Appendix
Agreement with William Cantelowe for masses

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

Kingsford, C.L.

Year published

1915

Supporting documents

Pages

208-211

Citation Show another format:

'Appendix: Agreement with William Cantelowe for masses', The Grey Friars of London (1915), pp. 208-211. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=51608 Date accessed: 23 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

VI. AGREEMENT WITH WILLIAM CANTELOWE FOR MASSES FOR HIMSELF AND OTHERS. (fn. 1)

26th March, 1458.

Hec indentura facta inter fratrem Johannem Kyry, Gardianum, ceterosque Magistros ac fratres Conuentus Fratrum Minorum Londonie ex parte vna, ac honorabilem virum Willelmum Cantelowe, Ciuem, Mercerum et Aldermannum dicte Ciuitatis ex parte altera, Testatur: quod nos predictus frater Johannes Kyry, Gardianus, ceterique Magistri ac fratres recepimus et habuimus de prefato Willelmo ducentas libras sterlingorum, in elemosinam reparacionis operis ecclesie nostre antedicte vel aliorum necessariorum, nobis plene solutas et traditas. Et igitur tot et tanta gratuita beneficia nobis tam pie donata et impensa recolentes, ac gratitudinis lege ad retribucionem constricti, pure et sponte vnanimi nostro consensu pariter et assensu capitulariter ad hoc congregati fide nostra sacerdotali interueniente, de licencia expresso consensu et voluntate reuerendi patris, fratris Thome Radnore, Prouincialis Ministri ordinis nostri Anglie, firmiter promittimus, ordinauimus, constituimus et concedimus pro nobis et successoribus nostris perpetuis futuris temporibus duraturis, quod vna Missa cotidie absque interpellacione specialiter celebretur et dicetur pro animabus Thome Gloucestre, (fn. 2) armigeri, et Anne consortis sue, ac pro animabus dicti Willelmi et Margarete ac Elizabeth vxorum suarum, parentum, prolium, benefactorumque suorum, in ecclesia nostra predicta, et pro maiori parte in illa parte ecclesie nostre vbi corpora predictorum Thome et Anne humata requiescunt, exceptis tribus diebus in ebdomada maiori que est immediate ante diem Pasche. Adicientes modoque et forma predictis similiter statuentes, quod quiscunque frater futurus cantor ordinis et domus nostrorum predictorum imperpetuum per obedienciam tenebitur per presentes qualibet ebdomada vnum fratrem ydoneum in sua tabula directoria ad specialiter, vt premittitur, missam cotidie illa ebdomada celebrandum assignare; et quiscunque frater ita assignatus sub pena disobediencie tenebitur dictam ordinacionem siue assignacionem perficere, et si non perficiat nichilominus tenebitur conuentus antedictus secundum quod est antescriptum. Insuper frater sic assignatus sub pena disobediencie tenebitur immediate ante dictam missam vel immediate post eandem flexis genubus dicere De Profundis, publice et aparte [sic]. In primis recitando sub hac forma in vulgari pro animabus Thome Gloucestre et Anne consortis sue, ac Willelmi Cantelowe, Margarete et Elizabeth vxorum suarum, parentum, prolium, benefactorumque suorum De profundis; et ita perficiet dictum Psalmum cum oracione Absolue. Insuper concedimus et in bona fide promittimus, quod nomina predictorum Thome Gloucestre et Anne consortis sue, ac dictorum Willelmi Cantelowe, Margarete et Elizabeth vxorum suarum inter nomina precipuorum benefactorum nostrorum imperpetuum recommendari debent in nostro locali capitulo viue vocis oraculo omni ebdomada semel. Item promittimus, quod dies anniuersaria obitus eorundem cum exequiis mortuorum et missa cum nota, prout pro precipuis benefactoribus dictus Conuentus facere consueuit, singulis annis imperpetuum obseruabitur circa festum sancte Agathe virginis. Et ad recenciorem memoriam fratribus pro futuris temporibus faciendis omni anno semel circa festum Omnium Sanctorum, quando maior multitudo fratrum fuerit in dicto Conuentu, Gardianus vel presidens pro tempore existens tenebitur per obedienciam salutarem in Capitulo locali distincte et publice per se vel per aliquem fratrem hanc presentis indenture seriem recitare et fratribus iniungere onera antedicta. Et ad maiorem securitatem premissorum nos predicti Gardianus ac Magistri et Conuentus fide et forma premissis promittimus, quod ad perficionem et complecionem prescriptorum, vt omnia et singula premissa realiter imperpetuum adimpleantur, fecimus desuper statutum iuratorium in libris nostris statutorum scriptis per quod quilibet frater et specialiter Gardianus inter nos admittendus inter cetera promittet bona fide dictum statutum in omnibus obseruare et quantum in ipso erit adimplere. In cuius rei testimonium predictus frater Johannes Kyry et fratres capitulariter congregati Sigillum eorum commune, ac predictus Willelmus Cantelowe sigillum suum alternatim hiis indenturis apposuerunt. Datum Londonie in domo capitulari dicti Conuentus Vicesimo sexto die mensis Marcii Anno domini millesimo CCCCmo quinquagesimo octauo, et anno regni Regis Henrici Sexti post conquestum tricesimo sexto.

Et ego frater Thomas Radnore prouincialis Minister antedictus, premissa omnia et singula rata et grata habens, quinymmo ad hoc meum expressum consensum et voluntatem, antequam fieret vt modo predicto ordinaretur, condonans, ea omnia et singula mea auctoritate modo et forma predictis pacta auctorizo, approbo et ratifico per presentes. In cuius Rei testimonium sigillum Officii mei presentibus apposui die et anno supradictis.

[The Seals are gone.]

Footnotes

1 Ancient Deeds, A, 11314, at the Record Office.
2 See p. 80 above.