit, exhibuit, et presentavit, nobisque non modica cum instancia supplicavit quatenus cum ipse litere Apostolice Decanum et Canonicos Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli predicte notorie tangebant et concernebant, suique in ea parte, ut asseruit, intererat, et ipsas literas pro parte sua minime habuit duplicatas: necesse quoque habeat easdem literas pro contentorum in eisdem plenaria probatione coram diversis judicibus in diversis mundi partibus non modicum abinvicem distantibus exhibere, et eisdem uti possent, quoque litere Apostolice hujusmodi originales, dum pro earum exhibitione ad loca remota transferentur, propter et per viarum discremina et alios adversos fortuitos et inopinatos casus, qui frequenter accidunt et evenire solent, de verisimili (quod absit) deperire, atque ex hoc tam idem Magister Johannes, quam eciam venerabiles et egregii Decanus et Canonici Ecclesie Cathedralis predicte damnum non modicum incurrerent et jacturam, ipsas literas Apostolicas palpare, inspicere, et examinare, et si ipsas sic inspectas, palpatas, et examinatas reperiremus non viciatas, non abrasas, non abolitas, non cancellatas, nec in aliqua ipsarum parte suspectas sed omni prorsus vicio et sinistra suspicione carentes inveniremus, easdem litteras Apostolicas per Notarium Publicum, scribam nostrum subscriptum, transumi et exemplari, atque in publicam et autenticam formam redigi decernere et mandare dignaremur, quarum quidem literarum apostolicarum tenor sequitur et est talis:

Bonifacius Episcopus, etc. (fn. 13)

Nos igitur, Willelmus Horsey decretorum doctor, Officialis prelibatus, supplicacionibus dicti venerabilis viri Magistri Dowman favorabiliter inclinati, memoratas literas apostolicas sic, ut premittitur, nobis ostensas, exhibitas, et presentatas, in Notarii publici scribe nostri testiumque subscriptorum presentiis palpavimus, inspeximus, et examinavimus, et quia ipsas sic inspectas palpatas et examinatas, non viciatas, non rasas, non abolitas, non cancellatas, nec in aliqua ipsarum parte substantiali suspectas reperimus et invenimus, ne prefato Magistro Johanni (cujus in hac parte, ut asseruit, interfuit) dictisque venerabilibus viris Decano et Canonicis Sancti Pauli modernis, aut eorum in eadem Ecclesia successoribus, per casus predictos vel eorum aliquem (quod Deus avertat) imposterum auferatur probationum copia contentorum in eisdem: Idcirco, ad omnem Juris effectum qui exinde sequi poterit aut debuerit, pro tribunali, ut premittitur, sedentes, literas apostolicas antedictas per nos inspectas, palpatas, et diligenter examinatas, publicavimus, easque per notarium publicum, scribam nostrum subscriptum, transsumi et exemplari, ac in publicam et autenticam formam redigi ad hunc finem et effectum, ut hujusmodi transsumpto, sic in publicam et autenticam formam redacto, sicuti literis apostolicis originalibus memoratis plena fides adhibeatur, tam in judicio quam extra, ubilibet in agendis, quantum in nos attinet, decernimus, nostramque auctoritatem et decretum in ea parte interposuimus, prout sic decernimus et interposuimus presencium per tenorem. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum has literas nostras testimoniales, sive hoc publicum Instrumentum, verum tenorem dictarum literarum apostolicarum in se continentes sive continens, exinde fieri ac per notarium publicum, scribam nostrum, subscribi, ejusque signo, nomine, et cognomine solitis et consuetis signari mandamus, sigillique officialitatis dicti Consistorii Episcopalis London jussimus et fecimus appensione muniri. Data et acta fuerunt hec omnia et singula, prout super scribuntur et recitantur, sub anno Domini, Indiccione, Pontificatu, mense, die, et loco suprascriptis; presentibus tunc ibidem discretis viris Johanne Twyte, alias Stillmann, Notario publico Bathoniensis et Wellensis diocesis, et Simone Costoun, Literato, Lincolniensis diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Et ego, Hugo Odam, Clericus, Eliensis diocesis publicus sacrosancta auctoritate apostolica Notarius scribaque, in et circa premissa agenda per prenominatum venerabilem virum Magistrum Willelmum Horsey officialem antefatum specialiter assumptus et deputatus, Quia memoratarum literarum apostolicarum domini Bonifacii pape Noni, productioni, ostensioni, exhibitioni, et presentacioni ipsarumque literarum originalium palpationi, inspectioni, et examinacioni, auctoritatisque et decreti interpositioni, ceterisque premissis omnibus et singulis, dum sic, ut premittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, mense, die, et loco superius specificatis, coram dicto domino officiali, et per eum agebantur et fiebant, una cum testibus prenominatis, presens personaliter interfui, Eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi: Ideo has literas testimoniales, sive hoc publicum Instrumentum, manu mea scriptas sive scriptum, verum tenorem literarum apostolicarum predictarum in se continentes sive continens, exinde confeci, subscripsi, publicavi, et in hanc publicam autenticamque formam, de mandato dicti domini officialis, redegi, signo quoque, nomine, et cognomine meis solitis et consuetis, una cum appensione sigilli officii prelibati domini officialis signavi, meque hic subscripsi a dicto domino officiali jussus, et per prefatum magistrum Johannem Dowmann requisitus, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum. Ulterius, ad majorem cautelam et in pleniorem fidem premissorum per vos, prefatum Reverendum confratrem nostrum dominum Ricardum, London Episcopum antedictum, coram nobis judicibus delegatis sive executoribus prefatis realiter producte, presentate, et exhibite fuerunt litere originales, sive bulla originalis dicti domini Martini Quinti in earum sive ejus forma originali, cum filis cericis pendentibus more Romane curie bullata, sane et integre, non viciate, non cancellate, nec in aliqua ipsarum suspecte, quarum sive cujus tenor in transsumpto superius inserto et inscripto continetur. In quorum omnium et singulorum fidem testimonium premissorum, has literas nostras executoriales, sive hoc presens publicum Instrumentum, hujusmodi nostrum processum in se continentes sive continens, quarum quidem literarum, sive cujus Instrumenti publici, ac omnium et singulorum in eis vel eo contentorum, copiam fieri et tradi eam petentibus et habere debentibus, petencium quibus sumptibus et expensis decrevimus et mandavimus, prout tenore presentium decernimus et mandamus exinde fieri, et per notarios publicos subscriptos, scribas nostros, per nos in hac parte conjunctim et divisim assumptos, subscribi et signari ac publicari mandavimus, prout eciam tenore presentium sic publicari mandamus, sigillorumque nostrorum jussimus et fecimus appensione roborari et communiri. Data et acta fuerunt hec omnia et singula, prout suprascribuntur et recitantur, sub anno Domini secundum cursum et computacionem Ecclesie Anglicane millessimo quingentesimo terciodecimo, Indictione secunda, Pontificatus prefati Sanctissimi domini nostri Leonis divina providencia hujus nominis pape Decimi, anno primo, mensis vero Marcii die vicesimo secundo, in Domo Capitulari dicte Ecclesie Cathedralis London, nobis inibi in premissis omnibus et singulis per nos, ut premittitur, factis et gestis judicialiter et pro tribunali sedentibus, Presentibus tunc ibidem venerabilibus ac providis et circumspectis viris magistris Johanne Sextino legum et Thoma Porte decretorum doctoribus, Roberto Russell in decretis et Johanne Talkarn in legibus bacallariis, Willelmo Falke, Johanne Long, Simone Long, et Ricardo Watkyn notariis publicis, et multis aliis.

Et ego, Thomas Gotson, in legibus bacallarius, Lincolniensis diocesis publicus sacra auctoritate apostolica Notarius, prefatorumque reverendorum in Christo patrum dominorum Wintoniensis et Norwicensis Episcoporum, judicum delegatorum sive executorum supradictorum ad premissa et in premissis actorum scriba assumptus, Quia premissis omnibus et singulis dum sic, ut premittitur, sub Anno Domini, Indiccione, Pontificatu, mense, die, et loco suprascriptis, per eosdem reverendos patres, et coram cis, agebantur et fiebant, una cum Magistris Johanne Stoberd, Willielmo Cowike, et Johanne Cooke, notariis publicis ac scribis, eciam in hac parte conjunctim et divisim assumptis, inferius se subscribentibus, ac personis sive testibus supranominatis presens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi: Ideo has presentes literas sive hoc presens publicum Instrumentum, exinde confectas sive confectum subscripsi, publicavi, et in hanc publicam et autenticam formam, quantum ad me attinet, redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi.

Et ego, Johannes Stoberd, Norwicensis diocesis, publicus auctoritate apostolica notarius, prefatorumque reverendorum in Christo patrum dominorum Wintoniensis et Norwicensis Episcoporum, judicum delegatorum sive executorum suprascriptorum in hac parte eciam scriba assumptus et deputatus, quia premissis omnibus et singulis, dum sic, ut premittitur, sub Anno Domini, Indiccione, Pontificatu, mense, et die, Domo Capitulari suprascriptis, per eosdem reverendos patres, et coram eis, agebantur et fiebant, una cum Magistris Thoma Gotson superius ac Willielmo Cowik et Johanne Cooke inferius se subscribentibus, notariis publicis ac scribis eciam in hac parte conjunctim et divisim assumptis, ac testibus sive personis superius nominatis presens interfui, Eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi: Ideo has presentes literas sive hoc presens publicum Instrumentum exinde confectas sive confectum subscripsi et publicavi, et in hanc publicam et autenticam formam, quantum ad me attinet, redegi, Signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi, &c.

Et ego, Willelmus Cowike, Exoniensis diocesis, publicus sacra auctoritate Apostolica notarius, prefatorum Reverendorum in Christo patrum dominorum Wintoniensis et Norwicensis Episcoporum, judicum delegatorum sive executorum suprascriptorum in hac parte eciam scriba assumptus et deputatus, Quia premissis omnibus et singulis, dum sic, ut premittitur, sub Anno Domini, Indiccione, Pontificatu, mense, die, et loco predictis, per prefatos Reverendos patres, et coram eis, agebantur et fiebant, una cum Magistris Thoma Gotson et Johanne Stoberd superius ac Johanne Cooke inferius se subscribentibus, notariis publicis ac scribis eciam in ea parte conjunctim et divisim assumptis, necnon testibus sive personis superius nominatis presens interfui, Eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi: Ideo has presentes literas, sive hoc presens publicum Instrumentum exinde confectas sive confectum subscripsi et publicavi, &c., Signoque et nomine meis solitis et consuetis, &c. signavi, &c.

Et ego, Johannes Cooke, Clericus Wintoniensis diocesis, publicus sacra auctoritate Apostolica notarius, prefatorum Reverendorum patrum dominorum Wintoniensis et Norwicensis Episcoporum, judicum delegatorum sive executorum suprascriptorum in hac parte eciam scriba assumptus et deputatus, Quia premissis omnibus et singulis, dum sic, ut premittitur, sub Anno Domini, Indiccione, Pontificatu, mense, die, et loco predictis, per prefatos Reverendos patres et coram eis agebantur et fiebant, una cum magistris Thoma Gotson, Johanne Stoberd, et Willelmo Cowyke superius se subscribentibus, notariis publicis ac scribis eciam in ea parte conjunctim et divisim assumptis, Necnon testibus sive personis superius nominatis presens interfui, Eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi: Ideo has presentes literas, sive hoc presens publicum Instrumentum exinde confectas sive confectum subscripsi et publicavi, &c, Signoque et nomine meis solitis et consuetis, &c. signavi, &c.

Extract No. 2.

Ordinacio domini pro lectura in theologia.

In Dei nomine Amen. Cum ad honorem Dei fideique Cristiane et virtutis incrementum et continuacionem, ministrorumque Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli London omniumque clericorum et presbiterorum in hac inclita urbe commorantium et aliorum illic indies confluencium disciplinam et salutaris doctrine fomentum, divinique pabuli verbi Dei nutrimentum, per devotos, probosque, ac recolende memorie viros, in eadem Ecclesia pia consideracione fuerit ab antiquo salubriter statutum, provisum, et ordinatum, Quod Cancellarius Ecclesie Cathedralis predicte quiscunque pro tempore existens, lecturam in sacra theologia per se, vel per alium continue legeret et observaret, atque pro onere ipsisus lecture supportande et continuande Ecclesia parochialis de Yeling, (fn. 14) Londoniensis diocesis et jurisdiccionis, ac Episcopi pro tempore existentis collacionis, cum suis juribus et pertinenciis universis dignitati Cancellariatus in eadem Ecclesia fuerit et sit per bone memorie N., olim ejusdem Ecclesie verum patronum ac ordinarium, appropriata, unita, annexa, et incorporata, Lecturaque predicta per nonnullos dicte Ecclesie Cancellarios eorum temporibus successivis annis transactis fuerit laudabiliter et effectualiter observata et continuata. Tandem tamen, quorundam Cancellariorum ejusdem Ecclesie incuria, culpa, desidia, et negligencia, incepit esse adeo rara, intercisa, et discontinuata, que et si paucis diebus unius anni observata et celebrata fuerit, per multos tamen sequentes annos neclecta, deserta, et pretermissa extitit, atque sic neclecta, deserta, et pretermissa existit in presenti, prout facti evidencia et notorietas rei hoc inpresenciarum certo cercius manifestat et declarat: Unde, cum nos, Ricardus FitzJames, permissione divina London Episcopus, Ecclesiam nostram Cathedralem predictam et singulos ministros ejusdem, juxta pastoralis officii debitum, gracia reformandi ea que erant ibidem reformacione digna, lapsaque in eadem erigendi et reparandi nuper visitaverimus, prout ipsam et ipsos de diebus in dies sic adhuc visitamus, inter cetera, in hujusmodi nostra ordinaria visitacione generali, detecta et comperta per nonnullos nostre Ecclesie predicte ministros, piis animis et devotis mentibus, nostro fuit detectum officio, et exinde gravis quodammodo proposita querela, Quod lectura predicta tam utilis, quam necessaria ac devotis animis commodifera, per multos retroactos annos fuit penitus neclecta, quodque in dissuetudinem abiit, Sane, pendente visitacione nostra hujusmodi, habitis super premissis, in nonnullis sessionibus nostris, cum dilectis filiis Decano et Capitulo ejusdem Ecclesie, et magistro Willelmo Lichfeld, Cancellario ejusdem moderno, tractatu, communicacione, et matura deliberacione, comperimus quod propter verbum continue in ordinacione et fundacione ipsius lecture insertum, Cancellarius Ecclesie predicte, cui onus sustentacionis et exhibicionis ipsius lecture incumbebat et incumbit, illud onus sufferre et sustinere omisit, nimis grave et summe durum reputans et existimans tantum onus continue subire et supportare debere: Cum itaque plerumque in futurorum eventibus sic humani fallitur incertitudo judicii, ut non nunquam quod conjectura profuturum credidit, subsequens temporis transcursus intollerabile reddit et nocuum, ideo, non debet reprehensibile judicari, si, secundum varietatem temporum, statuta quandoque varientur humana. Et quemadmodum ad officium cujuslibet pertinere dinoscitur presidentis pro subditorum commodis salubriter ordinata facere inviolabiliter observari, sic, non minori cogenti racionis imperio, necligenter omissa et collapsa in revolucionem et restauracionem oportet deducere, et novi apposicione remedii erigere, et renovare prudentius sic omissa. Unde nos, Ricardus, Episcopus antedictus, sencientes melius, utilius, ac honorabilius esse benignam et favorabilem interpretacionem illius verbi continue facere, ut ex hoc exercicium et officium memorate lecture saltem ad aliqualem usum et observanciam restauretur, et ad utilem statum reducatur quam quod hujusmodi lectura propter importabile et durum onus continue observancie ejusdem omnino pretermittatur et necligatur, habitis itaque super hoc, videlicet, quomodo illud verbum continue sit intelligendum, et que ac qualis lectura censeatur vel intelligatur esse continua, et aliis hujusmodi lecture restauracionem, observanciam, et continuacionem concernentibus, cum Decano et Capitulo predictis tractata et matura deliberacione, Quedam statuta, ordinaciones, provisiones, interpretaciones, declaraciones, et decreta, cum prefatorum dilectorum filiorum Decani et Capituli, ac Magistri Willelmi Lichfeld, Cancellarii moderni, cuique interesse specialiter vertitur in hac parte, voluntate, consensu, et assensu expressis, facienda sive condenda decrevimus, per que sepedicta tam salubris quam fructuosa lectura sic, ut premittitur (quod dolentes referimus quasi extincta), reviviscat et reincipiatur, (Domino annuente) de cetero inperpetuum mansura. Quapropter, de voluntate, consensu, et assensu expressis predictis, Statuimus, ordinamus, et decernimus quod Cancellarius Ecclesie nostre Cathedralis predicte modernus, et quilibet ejus successor futurus, singulis annis imperpetuum lecturam predictam sub modo, forma, excepcionibus, et provisionibus infrascriptis loco consueto observare et continuare teneatur. In primis quidem, in vim voluntatis, consensus, et assensus predictorum, volumus, statuimus, ordinamus, et decernimus, quod Cancellarius hujusmodi, per se, vel per alium ejus deputatum, ad hoc sufficientem et idoneum, leget lecturam in theologia in Ecclesia nostra Cathedrali predicta per tres dies simul et successive, vel per intervallum, seu saltem continuatos singulis septimanis, si tot dies fuerint in septimana legibiles, et a diebus ferialis sive festivis vacaverint. Sin autem tot dies festive, sive solennes feriale, in una septimana intervenerint et interciderint, quod non sint in una ebdomada tres dies legibiles a diebus festivis, sive ferialis, ut premittitur, vacantes, tunc volumus, statuimus, ordinamus, et decernimus, ut premittitur, quod per duos dies in illa septimana lecturam suam observabit. Ceterum, quia durum et onerosum esset Cancellarium predictum ad hujusmodi lecturam per totum anni circulum singulis ebdomadis sine intermissione et absque intervallo artari, de voluntate, consensu, et assensu expressis predictis providemus et licenciamus, quod idem Cancellarius ab hujusmodi lectura a festo Sancti Petri Apostoli quod dicitur ad Vincula, singulis annis, usque festum dedicacionis hujus Ecclesie divi Pauli inclusive, et a dominica in quinquagesima usque dominican in albis, eciam inclusive, recreacionis et solacii sui causa possit abstinere et cessare. Ita, quod in crastino feste dedicacionis hujusmodi, et in crastino dominice in albis, si dies legibiles fuerint, lecturam suam semper resumat, et eam septimanatim, ut superius est expressum, observet et continuet, vel per alium, ut premittitur, sic observari et continuari faciat. Insuper, eundem licenciamus, ut supra, quod a prima dominica adventus Domini usque festum Epiphanie inclusive, et in ebdomada Penthecostes a predicta lectura, ob reverenciam et honorem festi predicti, cessare et abstinere liceat, et quod in crastino festi Epiphanie Domini, nisi dominica in crastino evenerit, atque in crastino festi Sancte et Individue Trinitatis, similiter resumatur et reincipiatur. Proviso quod si et in casu quo Cancellarius Ecclesie predicte, vel ejus in hac parte deputatus, infirmitate corporis vel morbo, vel alio justo impedimento per Decanum vel ejus vicem gerentem approbando detentus seu prepeditus fuerit quominus lecturam predictam per tres vel duos dies, ut superius est expressum, continuare valeat, atque impedimentum hujusmodi sit modico tempore duraturum; Tunc volumus et decernimus, quod pro diebus omissis, stanti infirmitate, morbo, vel impedimento suo hujusmodi, superveniente postea facultate, lecturam suam complebit sive supplebit in aliis. Et casu quo Cancellarius predictus hanc lecturam in persona sua propria aliqua parte anni inchoaverit, et impedimentum aliquod pretextu egritudinis, vel alio modo premisso approbandum, sibi supervenerit, quod lecturam sepedictam in persona sua propria exercere et continuare non possit, atque infirmitas vel impedimentum hujusmodi sit longo tempore duraturum: Tune, de volunatate et consensu predictis volumus, licenciamusque, et decernimus, quod per alium ad hoc idoneum, ut prefertur, lecturam memoratam observari et exerceri facere possit et valeat. Eum vero Cancellarium qui sic, ut premittitur, atque sub modo, forma, et provisionibus prenotatis in futurum leget, vel sic, ut prefertur, legi faciet, continue legere de voluntate, consensu, et assensu predictis, ut res et ipsa lectura pocius valeat et observetur, quam pereat et necligatur, declaramus et interpretamur. Ea vero que in ordinacione et fundacione ejusdem lecture, et circa eadem alias statuta, ordinata, et provisa existunt, volumus et decernimus nichilominus in suis robore et firmitate permanere per hoc nostrum decretum quod ferimus et promulgamus in hiis scriptis.

Footnotes

1 Printed from the original entry in the Episcopal Registry. See Register Fitzjames, fo. 87 a-fo. 92 a.
2 Richard Fox, translated from Durham to Winchester 1501, died 1528.
3 Leo. X., Pope 1513-1521.
4 Richard Nykke, Nikke, or Nix, consecrated Bishop of Norwich 1501, died 1535-6.
5 Richard Fitzjames, translated from Chichester to London 1506, died 15 January, 1521-2.
6 John Colet, succeeded to the Deanery May 1505, died 16 September, 1519. See Book II. Articles xi. and xii. supra, p. 217-p. 248.
7 William Lichfeld. See note supra, p. 207.
8 See the Statutes of Bishop Warham (afterwards Archibishop of Canterbury) printed in this volume, supra, Book II. Article viii. pp. 206–213.
9 See the Statuta Willielmi Warham, supra, p. 211.
10 Here is recited the Commissio Leonis X. Pontifici Romanis ad Episcopos Winton. et Norwic., printed supra pp. 214–217.
11 John Dowman, resigned the Prebend of Portpool, on his appointment to that of Twyford 20 April, 1514.
12 Here is recited the Decretum Martini V. Pontificis Romani, printed supra, pp. 200–202.
13 Here is recited the Decretum Bonifacii IX. Pontificis Romani, printed supra, pp. 197–199.
14 Yeling, Yealing, Yelling, Eling, or Great Yealing, now called Ealing: about seven miles west from London. See Newcourt's Repertorium, i. 760, 761.