The Bodleian Rental
Outside London

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

E.A. Webb

Year published

1921

Pages

428-464

Citation Show another format:

'The Bodleian Rental: Outside London', The records of St. Bartholomew's priory [and] St. Bartholomew the Great, West Smithfield: volume 1 (1921), pp. 428-464. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=51761 Date accessed: 25 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

THE BODLEIAN RENTAL

A roll 38 ft. long in which are entered the extent of the lands, the services of the tenants, and the rents they paid to the prior and convent of St. Bartholomew's, West Smithfield, preserved in the Bodleian Library, Oxford (Middlesex Roll I). (For description see p. xxv, above.)

In isto Rotulo continentur extenta terrarum et seruicia omnium tenencium pertinencium ad Prioratum Sancti Bartholomei London'. Dat' per Rogerum de Luda, In festo pasche Anno regni Regis Edwardi, Filij Regis Henrici, tricesimo quarto, (fn. 1) Sub Fratre Iohanne de Kemsingt', Priore tunc ibidem.

In Comitatu Suffolc', Episcopatu Norwic', Archidiaconatu Suffolc', et Hundredo de Luddinglond'.

Parua Iernemuta. Ibi habent Prior et Conuentus Sancti Bartholomei London' Ecclesiam de Parua Iernemuta, cum Capella de Nortvilla eidem annexa, in proprios vsus, de dono domini Henrici regis Anglie primi. Et non sunt alique maiores decime spectantes ad illam ecclesiam vel Capellam nisi tres acre et dimidia simul iacencia [sic] in Le Spitelcroft, abuttantes ad capud boriale super clausum fratrum Ordinis Sancti Augustini. Sed consistit totum proficuum illius ecclesie in Oblacionibus, minutis decimis, et piscacionibus maritimis. (fn. 2) Et taxantur predicta Ecclesia et Capella, cum porcione vicarie, ad viij li. xiij s. et iiij d. Et valent per annum xx li. in toto. Sed est ibi quidam vicarius qui nomine porcionis sue vicarie percipit medietatem omnium prouentuum ad dictam ecclesiam et Capellam veniencium, simul cum medietate dicte terre. Qui sustinebit omnia onera extraordinaria porcionem suam tangencia. Et preterea omnia onera ordinaria dictis ecclesie et Capelle incumbencia, libros et ornamenta ecclesie et Capelle et Cancelle, cum necesse fuerit, reparabit. Sed Episcopus Norwyc', quocienscumque dicta vicaria vacauerit, debet alium nominare ad eandem, et ad dictos Priorem et Conuentum, per litteram suam, mittere eundem. Et ipsi postea ipsum sic nominatum dicto Episcopo presentabunt ad porcionem vicarie predicte. Et cum inde fuerit institutus iurabit predictis Priori et Conuentui sacramentum fidelitatis quod porcionem illis contingentem in ecclesia predicta fideliter custodiet, et sine aliqua diminucione eis restituet. Et Capellani dicte Cantarie similiter prestabunt illud idem iuramentum. Et ualet porcio dicti Prioris et Conuentus in illa ecclesia de claro x li., vt supra patet. Et vicaria valet x li., vt supra.

Summa valoris ecclesie predicte x li.

Gorleston. Ibi habent dicti Prior et Conuentus ecclesiam de Gorleston' de dono predicti domini Regis Henrici, in proprios vsus. Et taxatur ecclesia, preter porcionem vicarie, ad viginti libras. Et valet per annum viginti libras. Et est ibi quedam vicaria que taxatur ad vj libras xiij s. iiij d. Et valet per annum xx libras. Ad quam vicariam dicti Prior et Conuentus presentant, tempore vacacionis eiusdem. Et idem vicarius soluet annuatim dictis Priori et Conuentui xv s., nomine pensionis, in festo sancti Andree apostoli. Et sunt in eadem Parochia Fratres ordinis sancti Augustini qui propter domum suam constructam in illa parochia soluunt annuatim dictis Priori et Conuentui xiij s. iiij d. ad natale domini, nomine pensionis, per composicionem a tempore fundacionis sue inde habitam. Et habent ibidem dicti Prior et Conuentus quoddam manerium quod est de dono predicti Henrici Regis quod est gleba predictarum ecclesiarum de Gernemuta et Gorleston'. Et valet clausum illius Manerij per annum, cum pomerio et herbagio, ij s. Et sunt ibidem xl acre terre in dominico. Et valent per annum lx s., precij acre xviij d. Et est ibidem de Redditu assise ij s., quos Henricus de Gernemuta soluit ad festum sancti Michaelis et ad Pascha pro placea vbi molendinum suum ad ventum situm est. Et habet ibidem dominus Iohannes Batun quoddam molendinum situm super feodum dictorum Prioris et Conventus, pro quo reddere solebat annuatim xviij d. ad predictos duos terminos. Sed solucio illius Redditus ei remittitur ad totam vitam suam, et vna acra terre de predictis dominicis, cum predicto redditu, tenendas [sic] ad vitam suam, ut predictum est, sibi concedebantur per Fratrem Henricum (fn. 3) Priorem, sine Conuentu, in excambium vnius acre terre quam ipsi Prior et Conuentus ibidem tenent de terra eiusdem Iohannis ad terminum predictum.

Summa valoris predicte ecclesie et Manerij xxiij li. iiij s.

Lowiscost. Ibi habent predicti Prior et Conuentus Ecclesiam de Lowiscost, in proprios vsus, de dono predicti Henrici Regis. Et taxatur ecclesia, cum porcione vicarie, ad ix li. vj s. viij denarios. Et porcio predictorum Prioris et Conuentus taxatur ad iiij li. xiij s. iiij d. Et valet vj li. per annum. Et porcio vicarie taxatur ad iiij li. xiij s. iiij d. Et valet per annum xx li. Ad quam vicariam Episcopus Norwic', tempore vacacionis eiusdem, nominabit personam idoneam [sic] quem eligerit per litteram suam Priori et Conuentui predictis. Et ipsi presentant sic nominatum Episcopo. Et postquam institutus fuerit, faciet iuramentum fidelitatis sicut vicarius de parua Gernemuta. Et idem vicarius sustinebit omnia onera extraordinaria porcionem suam contingencia. Et preterea omnia onera ordinaria, libros et ornamenta ecclesie et Cancellum sustinebit et reparabit, cum necesse fuerit. Et nullam habent ibidem terram in dominico, excepto loco vbi grangium cor (fn. 4) [sic] situm est, vbi ponunt decimas suas. Et est ibidem de Redditu assise de liberis et villanis quos dicti Prior et Conuentus ibidem habent, qui tenent glebam dicte ecclesie, vj s. x d. per annum. Et sunt ibidem decem galli et galline quos dicti Custumarij per annum soluunt, et valent xv d. Et tenent liberi et villani in dominico de predicta Gleba, iiij mesuagia, xxiiij acras terre, et tres rodas.

Summa valoris predicte ecclesie et Redditus vj li. viij s. j d.

Villani.

Secta. (fn. 5) Thomas filius Walteri tenet in villenagio j Mesuagium et quinque acras terre et dimidiam, cum pertinencijs, in Lowyscost de Priore sancti Bartholomei London', et est seruus cum tota sequela sua. Et reddit inde per annum xvij d. ob. ad quatuor anni terminos principales. Et duas gallinas et j gallum die sancti Stephani in festo Natalis.

Secta. Nicholaus Brun tenet vnum Mesuagium et quinque acras terre et j Rodam in villenagio, et est seruus sicut predictus Thomas. Et reddit per annum ad predictos iiij terminos xviij d. Et duas gallinas die sancti Stephani.

Secta. Nicholaus le Niweman tenet in villenagio vnum Mesuagium, iij acras, iij rodas terre, et est seruus sicut predictus Thomas. Et reddit inde per annum xij d. ob. ad predictos terminos, et duas gallinas, et quolibet altero anno vnam gallinam.

Secta. Ricardus Thowre tenet in villenagio vnum Mesuagium et duas acras terre, et est seruus sicut predictus Thomas. Et Reddit inde per annum v d. ad predictos terminos.

Secta. Adam de Rothenhale tenet in villenagio vij acras terre et dimidiam. Et est seruus sicut predictus Thomas. Et Reddit per annum inde ij s. ad predictos terminos, et tres gallinas et vnum gallum.

Liberi.

Liberi. Edmundus filius Decani tenet de villenagio vnam Rodam terre, et reddit inde per annum j d. ad predictos terminos.

Iohannes de Goseford et Henricus Basset tenent vnam acram terre de predicto villenagio. Et debent reddere inde per annum iij d. ob. ad predictos terminos, et j Gallum. Sed nichil facit [sic].

Willelmus Regnald, modo Willelmus Rymshale, pro dimidia acra terre, ut dicitur, reddit annuatim ad festum sancti michaelis vnum obolum, et fecit inde fidelitatem, Presentibus dominis Iohanne et Roberto Bacon, Iohanne de Gorleston, Iohanne May, Willelmo de Leegh', vicario de Gorleston' et de Lowyscost. Qui Willelmus requisitus per sacramentum suum ad cognoscendum de qua terra soluit predictum redditum, dicit quod hoc ignorat.

Summa tocius Redditus predicti vj s., x d. Et decem gallini et galline, et valent xv d.

Consuetudines. Memorandum quod predicti villani qui soluunt gallos et gallinas habebunt die sancti Stephani, quando portant gallinas suas apud Gorleston', vnum repastum de domino, et habent omnes consuetudines quas illi de Langele habent, hoc mutato, quod nulla faciant opera, et quod vsi sunt terram suam dimittere sine licencia, quia sunt de antiquo dominico.

In eodem Comitatu et Hundredo de Blythinge.

Wenlacston. Ibi habent predicti Prior et Conuentus quamdam Capellam sitam in dominicis terris Galfridi de Wenlacston'. Et est de dono antecessorum suorum ad Inueniendum ibidem singulis septimanis vnum Capellanum celebrantem per vnum diem. Ad quam Capellam nichil pertinet nisi solummodo oblaciones venientes ibidem die sancti Bartholomei de aduenientibus ad quandam Feriam, que ob reuerenciam eiusdem sancti tunc fit ibidem. Et valent oblaciones predicte, preter stipendium Capellani celebrantis ibidem diebus predictis ac expensas Balliui de Gernemuta venientis ibidem ad colligendas dictas oblaciones, x s.

Summa valoris Capelle predicte x s.

Summa tocius valoris Ecclesiarum et Capellarum predictarum xl li. ij s. j d. Balliuus percipit.

Blideburg'. Ibidem habent dicti Prior et Conuentus de Priore et Conuentu sancte Marie de Blyborg' lvj s. et viij d. annue pencionis, quos soluere debent annuatim ad duos terminos infrascriptos, videlicet, in proximo synodo post festum sancti Michaelis in Ecclesia Conuentuali sancte Trinitatis Gyppeswyc' xxx s., et ad synodum post Pascha tentum ibidem xxvj s. viij d. Et hoc pro Medietate Ecclesie parochialis de Wenlacston' quam habuerunt ex concessione dictorum Prioris et Conuentus sancti Bartholomei.

Summa pencionis predicte lvj s. viij d. Et celerarius percipit.

Comitatu Essex', Hundredo de Odelesforde, Episcopatu London', et Archidiaconatu Colcestr'.

Schortgraue. Ibi habent Prior et Conuentus Sancti Bartholomei London' quoddam Manerium quod vocatur Schortgraue quod tenent de Thoma de Merk', filio et herede Andree de Merk', per seruicium sex denariorum vel duobus calcaribus deauratis [sic], soluendorum annuatim ad festum sancti Michaelis, si miserit propter ea, pro omni terreno seruisio. In eodem Manerio tenent dicti Prior et Conuentus apud Dupeden' xx acras terre de domino Reginaldo de Grey pro iij solidis et vj denarijs, soluendis annuatim ad festum sancti Michaelis et Pasche [sic], pro omni terreno seruisio. In eodem Manerio tenent dicti Prior et Conuentus in Wyditon' alias terras et tenementa de Roberto len veyse (fn. 6) pro iiij s. j denario, soluendis annuatim ad predictos duos terminos, pro omni terreno seruicio. In eodem Manerio soluunt annuatim dicti Prior et Conuentus Ecclesie parochiali de Newport, in cuius parochia existit, ij s. ad predictos duos terminos, pro minutis decimis quibuscumque de dicto Manerio contingentibus, et hoc per composicionem inter Decanum et Capitulum sancti Martini magni London', cuius est prebenda, et eos antiquitus factam. In eodem Manerio habent dicti Prior et Conuentus per Cartas Regum Anglie visum franci plegij quam [sic] tenent annuatim die Iovis in septimana Pentecosten [sic], et nichil dant domino Regi pro eodem, de quo patebit plenius in extenta illius Manerij inferius.

Summa Redditus pro eodem Manerio soluendi x s. j d.

Extenta. Et sunt in predicto Manerio ccxl acre terre arabilis in dominico, et valent annuatim xij li., precij acre xij d. Et valet clausum Manerij, cum Columbare, Pomerio, et herbagio, x s. per annum. Et sunt ibi vj acre prati que valent per annum xxiiij s., precij acre iiij s. Et quinque acre pasture separalis. Et valent per annum xv s., precij acre iij s. Et pastura ad C bidentes, cuius maxima pars est separalis. Et valet per annum x s. Et de redditu assise de liberis tenentibus et villanis xlix s. j d., quos soluunt ad iiijor terminos, ut patebit plenius inferius. Et valent opera libere [sic] tenencium et Custumariorum predictorum xxxvj s. ob. per annum, ut patebit ibidem. Et habent ibidem dicti Prior et Conuentus visum franci plegij, vt predictum est, vbi capitales plegij dant eis annuatim ij s. de certo fine arentato pro visu. Et valent placita et perquisita Curiarum vj s. viij d. per annum. Et tenent ibidem liberi tenentes dicti Prioris in dominico sex Mesuagia, xx acras terre, et dimidiam acram prati. Et villani et liberi in villenagio xvij Mesuagia, L acras terre et dimidiam, et vnam acram prati.

Summa extente xix li. xij s. ix d. ob.

De quibus retrahende [sic] sunt x s. j d. Vt . . . (fn. 7) Et sic valet de claro xix li. ij s. viij d. ob.

Redditus et seruisia. Liberi. Ibidem tenet Magister hospitalis sancti Leonardi de Newport de Priore et Conuentu predictis quoddam fossatum vocatum Longmadedyche, et reddit inde per annum iij d., scilicet, medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum sancti Michaelis.

Debet sectam ad visum. (fn. 8) Stephanus clericus de Newport tenet iiij acras terre, et reddit inde per annum viij s. ad iiijor anni terminos principales. Modo Iohanna Coll' ij acras et dimidiam, Ricardus Bertlot dimidiam acram, Et Rogerus Coll' j acram.

Secta. Ricardus Pecok de Newport tenet ij acras terre, et reddit inde per annum iiij s. ad predictos iiij terminos. Modo Henricus Pecok.

Ad Visum. Robertus, filius Magistri hospitalis de Newport, et Radulphus Bertlot tenent duas acras terre, et reddunt inde per annum iiij s. ad predictos iiijor terminos. Modo Robertus Bochare j acram et dimidiam. Et Ricardus Bertlot dimidiam acram.

Secta. Laurencius Bernard tenet vnum Mesuagium et duas acras terre. Et reddit inde per annum ij s. iiij d. ad predictos iiijor anni terminos. Modo Robertus Abselon.

Secta. Galfridus Attehull' tenet ij Mesuagia et vnam acram terre, et reddit inde per annum ij s. iiij d. ad predictos iiijor terminos. Modo Emma Attehill' tenet vnum Mesuagium et j acram terre, et reddit inde per annum xvj d. Et vnum Mesuagium apud Katelynesh iacet in manus domini.

Secta. Katerina Attehill' tenet vnum Mesuagium, et reddit inde per annum ij s. ad predictos duos terminos. Et debet inuenire j hominem ad ij bedripas. (fn. 9) Modo in manus domini, et est terra arabilis.

Ad Visum. Alanus bercarius tenet vnum Mesuagium et vnam acram terre, et debet inde per annum vj d. ad predictos ij terminos. Modo Iohannes Arnweye tenet predictum Mesuagium, et reddit per annum vj d. Et predicta acra terre est in manus domini vocata le Welleacre.

Secta. Goselinus tannator tenet vnum Mesuagium et vj acras terre, et reddit inde per annum ij s. ad predictos ij terminos et j hominem ad iij bedripas. Modo Alicia Goselyn tenet vnum Mesuagium et ij acras et dimidiam. Ricardus Bertlot j acram et dimidiam. Et Ranulphus taylour ij acras.

Secta. Martinus Bercarius tenet quoddam Mesuagium, et reddit inde per annum vnum cauponem ad Natale de hereditate Andree Sparwe. Modo Iohannes, filius Willelmi Wryght.

Secta. Ricardus de Wenden tenet quoddam pratum vbi sunt excluse (fn. 10) molendine sue [sic], et reddit inde per annum xviij d. ad predictos ij terminos. Modo Iohannes Bole.

Villani et liberi tenentes villenagium.

Villani.; Secta. Iohannes Pousin liber tenet iij rodas terre, et debet inde per annum vj d. ad predictos ij terminos, et inueniet j hominem ad pratum domini leuandum per vnum diem, et faciet in autumpno vnum precarium (fn. 11) et dimidium. Modo filius Simonis hosbond. Idem Iohannes tenet vnum Mesuagium, et debet inde per annum xij d. et iij bederipas. Modo Emma atte hyll'.

Secta. Ricardus Pecok tenet iij rodas terre, et debet inde vj d. ad predictos ij terminos, et faciet consuetudines quas dictus I. facit. Modo Willelmus Kelehogge.

Secta. Beatrix Prestes libera tenet vnam acram terre, et debet inde per annum xij d. ad predictos ij terminos. Modo Iohannes Schepeherd.

Secta. Robertus le furner liber tenet vnam acram terre, et debet inde per annum xij d. ad predictos iiijor terminos. Modo Iohannes Schepherd.

Secta. Laurencius Bernard liber tenet vnam acram terre, et debet inde per annum xijd. ad predictos ij terminos. Modo Radulphus Tailour.

Adam filius Eustachij tenet vnum Mesuagium, et debet inde per annum vnum Cauponem ad Pascha. Modo heres Galfridi Faule.

Secta. Martinus Bercarius liber tenet vnum Mesuagium et iij acras terre, et reddit inde per annum iij s. ad predictos iiijor terminos, et j gallinam ad Natale et iij oua ad Pascha, et debet inuenire vnum operarium ad iij bederipas. Modo Editha Donmawe.

Ad visum. Margareta Sparwe tenet vnum Mesuagium, et debet inde per annum iiij d. ad predictos iiij terminos, et Inueniet j hominem ad pratum domini leuandum, et faciet vnum bederipam. Modo Radulphus Taylour.

Secta. Sabina le Gold tenet duo Mesuagia et dimidiam acram terre, et debet inde per annum iij s. viij d. ad predictos iiijor terminos, et j gallinam ad Natale, et iiij oua ad Pascha et dimid', et debet Inuenire j hominem ad iij bedripas, et vnum hominem vltra ad precarie seruisium. (fn. 12) Modo Iohannes, filius Willelmi Wryght.

Secta. Ricardus Cirotecarius tenet vnum Mesuagium et iij acras terre, et reddit inde per annum iij s. ad predictos iiij terminos, et ad Natale iiij caupones et j gallinam, et ad Pascha tria oua, et debet Inuenire j hominem ad iij bederipas. Modo Iohannes le Schepeherd.

Idem Ricardus tenet vnam acram terre et dimidiam. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos duos terminos. Et ad Natale j gallinam et ad Pascha duo oua. Et debet Inuenire j hominem ad iij bederipas. Modo heres Galfridi Faule.

Secta. Katerina Sparwe tenet vnum Mesuagium et iij acras terre, et reddit inde per annum iij s. ad predictos iiijor terminos. Et ad Natale vnam gallinam, et ad Pascha tria oua. Et debet Inuenire vnum operarium ad iij bederipas. Modo heres Galfridi Faule. Et quedam alia tenens j cauponem.

Secta. Acius tenet de hereditate Matilde, vxoris eius, tres acras terre, cum Mesuagio in eadem terra sito. Et reddit inde per annum ij s. viij d. ad predictos iiijor terminos, et in communi cum Cons. atte hulle et Andrea Sparwe, participibus suis, ad Natale j gallinam, Et ad pascha tria oua et dimidium, (fn. 13) et tres bedrippas in autumpno. Modo Iohannes Deyer ij acras. Ricardus Bertlot ij rodas. Willelmus Kelehogge ij rodas. Et Iohannes Russell j cotagium.

Idem Acius tenet tres acras terre, cum quodam Mesuagio in eadem terra sito. Et debet inde facere j operacionem qualibet septimana per totum annum, exceptis septimanis Natalis, Pasche et Pentecostes, et dare ad Natale j gallinam et ad Pascha tria oua et debet Inuenire j operarium ad vj bedrippas. Et sciendum est quod quando Idem Acius et pares sui falcant pratum prioris, ipsi habebunt de eodem Priore vnum jentaculum, scilicet, Panem, Caseum, et Seruisiam. Modo Sabina Lote. Idem Acius tenet j peciam prati, videlicet, Iacentem in le Northmade, et metet per annum dimidiam acram frumenti et dimidiam acram avene. Modo Thomas Heldore qui desponsauit relictam Godefridi de Sparwisend.

Secta. Ricardus Bataile tenet tres acras terre. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos iiijor terminos. Et j gallinam ad Natale et tria oua ad Pascha. Et debet Inuenire j operarium ad tres bedrippas. Modo Willelmus Kelehogge.

Idem Ricardus tenet sex acras terre cum Mesuagio in eadem terra sito. Et debet inde facere duas operaciones qualibet septimana per totum annum, exceptis septimanis Natalis, Pasche et Pentecostes, et dare ad Natale duas gallinas, et ad Pascha sex oua et Inuenire (fn. 14) operarios ad iij bedrippas. Modo idem Willelmus.

Secta. Arnulphus Sturdy tenet sex acras terre cum Mesuagio in terra illa sito per easdem consuetudines et eadem seruicia sicut predictus Ricardus. Modo Gilbertus Soon.

Secta. Stephanus atte brigge, filius Walteri tenet j Mesuagium et vj acras terre per easdem consuetudines et eadem seruicia sicut predictus Ricardus. Modo in manus domini.

Idem Stephanus tenet j acram terre, et metet pro eadem per annum vnam acram frumenti et j acram avene. Modo in manus domini. Et pro quodam prato ij caupones. Modo in manus domini.

Secta. Robertus Bertlot tenet j Mesuagium et tres acras terre per easdem consuetudines et eadem seruicia sicut predictus Acius. Modo Iuliana Pou . . . (fn. 15)

Secta. Petrus Puttell' et Iohannes Gegge tenent j Mesuagium et j acram terre per easdem consuetudines et eadem seruicia sicut predictus Acius. Modo Galfridus bull.

Secta. Walterus filius Walteri Carectarij tenet j Mesuagium et ij acras terre et dimidiam per easdem consuetudines et eadem seruicia sicut predictus Acius. Excepto tantum j ouo. Modo Thomas le helder. Et sciendum est quod omnes predicti tenentes qui inter cetera seruicia sua predicta reddunt Priori Gallinas per annum habere debent quolibet anno pro sex acris messis in autumpno pro opera sua [sic] j acram de stipula (fn. 16) domini et iij acras dimidiam acram [sic]. Item habebunt omnes predicti qui faciunt opera per totum annum vnum panem, scilicet, pro duobus operibus de omnibus que faciunt infra clausum dicti Manerij. Et erunt tres precarie autumpnales predicte ad cibum domini ad vnum repastum et ad vnam precariam habebunt Ceruisiam, et ad duas aquam.

Idem Walterus tenet quoddam pratum iacent' [sic] in Northmade, pro quo metet per annum dimidiam acram frumenti et dimidiam acram Auene. Modo idem Thomas.

Idem Walterus tenet quoddam pratum ad capud Pontis de Sparwisend. Et reddit inde per annum viij d. ad predictos iiijor terminos. Modo idem Thomas.

Willelmus atte water tenet vnum Mesuagium iuxta pontem, et reddit inde per annum xij d. ad predictos iiijor terminos. Modo Ricardus atte feld.

De Rogero Goselyn pro quodam prato iuxta leytonmade iiij d. Modo Alicia Goselyn.

Walterus Elys tenet vnum cotagium, et reddit per annum ij d.

Robertus Meller tenet vnum Mesuagium intra tenementum Roberti Absolon, et reddit inde per annum vj d. ad duos terminos.

Laurencius Gegge tenet vnum Mesuagium, et reddit inde per annum vj d.

Summa redditus termini Michaelis xvj s. iiij d. ob.

De termino Natalis viij s. viij d., viij capones, xvj galline.

De termino Pasche xvj s. iiij d. ob. Et lij oua.

De termino sancti Iohannis viij s. viij d.

Summa tocius Redditus l s. j d. viij Caupones, xvj galline, 1 oua. Valent iij s. ij d.

Summa precariorum in autumpno preter opera custumariorum lx, precij cuiuslibet j d. ob. Et valent vij s. vj d.

Summa operum custumariorum extra autumpnum ccccx per munus (fn. 17) C, precij cuiuslibet ob. Et valent xv s. v d. ob.

Summa operum eorundem in autumpno lxxx, precij cuiuslibet j d. ob. Et valent xj s.

Et debent Metere Custumarij, ut patet supra, ij acras frumenti et duas avene. Et valent xx d.

Summa valoris operum predictorum Cauponum, gallinarum et ouorum xxxvj s. ob.

Consuetudines Villanorum. Memorandum quod predicti Custumarij debent facere pro operibus suis quicquid eis preceptum fuerit quod agendum sit in Manerio, tamen si triturare debeant pro quolibet opere ad festum [sic] sancti Michaelis vsque festum sancti Petri Ad vincula triturare ij bussellos et dimidium frumenti vel fabarum vel pisarum, vel ordei vel dragij, (fn. 18) vel vj bussellos auene. Et pro quolibet opere a festo sancti Petri vsque festum sancti Michaelis debent Metere In autumpno dimidiam acram frumenti vel dragij vel auene. Et de fabis vel ordeo j rodam et dimidiam.

Et debent omnes predicti villani in creacione cuiuslibet noui Prioris dominium suum cognoscere de tanto quantum quilibet eorum facit annuatim in redditu et seruisio nisi de gracia ipsius aliquid eis inde remittatur.

Et debent redimere filios et filias suas ordinand' et maritand' Et fieri (fn. 19) preposit' ad voluntatem domini, nec debent aliquod tenementum dimittere ad terminum vel alio modo nisi ad voluntatem domini. Et quod satisfaciant pro licencia dimittendi et recipiendi. Et quo ad opera predicta erit in eleccione domini ut ea faciant vel redimant modo predicto.

Et est consuetudo ibidem inter liberos et villanos quod nullum herietum debet dari post mortem eorum. Et quod vidua in villenagio, post mortem viri sui, tenebit integre totum tenementum de quo vir suus obijt seisitus, donec se tenuerit viduam et custodiet pueros suos, faciendo integrum releuium domino pro ingressu suo. Et si se maritauerit, totum amitteat [sic]; post obitum viri, premortua vxor sua, vendatur custodia heredum [sic] ipsius infra etatem existentis [sic] ad voluntatem domini. Et cum ad etatem venerit faciat releuium suum, Alio releuio non obstante.

In eodem Comitatu et Hundredo.

Finchinfeld. Ibi tenet Robertus Robichun quoddam tenementum, vnde reddit annuatim predictis Priori et Conuentui vij s. per annum, scilicet, medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum sancti Michaelis. Vnde balliuus de schortgraue respondet.

Summa redditus predicti vij s.

In eodem Comitatu et Hundredo de Claueringe.

Langeleg'. Ibi habent predicti Prior et Conuentus quoddam Manerium quod vocatur Langeley quod tenent de domino Roberto filio Rogeri per seruisium iiij solidorum et vj denariorum, soluendorum annuatim ad festum sancti Michaelis, pro omni terreno seruicio. Qui tenet Manerium de Claueringe de domino Rege In capite. De cuius dominio est Manerium de Langeleg'. In eodem Manerio tenent quasdam terras, videlicet, de Eldfeld de Ricardo de kelshell', per seruicium vnius libre Cimini, (fn. 20) precij ij d., soluend' ad Pascha, pro omni terreno seruicio. In eodem Manerio tenent terras quas habent in Mesedon de herede Domini Dionisie de Monte Canisio pro xij d. soluendis annuatim ad festum sancti Michaelis et Pascha, pro omni terreno seruicio. Et est in parochia de claueringe, cui ecclesie soluuntur decime Maiores et Minores. Et nullum habent ibi visum franci plegij, quia omnes tenentes illius Manerij sunt in visu apud Claveringe.

Summa redditus pro eodem Manerio soluendi v s. viij d.

Extenta. Et sunt in predicto Manerio ccxl acre terre arabilis in dominico. Et valent per annum vj li., precij acre, vj d. Et valet clausum Manerij, cum pomario et herbagio, per annum xx d. Et sunt ibi iiijor acre bosci. Et valet subboscus inde per annum ij s. Et sunt ibi xj acre prati et valent per annum xliiij s., precij acre iiij s. Et viginti acre pasture separalis pro x vaccis apud Godheye. Et valent per annum xx s., precij acre xij d. Et pastura C bidentium in campis separalibus et communibus. Et valet per annum v s. Et de redditu assise de liberis tenentibus et villanis xxx s. vj d. Et vnus vomer precij ix d., quos soluunt ad iiijor terminos, de quibus patebit plenius inferius. Et valent placita et perquisita Curie per annum iij s. Et valent opera libere [sic] tenencium et Custumariorum et seruisia per annum xxxj s. viij d. ob., ut patebit ibidem. Et tenent ibidem liberi tenentes dicti Prioris in dominico v Mesuagia, xlv acras terre et dimidiam. Et villani et liberi in villenagio xj Mesuagia, liiij acras terre et dimidiam, ut patebit ibidem.

Summa extente xij li. xviij s. vij d. ob. Retrahendi sunt v s. j d., ut supra.

Et sic valet de claro xij li. xiij s. vj d. ob.

Redditus et seruicia. Liberi. Ibidem tenent Thomas Frankleyn et Robertus lefhere vnum Mesuagium et x acras terre. Et reddit [sic] inde per annum iij s. 'ad iiijor anni terminos principales. Modo Willelmus Tryndhey.

Secta. Thomas Carpenter tenet j Mesuagium et x acras terre. Et reddit inde per annum iiij s. ad predictos iiijor terminos.

Secta. Ricardus filius Reynery tenet vnum Mesuagium et viij acras terre. Et reddit inde per annum iij s. x d. ad predictos iiijor terminos. Modo Iohannes Reyner. Willelmus turrok tenet ij acras terre in Hegfeld. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos iiijor terminos. Modo Ricardus Chapman.

Secta. Willelmus Everard tenet iiij acras terre. Et reddit inde per annum xvj d. ad predictos iiijor terminos et j vomerem nouum ad Pentecosten.

Secta. Galfridus Carpentarius tenet j Mesuagium et quinque acras terre. Et reddit inde per annum ij s. ad predictos iiijor terminos.

Willelmus scott tenet j acram et dimidiam terre. Et reddit inde per annum xx d. ad predictos iiijor terminos.

Secta. Reginaldus le Politer tenet j acram terre. Et reddit inde per annum vj d. ad predictos iiijor terminos.

Gilbertus Scott reddit per annum pro quadam via habenda vltra terram Prioris j d. ad Natale.

Edwardus surdus tenet j acram terre. Et reddit per annum iiij d. ad predictos iiijor terminos.

Secta. Alexander filius Walteri Guuld (?) tenet iij acras terre. Et reddit inde per annum vj d. ad predictos iiijor terminos.

Secta. Everardus filius Rogeri serieaunt tenet viij acras terre. Et reddit inde per annum xx d. ad predictos iiijor terminos.

Secta. Iohannes Pycard tenet j Mesuagium et j croftum. Et reddit inde per annum ij s., scilicet, ad Pascha et ad festum sancti Michaelis.

Secta. Philippus Almarius tenet vnum Mesuagium. Et reddit inde per annum j d. ad Pascha.

Secta. Cecilia Sprottos tenet vnum Mesuagium. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos iiijor terminos.

Secta. Adam Chesemaker tenet vnum Mesuagium. Et reddit inde per annum viij d. ad predictos iiijor terminos.

Secta. Willelmus Sekesten tenet vnum Mesuagium. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos iiijor terminos.

Secta. Iohannes le Dryver tenet vnum Mesuagium. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos iiijor terminos.

Secta. Agnes filia Iohannis Byll' tenet vnum Mesuagium. Et reddit inde per annum vj d. ad predictos iiijor terminos.

Willelmus Pousin tenet j acram terre. Et reddit inde per annum iiijor d. ad predictos iiijor terminos.

Et est sciendum quod omnes prenominati, exceptis Roberto le Franklein, Willelmo Carpentario, Ricardo Reyner, Galfrido Carpentario, et Willelmo Scotte, debent venire, vel vnusquisque eorum pro se mittere j operarium sufficientem, ad fenum Prioris leuandum, tum[u]landum et in Curiam (fn. 21) tassandum, et ad precariam autumpnalem.

Radulphus brunkot tenet j curtilagium. Et reddit inde per annum duos Caupones ad Pascha.

Villani. Iohannes Pikard tenet xj acras terre in villenagio. Et reddit inde per annum iiijor s. ad predictos iiijor terminos, et ad Natale ij gallinas et j gallum. Et ad pascha xx oua, et debet Inuenire j operarium ydoneum et sufficientem ad septem precarias autumpnales ad cibum prioris.

Secta. Simon bullok tenet vnum Mesuagium et x acras terre in villenagio. Et debet facere duas operaciones qualibet septimana a festo sancti Michaelis vsque ad vincula sancti Petri, exceptis septimanis Natalis, Pasche et Pentecostes. Et a festo sancti Petri ad vincula vsque ad festum sancti Michaelis debet qualibet septimana facere tres operaciones. Et debet arare tres acras et reddere ad Natale tres gallinas et j gallum. Et ad Pascha x oua. Et facere duo aueragia, (fn. 22) scilicet, j ad natale et aliud ad Pascha. Et habebit pro quolibet aueragio j d. Et si dominus aueragium habere voluerit ipse, simul cum parcenarijs (fn. 23) suis, Reginaldo le politer et Roberto Everard, soluent [sic] domino iiij d. Et idem Simon, cum paribus suis, predictum pratum domini quod vocatur Southmede ubi sunt v acre prati falcare [debet] leuare et in Curiam Prioris tassare, et tunc ipse et pares sui habebunt de Priore vnum repastum, scilicet, panem, quoddam genus carnis, Caseum, et sex denarios ad seruisiam. Et debet Inuenire duos operarios ad tres precarias autumpnales ad cibum Prioris.

Secta. Reginaldus le puliter et Iohannes Euerard tenent separatim x acras terre in villenagio per easdem Consuetudines et eadem seruisia, sicut predictus Simon, hoc adiecto, quod debent facere j operacionem qualibet septimana in autumpno plusquam predictus Simon.

Secta. Robertus Euerard tenet tres acras terre in villenagio. Et debet facere j operacionem qualibet septimana a festo Annunciacionis beate Marie vsque ad festum sancti Michaelis. Et debet, cum paribus suis, predictum pratum falcare et fenum leuare et in Curiam Prioris tassare, sicut predictus Simon. Et debet Inuenire j operarium ad tres precarias autumpnales. Et reddet in vno anno ij oua et in alio vnum ouum.

Secta. Iohannes Gregeman tenet dimidiam acram terre in villenagio. Et debet facere j operacionem qualibet quindena a festo Pasche vsque festum sancti Michaelis. Et debet Inuenire j operarium ad pratum Prioris cum fuerit falcatum spargendum, et j operarium ad j precariam autumpnalem.

Secta. Robertus le Wodeward tenet j acram terre in villenagio. Et debet, sumptibus suis proprijs, metere in autumpno de blado Prioris duas acras Frumenti et duas acras Auene.

Summa redditus termini Michaelis xvj s. vj d. ij auc' [sic].

De termino Natalis vij s. j d. ob. ij caupones, iij galline, viij galli.

De termino Pasche xj s. j d. et xlij oua.

De termino sancti Iohannis vij s. ob., Pentecostes, Willelmus euerard j vomerem nouum, precij ix d.

Summa tocius redditus xxx s. vj d.

Et ij Caupones, iiij galli et vij galline, xlj oua. Et valent xxj d.

Summa precariarum extra autumpnum et ad pratum leuandum, preter opera custumariorum, xx, precij cuiuslibet ob. Et valent x d.

Summa precariarum in autumpno, preter opera custumariorum, xxxv, precij cuiuslibet j d. ob. Et valent iiij s. iiij d. ob.

Summa operum custumariorum extra autumpnum ccvj, precij cuiuslibet ob. Et valent viij s. vij d.

Summa operum eorundem in autumpno lij, precij cuiuslibet j d. ob. Et valent vj s. vj d.

Et debent falcare v acras prati ad cibum domini, et supra. Et valent, preter cibum, xviij d.

Et debent arare vj acras terre sine cibo. Et valent iij s.

Et debet Ricardus Wodeward metere ij acras frumenti et ij acras Avene. Et valent xx d.

Et debent predicti Custumarij facere duo aueragia usque Londoniam. Et valent iiij d.

Summa valoris operum predictorum, Caponum, gallorum, gallinarum et ouorum xxxj s.

Willelmus littelman tenet in eodem Manerio iij acras terre ad terminum xij annorum. Et reddit inde per annum xviij d. ad predictos iiijor terminos, quas tenet per Rotulum Curie per dimissionem Celerarij, sicut patet ibidem.

In eodem Comitatu et Hundredo.

Elmedon'. Ibi tenet Philippus attecoisse quasdam terras et tenementa, vnde reddit per annum v s. ad festum sancti Michaelis et ad Pascha.

Philippus Wolston tenet ibidem terras et tenementa, vnde reddit per annum xxij d. ad predictos duos terminos.

Summa vj s. x d. Vnde balliuus de Langley respondet.

Consuetudines. Memorandum quod predicti Custumarij de Manerio de Langleg' et liberi tenentes ibidem habent omnes Consuetudines et facere debent seruicia sua sicut et illi de Manerio de Schortgraue predicto, hoc adiecto, quod liberi tenentes et villani ibidem dare debent herietum. Et hoc excepto quod non sunt vsi redimere opera sua extra autumpnum in denarios ad voluntatem domini, sed si dominus voluerit ea habere ea facient ad voluntatem eius.

In eodem Comitatu et Hundredo.

Teyden'. Ibi habent dicti Prior et Conuentus patronatum Ecclesie de Teyden bosco cuius presentacio ad ipsos spectat tempore vacacionis eiusdem. Cuius glebam Rector tenet cum Ecclesia. Et taxatur ecclesia ad viij Marcas. Et valet x li. per annum, preter pensionem. Et ab eadem ecclesia debent predicti Prior et Conuentus percipere annuatim duas Marcas pro gleba predicta in Manu Rectoris existente, soluendas ad festum sancti Michaelis et ad Pascha. Sed quia quedam terre de dominicis Abbatis de Waltham Iacent et diu iacuerunt inculte, compositum fuit inter predictos Priorem et Conuentum et Magistrum Willelmum de Norton, Rectorem eiusdem, quod Dominus Magister Willelmus non solueret nisi vnam Marcam predicte pencionis annuatim ad dictos terminos donec predicte terre essent culte.

Summa pencionis ij Marce. Celerarius percipit inde j marcam et alia remanet adhuc in suspenso.

In eodem Comitatu et Hundredo de Aungre.

Bubbingword' Ibi tenet Willelmus Pikerell' j Mesuagium, ij acras bosci et viij acras terre. Vnde reddit per annum dictis Priori et Conuentui v s. ad festum sancti Michaelis et ad Pascha. Modo Iohannes Pykerell'.

Ibidem tenet Ricardus atteslo j Mesuagium et iiijor acras terre. Vnde reddit per annum iij s. ad predictos duos terminos. Et omnia alia seruicia de dictis tenentibus proueniencia, ut in wardis, Releuiis, Escaetis, et alijs, debent fieri heredibus vel assignatis domini Milonis de Somery, qui dictum redditum eis dedit. Et celerarius percipit. Modo Iohannes atteslo.

Summa Redditus predicti viij s. Et soluitur ad duos terminos, ut patet supra.

In eodem Comitatu et Hundredo de Chelmersford.

Danynggebir'. Ibi habent predicti Prior et Conuentus Patronatum Medietatis Ecclesie de Daningbyr'. Cuius presentacio ad ipsos spectat tempore vacacionis eiusdem. Cuius glebam et visum franci plegij cum Curia liberam [sic] ad eam spectantes Rector tenet cum Ecclesia. Et taxatur predicta Medietas ad v marcas. Valet viij li. preter pencionem. Et debet soluere Rector eiusdem annuatim dictis Priori et Conuentui xx s. Pensionis ad festum sancti Michaelis et ad Pascha pro gleba, visu et Curia predictis. Et celerarius percipit.

Summa pencionis predicte xx s. Et soluitur ad duos terminos, vt supra.

In eodem Comitatu et Hundredo de Tendringe.

Bradfeld. Ibi habent predicti Prior et Conuentus xvj Mesuagia, C et xj acras terre, que villani sui tenent de eis in villenagio per seruicia subscripta, que Mesuagia et terre, excepto vno mesuagio et vij acris terre, que sunt de feodo Ecclesie, quas Iohannes de Balton' tenet, tenentur de domino Willelmo de Reymis in liberam et perpetuam elemosinam. Modo heredes Iohannis de Brokesbourgh', domini ville de Bradfeld. Ibi habent predicti Prior et Conuentus Ecclesiam dicte ville, que est de patronatu suo, in proprios vsus. Et extenditur, cum porcione vicarie, ad viij li. Et soluunt annuatim per ordinacionem de vicaria illius ecclesie factam ad procuracionem Archidiaconi Colcestr' ad duos terminos sancti Michaelis et Pasche, vj s. viij d. Ibidem debent cooperire Cancellam, cum necesse fuerit, et reparare libros, et ornamenta illius Ecclesie parochialis inuenire. Et vicarius debet inuenta sustinere. Cetera vero onera ordinaria, tam in reparacione et coopertura Capelle de Manston [quam in] libris et ornamentis ibidem inueniendis ad dictam vicariam totaliter pertinebunt. Et taxatur illa vicaria quam dictus Prior et Conuentus conferunt tempore vacacionis ad vj Marcas. Et valet x Marcas. Ibi habent vnum Mesuagium continent' [sic] ij acras, in tribus croftis xxxj acras terre, quinque acras et dimidiam et dimidiam rode [sic] Bosci pertinentes ad dictam Ecclesiam in iiijor grauis, (fn. 24) vnde in vna graua apud le persones pond j acram, j rodam, dimidiam. Et in alia graua ibidem j acram. Et in ij grauis vocatis (fn. 25) iij acras, j rodam. Vnde vna continet ij acras. Et j Mesuagium, xvj acras terre pertinentes ad dictam vicariam que comprehenduntur sub taxacione predicta. Ibi habent predicti Prior et Conuentus visum franci plegij de omnibus tenentibus suis, quem tenent ad proximam Curiam post festum sancti Michaelis super summonicione. Ibi dant annuatim ij s. ad Custodiam Castri de Colcestria, quos villani dicti Prioris inter se colligunt et soluunt Willelmo Franc. Modo heredes Iohannis Brokesborne, et ipse vlterius quia est Capitalis dominus Castro predicto [sic].

Summa Redditus predicti per Priorem et Conuentum soluendi vj s. viij d.

Extenta. Et tenent predicti villani, de quibus patebit supra, xvj Mesuagia, ciiij acras terre, que valent per annum lx s. viij d. Et tenet ibidem Iohannes de Balton de feodo ecclesie j Mesuagium et vij acras terre. Et valent per annum iij s. Ibi dant Capitales plegij annuatim pro visu xij d. Et valent placita et perquisita Curie per annum iij s. Et valet clausum Mesuagij persone predicti, cum terra et decimis maioribus eidem pertinentibus, viij li. Ibi predicti villani non sunt vsi aliqua opera facere. Et valet sub boscus per annum vj s. Et valent ij Capones et iiijor galline de Redditu Custumario x d.

Summa extente xj li. ix s., de quibus retrahendi sunt vj s. viij d., vt supra.

Et sic valet de claro per annum xj li. ij s. iiij d.

Villani:

Redditus et seruisia. Thomas de Balton tenet j Mesuagium et xv acras ware continentes xxx acras. Et reddit inde per annum x s. ad iiijor anni terminos principales. Et j caponem ad Natale pro scharlond. Modo hugo de balton.

Secta. Willelmus de Balton, modo Alicia, heres Iohannis Clerk, tenet j Mesuagium et x acras ware continentes xx acras. Et reddit inde per annum vij s. ad predictos terminos, et continentur viij acre (fn. 26) in manus heredis domini Iohannis Brokesborne.

Secta. Radulphus Dursent, modo Willelmus helpe, tenet j Mesuagium et x acras ware continentes xx acras. Et reddit inde per annum v s. ad predictos terminos, vnde Stephanus Fozter tenet j acram et dimidiam ex dimissione predicti Willelmi per licenciam domini pro via habenda versus Horsfryth', ex qua terra habet per annum iiij d., et ipse vlterius domino.

Secta. Robertus attedorn, modo heredes domini Iohannis Brokesborne, tenet j Mesuagium et x acras ware continentes xx acras vocat' Symondislond iacent' inter Grauelond, ex parte oxidentali, et Marlpetfeld, ex parte altera, cum j graua iuxta Huniswode. (fn. 27) Et reddit inde per annum v s. ad predictos terminos.

Secta. Alexander Bisschoppe, modo Iohannes Godard, tenet j Mesuagium et x acras ware continentes xx acras, cum j graua continente iij acras, et quadrantem (fn. 28) de incrementa [sic] redditus pro j roda terre perquisita de predicto tenente, et fatum (fn. 29) est inde vnum cotagium per licenciam domini et nominatum cotagium est in manus Willelmi filij Walteri Ruby, et reddit predictum quadrantem ad festum sancti Michaelis, et debet sectam.

Secta. Robertus Frere, modo Iohannes Frere, tenet de terra Tubbe j Mesuagium et x acras ware continentes xx acras, et reddit per annum v s. ad predictos terminos.

Secta. Willelmus Alured, modo Willelmus Bry de iure vnius Alfredi [sic], vxoris sue [sic], tenet j Mesuagium et x acras ware continentes xx acras terre. Et reddit inde per annum v s. ad predictos terminos.

Secta. Ricardus Molendinarius, modo Iohannes Frere, tenet de terra Moysis, j mesuagium x acras ware continentes xx acras, et reddit inde per annum v s. ad predictos terminos.

Secta. Idem Ricardus, modo idem Iohannes Frere, tenet de terra Iohannis de Stanbrigge j Mesuagium, ij acras ware et dimidiam continentes v acras. Et reddit inde per annum ij s. iiij d. ad predictos terminos.

Secta. Margeria Frere, modo Iohannes Frere, tenet j Mesuagium, ij acras ware et dimidiam continentes v acras, et reddit inde per annum ij s. iiij d. ad predictos terminos.

Secta. Sewallus de Fratinge, modo Thomas Adekyn, tenet j Mesuagium et v acras ware continentes x acras, et reddit inde per annum iij s. iiij d. ad predictos terminos.

Secta. Godefridus Molendinarius, modo Clemens Welibete, tenet j Mesuagium continens iij acras ware continentes vj acras, vnde in manus hered' predicti domini Iohannis Brokesborne iij acre. Et reddit inde per annum xx d. ad predictos terminos.

Secta. Sarra Godard tenet j Mesuagium et j Croftum. Et reddit inde per annum vj d. ad predictos terminos. Modo in manus Iohannis Furnham, cum alijs tenementis de feodo ecclesie, ut inferius, et non oneratur de redditu quia soluit in vtroque, ut inferius.

Secta. Adam Sacristen, modo Iohannes Erere, tenet j Mesuagium et j acram terre. Et reddit inde per annum x d. ob. ad predictos terminos, et vnam gallinam ad Natale.

Secta. Iuliana de Fratinge, modo Thomas Crall', tenet j Mesuagium et j acram terre. Et reddit inde per annum vij d. ad predictos terminos, et j gallinam ad Natale.

Secta. Agnes le Sponer, modo Rogerus Crall', tenet j Mesuagium et ij acras terre, et reddit inde per annum xiiij d. ad predictos terminos, et j gallinam ad Natale.

Secta. Iohannes Seman tenet j Mesuagium et ij acras terre. Et Rogerus Crall' tenet illas ij acras pro x d. ob. per annum ad predictos terminos. Et j gallinam ad Natale.

Secta ad visum. Iohannes de Balton, modo Iohannes Fornhom, tenet j Mesuagium visum. et vij acras terre de feodo Ecclesie, ac j Mesuagium et j croftum continentia dimidiam acram quondam Sarre Godard, ut supra. Et reddit inde per annum iij s. ad predictos terminos, et j caupo[nem] ad Natale pro Capitagio.

Summa redditus termini Michaelis xv s. xj d.

De termino Natalis xv s. xj d. Duo Capones et iiijor galline.

De termino Pasche xv s. xj d.

De termino sancti Iohannis xv s. xj d.

Summa tocius redditus lxiij s. viij d. et ij capones et iiij galline, precij x d.

Consuetudines villanorum. Memorandum quod predicti villani habent omnes Convillanorum. suetudines sicut et illi de Schortgraue, hoc excepto, quod non sunt vsi facere ibidem aliqua opera, et hoc adiecto quod herietum dare debent post mortem eorum.

Colecestre. Ibi habere debent predictus [sic] Prior et Conuentus de tenemento quondam Euerardi Lippe quod Alexander parmentarius nunc tenet ij s. v d. per annum ad festum sancti Michaelis et ad Pascha. Et non soluit nisi xxj d. per annum.

Item de tenemento Walteri Kymblyn ad eosdem terminos iij s., ad quemlibet terminum xviij d.

Item de tenemento Thome Pykot ad eosdem terminos xl d., ad quemlibet terminum xx d.

Item de tenemento Stephani Kytinge, quod Robertus Loret tenet nunc, xvj d. per annum ad predictos ij terminos. Modo Iohannes Podde in parochia beate Marie iuxta Portam.

Item de tenemento Willelmi le Den, quod Bartholomeus Sutor et Agnes, vxor eius, nunc tenent, xij d. ad predictos ij terminos. Et solebat reddere ij s. set Conuentus remisit. Modo Nicholaus Rewis in parochia sancte Trinitatis.

Summa tocius Redditus predicti de claro x s. v d.

Maldon'. Ibi habere debent predicti Prior et Conuentus annuatim vj s. annui redditus, quos percipere debent ad festum sancti Michaelis et Pascha, de tenementis infrascriptis, que Oswardus de Maldon eis dedit et Willelmus, pater (fn. 30) Henrici Regis Anglie, postea carta sua confirmauit. Que tenementa ipsi Prior et Conuentus dimiserunt Roberto Mantell' et heredibus suis, tenenda de eis per predictum seruicium, videlicet, de domo predicti Oswardi in Maldon, cum pertinencijs. Et de xiiij acris terre in Godenedon, Et de v acris terre ad hospitale, Et de vna acra terre ad grangias predicti Oswardi, Et de quadam Pistrina eiusdem Oswardi, cum orto olerum iuxta Curia suam, Et de forgia quam Godebrittus tenuit, Et de vna acra terre iuxta terram Mallardi, Et de dimidia acra terre, cum prato iuxta stratam Foulebrigge, Et de ij croftis que fuerunt fratri predicti Oswardi.

Summa redditus predicti vj s. Et celerarius debet percipere.

Welconstowe. Ibi habent predicti Prior et Conuentus apud Reddemergh' vij acras prati quas tenent de domino Roberto de Tony. Reddendo inde annuatim j obolum ad Pascha pro omnibus seruisijs. Et valent per annum xxviij s., precij acre iiij s.

Summa valoris prati predicti xxviij s.

In Comitatu Bukk', Episcopatu Lincoln', Hundredo de Codeslowe.

Mentmore. Ibi habent predicti Prior et Conuentus quoddam Manerium quod vocatur Mentemore, cum Ecclesia eiusdem ville, in proprios vsus, que ecclesia taxatur ad ix li., quod Manerium cum iiij virgatis terre tenent de Radulpho le Poer per seruisium ij s. per annum, Reddendorum ad festum sancti Michaelis et ad Pascha. Et ij s. pro hidagio ad eosdem terminos pro omni terrene seruicio. In eodem Manerio tenent dicti Prior et Conuentus dimidiam virgatam terre de Elya de hydebyr'. Reddendo inde annuatim ij d. pro hidagio ad predictos ij terminos pro omni seruisio. In eodem Manerio conferunt dicti Prior et Conuentus vicariam Ecclesie que taxatur ad xl s. Et valet x Marcas. Et ibidem debent dicti Prior et Conuentus cooperire Cancellam, et ornamenta Ecclesie Inuenire, et procuracionem Archidiaconi Bukk', que est vij s. vij d. ob. quad., quando eam vult recipere, in pecunia numerata soluere, et alia onera ordinaria sustinere. Et ibidem nullum habent visum franci plegij, quia est infra libertatem de Eyton, vbi tenentes illius Manerij sunt in visu.

Summa Redditus pro Manerio et Ecclesia soluendi xij s. v d. ob. quad.

Extenta. Et sunt in eodem Manerio clx acre terre arabilis in dominico. Et valent per annum viij li., precij acre, xij d. Et valet clausum dicti Manerij, vt in Pomerio, herbagio et Curtilagio xij d. per annum. Et sunt ibi viij acre prati. Et valent per annum xij s., precij acre xviij d. Et sunt ibi viij acre pasture separalis ad aueria carucarum. Et valent per annum xij s., precij acre xviij d. Et est ibi pastura ad x vaccas. Et valet per annum x s. In Campis separabilibus et Communibus et pratis post falcacionem. Et est ibi pastura in eisdem Campis et pratis ad C bidentes. Et valet per annum vj s. viij d. Et est ibi de redditu assise liberorum tenencium, ut patet infra, xij s. xj d. Et valent Maiores decime predicte Ecclesie quam habent in proprios vsus xiij li. vj s. viij d. Et tenent predicti tenentes vj mesuagia vnam virgatam terre et dimidiam et dimidiam acram prati in dominico de Manerio predicto.

Summa extente xxiij li. xs. vij d.

De quibus retrahendi sunt xij s. v d. ob. quad., ut supra.

Et sic valet de claro xxiij li. ij s. j d. quad. (fn. 31)

Redditus tenencium. Ibidem tenet Hugo Argenteim de predicto Priore vnum Mesuagium et vnam virgatam terre, cum pertinencijs, per seruisium duorum solidorum ad duos terminos, scilicet, ad festum sancti Michaelis xij d., Et ad Pascha xijd., pro omnibus seruisijs.

Item Elyas de Hydebyr' tenet in eadem villa vnum Mesuagium, cum pertinencijs, per seruisium vj d. ad predictos terminos.

Idem Elyas reddit eidem Priori vj d. per annum de libera Elemosina, quos pater suus, Ricardus de Hydebyr', dedit et per Cartam suam confirmauit Prioratui sancti Bartholomei de quodam Mesuagio et dimidia virgata terre, que Rogerus Brein tenet in eadem villa, et que Willelmus Capellanus quondam tenuit, sicut patet per Cartam Ricardi de Hydebyr', quos soluit ad eosdem terminos.

Item Robertus le Power tenet de eodem vnum Mesuagium, cum pertinencijs. Reddendo inde annuatim xviij d. ad eosdem terminos, pro omnibus seruisijs. Et tenet ad terminum vite sue, ut creditur. Modo Henricus Hawkyn'.

Willelmus le Dun tenet dimidiam acram terre et prati in Leteburn'. Et reddit inde per annum v d. in festis sancti Andree et sancti Iohannis.

Item sunt ibi tria Mesuagia iuxta Manerium que allocantur annuatim pro viij s., que tenentur ad voluntatem domini, ad iiijor terminos.

Summa redditus termini Michaelis iiij s. iij d.

De termino sancti Andree ij s. ij d. ob.

De termino Pasche iiij s. iij d.

De termino sancti Iohannis ij s. ij d. ob.

Summa Tocius xij s. xj d.

In Comitatu Bedford, Episcopatu Lincoln' et Hundredo (fn. 32) .

Hokline. Ibi tenent Magister et Fratres Hospitalis de Hokcline de predictis Priore et Conuentu duas virgatas terre, cum pertinencijs. Reddendo inde annuatim x s. ad Pascha et ad festum sancti Michaelis.

Summa redditus predicti x s. Et balliuus de Mentemore percipit.

In Comitatu Midd' et Gorhundredo.

Totenham. Ibi tenent predicti Prior et Conuentus vnam acram prati que vocatur Micheley de dono Bartholomei filij Galfridi de Cornhull', in liberam, puram et perpetuam Elemosinam. Et valet per annum iiij s. Modo (fn. 32) Pygott tenet.

Ibidem tenent ij acras prati de dono Gilberti filij Willelmi de Totenham apud Michelheye in Brademade, in liberam, puram et perpetuam Elemosinam. Et valent viij s., precij acre iiij s. Modo (fn. 32) Pygott tenet.

Summa valoris predicti prati xij s.

Edelinton. Ibidem tenent iij Rodas prati apud Stonygate de dono Radulphi Heyron in liberam, puram et perpetuam Elemosinam. Et valet per annum iij s. Modo (fn. 32) Pygott tenet.

Summa valoris prati predicti iij s.

Enfeld. Ibi habent dimidiam acram prati de dono Radulphi filij Radulphi Heyron apud Stonyherst, in liberam, puram et perpetuam elemosinam. Et valet per annum ij s.

Ibidem habent dimidiam acram prati apud le Popelers de dono Willelmi quarell', In liberam, puram et perpetuam elemosinam. Et valet per annum ij s.

Ibidem habent j acram prati apud Milnemers de dono Willelmi de Gyvewell', In liberam et perpetuam elemosinam. Et valet per annum iiij s.

Ibidem habent j acram prati apud Hewenwere, apud Wildemers de dono Ricardi de forde, In liberam et perpetuam elemosinam. Et valet [per annum] iiij s.

Ibidem habent dimidiam acram prati in Wilemers apud Barbeflete de dono Iohannis filij ascon', In liberam et perpetuam elemosinam. Et valet per annum ij s. Modo Iohannes Preston tenet.

Summa valoris prati predicti xiiij s.

Summa valoris tocius prati predicti xxix s. Et celerarius percipit.

Cherdington. Ibi habent predicti Prior et Conuentus quasdam decimas Maiores prouenientes de dominicis terris Prioris de Merton. Rectoris eiusdem Ecclesie, que taxantur ad xxij s. iiij d. ob. Et valent per annum xxvj s. viij d. De dono quondam Alani Dapipere de vna carucata terre. Quondam Thomas Bokland, et modo Edwardus Bokland soluit per annum v s.

Summa valoris decimarum predictarum xxvj s. viij d. Et Celerarius percipit.

In Comitatu Midd', Hundredo de Odelston', Episcopatu London', et Archidiaconatu London'.

Iseldon'. Ibi habent dicti prior et Conuentus quoddam Manerium vocatum Iseldon, quod tenent de Edmundo de Berners pro iiij s. soluendis ad festum sancti Michaelis et Pascha, pro omni seruicio, saluo forinceco seruicio inde debito, videlicet, ij s. ix d. ob. quad., soluendis annuatim Episcopo London', de quo dictus Edmundus tenet ad Custodiam Castri de Stertford ad tres terminos infrascriptos, videlicet, die sancti Andree Apostoli xj d. quad. Et die Annunciacionis beate Marie virginis xj d. quad. Et die Natiuitatis beate Marie virginis xj d. quad. Quod seruicium dictus Edmundus vsus est percipere ad dictos terminos, et vlterius soluere Balliuo (fn. 33) Episcopi. Et tenetur dictum Manerium pro octaua parte vnius feodi Militis de Edmundo predicto. Et nullum habent ibi visum quia omnes tenentes sui sunt in visu Episcopi London' apud Stebenhede.

Summa Redditus soluti pro Manerio predicto vj s. ix d. ob. quad.

Extenta. Et sunt in Manerio predicto clvij acre terre arabilis et dimidia. Et valent per annum lxxviij s. vj d., precij acre vj d. Et valet clausum dicti Manerij, cum Curtilagio et herbagio, ij s. Et sunt ibi tres acre et tres rode prati. Et valent per annum xj s. iij d., precij acre iij s. Et sunt ibi iiij acre pasture separalis ad aueria carucarum et vaccas, preter vias circa blada. Et valent per annum viij s., precij acre ij s. Et sunt ibi xxx acre pasture separalis. Et valent per annum xv s., precij acre v d. [sic] ad bidentes. Item pastura in Campis separabilibus et arabilibus valet v s., que cum pastura predicta sufficit ad xxvj bidentes. Et est ibi de redditu assise de liberis tenentibus et villanis xxxj s. ix d., que soluuntur ad iiijor terminos, ut patet infra. Et valent placita et perquisita Curie per annum iij s. Et valent opera Custumariorum ibidem per annum iiij s. j d. Et valent vnus Capo et ix Galline xiij d. ob. Et tenet ibidem Thomas sefoule, solus liber tenens, vnum Mesuagium et xxxix acras terre in dominico per seruicium xvjte partis vnius feodi Militis. Et pro x s. vj d. annuatim, ut patet infra. Item tenent ibidem villani et liberi de villenagio in dominico xvij Mesuagia et xij acras et iij rodas terre.

Summa extente vij li. xix s. viij d. ob. De quibus retrahendi sunt vj s. ix d. ob. quad.

Et sic valet de claro vij li. xij s. xj d. ob. quad.

Redditus et seruicia. Secta bis. Ibidem tenent Thomas Sefoule de predictis Priore et Conuentu j Mesuagium vocatum solell', modo in manus domini, per seruisium xvjte partis vnius feodi Militis. Et reddendo annuatim x s. vj d., videlicet, ad festum sancti Michaelis iij s. iij d., Et ad Natale domini ij s., Et ad Pascha iij s. iij d., Et ad Natiuitatem sancti Iohannis ij s. Et debet facere duas sectas per annum.

Villani. Ricardus de la pyry tenet ij Mesuagia et v acras terre. Et reddit inde per annum ij s. vj d. ob. Ad festum sancti Michaelis et ad Pascha, Et ad Natale domini iiij gallinas. Et debet facere viij sartluras (fn. 34) et vij precarias autumpnales.

Secta. Alicia Pyry tenet j mesuagium et j acram terre et dimidiam. Et debet per annum xv d. ad predictos ij terminos. Et ad Natale domini ipsa, simul cum Ricardo predicto, soluet duas de predictis quatuor gallinis. Et faciet ij sarcluras (fn. 35) et ij precarias autumpnales.

Secta. Thomas le Woder tenet ij Mesuagia et iij rodas terre. Et debet inde per annum ix d. ad predictos ij terminos. Et j gallinam ad Natale. Et debet facere duas sarcluras et ij precarias in autumpno.

Secta. Iohannes le Gardiner tenet j Mesuagium. Et debet inde per annum vj d. ad predictos ij terminos. Et debet facere ij precarias in autumpno.

Secta. Iordanus Frere, Stephanus et Ricardus, fratres eius, et Iohannes Wantoghen' tenent coniunctim vnum Mesuagium et j rodam terre. Et debent inde per annum iiij d. ad predictos ij terminos. Et debent facere duas sarcluras et duas precarias autumpnales.

Secta. Gilbertus le Cornmanger tenet j Mesuagium et iij rodas terre. Et debet inde per annum x d. ad predictos ij terminos. Et j gallinam ad Natale, cum predictis iijbus fratribus. Et debet facere duas sarcluras et ij precarias autumpnales.

Secta. Mauricius Attecherch' et Walterus Ruerwyn (fn. 36) tenent separatim j Mesuagium. Et debent inde per annum xviij d. ad predictos ij terminos.

Secta. Thomas le Woder tenet j Mesuagium et j acram terre et dimidiam.

Et debet inde per annum iiij d. ad predictos ij terminos. Et j Caponem ad Natale domini. Et debet facere duas sarcluras et duas precarias in autumpno.

Secta. Willelmus le Here tenet j Mesuagium et j acram terre et dimidiam.

Et reddit inde per annum iiij d. ob. ad predictos ij terminos. Et ij sarcluras et ij precarias autu[m]pnales.

Mauricius attecherch' tenet j acram terre. Et reddit inde per annum iiij d. ob. ad predictos ij terminos.

Secta. Iohannes Culman tenet j Mesuagium. Et debet inde per annum iij d. ad predictos ij terminos. Nunc tenet Willelmus Lorymer.

Willelmus de Chelmersford tenet j Mesuagium de tenemento predicti Willelmi le Here et ipse illud acquietat. Willelmus Brew nunc tenet, et reddit inde per annum ij d.

Iohannes le Tolingdon tenet j Mesuagium. Et debet inde per annum iiij d. ad predictos ij terminos. Et ij precarias in autumpno.

Alicia Holewey tenet j Mesuagium. Et debet inde per annum vj d. ad predictos ij terminos. Nunc tene[n]t Iohannes Cocus et Iohannes Chesman.

Secta. Siluester de Somerset tenet j Mesuagium. Et debet inde per annum vj d. ob. ad predictos ij terminos. Nunc tenet Iohannes Bausun.

Secta. Iohannes Lumbard tenet j Mesuagium et j acram terre. Et debet inde per annum vj d. ad predictos ij terminos. Et ad natale domini ij gallinas, cum Matilda infrascripta, parcenaria sua. Et ij sarcluras et ij precarias autumpnales. Nunc tenet Robertus le Carter.

Matilda filia Benedicte [sic] tenet dimidiam acram terre. Et debet inde per annum iiij d. ob. ad predictos ij terminos. Et facit gallinas et precarias (fn. 37) cum predicto Iohanne. Modo Lucas Mantem.

Willelmus Campayne tenet dimidiam acram terre. Et debet inde per annum j d. ob. ad predictos ij terminos. Et j gallinam ad Natale cum Ricardo attepyr', parcenario suo. Et debet cum eodem facere j sarcluram et j precariam autumpnalem.

Summa redditus termini Michaelis viij s. x d. ob.

De termino Natalis ij s. Vnus capo ix galline.

Summa termini Pasche viij s. x d. ob.

De termino sancti Iohannis ij s.

Summa tocius redditus xxj s. ix d.

Et vnus capo, ix galline, precij xiij d. ob.

Summa operum predictorum ad sarclandum xxiij, precij cuiuslibet ob.

Et valent xj d. ob.

Summa operum eorundem in autumpno xxvj, precij cuiuslibet j d. ob.

Et valent iij s. iij d.

Summa valoris operum predictorum, Caponum et Gallinarum v s. ij d. ob.

Ricardus de la pyry tenet ibidem xx acras terre que vocatur Randulffesfeld ad terminum xv annorum, per dimissionem Prioris et Celerarij, per Rotulum Curie, vbi patet terminus et dimissio. Reddendo inde annuatim vij s. vj d. ad iiijor anni terminos; et Balliuus recipit.

Molendinum. Ibidem habent dicti Prior et Conuentus quoddam Molendinum ventriceum. Et valet per annum xl s. Et celerarius percipit.

Summa patet.

In eodem Comitatu et Hundredo.

Hendon'. Ibi tenet Robertus Robert j Mesuagium suum Capitale de predicto Priore et Conuentu et dimidiam virgatam terre. Reddendo inde annuatim iiij s. ad iiijor anni terminos principales. Modo Willelmus Robert. Et Celerarius percipit.

Summa iiij s.

In eodem Comitatu et Hundredo.

Northall'. Ibi tenent Magistri et Fratres sancti Thome de Acon' de predictis Priore et Conuentu vnam virgatam terre vocatam Lachefeldis ex opposito Manerij eorundem fratrum. Reddendo inde annuatim vj s. vj d. ad festum sancti Michaelis et ad Pascha. Et Celerarius percipit.

In Comitatu Midd', In Gorehundredo, Episcopatu London', Archidiaconatu Midd'.

Stanmer parua. Ibi habent Prior et Conuentus sancti Bartholomei London' Manerium de Stanmer parua, cum advocacione ecclesie eiusdem ville, quam habent in proprios vsus, et est de sancto Laurencio, que taxatur secundum Episcopum Walterum ad xxx s. Et ad verum valorem secundum vltimam taxacionem ad xl s. Et non valet nisi xx solidos annuatim, saluo seruicio Capellani deseruientis eandem, ac procuracione Archidiaconi, et Priori et Conuentui decimis suis Maioribus et Minoribus de Manerio et dominicis suis contingentibus. Et est ibi quoddam Molendinum ad ventum de quo patebit infra. Et tenent dicti Prior et Conuentus dictum Manerium cum advocacione ecclesie predicte de domino Rege in Capite per seruicium vnius feodi Militis, cum acciderit, set inde quieti esse debent, videlicet, de Scutagio per Cartas Regum Anglie. De quo Manerio Willelmus Pipard et Willelmus atte graue tenent vnam Carucatam terre et dimidiam, per seruicium quinte partis vnius feodi. Et Iohannes Barnevile vnam Carucatam per viij partem vnius feodi Militis. Et Radulphus de la penne, Ricardus de Bereford, Iohannes Pers et Willelmus Pipard de terra andree le bel', et Willelmus attestrete tenent in eos separatim C acras de eodem feodo pro viij parte vnius feodi. Et tenent alij tenentes in villenagio de eodem Manerio, ut patebit infra particulariter, xiij Mesuagia, lxxxxiij acras terre et dimidiam, et vij acras prati et dimidiam, et j acram pasture, pro viija parte vnius feodi. Et habebunt ibidem dicti Prior et Conuentus visum franci plegij de tota villata illa, quem tenent annuatim die Iouis ante septimanam Pentecostes, vbi dant domino Regi annuatim ij s. pro visu. Et nullas dant in eodem Manerio decimas Maiores nec Minores, quia est in sua parochia propria cuius Ecclesiam habent in proprios vsus.

Summa redditus soluti pro Manerio predicto ij s.

Extenta. Et sunt ibi de terra arabili clvj acre, et valent xxxix s., precij acre iij d. Et valet clausum Manerij, cum Curtilagio [et] herbagio, xij d. Et sunt ibi lvj acre bosci et dimidia. Et valet subboscus inde per annum xiij s. j d. ob., precij acre iij d. Et sunt ibi apud Lugpyt et pyrifeld liiij acre pasture separalis pro vaccis et aueriis Carucarum. Et valent per annum ix s., precij acre ij d. Et sunt ibi apud Grymesdich' et iuxta Molendinum cxiij acre pasture separalis pro bouettis. (fn. 38) Et valent xix s. iiij d., precij acre ij d. Et est ibi pastura in Campis separabilibus et communibus ad cxl bidentes. Et valet per annum v s. Et est ibi de redditu assise de liberis et villanis, ut patebit infra, lxvij s. ix d., quos soluunt ad iiijor terminos. Et valent opera et seruicia Custumariorum ibidem iiij s. ix d. ob., cum redditu gallinarum. Et ibidem habet dictus Prior visum franci plegij, ut supradictum est, vbi Capitales plegij dant annuatim ij s. de certo fine arentato pro visu. Et valent placita et perquisita Curie ibidem per annum iij s. Et tenent ibidem libere [sic] tenentes in dominico, ut patebit infra, vj Mesuagia et iij Carucatas terre. Et liberi et serui in villenagio, ut patebit ibidem, xiij Mesuagia, lxxxxiij acras terre et dimidiam, vij acras prati et dimidiam, et vnam acram pasture.

Summa extente x li. ix s. xj d. De quibus retrahendi sunt ij s. soluti pro dicto visu, ut supra.

Et sic valet de claro, preter ecclesiam et Molendinum, x li. x s. vj d. Vnde balliuus respondet.

Ecclesia. Et est ibi quedam ecclesia, quam habent in proprios vsus, que taxatur secundum Episcopum Walterum ad xxx s. Et secundum vltimam taxacionem xl s. Et valet per annum xx s., preter stipendium domini Capellani deseruientis eandem, et pro Curia archidiaconi que procur' est vj s. viij d. Et celerarius recipit.

Summa valoris Ecclesie xx s.

Molendinum. Et est ibi quoddam Molendinum ventriceum quod valet per annum xlvj s. viij d. ad firmam. Et celerarius recipit.

Summa valoris Molendini xlvj s. viij d.

In eodem Manerio infrascripto sunt tenentes.

Tenentes de Feodo Iohannis Barnevile.

Ricardus Moredon tenet vnum Mesuagium et viij acras terre lib'. (fn. 39) Et reddit inde per annum iiij s. ad iiijor terminos vsuales equaliter.

Iohannes Gold tenet modo vnum Mesuagium quondam vocatum Pernelwyk. Et reddit per annum iij d. ad festum sancti Michaelis.

Item heres Ade Carpenter et heres Willelmi Hayward tenent alteram Medietatem et reddunt inde per annum iij d., set modo in manus domini.

Item Willelmus Goold tenet j Mesuagium continens j acram terre, cum pastura adiacente, et reddit inde per annum xij d. ad iiijor terminos. Item ij sarclaturas (fn. 40) ante prandium et ij in omnibus alijs consuetudinibus, sicut Iohannes Reve et Iohannes Salman, excepto quod habebit seruisium ad sectam precar', et quod non herciabit (fn. 41) nec veniet ad precariam Domine.

Liberi tenentes. Willelmus de la grave tenet de terra quondam Roberti Dorsent j peciam terre que continet vj acras. Et reddit per annum ij d. ad festum sancti Michaelis et ad Pascha. Et ad scutagium quadrantem, ad plus et ad minus. Sed dictum redditum soluit annuatim Capelle sancti Bartholomei die eiusdem sancti. Modo in manus domini.

Willelmus Goold tenet v acras terre de terra vocata Pipardis, per Rotulum Curie, iacentes apud Grenelane iij acras, et apud Vmfreyeslane ij acras, et reddit per annum iij s. iiij d.

Willelmus Pipard tenet de eadem terra vj acras. Et reddit inde per annum ij d. ad predictos ij terminos. Et ad scutagium, quando currit, (fn. 42) quadrantem, ad maius et ad minus, et soluit Capelle.

Item predictus Willelmus Goold tenet ij acras de terra Willelmi Atte grave apud Vmfreyeslane. Et reddit per annum viij d.

Predicti Willelmus de la grave et Willelmus Pipard tenent de predictis Priore et Conuentu vnam Carucatam terre et dimidiam, que fuit quondam Willelmi de Parys per homagium et seruisium quinte partis vnius feodi Militis, quando scutagium currit. Modo in manus domini.

Item Thomas Peris tenet vij acras de terra Willelmi de la grave iacentes apud le grenelane, et reddit per annum iij s. x d.

Iohannes Barnevile tenet de eodem Priore et Conuentu j Carucatam terre per homagium et viij partem vnius feodi Militis ad scutagium, quando currit. Modo in manus domini.

Secta. Willelmus Page tenet j Mesuagium et ij acras terre, et reddit inde per annum ij s. vj d. ad predictos ij terminos. Modo Willelmus Page.

Secta. Iohannes Pers tenet j Mesuagium et xv acras terre. Et reddit inde per annum xj d. ad predictos ij terminos. Et veniet cum ij hominibus ad magnam precariam autumpnalem, et ipse ibit vltra ipsos et omnes alios ad supervidendum quod bene faciant. Et si male egerint amerciabitur pro eis, si dominus voluerit. Et idem Iohannes habebit prandium suum ter in die, scilicet, ad Gentaculum, Panem, seruiciam, (fn. 43) et Caseum. Et ad nonam panem, ceruisiam, potagium et ij fercula, Carnem et Caseum. Et ad vesperam habebit Communiter sicut alij Messores. Item habebit j hominem ad precariam domine. Et ipse veniet ad Cenam suam ad vesperam ad talem corrodium sicut alij messores.

Secta bis. Willelmus pipard tenet j Mesuagium et xij acras terre que fuerunt Andree Revell' que vocatur vndemslond. (fn. 44) Et reddit inde per annum iiij s. ad predictos ij terminos. Et habebit ad magnam precariam autumpnalem ij homines. Et ad precariam domine j hominem, et faciet et habebit sicut predictus Iohannes Pers. Modo in manus domini.

Willelmus attistret tenet xxiiij acras terre de feodo Bokenute per Cartam. Et reddit inde per annum iiij s. vj d. ad iiijor anni terminos principales. Modo in manus domini.

Idem Willelmus tenet sine Carta, ut dum [?], (fn. 45) de eodem feodo vij acras terre. Et reddit inde per annum xvj d. ad predictos ij terminos, sed reperitur quod tenet per Cartam.

Willelmus Pipard tenet ij acras terre de eodem feodo per Cartam, que fuerunt Willelmi Cryps. Et reddit inde per annum j d. ad festum sancti Michaelis.

Walterus filius Iohannis Chesman tenet iiij acras terre de eodem feodo sine Carta. Et reddit inde per annum xxij d. ad predictos ij terminos Modo Willelmus Bussch'.

Villani. Willelmus Page tenet ij acras prati apud Horscroft. Et reddit inde per annum iiij d. ad predictos iiijor terminos. Modo in manus Domini.

Idem Willelmus tenet v acras terre apud Brokholes. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos ij terminos. Modo Willelmus Page.

Secta bis. Willelmus Pipard tenet j Mesuagium et ij acras terre de terra Wlcheri. Et reddit inde per annum viij d. ad predictos ij terminos. Modo in manus domini.

Idem Willelmus tenet iij acras terre de nouo captas de domino, iacentes contra Bevell', extendentes de Manerio vsque viam versus Watford. Et reddit inde xij d. ad predictos ij terminos. Modo in manus domini.

Secta. Thomas Frere et Iulianus Frere tenent in Communi ij Mesuagia et viij acras terre quas Willelmus Barcarius prius tenuit. Et reddit inde per annum vj s. ad predictos iiij terminos. Item duas saracturas (fn. 46) ante prandium. Et si dominus voluerit saracturam suam post prandium Inueniet ei cibum suum. Item iuuabit levare fenum domini per duos dies ante prandium et similiter post prandium si Inuenerit ei cibum. Item Inueniet ei duos homines per duos dies ad duas sectas precar' domini, scilicet, vtraque [sic] die vnum hominem ad cibum domini ad vnum refectum in die, scilicet, panem, potagium, vnum ferculum, et Caseum. Et ad duas precarias dabuntur vtroque [sic] die omnibus Messoribus de sua condicione metentibus duos denarios de argento domini ad potum illorum. Item herciabit per vnum diem ad cibum domini, si habet equum. Item veniet ad Magnam precariam autumpnalem ad duos refectus domini in die cum vno homine, scilicet, pane[m], potagium, vnum ferculum, et Caseum ad nonam. Et ad vesperam, panem, seruisiam, potagium, vnum ferculum, Morterellos et Caseum. Et secundum quod panis eorum erit integer de frumento.

Item venient ad precariam domine eodem modo ad omnia sicut ad Magnam precariam predictam.

Secta. Rogerus le Wederherd tenet j Mesuagium et iiij acras terre. Et reddit inde per annum xvj d. ad predictos iiijor terminos. Et faciet omnia que predictus Thomas et Iulianus facit [sic] preter herciaturam.

Secta. Willelmus Vykery tenet j Mesuagium et iiij acras terre. Et reddit inde per annum iij s. ad predictos iiijor terminos. Et facit in omnibus sicut predictus Thomas. Modo Willelmus Atte strate tenet terciam partem predicti Mesuagij. Et reddit per annum iij s. Et Willelmus Tornour partem illius Mesuagij, et reddit per annum xx d. Et Stephanus Reynold j parcellam, et reddit per annum xvj d. Et Iohannes Roose tenet residuum dicti Mesuagij et iiij acras terre, reddendo per annum ij s. Et facit in omnibus sicut predictus Iohannes Reve et Iohannes Salman'.

Secta. Galfridus Faber tenet j Mesuagium et j acram terre. Et reddit inde per annum vj d. ad predictos iiijor terminos. Modo continetur in toto tenemento Wilry (fn. 47) diu[i]so vt supra, et predicta terra cum terra supra.

Secta. Rogerus Colot tenet de tenemento Beatricis Bigge j Mesuagium et iij acras terre. Et reddit inde per annum x d. ad predictos iiijor terminos. Et facit seruicium sicut predictus Thomas. Modo tenet Thomas Colot idem Mesuagium et j acram terre iuxta idem Mesuagium et ij acras terre in Horscroft in manus domini, et reddit per annum vj d., et facit opera predicta.

Secta. Idem Rogerus tenet x acras terre et j acram prati et dimidiam. Et reddit inde per annum v s. vj d. ad predictos iiijor terminos. Et Inueniet tres homines ad sarclandum. Et iij ad fenum colligendum. Et iij in autumpno, sicut predictus Thomas.

Agnes Henedes tenet j Mesuagium et j acram terre. Et reddit inde per annum xvj d. ad predictos iiijor terminos. Et Inueniet j hominem ad sarclandum. Et j ad fenum colligendum. Et j ad fenum Metendum in autumpno ad cibum domini, sicut predictus Thomas.

Secta. Iohannes in le Hale tenet j Mesuagium et ij acras terre. Et reddit inde per annum iiij d. ad predictos iiijor terminos. Et ipse, simul cum I. de Colecestre et Willelmo Brunote, tenentes [sic] partem illius Mesuagij, facit seruicia que predictus Thomas facit.

Secta. Iohannes de Colecestre tenet partem illius Mesuagij. Et reddit inde per annum iiij d. ad predictos iiijor terminos. Et facit seruicia cum predicto Iohanne.

Willelmus Brunnote tenet partem illius Mesuagij. Et reddit inde per annum iiij d. ad predictos iiijor terminos. Et facit seruicia cum illo Iohanne.

Secta. Willelmus Brunnote tenet j Mesuagium et ix acras terre, et reddit inde per annum ij s. x d. ad predictos iiijor terminos. Et facit omnia seruicia sicut predictus Thomas.

Idem Willelmus tenet xvj acras terre, iij acras prati et j acram pasture de nouo captas de domino. Et reddit inde per annum xj s. viij d. ad predictos iiijor terminos. Et Inueniet ij homines ad sarclandum. Et ij homines ad fenum colligendum. Et ij homines ad Metendum in autumpno, ad cibum domini, sicut predictus Ricardus.

Walterus filius Iohannis Chesman' tenet j Mesuagium, et reddit inde per annum vj d. ad predictos iiijor terminos. Et facit omnia seruicia que predictus Thomas facit.

Secta. Iohannes le Hayward tenet j Mesuagium et ij acras terre de tenemento Bokonit. Et reddit inde per annum ij s. ad predictos iiijor terminos. Et debet sarclare per iiijor dies cum vno homine. Et debet leuare fenum per iiijor dies ad vnum repastum sicut sarclare. Et debet Inuenire j hominem ad viij precarias autumpni ad cibum domini. Et si habeat (fn. 48) debet herciare bis in yeme (fn. 49) et bis in xla. (fn. 50) Et ij gallinas et j gallum ad Natale. Modo Walterus Baker tenet parcellam Mesuagij et j acram terre, et reddit viij d. per annum.

Robertus attestone tenet parcellam dicti Mesuagij et j acram terre, reddendo per annum viij d. Et predictus Walterus Baker tenet parcellam dicti Mesuagij, et reddit per annum viij d. Et Rogerus Claydon' tenet parcellam dicti Mesuagij, et reddit per annum xx d. Et Iuliana Smyth' tenet parcellam dicti Mesuagij, et reddit per annum. (fn. 48) Et faciant inter se omnia predicta seruicia.

Idem Iohannes tenet vj acras terre in Campo vocato Hountemusfeld. Et reddit inde per annum iij s. ad predictos iiijor terminos. Modo in manus Willelmi Gold ad terminum vite sue pro x s. iiij d. per annum.

Idem Iohannes tenet j acram terre et dimidiam in Horscroft. Et reddit inde per annum vj d. ad predictos iiijor terminos. Modo Iohannes (fn. 48) ad firmam pro xij d. per annum.

Secta. Adam Russell' tenet iiij acras terre de tenemento Iohannis le Carpentarij. Et reddit per annum xvj d. ad predictos ij terminos, et facit omnia seruicia sicut predictus Thomas. Modo Willelmus Goold per concessionem Prioris pro xvj d. per annum, pro omnibus seruicijs.

Secta. Willelmus de Essexia tenet j acram terre quod [sic] fuit quondam lucie salery, et reddit inde per annum iiij d. ad predictos iiijor terminos. Et facit j sarclaturam. Et Inueniet j hominem ad leuacionem feni. Et veniet ad Magnam precariam autumpnalem et ad precariam domini, sicut predictus Thomas.

Et sciendum quod omnes predicti villani debent sequi [ad] Curiam de tribus septimanibus in tres septimanas. Et de liberis tenentibus Willelmus Page et Iohannes Pers, sicut predicti villani. Et Willelmus Pipard pro terra quondam Wlcheri bis per annum, scilicet, ad visum et ad proximam Curiam post festum sancti Michaelis. Et sciendum quod omnes predicti villani pannabunt porcos suos quos habent, licet non venerint per dominicas terras domini. Et si venerint eodem modo, Et dabunt pro porco etatis vnius anni j d. Et si sit etatis dimidij anni, obolum. Et si porci liberorum tenencium predictorum venerint super dominicas terras predictas pannabunt sicut alij vel satisfacient pro transgressionibus factis. Et omnes Custumarij predicti habebunt coniunctim ad Magnam precariam domini, si dominus eam habere voluerit, viij galons [sic] Ceruisie post prandium.

Ibidem tenet Willelmus Brunnote xj acras terre et j acram prati que vocatur Le Stane, per Rotulum Curie, per dimissionem Celerarij per Rotulum Curie [sic], ut patet ibidem. Reddendo inde annuatim viij s. ad predictos iiijor terminos.

Summa Redditus termini Michaelis xx s. iiij d.

De termino Natalis xiij s. iij d. ob., ij galline et j gallum [sic].

De termino Pasche xix s. xj d.

De termino sancti Iohannis xiij s. ij d. ob.

Summa tocius redditus predicti lxvij s. ix d. Et ij galline et j gallum [sic], precij iiij d.

Summa operum Custumariorum ad sarclandum xxij, precij cuiuslibet ob.

Et valent xj d.

Summa operum eorundum ad fenum colligendum xxij, precij cuiuslibet ob.

Et valent xj d.

Summa operum eorundem ad herciendum xj, precij cuiuslibet ob. Et valent de hijs qui habent equos v d. ob.

Summa operum eorundem in autumpno ad ij siccas precarias xxvj, precij cuiuslibet j d. Et valent ij s. ij d.

Summa operum eorundem ad ij magnas precarias domini et domine xxviij. Et nihil valent quia plus capiunt quam valent.

Summa valoris omnium operum custumariorum predictorum, cum redditu gallinarum, iiij s. ix d. ob.

Consuetudines. Memorandum quod predicti villani habent omnes Consuetudines quas et illi de Manerio de Langele habent, hoc excepto, quod vidue, post mortem virorum suorum, non tenebunt ad vitam suam nisi teroiam partem tenementorum de quibus viri sui obierunt seisiti.

In eodem Comitatu et Hundredo.

Idelstre. Ibi habent dicti Prior et Conuentus quoddam Manerium quod vocatur Idelstre, de quo Manerio tenent situm cum 1 acris terre, ix acris bosci et dimidia, et sex acris prati, que sunt de villata de Eggewere, in liberam, puram et perpetuam elemosinam, de dono Philippi, quondam Comitis Sarum, nunc de Comitissa Lincoln', que est heres illius Comitis. Et tenent spectantes ad dictum Manerium de feodo de Stanmer parua, de domino Rege per seruicium Militare, cl acras terre, tres acras bosci, Et iiij acras prati. Et est summa predicte terre cc acre, que valent per annum 1 s., precij acre iij d. Et est summa predicti bosci xij acre et dimidia, et valet subboscus inde per annum vj s. j d. ob., precij acre vj d. Et est summa prati predicti x acre. Et valent per annum x s., precij acre xij d. Et est ibi de redditu assise liberorum tenencium vij s. vij d., quos soluunt ad iiijor terminos. Et valent ibidem iij opera que Iohannes Palmer facere debet j d. ob. Et tenent ibidem predictiliberi tenentes in dominico v Mesuagia, xiiij acras terre et dimidiam de feodo de Eggewere qui tenentes sunt in visu dictorum Prioris et Conuentus apud Stanmer parua.

Summa extente lxxiij s. x d.

Aldnam. Ibi habent duas Croftas iacentes in parochia de Boshey, et reddunt per annum ij s. vj d. in festo sancti Bartholomei ad capella [sic] de Idelstre.

Redditus et seruicia. Ibidem tenet ricardus ad ecclesiam (fn. 51) vij acras in le Marlinges reddendo inde xviij d. ad iiijor anni terminos.

Ibidem tenet Iohannes Palmer j Mesuagium et ij acras terre, et reddit inde per annum viij d. ad predictos iiijor terminos. Modo Walterus Lepere et heres Thome Ward.

Idem Iohannes tenet ibidem cum carta v acras terre et dimidiam de nouo captas. Et reddit inde per annum iij s. ij d. ob. ad predictos iiijor terminos. Et tria opera, vnum ad sarclandum, aliud ad fenum colligendum, tercium in autumpno. Modo heres predicte [sic] Thome Ward, et reddit per annum iij s. pro omnibus seruicijs, et j parcellam edificatam super dictam terram iacentem in manus domini post mortem Radulphi Atstone, et solet reddere xij d. per annum.

Willelmus attecanons tenet j Mesuagium. Et reddit inde per annum xiiij d. ad predictos iiijor terminos.

Ricardus de Berford tenet j Mesuagium quod fuit Ricardi de Marisco. Et reddit inde per annum viij d. ad predictos iiijor terminos; nunc tenet Ricardus Skynner. Modo heres Iohannis Skynner.

Idem Ricardus debet pro j Mesuagio quod vocatur Coppedehall' iiij d. ad predictos iiijor terminos. Nunc tenet illud Willelmus Kynge.

Ricardus le Skynner tenet j Mesuagium. Et reddit inde per annum obolum ad festum sancti Michaelis.

Et Memorandum quod omnes predicti tenentes debent pannare porcos suos sicut illi de Stanmer in eodem precio.

Walterus Lepere pro j placea terre intra Mesuagium Thome Ward xvj d. per annum ad predictos iiijor terminos.

Summa redditus predicti vij s. vij d.

Capella. Ibidem habent predicti Prior et Conuentus vnam Capellam infra Curiam suam, vbi veniunt oblaciones die sancti Bartholomei. Et valent per annum xxiiij s.

Summa valoris Capelle predicte xxiiij s. Et celerarius percipit.

In Comitatu Hertford' et eodem Hundredo.

Amwell'. In villa de Amwell' tenent predicti Prior et Conuentus vj acras prati, quarum v acre iacent in prato quod vocatur Brademede, et sunt de feodo Albatis de Waltham. Et tenentur de philippo de Hertford in liberam et perpetuam elemosinam. Et vna acra iacet sub villa Hertford In prato quod vocatur Bassemede in Wydemeryse. Et tenetur de predicto Philippo in liberam et perpetuam elemosinam. Et est de feodo Philippi Basse. Et valent predicte v acre prati per annum xv s., precij acre iij s.

Summa valoris prati predicti xv s. Celerarius percipit.

In eodem Comitatu et Hundredo.

Pont'tegule. Ibi tenet Willelmus de Gollington' de predictis Priore et Conuentu vnum granarium, vnde reddere debet per annum xviij d. ad festum sancti Michaelis et ad Pascha.

Summa xviij d. Et Celerarius percipit.

In eodem Comitatu et Hundredo, et Episcopatu Lincoln'.

De istis debetur homagium.

Hertford extra burgum. Ibi habent dicti Prior et Conuentus redditus de tenentibus infrascriptis, de dono Magistri Alexandri de Scherford. Et sunt de feodo domini Regis, Abbatis de Waltham et Iohannis de la Mare. Et de istis cadit homagium in Amwell'.

De Magistro Roberto Dubayle vj s. iiij d. de decem acris terre Iacentibus particulariter, quarum vna dola vocatur Longevaley, et alia que iacet inter terram Prioris de Hertford, ex vna parte, et terram predicti Roberti, ex altera, que quidem terra fuit quondam Normannj, etc. Et alia dola que vocatur foulegateshalk iacent' [sic] in Watecroft. Et alia dola continet dimidiam acram et iacet iuxta retrewey. Et alia que continet in se quatuor acras iacet inter terram Prioris de Hertford, ex parte vna, et terram Edmundi Clowe, ex altera. Et de duobus messuagijs iuxta Mesuagium dicti Roberti. Et de vno Curtilagio quod Iacet inter Curtilagium Osberti Canon et Curtilagium Odem Pelecot, que fuit quondam Rogeri Berold.

De Iohanne Atteresches viij d. de iiijor acris terre Iacentibus iuxta Lonerondane in longitudine.

De Bartholomeo Thomas j denarium vel vnum par cyrotecharum ad Pascha de vj acris terre Iacentibus in Campo vocato Middilfeld inter terram Ricardi le Ferrour, ex parte vna, et terram Iohannis le blund, ex altera.

De Willelmo le Blunt vj d. de duabus acris terre Iacentibus inter terram Fratrum Trinitatis de Hertford et terram que fuit quondam Simonis Ieremye, ex altera.

De heredibus Simonis Geremyas ix d. de vno Curtilagio iuxta domum Willelmi Dolfyn, et de iiijor acris terre Iacentibus particulariter quarum due acre iacent iuxta regale chiminum (fn. 52) versus hospitale sancti Trinitatis Hertford.

De Priore de Hertford x d. de vno Curtilagio et iiijor acris terre Iacentibus particulariter super Asscnborn' et Sinegodeswell'.

De Iohanne le Peneter vj d. de j Curtilagio quod iacet inter Curtilagium Magistri Roberti Dabaylle quod de nobis tenet pro tanto seruicio, ex parte vna, et Curtilagium Simonis Germyas, ex altera.

De Osberto Canon xij d. de vno Curtilagio Iacente inter Curtilagium Magistri Roberti Dubaylle [sic], ex parte vna, et cursum aque que vocatur Asscheborn'.

De Iohanne de Westrete xij d. de quadam domo iuxta domum Willelmi Dolfyn', ex parte vna, et terram Simonis Germyas, ex altera, que fuit quondam Willelmi le boteler.

De Willelmo Russell' iij d. ob. de j Mesuagio et iiij acris terre et dimidia, que fuerunt Rogeri de Chepman, quod quidem Mesuagium est situm in parochia Omnium sanctorum iuxta Mesuagium quod fuit quondam Gylberti Cole, que debet per annum ij d. Et predicta terra est in Manu Moricij Weylond per wardam cuiusdam heredis infra etatem, et debet per annum j d. ob.

De Bartholomeo Thomas j par cirotecharum ad Pascha pro vj acris terre, que fuerunt Willelmi le Blunt.

De heredibus Roberti de Munden xij d. de iiijor acris terre Iacentibus particulariter.

De Ricardo de Mymmes iiij d. de vna acra terre Iacente inter terram Edmundi Clowe, ex parte vna, et terram Simonis Germyas, ex altera, que fuit Thome Isebert.

De Magistro Willelmo le ken et Emma, vxore eius, de ij acris prati et vno Curtilagio, quas Thomas le sauser tenet, vj d.

De Simone Germyas xxj d. ob. de vno Curtilagio et ij acris terre et dimidia Iacentibus particulariter, quarum quedam pars iacet inter terram Iohannis de Bandak', ex parte vna, et terram quondam Simonis le Warener, ex altera, et abuttant super Regale Chiminum, que terra fuit quondam Stephani filij Warini.

Isti redditus sunt infra burgum de Hertford', de quibus non cadit Homagium.

Hertford infra burgum. De Mesuagio in quo manet Benedictus le Taylour quod fuit Ricardi Marlyn', viij d.

De Radulpho Mody x d. de vno Mesuagio inter Mesuagium quod fuit quondam Nigelli de Maraschall' et mesuagium Petri Alwell', etc., et quod tenet Robertus de Hytche.

De tenemento quod fuit quondam Gilberti Cok' in foro de Hertford ij s., vnde Gilbertus le Cutiller tenet j shoppam. Et reddit inde per annum viij d.

Et Agnes Otemer aliam schoppam, et reddit viij d. Et Agnes le poletter tenet terciam schoppam, et reddit per annum viij d.

De tenemento quod fuit quondam Alicie Tull' xij d., vnde Matilda Serkes tenet j Mesuagium, et reddit per annum viij d. Et Moricius Weylond aliud Mesuagium quod fuit Osberti Attelane, et soluit iiij d., sed non debet homagium.

De Bartholomeo le Fysscher xij d. de vno Mesuagio quod fuit quondam philippi le Taylour.

De Willelmo Freberd j d. de quodam Curtilagio quod fuit Ricardi Carectarij.

De Hugone de Mereden' de Mesuagio vocato pesmerschall' quod fuit Ade de Coubrigge, ij s. vj d.

De Waltero Fraunceis ij s. de Mesuagio quondam Iohannis le Taylour, quod fuit Willelmi de Elmham.

De Henrico Neel xij d. de vno Mesuagio iuxta pontem quod modo tenet Matilda, vxor eius.

De Reginaldo Mullok' vj d. de dimidia acra Iacente in Bailhawa.

De Willelmo Freberd ij d. de Mesuagio suo quod fuit Alicie de quenehawe.

De Simone Belebrace xvj d. de quodam Mesuagio quod fuit quondam Willelmi Blosme extra barram versus la Sole [sic].

De Hugone Crapoun j d. de quodam Mesuagio iuxta Mesuagium Iohannis Euessone, ex parte vna, et Mesuagium Roberti de Hetch'.

De Hugone le Chapman' de quodam Curtilagio quod fuit Iohannis Sittefast iuxta Crucem lapideam, viij d.

De herede Henrici Prest xviij d. de quodam Mesuagio iuxta barram de la Sele [sic], quod modo tenet Ricardus persone.

De Thoma le Saucer vj d. de quadam Crofta in Hurham quod fuit quondam Alexandri le Portereue.

De Magistro Willelmo le ken vnum par Cirothecarum vel ij d. de quodam tenemento quod fuit quondam Rogeri le Taylour. Et de duobus Croftis in parochia beate Marie parue iuxta Regale Chyminum versus Hertham.

De Waltero Smerfat iiij d. de vno Curtilagio quod Walterus Fraunceis tenet, et Iacet proximum venelle (fn. 53) que ducit versus le kermilne. (fn. 54)

De herede Willelmi Staloun viij d. de vno Curtilagio quod vocatur la brodehawe quod Simon le folour tenet.

De tenemento quod fuit Hugonis de la Sele ij d.

De Roberto Grapoun j d. de quodam Mesuagio iuxta Mesuagium Iohannis Emmesone in parochia Monachorum Hertford' infra barram versus hospitale, et Mesuagium Roberti de Hitche quod fuit quondam Willelmi Henteloue, ex altera [sic].

De Reginaldo Mullok iiij d. de quadam pecia terre in bailhawe que vocatur Foubressches.

Summa redditus termini Michaelis xvj s. vj d. ob.

De termino Pasche xvj s. ix d. ob. Et iij paria Cirothecarum.

Summa tocius redditus predicti xxxiij s. iiij d. Et iij paria Cirothecarum.

In eodem Comitatu et Hundredo.

Gormeleg'. Ibi habent Predicti Prior et Conuentus duas acras prati quas tenent de Domino Ricardo de Perers in liberam, puram et perpetuam elemosinam. Et valent per annum viij s., precij acre iiij s. Et celerarius percipit.

Summa Valoris prati predicti viij s.

In eodem Comitatu Hertfford', et hundredo de Hertfford', Episcopatu Lincoln'.

Tywinge. Ibi habent predicti Prior et Conuentus quoddam Manerium quod vocatur Tywynge, quod tenent de Iohanne Godfrey de Tywinge in puram, liberam et perpetuam elemosinam, qui Iohannes illud Manerium defendere debet versus dominum Edmundum Comyn de quo idem Iohannes tenet pro iiijta parte vnius feodi Militis. In eodem Manerio tenent dicti Prior et Conuentus quemdam Campum qui vocatur Chelestresfeld vbi sunt xvj acre terre de priore de Widmundel'. Reddendo inde annuatim ij d. ad festum sancti Michaelis et ad Pascha pro omni seruicio. In eodem Manerio tenent quemdam Campum qui vocatur Baldwynesfeld vbi sunt xxvj acre terre et ij acre bosci. Reddendo inde annuatim domino Willelmo Mulksope, de quo tenetur, iiij s. iij d. ad iiijor anni terminos principales pro omni terreno seruicio. In eodem Manerio tenent j Mesuagium et dimidiam virgatam terre in locklege, quam Robertus Kyffeit de eis tenet et aliam dimidiam virgatam terre quam alij tenentes de eis tenent in lockele de Ada de Maundevile. Reddendo inde annuatim v s. ad predictos iiijor terminos pro omni seruicio. In eodem Manerio tenent j acram prati de Iohanne Godefrey. Reddendo inde annuatim j d, ad festum sancti Michaelis, pro omni seruicio. In eodem Manerio habent visum franci plegij de omnibus tenementis suis et nihil dant domino Regi pro visu. Et pertinet ad dictum Manerium advocacio Ecclesie eiusdem ville, que taxatur ad xx li. Et valet xx li., quam ecclesiam conferunt tempore vacacionis.

Summa redditus inde soluendi ix s. v d.

Inde Robertus Kiffeit assignatur soluere v s. Ade Mandevile.

Extenta. Et habent in eodem Manerio ccliij acras terre. Et valent per annum lxv s., precij acre iij d. Et valet clausum dicti Manerij, cum pomario, herbagio et Curtilagio, iij s. per annum. Et sunt ibi xvj acre bosci. Et valet subboscus et pastura in eis per annum viij s., precij acre vj d. Et sunt ibi ij acre prati, et valent per annum iij s., precij acre xviij d. Et sunt ibi sex acre et j roda pasture separalis pro bestijs de Carucis. Et valent per annum vj s. iij d., precij acre xij d. Et sunt ibi viij acre et dimidia pasture separalis pro vaccis apud le Moore, et valent per annum v s. viij d., precij acre viij d. Et sunt ibi xiij acre et dimidia pasture separalis de terra inculta apud le Lutfeld' et Horscroft pro eisdem vaccis, et valent per annum iij s. iiij d. ob., precij acre iij d. Et est ibi pastura in Campis separabilibus et Communibus ad C bidentes. Et valet per annum x s. Et est ibi de redditu assise de liberis tenentibus et villanis lviij s. ix d., ut patet infra. Et valent opera eorum vij d. ob. ut patet ibidem. Et v Caupones valent x d. Et est ibi quoddam Molendinum aquaticum quod valet per annum xxvj s. viij d. Et ibi habent visum franci plegij, ut supradictum est, quem tenent ibidem annuatim die Martis in septimana Pentecostes vbi Capitales plegij dant de Communi fine pro visu xij d. Et valent placita et perquisita Curie per annum iiij s. Et tenent ibidem liberi tenentes et villani xxj Mesuagia, lxxxiij acras terre, vna [sic] acram bosci et dimidiam.

Summa extente ix li. xv s. iij d. (fn. 55) De quibus retrahendi sunt ix s. v d., vt supra.

Et sic valent de claro ix li. vj s. iij d. [sic].

In Tewinge.

Redditus et seruicia. Robertus Asser tenet j Mesuagium et xij acras terre iacentes in le Redynge. Et reddit inde per annum viij s. j d. ad quatuor terminos, scilicet, ad festum sancti Michaelis vj d. ob. et ad Natale domini iij s. vj d. Et ad Pascha vj d. ob. Et ad festum sancti Iohannis iij s. vj d. Modo Willelmus Asser.

Iohannes Modisprot tenet ij Mesuagia et v acras terre. Et reddit inde per annum iij s. iij d. ob. ad Pascha et ad festum sancti Michaelis. Modo edmundus de Grymmisby.

Secta bis per annum. Galfridus Modisprot tenet j Mesuagium, x acras terre et j acram bosci. Et reddit inde per annum iiij s. ad predictos ij terminos sancti Michaelis et Pasche. Modo heres predicti Galfridi, videlicet, Iohanna Modisprott.

Secta. Hugo le Gome tenet j Mesuagium, ij acras terre et dimidiam. Et reddit inde per annum iij s. ad predictos ij terminos. Modo Anable Gome.

Secta. Willelmus Carectarius tenet j Mesuagium et j acram terre, et reddit inde per annum xij d. ad predictos iiijor terminos, et ij precarias in autumpno. Modo Iohannes Alisander seruus.

Secta. Iohannes Gonnil tenet ij Mesuagia, iij acras terre et j croftum. Et reddit inde per annum ij s. xj d. ad predictos iiijor terminos, scilicet, ad festum sancti Michaelis xj d. ob. quad. Ad Natale domini v d. ob. quad. Ad Pascha xj d. ob. quad. Et ad festum sancti Iohannis v d. ob. quad. Et ad Natale domini iiij Capones et vj precarias. Modo Iohannes Asschby vnum Mesuagium. Et aliud Mesuagium est terra arabilis in iijbus croftis continentibus vj acras iacentes apud Trimmuldishole. Et reddit inde per annum iij s. ad iiijor terminos, ut inferius.

Secta. Walterus Aiswy tenet j Mesuagium et v acras terre. Et reddit inde per annum ij s. iij d. ad predictos iiijor terminos, scilicet, ad festum sancti Michaelis vj d. Ad Natale vij d. ob. Ad Pascha vj d., et ad festum sancti Iohannis vij d. ob. Modo Iohannes Aisswy.

Secta. Christiana Heliot tenet j Mesuagium et ij acras terre. Et reddit inde per annum xx d. ad predictos ij terminos. Et ij precarias in autumpno. Modo Ricardus le Gray.

Secta. Richerus le Taylour tenet j Mesuagium et ij acras terre. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos ij terminos. Modo Willelmus Schepherde.

Secta. Hugo filius Nicholai tenet j Mesuagium. Et reddit inde per annum iiij s. ad predictos iiijor terminos. Modo in manus domini, et iacet vacanum. (fn. 56)

Secta. Laurencius le Bole tenet j Mesuagium et j grauam. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos ij terminos. Modo Ricardus Brancoss' tenet Mesuagium et dimidiam acram bosci. Et residet in manus domini racione minoris etatis heredis Iohannis Bole.

Secta. Robertus Kyffeit tenet j Mesuagium et iij acras terre. Et reddit inde per annum iij s. ad predictos ij terminos. Et ad Natale ij Caupones. Et iij precarias in autumpno. Modo heres Iohannis Bole.

Secta. Willelmus Sleeman tenet j Mesuagium et j acram terre. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos ij terminos. Modo in manus domini apud molendinum.

Secta. Galfridus Wastell' tenet j Mesuagium iuxta Molendinum. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos ij terminos. Et aliud tenementum vbi manet, pro quo reddit per annum vj d. Modo Andreas Boteler.

Secta. Idem Galfridus tenet j Mesuagium de terra Willelmi Beaumond. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos ij terminos. Nunc tenet Thomas Waylond; et ij precarias. Modo in manus domini; et iacet ex opposito Le Moore.

Secta ad visum. Iohannes Stern' tenet j Mesuagium de terra eiusdem Willelmi. Et reddit inde per annum xv d. ad predictos ij terminos. Modo in manus domini, et iacet iuxta dictum Mesuagium.

Secta. Warinus Stonehous tenet j Mesuagium et dimidiam terre. Et reddit inde per annum iiij d. ob. ad predictos ij terminos et ij precarias. Modo in manus domini.

Secta. Richerus le Taylour tenet j Mesuagium quod fuit Ricardi Pryket. Et reddit inde per annum vj d. ad predictos ij terminos. Modo Walterus Waylond.

Iohannes Weylond tenet iij acras terre. Et reddit inde per annum ad predictos ij terminos. Modo Iohannes Gray.

Item Iohannes Gonnild pro ij acris terre in lucascroft de nouo captis xij d. ad predictos ij terminos. Modo Iohannes Aisswy.

Item Andreas de Kellynge pro j acra terre de nouo capta iiij d. ad predictos iiijor terminos. Modo in manus domini.

In Lockeleye. Secta ad visum. Robertus Kyffeit tenet j Mesuagium et dimidiam virgatam terre et iij acras terre quas Willelmus Attelote tenuit. Et reddit inde per annum x s. ad predictos ij terminos. De quibus x s. assignatur soluere Ade de Maundeuile v s. nomine prioris, et reliquos v s. recipit. (fn. 57) Balliuus dicti prioris de Tywynge.

Secta ad visum. Galfridus Molendinarius tenet ij acras terre. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos ij terminos.

Secta ad visum. Iohannes Spragge tenet j acram terre. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos ij terminos.

Secta ad visum. Alicia Coterich' tenet iiij acras terre. Et reddit inde per annum ij s. ad predictos ij terminos. Modo in manus domini; vocatur Coterichesscroft.

Secta ad visum. Willelmus Petite tenet vij acras terre. Et reddit inde per annum ij s. v d. ad predictos ij terminos. Modo Iohannes Petyte.

Secta ad visum. Willelmus de Lockeley tenet ij acras terre supra Dalleygh'. Et reddit inde per annum xv d. ad predictos ij terminos. Modo in manus domini.

Secta ad visum. Cecilia Pikot tenet j Mesuagium et reddit inde per annum ij d. ad predictos ij terminos. Modo Iohannes Waterford.

Secta ad visum. Galfridus Attehyll', Molendinarius, tenet j Mesuagium. Et reddit inde per annum xij d. ad predictos ij terminos.

Summa redditus termini Michaelis xx s. viij d. quad.

De termino Natalis viij s. v d. quad. et v capones.

De termino Pasche xxj s. viij d. ob.

De termino sancti Iohannis viij s. v d. ob.

Summa tocius redditus predicti lx s. iij d. quad. Et inde Robertus Kyffeyt recipit v s. et soluit vlterius, vt supra.

Summa valoris v cauponum predictarum x d.

Summa precariarum predictarum xvij, precij cuiuslibet ob. Et valent viij d. ob.

Et balliuus respondet de remanenti, videlicet, de lv s. iij d. quad., sed sibi debent inde allocari xx [sic] annuatim de redditu Walteri Asschwy solut' pro sursise.

Consuetudines eorum. Memorandum quod omnes predicti tenentes liberi sunt et liberis Consuetudinibus vtuntur, preter Iohannes Gonnild, seruus, et Robertus Kyffeyte tenent villenagium.

In Comitatu Hertford' et Hundredo Dacorum.

Holmes. Ibidem habent predicti Prior et Conuentus quoddam Manerium de dono Ade de Somerey pro quo Inuenire debent ij Canonicos ibidem imperpetuum celebrantes pro anima sua et antecessorum et successorum suorum. In quo Manerio tenent de Thoma de Musham lj acras terre per seruicium Militare, scilicet, terram Alani Newlond. Reddendo inde annuatim xviij s. ad iiijor anni terminos. Et ad scutagium, quando currit, pro xl s., ij s. vj d., pro omnibus seruicijs. Sed Simon de Grindelsgate tenet de predictis Priore et Conuentu de illa terra v acras. In eodem Manerio tenent dicti Prior et Conuentus de Manerio de Schenle ix acras terre iuxta albam viam que vocatur Neleslond. Reddendo inde annuatim iij s. ad predictos iiijor terminos. Et ad scutagium, quando Currit, iiij d. ob. pro xl s., pro omnibus seruicijs. Et tenent de eodem Manerio vij acras pasture in bruera (fn. 58) que vocantur le Hoke, reddendo inde annuatim j libram piperis ad Natale, pro omnibus seruicijs. Et valent xviij d. In eodem Manerio soluunt dicti Prior et Conuentus Waltero Ingold obolum per annum pro quadam via habenda sub campo Henrici de Durehem. Item in eodem Manerio soluunt annuatim, per manus Thome de la Chapell', tenentis sui, Matrici ecclesie de Schenle pro Cantaria ibidem habenda et Campana, v s. Et nullum habent ibidem visum franci plegij quia tenentes sui sunt in visu apud Schenle et cum Thoma de Musham.

Summa redditus soluti pro eodem Manerio xxviij s. j d. ob.

Extenta. Et sunt ibidem in dominico clxxx acras terre arabilis. Et valent per annum iiij li. x s., precij acre vj d. Et sunt ibi xxvj acre bosci et dimidia, quarum valet subboscus per annum xiij s. iij d., precij acre vj d. Et sunt ibi vj acre prati, que valent per annum xiij s. vj d., precij acre ij s. vj d. Et sunt ibi xxxij acre pasture separalis, que valent per annum xvj s., precij acre vj d. Et est ibi in Campis separabilibus pastura ad C bidentes. Et valent per annum vj s. viij d. Et est ibi de redditu assise de liberis tenentibus xxj s. per annum. Et in Londonia pertin' ad illud Manerium in parochia sancti Nicholai ad Macella de Galfrido de Buckam xx s. per annum. Et tenent predicti liberi tenentes in dominico de predicto Manerio lxix acras terre et dimidiam, Et ij acras bosci. Et in Londonia j Mesuagium cum iiijor Schoppis.

Summa extente ix li. xj s. De quibus retrahendi sunt xxviij s. ij d. ob. soluti pro dicto Manerio, vt supra.

Et sic valet de claro vij li. viij s. ob. (fn. 59)

Redditus et seruicia. Ibidem tenet Henricus de Durehem de predictis Priore et Conuentu lv acras terre. Et reddit inde per annum v s. vj d. ad predictos iiijor terminos.

Ibidem tenet Aymerus x acras terre. Et reddit inde per annum iij s. ad predictos iiijor terminos.

Ibidem tenet Walterus Ingold ij acras terre. Et reddit inde per annum viij d. ad predictos iiijor terminos.

Ibidem tenet Robertus Attewell' v acras 'terre. Et reddit inde per annum ij s. ad predictos iiijor terminos. Et ad scutagium ij d. ob.

Ibidem tenet Simon de Gryndelsgate x acras terre. Et reddit inde per annum iij s. vj d. ad predictos iiijor terminos. Et v d. ad scutagium.

Ibidem tenet Thomas de la Chapell' x acras terre et ij acras bosci. Et reddit inde per annum v s. ad predictos iiijor terminos, quos v s. assignatur soluere Ecclesie de Schenle pro Cantaria Capelle in dicto Manerio.

Item in Londonia in parochia sancti Nicholai ad Macella tenet Galfridus de Bockam j Mesuagium. Et reddit inde per annum xx s. ad predictos iiijor terminos.

Summa termini Michaelis x s. iiij d. ob.

Et omnes alij termini concordant.

Summa tocius redditus predicti xlj s. vj d. Et inde nichil est Computandum ad proficuum dicte domus, quia nullus officiarius eiusdem aliquid inde recipit, sed plus ponit.

Footnotes

1 Easter, 1306.
2 MS. maritin'.
3 A scribe's error for 'Hugh'.
4 Eorum.
5 Suit at Manorial Court.
6 Possibly one word in MS.
7 Word torn away.
8 Liable to appear at the view of frank-pledge.
9 ij bedripas: two days' harvest work.
10 Sluices.
11 Day's work; should be precariam.
12 MS. ad precar' seruis'.
13 Oua et di..
14 Blank.
15 The rest worn away.
16 Stubble.
17 MS. mun'.
18 Drag, a coarse kind of corn.
19 MS. fi. usual abbreviation for fieri. Perhaps something is omitted here.
20 Cummin.
21 Cur'.
22 Services with horse and cart.
23 Parcenary, joint holders.
24 Groves.
25 Blank.
26 Cont' viij acr'.
27 Or Himiswode.
28 A farthing.
29 Mistake for situm or factum.
30 For frater.
31 An error of 4s. ½d.
32 Blank.
33 Bailiff.
34 For viij sarculaturas = 8 days' work at weeding.
35 = sarculaturas.
36 MS. Ruwyn.
37 MS. precat..
38 Heifers.
39 Liber meaning Richard Moredon.
40 MS. Sarclat'.
41 Harrow.
42 For occurrit.
43 = cervisiam, beer.
44 MS. vndemslond may be for vndenislond.
45 MS. du. may be mistake for dic. = dicit.
46 Probably for sarculaturas.
47 For Vykery.
48 Blank.
49 Winter.
50 Quadragesima.
51 May be for Richard Attechurch.
52 The King's highway.
53 Lane.
54 Unable to trace this word.
55 Should be viijd to make subtraction in following line correct.
56 MS. vac' = vacant.
57 MS. r'.
58 Heath ground.
59 Error of 14s. 9d.