Appendix
Petition for the arrest of an apostate

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

Kingsford, C.L.

Year published

1915

Supporting documents

Page

207

Citation Show another format:

'Appendix: Petition for the arrest of an apostate', The Grey Friars of London (1915), pp. 207. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=51606 Date accessed: 02 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

IV. PETITION FOR THE ARREST OF AN APOSTATE. (fn. 1)

15th May, 1403

Excellentissimo principi domino suo Henrico, dei gratia Regi Anglie et Francie et domino Hibernie, servus humilis et devotus Robertus Chamberleyn, Gardianus ordinis fratrum Minorum civitatis vestre Londonie, oracionum suffragia cum omni reverencia et honore. Quia frater Robertus Haunton, confrater noster et domus nostre professus, spreto habitu ordinis sui, illius et salutis sue immemores (sic) contra votum, professionem, et obedienciam suam a domo nostra sine licencia recedens, de patria in patriam vacabundus (sic) discurrens vagatur in anime sue periculum, tocius ordinis eiusdem scandalum manifestum; ipsumque Robertum sic erraneum ad finem debitum non valemus sine adiutorio bracchi secularis, excellenciam regiam piis precibus et devotis humiliter imploramus quatenus ob reuerenciam Dei et sancti ordinis honorem scribere dignemini Vicecomiti vestro Essex., ut ipse per ministros suos dictum Robertum sic vagantem capiat et domui sue et ordini restituat, ne pareat plantacio divino cultui mancipata. In cuius rei testimonium presentibus his patentibus Regie Majestati directis sigillum nostrum apposuimus. Datum London. die xva mensis Maii, Anno domini Millesimo cccc° tercio.

[The seal is gone.]

Footnotes

1 Chancery Warrants, Series I., 1765/21, P.R.O.