The Fraternity of Jesus
Letter of protection to Henry Hasylwood, appointed to collect alms in diocese of York, 1536

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'The Fraternity of Jesus: Letter of protection to Henry Hasylwood, appointed to collect alms in diocese of York, 1536', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 453-454. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49196 Date accessed: 22 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

VII. LETTER OF PROTECTION GRANTED BY HENRY VIII. TO HENRY HASYLWOOD, APPOINTED BY THE FRATERNITY TO COLLECT ALMS IN THE DIOCESE OF YORK. 1536.

Henricus octavus, Dei gracia Anglie et ffrancie Rex, fidei defensor, Dominus Hibernie, et in terra supremum capud Ecclesie Anglicane, universis et singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Archidiaconis, Decanis, et eorum Officialibus, Rectoribus, Vicariis, ac aliis personis ecclesiasticis quibuscumque, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, et fidelibus legeis nostris quibuscumque, tam infra libertates quam extra, ad quos presentes litere pervenerint, Salutem. Sciatis quod cum dilectus nobis Ricardus Pace, (fn. 1) Decanus Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli London, et ex hoc Rector perpetuus ffraternitatis sive Gilde gloriosissimi Nominis Jesu in Criptis subtus ipsam Ecclesiam, Willielmus Turke et Rogerus Barker, de London, Cives et Gardiani pro tempore ffraternitatis sive Gilde predicte, licencia nostra fundate et erecte, ubi hoc Gloriosum Nomen pre ceteris Regni nostri Anglie locis maxime honoratum, in redditibus et facultatibus ita insufficienter ac adeo exile existant, quod bona ejusdem ffraternitatis sive Gilde ad sustentacionem omnium et aliorum piorum operum tam in divinis serviciis eis multipliciter et necessarie incumbencium non sufficiunt, nisi a Christi fidelibus et Deo devotis subveniatur eisdem; ac providi idem Rector et Gardiani, ffratres et Sorores ffraternitatis sive Gilde predicte, constituerunt Henricum Hasylwood et substitutos suos nostros veros et legitimos Collectores ac nostros generales et speciales nuncios in et per totam Diocesin Eboracensem cum provincia ejusdem, tam in locis exemptis quam non exemptis, ad elimosinas pro sustentacione ffraternitatis sive Gilde predicte a Christi fidelibus et Deo devotis petendum et colligendum, nostra mediante licencia: Nos volentes securitati ipsius Henrici ac deputatorum suorum in hac parte gloriose providendum, ob reverenciam et laudem ac cinceram devocionem quas penes ipsum Gloriosum Nomen Jh[es]u preceteris in nostro scrinio pectoris gerimus et habemus, suscepimus ipsum Henricum ad dictas Elimosinas infra diocesin predictam petendum et colligendum, ac deputatos homines et servientes suos, necnon res et bona sua quecumque in protexcionem et defencionem nostras speciales. Et ideo vos prelatas ac alias personas Ecclesiasticas precipimus et mandamus quatenus cum idem Henricus vel deputati sui ad Ecclesias et loca vestra pro hujusmodi elimosinis, ut prefertur, a Christi fidelibus et Deo devotis petendum et colligendum, accesserit vel accesserint, ipsum vel ipsos in Ecclesiis predictis et alibi, benigne recipiatis, et ipsum vel ipsos hujusmodi elimosinas libere querere et habere, aceciam penes se retinere pro commodo ffraternitatis sive Gilde predicte et absque impedimento aliquo permittatis, necnon ipsum Henricum ac deputatos suos in dictis Ecclesiis vestris et aliis benigniter admittatis ad agendum, exponendum, et declarandum Clero et populo suffragia et beneficia ffraternitatis sive Gilde predicte: aceciam omnia alia negocia dicte ffraternitatis sive Gilde per literas nostras patentes gratuite recipere velitis. Vobisque Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, et aliis fidelibus nostris precipimus et firmiter mandamus, quod ipsum Henricum ad dictas elimosinas in quibuscumque locis infra diocesim predictam petendum et colligendum, ac omnes deputatos suos, necnon res et bona sua predicta manuteneatis, protegatis, et defendatis; necnon inferentes eis seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes injuriam, molestiam, dampnum, impedimentum aliquod seu gravamen, et si quid eis forisfactum sive injuriatum fuerit, id eis sine dilatione debite corrigi et reformari faciatis. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes per unum annum duraturas. Teste Meipso apud Westmonasterium, quarto die Aprilis, Anno regni nostri vicesimo septimo.
per ipsum Regem, et.
per Crumwell.

Footnotes

1 Richard Pace, elected Dean 25 October, 1519, died at Stepney in 1532. He was also Dean of Exeter from 1522 to 8 July 1527, when he resigned that preferment.