Appendix
Lease of the Gatehouse

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

Kingsford, C.L.

Year published

1915

Supporting documents

Pages

207-208

Citation Show another format:

'Appendix: Lease of the Gatehouse', The Grey Friars of London (1915), pp. 207-208. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=51607 Date accessed: 21 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

V. LEASE OF THE GATEHOUSE.

30th November, 1440.

Hec Indentura facta inter fratrem Johannem Kyrie, Gardianum Fratrum Minorum London., et eiusdem loci Conuentum ex parte vna, et Will[elmum] (fn. 1) et Elizabeth vxorem eius ex parte altera, testatur: Quod predicti Gardianus et Conuentus vnanimi consensu et voluntate tocius [ . . . ] concesserunt, tradiderunt et dimiserunt prefatis Willelmo conciliario dictorum Gardiani et Conuentus et de concilio eorundem ad terminum v[ite] sue et Elizabeth vxori dicti Willelmi ad lauandum paramenta ad altaria dictorum Fratrum pertinencia, domum supra portam Fratrum predictorum situatam, habendum et tenendum dictam domum a die confeccionis presentis usque ad terminum vite predicti Willelmi et Elizabeth vxoris sue cum singulis necessariis et asiamentis ad dictam domum pertinentibus, et illa gaudere ac bene et pacifice tenere et occupare modo et forma premissis absque impedimento dictorum Gardiani et Conuentus. Et predicti Willelmus et Elizabeth facient reparacioni dicte domus tempore occupacionis eorum. Et volunt et concedunt prefatus Willelmus et Elizabeth pro hac concessione vnacum familia eorundem in obsequiis dictorum Gardiani et Conuentus ut prefertur ad terminum predictum stare cum effectu. In cuius rei testimonium vni parti presentis indenture penes dictos Willelmum et Elizabeth remanenti prefati Gardianus et Conuentus sigillum commune eorundem apposuerunt. Alteri vero parti penes prefatos Gardianum et Conuentum remanenti dicti Willelmus et Elizabeth sigillum suum apposuerunt. Datum in domo capitulari dictorum Fratrum &c. vltimo die mensis nouembris anno domini millesimo cccc. xl°.

[The seal is destroyed.]

Footnotes

1 The corner of the deed (Ancient Deeds, C. 1479) at the Record Office is damaged.