Deed of Pension to Robert Glasier, 20th November, 31 Henry VIII, 1539.
[Augmentation Office (R.O.) Miscellaneous Books, No. 234. Deeds of Pension.
A similar deed was given to 12 other canons. (fn. 1) ]
Rex omnibus ad quos, etc. salutem. Cum nuper Monasterium Sancti
Bartholomei in Smythfelde iuxta Londoniam in comitatu nostro Middlesexiae
iam dissolvatur; unde quidam Robertus Glasier, tempore dissolucionis illius,
et diu antea, Subprior ibidem fuit: Nos, volentes rationabilem annualem
pencionem sive promocionem condignam eidem Roberto, ad victum, exhibicionem, et sustentacionem suam melius sustinendos provideri: Sciatis igitur,
quod nos, in consideracione praemissorum, de gratia nostra speciali, ac ex
certa scientia et mero motu nostris, per advisamentum et consensum Cancellarii
et Consilii Curiae Augmentacionum Revencionum Coronae nostrae, dedimus et
concessimus, ac per praesentes damus et concedimus, eidem Roberto quandam
annuitatem, sive annualem pencionem, quindecim librarum sterlingorum;
habendum, gaudendum, & annuatim percipiendum, easdem quindecim libras
praefato Roberto assignatis suis, a Festo Sancti Michaelis Archangeli ultimo
praeterito, ad terminum & pro termino vitae ipsius Roberti, vel quousque
idem Robertus ad unum vel plura beneficia ecclesiastica, sive aliam promocionem condignam clari annui valoris quindecim librarum aut ultra per nos
promotus fuerit, tam per manus Thesaurarii Revencionum Augmentacionum
Coronae nostrae pro tempore existentis, de Thesauro nostro in manibus suis,
de revencionibus praedictis remanere contingente, quam per manus receptorum
exituum & revencionum dicti nuper Monasterii pro tempore existentium de
eisdem exitibus et revencionibus, ad Festa Annunciacionis beatae Mariae
Virginis et Sancti Michaelis Archangeli, per equales porciones, annuatim
soluendas, eo quod expressa mencio, etc. In cuius rei, etc. Teste Ricardo
Riche Milite, apud Westmonasterium vicesimo die Novembris, anno regni
nostri tricesimo primo.
Per Cancellarium et Consilium praedictum, virtute warranti praedicti.
The Deed of Surrender dated 25 October, 31 Hen. VIII, 1539.
[Augmentations R.O. Deeds of Surrender, No. 136. (fn. 2) ]
Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens carta pervenerit, Robertus
permissione divina Abbas Monasterii de Waltham in comitatu Essex, ac Prior
& Commendatorius Monasterii sive Prioratus sancti Bartholomaei in Smythfelde iuxta civitatem nostram London' in com'. Midd' & eiusdem loci Conventus,
salutem. Sciatis nos praefatum Abbatem et Conventum, certis de causis &
considerationibus nos ad praesens specialiter moventibus, unanimi assensu
& consensu, ac spontanea voluntate nostris, dedisse, concessisse, & hac praesenti carta nostra confirmasse, excellentissimo Principi & Domino nostro
Domino Henrico Octavo, Dei gratia, Angliae & Franciae Regi, Fidei Defensori,
Domino Hiberniae, & in terra supremo capiti Anglicanae Ecclesiae, totum
praedictum Monasterium & Prioratum nostrum sancti Bartholomaei praedicti,
ac totum scitum, procinctum, & circuitum eiusdem nuper Prioratus, ac omnia
et singula dominia, maneria, hundreda, grangias, messuagia, terras, tenementa,
prata, mariscos, pascuas, pasturas, boscos, parcos, warrennas, communias,
vasta, iampna, brueras, aquas, piscarias, redditus, reversiones, annuitates,
feodi firmas, ecclesias, capellas, rectorias, vicarias, cantarias, advocaciones,
praesentationes, iura patronatuum, penciones, porciones, decimas, oblaciones,
feoda militum, escaetas, relevia, curias letas, visus franci plegii, nundinas,
marcatas, ac alia iura, iurisdictiones, franchesias, libertates, privilegia, possessiones, & hereditamenta nostra quaecumque, tam spiritualia quam temporalia,
cuiuscumque sint generis, naturae, vel speciei, seu quibuscumque nominibus
sciantur, censeantur, vel cognoscantur, situat', iacen', vel existen' tam in'
com' Midd', Hertf, & Essex, ac in civitate London', quam alibi ubicumque
infra regnum Angliae, quae dicto Monasterio sive Prioratui Sancti Bartholomaei
praedicti spectant vel pertinent, aut parcell' possessionum, iurium, revencionum,
seu hereditamentorum eiusdem Monasterii sive Prioratus Sancti Bartholomaei,
sunt vel existunt, aut quae racione vel praetextu seu in iure eiusdem Monasterii
sive Prioratus Sancti Bartholomaei habemus, tenemus, vel gaudemus, aut
habere, tenere, vel gaudere debemus; ac eciam omnia et omnimoda ornamenta
ecclesiae, iocalia, bona, catalla, & debita nostra quaecumque, quae in iure,
racione, vel praetextu dicti Monasterii sive Prioratus Sancti Bartholomaei
habemus, seu quoquomodo habere debemus: Habendum, tenendum, et
gaudendum totum praedictum Monasterium et Prioratum Sancti Bartholomaei
praedicti, ac omnia & singula praedicta dominia, maneria, terras, tenementa,
redditus, reversiones, servicia, rectorias, vicarias, ecclesias, capellas, bona,
catalla, debita, & caetera omnia & singula praemissa superius specificata, cum
suis pertinentiis universis, praefato Domino nostro Regi, haeredibus & successoribus suis imperpetuum. Et nos vero praefati Abbas & Conventus & successores nostri totum praedictum Monasterium et Prioratum Sancti Bartholomaei
praedicti, ac omnia praedicta dominia, maneria, terras, tenementa, & caetera
omnia & singula praemissa superius specificata, cum pertinentiis, praefato
Domino nostro Regi, haeredibus & successoribus suis, contra omnes gentes
warrantizabimus & imperpetuum defendemus per praesentes. In cuius rei
testimonium, huic praesenti cartae nostrae sigillum nostrum commune apposuimus. Dat' in domo nostra capitulari, vicesimo quinto die Octobris, anno
regni dicti Domini Regis nunc Henrici Octavi tricesimo primo.
Recognavit coram me Williamo Petre uno clericorum cancellarii domini
Regis die et loco intrascriptis
per me Willm Petre.
Particulars for the Grant of the Monastery to Sir Richard Rich, Knt., dated 8 April, 35 Henry VIII, 1544.
[Augmentations, Particulars for Grant, R.O. No. 927, m. 5. (fn. 3) ]
Bunde et Limites, Circuitus et procinctus clausi vocati greate seynt Bartilmewes Close, nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei in West
Smythfelde in Suburbio London videlicet
Incipiendo apud magnam Portam vocatam le Southgate clausi praedicti in
vlteriori parte eiusdem porte ad australem finem venelle vocate Duklane, et
abinde tendendo borialiter per medium illius venelle vocate Duklane videlicet
per le Cannell in medio eiusdem venelle sicut idem le Cannell in medio illius
venelle ducit a dicta australi porta vsque quendam locum vocatum le Cheyne
dicti nuper Monasterii siue Prioratus, et sic deinde procedendo borialiter
per exteriorem partem occidentalis partis eiusdem le Cheyne versus Smythfeld
vsque ad finem borialem illius le Cheyne, et tunc deuertendo orientaliter per
exteriorem partem ad finem borialem dicti le Cheyne prout illud le Cheyne
ducit ad finem borialem inde, et tunc diuertendo et de inde procedendo borialiter
a fine boriali dicti le Cheyne per exteriorem partem Porte occidentalis ferie
Sancti Bartholomei, et per exteriores partes et muros domorum et tenementorum parcelle possessionum dicti nuper Monasterii siue Prioratus versus
Mercatum de Smythfeld vsque quandam venellam vocatam Longlayne et
tunc deuertendo orientaliter per exteriorem partem muri lapidei dicti clausi
et dicti nuper Monasterii siue Prioratus versus dictam venellam vocatam
Longlayne vsque murum lapideum dicti clausi et dicti nuper Monasterii siue
Prioratus ad finem orientalem eiusdem Muri lapidei erga dictam venellam
vocatam Longlayne, et tunc diuertendo australiter ab eadem venella vocata
Longlayne per exteriorem partem dicti muri lapidei dicti clausi et dicti nuper
Monasterii sicut idem murus lapideus ducit a dicta venella vocata Longlayne
vsque domos et edificia nuper parcellam possessionum nuper domus dudum
fratrum de Honneslowe et deinde procedendo australiter per occidentalem
partem earundem domorum et edificiorum nuper parcelle possessionum dicte
domus dudum fratrum de Hounslowe vsque quendam locum vocatum Pety
Walles et tunc deuertendo orientaliter a Pety Walles per exteriorem partem
borialis partis cuiusdam loci vocati Paradyse iuxta Pety Walles vsque vlteriorem
partem in oriente eiusdem loci vocati Paradyse et tunc deuertendo australiter
per exteriorem partem orientalis partis dicti loci vocati Paradyse vsque alterio
rem partem in Australi parte eiusdem loci vocati Paradyse, et tunc deuertendo
occidentaliter per exteriorem partem australis partis dicti loci vocati Paradyse
vsque dictum locum vocatum Pety Walles et deinde procedendo occidentaliter
per exteriorem partem dicti loci vocati Pety-Walles versus et iuxta domorum
edificia et vacuam terram parcellam de Blackhorse Alley pertinencia et spectancia Societati Piscenariorum Londoniensium vsque finem occidentalem
dicte vacue terre parcelle dicte le Blackhorse Alley et tunc diuertendo australiter per finem occidentalem dicte vacue terre parcelle dicti le Blackhorse
Alley, et per exteriorem partem Gardini et Messuagii in tenura Roberti Burgoyn
Armigeri versus orientem vsque murum de Bryk ad finem Australem eiusdem
Messuagii in tenura ipsius Robert Burgoyn et tunc deuertendo occidentaliter
per exteriorem partem dicti muri de Bryck ad finem Australem dicti Messuagii
in tenura dicti Roberti Burgoyn usque murum de Bryck iuxta Messuagium
in tenura Thome Burgoyne Armigeri et tunc diuertendo Australiter per exteriorem partem versus orientem eiusdem muri de Bryck iuxta idem Messuagium,
et Gardinum in tenura ipsius Thome Burgoyne prout idem murus de Bryck
extendit vsque Gardinum in tenura Thome Andrewes generosi et tunc diuertendo orientaliter per exteriorem partem eiusdem Gardini in tenura ipsius
Thome Andrewes versus boriam vsque finem orientalem eiusdem Gardini in
tenura ipsius Thome Andrewes, et tunc deuertendo australiter per exteriorem
partem orientalis finis eiusdem Gardini in tenura illius Thome Andrewes versus
orientem vsque messuagium Ricardi Mody Armigeri. Et sic abinde procedendo australiter per exteriorem partem Messuagii dicti Ricardi Mody
versus orientem vsque murum de Bryck ad finem australem eiusdem Messuagii
ipsius Ricardi Mody et tunc diuertendo occidentaliter per exteriorem partem
Muri de Bryck ad finem Australem Messuagii et gardini dicti Ricardi Mody
versus Austrum et ad finem australem Gardini in tenura Ricardi Bartlett in
Medicinis Doctoris versus Austrum usque murum de Bryk ad finem occidentalem
eiusdem Gardini in tenura ipsius Ricardi Bartlett, et tunc diuertendo borialiter
per exteriorem partem muri de Bryck ad finem occidentalem dicti Gardini in
tenura dicti Ricardi Bartlett versus occidentem vsque australem partem
Mesuagii in tenura dicti Ricardi Bartlett et tunc diuertendo occidentaliter per
exteriorem partem eiusdem Messuagii in tenura ipsius Ricardi Bartlett versus
Austrum, et sic deinde procedendo occidentaliter per exteriores partes domorum,
tenementorum, et edificiorum parcellarum possessionum dicti nuper Monasterii
siue Prioratus versus Austrum vsque ad dictam Portam Australem dicti clausi
vocati great Seynte Bartlemewes Close.
Richard Ryche.
Ricardus Duke.
Thomas Burgoyn.
Parcelle possessionum Domini Regis nuper Monasterii Sancti Bartholomei
iuxta West Smithfeld London.
Clausum Sancti Bartholomei valet in
|
| Redditu vnius tenementi scituati in le Church rowe in tenura Iohannis Smythe per annum | liijs. iiijd. |
| Redditu alterius tenementi ibidem in tenura Nicholai Garrardson per annum | xxvjs. viijd. |
| Redditu alterius tenementi ibidem scituati iuxta tenementum predictum in tenura Iohannis Smythe per annum | xiijs. iiijd. |
| Redditu alterius tenementi ibidem in tenura Willelmi Wilson per annum | xiijs. iiijd. |
| Redditu alterius tenementi ibidem in tenura Ricardi Watts taylor per annum | xxs. |
| Redditu alterius tenementi ibidem scituati iuxta tenementum predictum in tenura Iohanne Dauy vidue per annum | xs. |
| Redditu alterius tenementi scituati iuxta tenementum predictum nuper in tenura Willelmi Lee per annum et postea in tenura Margarete uxoris eiusdem Willelmi per annum | xiijs. iiijd. |
| Redditu alterius tenementi ibidem scituati iuxta tenementum predictum dimissi Iohanni Williams per annum | xxs. |
| Redditu alterius tenementi scituati iuxta tenementum predictum in tenura predicti Iohannis Williams per annum | xxs. |
| Redditu alterius tenementi scituati infra dictum clausum in tenura Ricardi Tyrrell generosi per annum | xls. |
| Redditu alterius tenementi iuxta portam Australem dicti clausi in tenura Iohannis Ussher per annum | xiijs. iiijd. |
| Redditu alterius tenementi siue Camerae scituati supra portam Australem clausi predicti dimissi Iohanne Martyn vidue per annum | xiijs. iiijd. |
| Redditu vnius Camerae scituatae supra dictam Portam in tenura dicti Iohannis Ussher per annum | xiijs. iiijd. |
| Redditu vnius tenementi ibidem in tenura Thome Wrothe per annum | xxs. |
| Redditus tenencium ad voluntatem. | Redditu alterius tenementi ibidem dimissi Iohanni Remyngton per annum | xxs. |
| Redditu alterius tenementi ibidem dimissi Iohanni Browne per annum | xxs. |
| Redditu vnius tenementi infra dictum clausum in tenura Thome Tyrrell per annum per Indenturam vt dicitur | xxs. |
| Redditu vnius tenementi in Paradyse in tenura Roberti Pyers per annum | vs. |
| Redditu duorum tenementorum in petye Wales nuper in tenura Willelmi Geffrey et modo in tenura Thome England per annum | xs. viijd. |
| Redditu vnius tenementi in Paradyse nuper in tenura Willelmi Parker per annum | viijs. |
| Redditu vnius tenementi ibidem in tenura Georgii Freman per annum | vs. |
| Redditu alterius tenementi ibidem in tenura Relicte Edwardi Whithers per annum | xiijs. iiijd. |
| Redditu alterius tenementi ibidem in tenura Stephani Bukeram Brewer per annum | vjs. viijd. |
| Redditu alterius tenementi ibidem nuper in tenura Ricardi Robyns et modo in tenura Georgii Corne per annum | vjs. viijd. |
| Redditu alterius tenementi ibidem in tenura Iohannis Hodgeney per annum | vjs. viijd. |
| Redditu alterius tenementi ibidem in tenura Gervasii Wath per annum | vjs. viijd. |
| Redditu alterius tenementi ibidem in tenura Roberti Adams per annum | vs. |
| Redditu vnius tenementi ibidem in tenura Thome Toye per annum | vjs. viijd. |
| Redditu vnius Cottagii ibidem in tenura Thome Buknall per annum | ijs. |
| Redditu vnius Tenementi scituati infra dictum Clausum in tenura Dorothee Pauer vidue per annum per Indenturam vt dicitur | xls. |
| xxiijl xijs. iiijd. |
| Firma vnius tenementi infra dictum Clausum dimissi Matheo White per Indenturam pro termino annorum per annum | xxxiijs. iiijd. |
| Firma alterius tenementi ibidem in tenura Hugonis Ap Harry dimissi Iohanni Higham per Indenturam pro termino annorum | xxvjs. viijd. |
| Firma vnius tenementi ibidem dimissi Ricardo Mody per Indenturam pro termino annorum per annum | xlvjs. viijd. |
| Firma vnius tenementi ibidem dimissi Ricardo Aleyn per Indenturam pro termino annorum per annum | xls. |
| Firma alterius tenementi ibidem dimissi prefato Ricardo Aleyn per Indenturam predictam pro termino annorum modo in tenura Thome Barker per annum | xxvjs. viijd. |
| Firma alterius tenementi ibidem dimissi Iohanne Glascock per Indenturam pro termino annorum per annum | xls. |
| Firma alterius tenementi ibidem dimissi Willelmo Wadeley Taylor per Indenturam pro termino annorum per annum | xls. |
| Firma alterius tenementi ibidem dimissi Iacobo Rokesby per Indenturam pro termino annorum per annum | xls. |
| Firma alterius tenementi ibidem dimissi Ricardo Bartelett per Indenturam pro termino annorum per annum | liijs. iiijd. |
| Firma vnius Messuagii siue tenementi ibidem dimissi Iohanni Porte militi per Indenturam pro termino annorum pro lxvjs. viijd. per annum | nihil quia venditur Ricardo Mody |
| Firma vnius tenementi ibidem sic dimissi Thome Andrewys et Agnete vxori eius per Indenturam pro termino annorum per annum | cvjs. viijd. |
| Firma vnius tenementi ibidem dimissi Thome Bytt per Indenturam pro termino annorum per annum | liijs. iiijd. |
| Firma alterius tenementi ibidem cum Gardino dimissi Iohanni Plumstede per Indenturam pro termino annorum per annum | xliijs. |
| Firma tenementorum dimissorum per Indenturam. |
| Firma vnius tenementi cum pertinenciis ibidem dimissi Iohanni Burgoyn armigero iam defuncto per Indenturam pro termino annorum per annum | xls. |
| Firma vnius tenementi ibidem dimissi Stephano Fyndeley, et Agnete vxori eius pro termino annorum per annum | xiijs. iiijd. |
| Firma vnius tenementi ibidem dimissi Iohanni Mantell per Indenturam pro termino annorum per annum | xxvjs. viijd. |
| Firma vnius tenementi ibidem dimissi Iohanni Dodyngton per Indenturam pro termino annorum per annum | xls. |
| Firma vnius Messuagii siue tenementi ibidem ac vnius parui tenementi ibidem scituati iuxta exteriorem portam eiusdem tenementi cum omnibus et singulis suis Iuribus et pertinenciis ac vnius alterius parui tenementi ibidem vocai John Bates house dimissi Willelmo Marteyn et Dorothee vxori eius per Indenturam pro termino annorum per annum | lxvjs. viijd. |
| Firma vnius tenementi ibidem dimissi Willelmo Geffrey per Indenturam pro termino annorum per annum | xls. |
| Firma vnius tenementi ibidem dimissi Ricardo Warde generoso per Indenturam pro termino annorum modo in tenura Ricardi Duke per annum | xls. |
| Firma vnius Messuagii siue Mansionis cum Camera supra dictum Messuagium scituati et existentis in pety Wales dimissi Iohanni Deyne clerico per Indenturam pro termino annorum per annum | vjs. viijd. |
| Firma vnius tenementi in Pety Wales predicto dimissi Iohanni Lambe per Indenturam pro termino annorum per annum | xxvjs. viijd. |
| Redditus Domino Regi reseruatus. | Redditu Domino Regi reseruato pro vno messuagio cum pertinenciis infra Clausum Sancti Bartholomei predicti modo in tenura Ricardi Mody per Dominum Regem vendito Iohanni Williams et Edwardo Northe Militibus per annum | vjs. viijd. |
| Capitali mansione nuper Monasterii Sancti Bartholomei supradicti. | Redditu siue firma Capitalis Mansionis dicti nuper Monasterii cum Aula, Cameris, Capella, Coquina, Panatria, Promptuario, Gallar[io], Farmario, Dormitorio, Claustris, Frateria cum veteri Coquino, domo lignaria, solariis, cellariis et aliis quibuscunque domibus et edificiis infra et supra dictam Capitalem Mansionem edificatis vna cum gardinis et lez yardes dicte capitali mansioni adiacentibus et annexis, ac cum tota terra et solo infra Scitum et Septum Capitalis Mansionis predicte. Necnon cum quadam domo Granaria vocata a Garner scituata infra magnam viridem nundini ibidem. Ac etiam cum quodam Stabulo vocato le Priours Stable scituato infra precinctum Clausi predicti. Quae omnia et singula premissa nuper fuerunt in propria tenura manurac[ione ?] et occupacione nuper Prioris et Conuentus eiusdem nuper Monasterii tempore dissolucionis illius Ac modo per Ricardum Southewell militem Edwardum Northe militem, et Thomam Pope militem arentata per Annum | vj (fn. 4) . |
| lxxij1i. viijs. viijd. |
| Nundinum Sancti Bartholomei valet in: |
| Exitibus et proficuis Nundini Sancti Bartholomei cum proficuis, Stallagiis et lez Bothes infra precinctum eiusdem nuper Monasterii cum terra et solo eiusdem vocato les Grenes. Ac cum proficuis Curie pedis pulverizati et Tolnetis nundini predicti clare ultra Feoda, vadia, vacaciones, Reparaciones, Sturas de lez Bothes et alias Reprisas eiusdem hoc anno | lxv (fn. 4) . xvjs. iijd. |
| Parochia Sancti Stephani [for Sepulcri] valet in |
| Firma vnius tenementi iuxta Portam occidentalem Nundini Sancti Bartholomei in tenura Iohannis Chesewicke et Alicie vxoris eius per Indenturam pro termino vitae eorum per annum | xls. |
| Redditu quatuor tenementorum et duorum stab[u]lorum œdificat' in via (fn. 4) Regis extendente a tenemento predicto in tenura Iohannis Chesewyke vsque le long lane ende in Smythfeld in separalibus tenuris Iohanne Dauy vidue (xiijs iiijd), Thome Hiley (xs), Mathei White (vs), Roberti Chidley armigeri (xiijs iiijd), Ricardi Siluester (viijs) et eiusdem Ricardi Siluester (viijs) et eiusdem Ricardi Siluester (xxxiijs iiijd) ad voluntatem domini per annum | iiij (fn. 4) . iijs. |
| vi (fn. 4) . iijs. |
| Summa Totalis valoris supradicti | cxliiij (fn. 4) . vijs. xjd. |
| Miscellanea et Reprise |
| allocatur ye moytie | Feodis Thome Burgoyn auditoris omnium Possessionum dicti nuper Monasterii infra Ciuitatem London et Subburbia eiusdem sibi concessarum pro termino vite sue per annum | xxs. |
| ye moytie | Regardo Iohannis Vsher Custodis Australis Porte Clausi Sancti Bartholomei per annum | vjs. viijd. |
| allocatur | Feodis Hugonis Apharry Collectoris Reddituum et firmarum infra precinctum clausi predicti per annum | liijs. iiijd. |
| allocatur | Stipendio clerici Auditoris per scripturam Compotorum tam Collectoris Reddituum clausi quam proficuorum Nundini per annum | xs. |
| ye moytie | Annuitate Iohannis Dodyngton ad xls per annum sibi concessa pro termino vite sue per litteras patentes nuper Prioris et Conuentus dicti nuper Monasterii per annum | xxs. |
| ye moytie | Annuitate Iohannis Chesewyke et Alicie vxoris eius ad xls per annum sibi concessa pro termino vite eorum per scripturam Indentatam nuper Prioris et Conuentus predicti Monasterii et postea per decretum Curie Augmentacionum confirmata etc. | xxs. |
| allocatur | Salario siue stipendio Iohannis Deyne capellani Curati Ecclesie Parochialis infra Clausum predictum ad viijl. per annum sic sibi assignato per Cancellarium et Consilium Curie Augmentacionum etc. per annum | viijl. |
| allocatur | Stipendio siue vadio Stephani Fyndeley Clerici Ecclesie Parochialis Sancti Bartholomei predicti sibi concesso pro termino vite sue per scriptum sub sigillo Conuentuali nuper Monasterii predicti posteaque confirmato per decretum in Curia augmentacionum editum etc. ad lxxs per annum | lxxs. |
| xxil. vjs. viijd. |
| allocatur | Vacatione tenementorum supradictorum tenencium ad voluntatem Communibus annis per estimacionem | cs. | ix1. |
| Reparacionibus eorundem tenementorum et aliorum infra clausum predictum Communibus Annis per estimacionem | xxl. |
| allocatur | Reparacionibus siue sustentacione aqueductus a capite viuarii eiusdem vsque Cisternam infra Clausum predictum Communibus Annis per estimacionem | iiij1. |
| xxvij1. |
Md. the Kings highnesse hath no lands, tenements, Rents, possessions, or
heredytaments within the said Close of great Seynt Bartilmewes other than
the aboue expressed and conteyned.
Et Remanent vltra clare cxvij (fn. 5) . vijs. xjd.
Examinatur per Thomam Burgoyn Auditorem.
viijo. die Aprilis Anno Regni Regis Henrici viijui. xxxvo pro Richardo Riche
milite
|
| Furste certen houses at St. Bartilmewes with the Fayer there parcell of the possessions of the late Monasterie of St. Bartilmewez aforesaid is | cxvij (fn. 5) . vijs. xjd. |
which rated at ix yeares purchase doth amount to the Summe of M (fn. 5) . lvjl. xjs. iijd.
to be paid all in hand. Adde thereto for the Advouson of the Churche of
Seynt Bartilmewez newly to be erected there viijl. and then the sole ys Ml.
lxiiijl. xis. iijd. to be paid all in hand.
Memorandum the King must discharge the buyer of all incumbrances except
leazez and suche allowances as byn recited in the particulars and except all
suche charges as the Fermers are bounden to paye.
Md. A tenure in Socage for all the premisses without any tenth
William Seint John, Tho. Wriothesley
Richard Ryche, Ric. Southwell.
Memorandum that I Sr Richard Riche Knyght Chauncellor of the Kings
Highnes Court of Augmentacion of the Reuenewes of his Crowne doe desire
to purchase of his grace by vertue of his Maties Commission of sale the premisses
being of the cleere yearely value of cxvijl. vijs. xjd. In witnesse whereof
I the said Sr Richard haue subscribed and seallyd this Cedule annexed to these
particulers bounds and limitts made of the same, the day and yeare mencioned
and expressed in the rate thereof made
per me Ricardum Ryche
The Grant of the Monastery to Sir Richard Rich by Letters Patent, 19 May, 36 Henry VIII, 1544.
[Patent Roll, 36 Henry VIII, pt. 12, m. 1, and Originalia Rolls, 147 and 148, 36 Henry
VIII, pt. 4, m. 9-1. (fn. 5) ]
Henricus Octavus dei gracia Angliae, Francie, et Hibernie Rex fidei
defensor et in terra Ecclesie Anglicane et Hibernie Supremum Caput.
Omnibus ad quos presentes litere peruenerint salutem. Sciatis quod nos tam
in consideratione boni veri et fidelis servicii et consilii nobis per dilectum et
fidelem conciliarium nostrum Ricardum Rich militem cancellarium Curie Augmentacionum reuencionum Corone nostre ante hec tempora facti et impensi
quam pro summa Mille sexaginta quatuor librarum vndecim solidorum et
trium denariorum legalis monete Anglie ad manus Thesaurarij Curie nostre
Augmentacionum Reuencionum Corone nostre ad vsum nostrum per eundem
Ricardum Riche soluta. De qua quidem summa Mille sexaginta quatuor
librarum vndecim solidorum et trium denariorum fatemur nos plenarie fore
contentatos et satisfactos et persolutos dictumque Ricardum Riche heredes et
executores et administratores suos inde esse exoneratos et acquietatos per
praesentes de gracia nostra speciali et ex certa scientia et mero motu nostris
dedimus et concessimus ac per presentes damus et concedimus eidem Ricardo
Riche militi totum Scitum et Capitale Messuagium ac Domum Mansionis nuper
Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei in West Smythfeild in Suburbis
London modo dissoluti ac in manibus nostris iam existentes. Necnon totum
clausum eiusdem nuper Monasterii siue Prioratus in West Smythfeild predicto
vulgariter nuncupati Greate Saint Bartholomewes Close et totum ambitum et
precinctum eiusdem clausi ac omnes Portas, Muros, Parietes, Bundas, limites,
idem Clausum et circuitum ambitum et precinctum dicti nuper Monasterii siue
Prioratus includentes prout iidem Muri parietes bunde et limites proportant et
extendunt in longitudine, latitudine et circuitu Videlicet incipiendo ad Magnam
Portam vocatam le Southgate . . .
[Here follow 'The Bounds' as above.]
Damus eciam et pro considerationibus predictis per presentes concedimus
prefato Ricardo Riche militi omnia illa Messuagia domos et edificia nostra
vocata le Fermery, le Dorter, le Frater, lez Cloysters, le Galleries, le Hall, le
Kechen, le Buttery, le Pantry, le old Kechyn, le Woodhouse, le Garner et le
priors Stable dicti nuper Monasterii siue Prioratus infra Clausum predictum
existencia, Necnon omnia alia domos edificia, Curtilagia, Gardina, vacua funda,
terras, et solum nostra quecumque infra clausum predictum dictis Scitui et
Capitali messuagio ac domui mansionis dicti nuper Monasterii siue Prioratus
quoquo modo spectancia vel pertinencia aut in manibus Prioris et Conventus
dicti nuper Monasterii siue Prioratus pro tempore existencia ante dissolucionem
eiusdem nuper Monasterii siue Prioratus vsualiter reseruata existencia. Et Cum
Nos per litteras nostras Patentes sub magno Sigillo nostro Anglie confectas
gerentes datum vicesimo quarto die Februarii Anno Regni nostri tricesimo
quarto inter alia dederimus et concesserimus Iohanni Williams de Ricote in
Comitatu Oxoniensi Militi et Edwardo Northe de London militi vnum tenementum cum gardino eidem adiacente cum omnibus cameris, Stabulis, domibus,
solariis, et ceteris omnibus suis pertinentiis scituatis, iacentibus et existentibus
infra precinctum siue Clausum dicti nuper Monasterii siue Prioratus que
Robertus Blage vnus Baronum Scaccarii nostri nuper habuit et occupauit, ac
reuersionem inde, ac etiam quandam annulem [sic] redditum sexaginta sex solidorum et octo denariorum reseruatum per Indenturam gerentem, Datum vicesimo die Februarii, Anno Regni nostri tricesimo quinto Iohanni Porte Militi
vni Iusticiariorum nostrorum de Banco nostro de eodem tenemento et ceteris
premissis nuper in tenura dicti Roberti Blage pro termino annorum confectam.
Habendum et tenendum eandem reuersionem eorundem tenementi, gardini,
stabulorum, domorum et edificiorum ac ceterorum premissorum in tenura dicti
Roberti Blage vt prefertur existencium prefato Iohanni Williams et Edwardo
North, heredibus et assignatis suis imperpetuum. Tenendum de nobis, heredibus et successoribus nostris per seruicium Centesime partis vnius feodi militis
pro omnibus seruiciis. Ac reddendo annuatim nobis, heredibus et successoribus
nostris ad Curiam nostram Augmentacionum Reuencionum Corone nostre pro
eodem tenemento et ceteris premissis sex solidos et octo denarios ad festum
Sancti Michaelis Archangeli annuatim soluendos. Quequidem [sic] Iohannes
Williams et Edwardus Northe per eorum scriptum sufficienter in lege confectum
predictum tenementum et cetera premissa nuper in tenura dicti Roberti Blage
vt prefertur existencia ac reuersionem inde, ac predictum annualem redditum
sexaginta sex solidorum et octo denariorum cuidam Ricardo Mody armigero
postea dederunt et concesserunt. Habendum et tenendum eidem Ricardo
Mody, heredibus et assignatis suis imperpetuum ad proprium opus et vsum
ipsius Ricardi Mody, heredum et assignatorum suorum imperpetuum. Tenendum de nobis heredibus et successoribus nostris per seruicium predictum et per
predictum redditum sex solidorum et octo denariorum.
Sciatis quod nos pro consideracionibus predictis ac ex certa scientia et mero
motu nostris dedimus et concessimus ac per presentes damus prefato Ricardo
Riche militi totum predictum seruicium Centesime partis vnius feodi militis,
et totum predictum servicium centesimae partis vnius feodi militis, et
totum predictum annualem redditum sex solidorum et octo denariorum nobis
heredibus et successoribus nostris vt prefertur reseruata per predictas litteras
patentes prefatis Iohanni Williams et Edwardo Northe vt prefertur per nos
confectas. Necnon totum illum annualem redditum sex solidorum et octo
denariorum ac seruicium nobis heredibus et successoribus nostris pertinens et
spectans exeuntia de mesuagio siue tenemento dicti Ricardi Mody scituato
infra Clausum predictum ac de Gardino eidem Messuagio siue tenemento
adiacenti, spectante et pertinente. Damus eciam et pro consideracionibus
predictis per presentes concedimus prefato Ricardo Riche militi totum messuagium et tenementum nostrum [Here follow the names of the tenants as in
'Particulars for Grants', pp. 504-506 above, from J. Smythe to J. Lambe] ac
omnia domos, edificia, curtilagia, Gardina, Emolumenta, profecta, easimenta et commoditates quecunque predictis Mesuagiis et tenementis seu
eorum alicui pertinentes quoquomodo spectantia vel pertinentia aut cum
eisdem seu eorum aliquo ante hac divissa [sic] locata occupata seu vsitata
existentia. Que quidem Mesuagia, tenementa ac cetera premissa scituantur
iacent et existunt infra dictas limites et Bundas, ac precinctum dicti Clausi
vocati Great St. Bartholomewes Close, et dicto nuper Prioratui Sancti
Bartholomei dudum spectabant et pertinebant ac parcella possessionum inde
extiterunt. Necnon damus et pro consideracionibus predictis per presentes
concedimus prefato Ricardo Riche militi omnia illa quinque Mesuagia et tenementa nostra ac duo stabula nostra cum eorum pertinentiis vniuersis modo vel
nuper in separalibus tenuris Iohannis Chesewyke, Iohanne Davy vidue, Thome
Hilaye, Mathei White, Roberti Chidley Armigeri et Ricardi Syluester insimul
scituata et existentia in West Smythfeild predicta in via le Ramyge inter venellam
vocatam Longe lane ex parte Boriali et Portam Occidentalem Nundinarum
Sancti Bartholomei ex parte Australi et abbuttantia super Mercatum de Smythfeld versus Occidentem et super vacuam terram Ferie Sancti Bartholomei infra
Clausum predictum versus Orientem. Que quidem Messuagia tenementa et
stabula dicto nuper Monasterio siue Prioratui Sancti Bartholomei spectabant
et pertinebant ac parcella possessionum inde extiterunt Damus vlterius et pro
consideracionibus predictis per presentes concedimus prefato Ricardo Riche
militi reuersiones quascumque predictorum Messuagiorum, terrarum, tenementorum et ceterorum omnium et singulorum premissorum superius expressorum
et specificatorum cum eorum pertinentiis ac cuiuslibet inde parcelle necnon
redditus et annualia proficua quecumque reseruata super quibuscumque
dimissionibus seu concessionibus de premissis seu de aliqua inde parcella alicui
vel aliquibus quoquomodo factis seu concessis Damus etiam et pro consideracione predicta per presentes concedimus prefato Ricardo Riche militi omnia et
singula alia messuagia domos, Edificia Capellas, Claustra, Aqueductus, Curtilagia, gardina, vacua funda, terras, et solum, redditus, reuersiones, seruicia,
proficua, comoditates, emolumenta, possessiones et hereditamenta nostra quecumque scituata Iacentia et existentia infra limites, bundas, ambitum,
Circuitum et Precinctum dicti nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei et infra Limites, Bundas, Ambitum, Circuitum et Precinctum dicti
clausi eiusdem nuper Monasterii siue Prioratus vocati Great Saynt Bartholomewes Close. Necnon damus et pro consideracione predicta per presentes
concedimus prefato Ricardo Riche militi totum illud aquam et aqueductum
ac cursum aque nostrum deuenientem et currentem a quodam loco vocato
Le Condite Hede of Saynt Barthilmewes infra Manerium de Canbery in Parochia de Iseldon in comitatu nostro Middlesex vsque ad et in dictum scitum et
clausum dicti nuper Monasterii siue Prioratus sancti Bartholomei et omnia
lez Cesternes et lez Pypes de Plumbo in quibus et per que eadem aqua et cursus
aque deuehitur et traducitur a capitali et Principali origine et fonte eiusdem
Aque in Iseldon predicto vsque ad et in dictum scitum dicti nuper Monasterii
siue Prioratus ac vsque ad et in dictum Clausum eiusdem nuper Monasterii
siue Prioratus vnacum plena potestate, libertate et authoritate eadem lez
Cesternes et Pipes de tempore in tempus purgandum emendandum et de nouo
faciendum ac terram fodiendum et subuertendum et iterum cooperiendum totiens
quotiens necesse fuerit dictos les Cesternes et Pipes quoquomodo purgari
emendari et de nouo fieri, Adeo plene libere et integre ac eisdem et in tam amplis
et consimilibus modo et forma prout Willelmus Bolton quondam Prior dicti
nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholemei ac Predecessores sui Prioris
eiusdem nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei et eiusdem loci
Conuentus aliquo tempore ante dissolucionem eiusdem nuper Monasterii siue
Prioratus Sancti Bartholomei fecerunt et facere debuerunt seu potuerunt.
Habendum tenendum et gaudendum predictum Scitum et Capitale Messuagium
ac domum mansionis dicti nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei
ad predictum Clausum dicti nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei
vocatum Great Saynt Barthilmewes Close ac predictas Bundas limites et
precinctum eiusdem clausi necnon predictum annualem redditum sex solidorum
et octo denariorum ac predictum seruitium centesime partis vnius feodi militis
nobis vt prefertur reseruatum per predictas litteras nostras patentes prefatis
Iohanni Williams et Edwardo North vt prefertur confectas. Ac predictum
Annualem redditum et seruitium vt prefertur exeuntia de predicto Messuagio
et gardino ac ceteris premissis dicti Ricardi Mody. Ac etiam omnia et singula
predicta Messuagia, Tenementa, Claustra, Edificia, Aquas, Aquarum Cursus,
Aqueductus, Gardina, vacua funda, Terras, solum, redditus, reuersiones,
seruicia, proficua, commoditates, emolumenta, possessiones et hereditamenta,
ac cetera omnia et singula premissa superius expressa et specificata cum suis
pertinentiis vniuersis prefato Ricardo Riche militi heredibus et assignatis suis
imperpetuum. Tenendum de nobis, heredibus et successoribus nostris per
fidelitatem tantum, et non in capite pro omnibus seruitiis et demandis quibuscunque.
Et vlterius Sciatis quod nos de vberiori gratia ac ex certa scientia et mero
motu nostris et pro consideratione predicta dedimus et concessimus, ac per
presentes pro nobis heredibus et successoribus nostris damus et concedimus
prefato Ricardo Riche militi, heredibus et assignatis suis totam feriam nostram
et Nundinas nostras vulgariter nuncupatas et vocatas Bartilmew fayer singulis
annis tentas et tenendas in predicto Clauso vocato Greate Saynt Barthilmewes
Close and in West Smythfeld predicto per tres dies videlicet in vigilia diei Sancti
Bartholomei Apostoli et in die Sancti Bartholomei Apostoli, ac in Crastino
eiusdem diei Sancti Bartholomei Apostoli annuatim duraturas. Necnon totum
Stallagium, Picagium, Theloneum et Custumas eiusdem ferie et Nundinarum.
Ac etiam totam Curiam nostram pedis pulverisati infra feriam et Nundinas
predictas tempore ferie et Nundinarum illarum singulis annis tentam et tenendam. Ac omnia Iura, Iurisdictiones, auctoritates, priuilegia, Officia, Commoditates, proficua, et Emolumenta nostra quecunque huiusmodi Curie pedis puluerisati quoquomodo spectantia, pertinentia, incumbentia vel appendentia.
Ac etiam totum Scrutinium emendationem, et Correctionem ponderum et
mensurarum quarumcunque in Feria et Nundinis predictis tempore ferie et
Nundinarum illarum singulis annis occupatorum et occupandorum, necnon
scrutinium aliarum rerum quarumcunque vendicioni exponendarum in feriis [sic]
et Nundinis predictis tempore ferie et Nundinarum illarum Necnon Assisam et
Assaiam ac emendacionem et Correctionem Panis, vini et seruisie, et aliorum
victualium quorumcunque in Feria et Nundinis predictis tempore Ferie et
Nundinarum illarum vendicioni exponendorum Ac omnia et singula fines,
amerciamenta, forisfacturas, exitus et proficua ac alia Iura proficua, Commoditates et emolumenta quecunque in feria et Nundinis predictis. Ac de et in
predictis Curia pedis puluerisati, et de Stallagio et Picagio ac Scrutiniis predictis in tempus contingentibus, accidentibus, prouenientibus, emergentibus
seu Crescentibus. Ac etiam omnia alia iura, iurisdictiones, priuilegia, franchesias, libertates, consuetudines, officia, auctoritates, exempciones, exoneraciones
quietancias, comoditates, proficua, emolumenta quecunque dicte feriis et nundinis quoquomodo spectancia vel pertinencia aut ratione vel pretextu illius
ferie et Nundinarum ante hac gauisa seu vsitata existencia, Adeo plene, libere
et integre, ac in tam amplis et consimilibus modo et forma prout Willelmus
Bolton quondam Prior dicti nuper Monasterii Sancti Bartholomei aut aliquis
vel aliqui Predecessorum suorum Priorum eiusdem nuper Monasterii siue
Prioratus aliquo tempore ante dissolucionem dicti nuper Monasterii siue Prioratus vel antequam nuper Monasterium siue Prioratus ille ad manus nostros
deuenit, huiusmodi Nundinas et ferias et Stallagium, Picagium, Thelonium,
Custumas Curie pedis puluerisati, Scrutinium, assisam, assaiam, emendationem
correccionem fines, Amerciamenta, forisfacturas, Iura, Iurisdictiones, priuilegia
franchesias, libertates, liberas consuetudines, officia, auctoritates, exempciones,
exonerationes, quietancias, comoditates, proficua, et emolumenta habuerunt,
tenuerunt, vel gauisi fuerunt, aut habere, tenere, vel gaudere debuerunt seu
eorum aliquis habuit, tenuit, vel gauisus fuit, seu quoquomodo habere, tenere
vel gaudere debuit in predicto Clauso vocato great Saynt Bartillmews Close,
et in West Smythfeild predicto siue in eorum aliquo, racione vel pretextu
alicuius Carte, doni Concessionis vel Confirmationis, aut aliquarum Cartarum vel
Litterarum Patencium seu Confirmacionum per nos seu per aliquem, vel per
aliquos Progenitorum nostrorum Regum Anglie prefato Willelmo Bolton quondam Priori dicti nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei, aut
alicui vel aliquibus predecessorum suorum Priorum eiusdem nuper Monasterii
siue Prioratus et eiusdem nuper Monasterii siue Prioratus Conuentus quoquomodo factarum vel concessarum seu confirmatarum. Aut ratione vel pretextu
alicuius prescriptionis, vsus seu Consuetudinis ante hac habiti seu vsitati, vel
aliter quocunque modo. Ac adeo plene, et integre, ac libere prout ea omnia
et singula ad manus nostras ratione, vel pretextu dissolucionis dicti nuper
Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei aut ratione vel pretextu alicuius
Carte, doni, Concessionis vel confirmationis sub Sigillo Conventuali dicti nuper
Monasterii siue Prioratus, vel aliter nobis de feria predicta, et ceteris premissis
quoquomodo facti, seu ratione vel pretextu alicuius Actus Parliamenti, vel
quocunque alio modo iure seu titulo deuenerunt seu deuenire debuerunt ac in
manibus nostris iam existunt, seu existere debent vel deberent Habendum,
tenendum et gaudendum totam predictam feriam, et Nundinas ac predicta
Stallagium, picagium, Thelonium, Custumas, Curiam pedis puluerisati, Scrutinium, assisam, assaiam, emendationem, Correctionem, fines, amerciamenta,
foris-facturas, exitus, proficua, iura, Iurisdictiones, priuilegia, franchesias,
libertates, liberas consuetudines, officia, Auctoritates, exempciones, exonerationes, quietancias, commoditates et emolumenta predicta, ac omnia et singula
premissa ad feriam et Nundinas predictas spectantia prefato Ricardo Riche
militi, heredibus et assignatis suis imperpetuum, ad vsum proprium ipsius
Ricardi Riche militis, heredum et assignatorum suorum imperpetuum. Tenendum de nobis heredibus et successoribus nostris per seruicium vicesime partis
vnius feodi militis pro omnibus seruitiis et demandis quibuscunque. Que
quidem ferie et Nundine ac predicta Messuagia, terre, Tenementa, redditus et
cetera omnia et singula premissa superius expressa et specificata modo extenduntur ad clarum annuum valorem Centum Septemdecim librarum, septem
Solidorum et vndecim denariorum. Et vlterius volumus ac pro nobis, heredibus
et successoribus nostris per presentes concedimus quod Mercatores et omnes
alie persone venientes ad feriam et Nundinas predictas causa vendendi vel
emendi quod ipsi et eorum quilibet in eorum veniendo et in eorum ibidem
morando tempore ferie et Nundinarum illarum, et in eorum abinde redeundo
habeant et habebunt, habeat et habebit firmam pacem nostram, heredum et
Successorum nostrorum, ita quod non aliquis regalium vel Episcopalium ministrorum eos in placitum mittat, nec ab eis tempore ferie et Nundinarum predictarum in transitu Viarum aut Pontium vel alibi ubicunque quisquam
Consuetudines exigat aliquales vel aliquid quod diminuat libertatem ferie, et
Nundinarum predictarum, sed omnia sint prefato Ricardo Riche militi heredibus et Assignatis que ex iure feriarum et Nundinarum proueniant. Adeo
plene, libere et integre prout dictus Willelmus Bolton quondam Prior dicti
nuper Monasterii siue Prioratus dicti Sancti Bartholomei et predecessores sui
Priores eiusdem nuper Monasterii, siue Prioratus et eiusdem loci Conuentus,
ac Mercatores et alii venientes ad feriam eorundem Prioris et Predecessorum
suorum predictorum apud West Smythfeld predictam ante dissolucionem illius
nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei huiusmodi libertates et
priuilegia habuerunt vel gauisi fuerunt, aut habere vel gaudere debuerunt,
ratione vel pretextu alicuius prescriptionis, vsus seu consuetudinis aut ratione,
vel pretextu alicuius Carte, doni concessionis vel confirmationis, aut aliquarum
Cartarum vel Litterarum Patencium, seu Confirmationum per nos, seu per
aliquem progenitorum nostrorum Regum Anglie quoquomodo factarum, seu
concessarum vel confirmatarum aut quocunque alio modo. Et vlterius volumus
ac pro nobis, heredibus et Successoribus nostris per presentes concedimus
prefato Ricardo Riche militi heredibus, et assignatis suis, ac omnibus aliis
personis feriam et nundinas predictas, ac Messuagia, Terras et tenementa
predicta, ac Cetera premissa vel aliquam inde parcellam imposterum, et posthac possidentibus vel seisitis inde existentibus quod ipsi et eorum quilibet de
cetero imperpetuum habebunt, tenebunt et gaudebunt, habebit, tenebit et gaudebit, ac habere, tenere, et gaudere valeant et possint, valeat et possit, tam pro
se quam pro eorum tenentibus, seruientibus, officiariis et Ministris in premissis,
et in qualibet inde parcella, aut alibi vbieunque tot tanta, talia, huiusmodi
eadem et Consimilia ffranchesias, libertates, iura, Iurisdictiones, priuilegia,
exempciones, libertates, liberas consuetudines, officia, officiarios, Ministros,
proficua, commoditates, emolumenta, quietancias, exonerationes, acciones, et
hereditamenta quecunque quot, qualia, quanta et que. Et adeo plene libere
et integre prout dictus Willelmus Bolton quondam Prior dicti nuper Monasterii
siue Prioratus Sancti Bartholomei, aut aliquis vel aliqui predecessorum suorum
Priorum dicti nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei et eiusdem
loci Conuentus in iure eiusdem nuper Monasterii siue Prioratus vnquam habuerunt, tenuerunt, vel gauisi fuerunt aut habere, tenere vel gaudere debuerunt, aut
eorum aliquis vnquam habuit, tenuit vel gauisus fuit, seu quoquomodo habere
tenere vel gaudere debuit in aliqua feria in Clauso, et West Smythfeild predicta aut in Ceteris premissis vel in aliqua eorundem parcella seu alibi vbicunque
ratione vel pretextu alicuius Carte doni Concessionis seu Confirmationis, aut
aliquarum Cartarum, donorum, Concessionum seu confirmationum per nos seu
per aliquem Progenitorum nostrorum Regum Anglie dicto Willelmo Bolton
quondam Priori dicti nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei aut
alicui vel aliquibus predecessorum suorum Priorum eiusdem nuper Monasterii
siue Prioratus et eiusdem loci Conuentui quoquomodo factorum concessorum seu
confirmatorum, aut racione vel pretextu alicuius prescriptionis, vsus seu consuetudinis ante hac habiti seu vsitati seu quocunque alio modo iure seu titulo.
Damus insuper et pro consideratione predicta per presentes concedimus prefato
Ricardo Riche militi omnia exitus redditus reuenciones et proficua omnium
predictorum Nundinarum, feriarum, Messuagiorum, terrarum, tenementorum
ac ceterorum omnium et singulorum premissorum superius expressorum et
specificatorum cum eorum pertinentiis vniuersis a festo Annunciationis beate
Marie virginis vltimo preterito huc vsque prouenientia seu Crescentia. Habendum eidem Ricardo Riche militi ex dono nostro absque compoto seu aliquo
alio proinde nobis heredibus vel successoribus quoquomodo reddendo, soluendo
et faciendo. Et cum dictum Clausum dicti nuper Monasterii siue Prioratus
Sancti Bartholomei vulgariter nuncupatum Greate Saynt Bartholomewe Close
a tempore cuius contrarii memoria hominum non extitit ante dissolucionem
eiusdem nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei omnino habitum,
vsitatum et acceptum fuit pro Parochia, Et vt Parochia in se distincta et
separata ab aliis Parochiis et Inhabitantes eiusdem Clausi, et infra idem Clausum
per idem tempus omnino habuerunt Ecclesiam suam Parochialem et Cimiterium
infra Ecclesiam dicti nuper Monasterii siue Prioratus, ac eidem Ecclesie annexum,
ac omnia Sacramenta et Sacramentalia, ac alia diuina seruicia eisdem Parochianis,
et Inhabitantibus per quendam Curatum ad onus prioris, et Conuentus dicti
nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei ibidem ministrata et celebrata fuerunt eisdem modo et forma prout in Ecclesiis Parochialibus infra hoc
Regnum Anglie vsitatum et consuetum fuit et existit pretextu cuius quidem
Monasterii siue Prioratus dissolucionibus non solum magna pars Ecclesie eiusdem
nuper Monasterii siue Prioratus verum etiam quedam capella vulgariter vocata
le Parishe chapell eidem Ecclesie annexa vbi dicti Parcchia et Inhabitantes
diuina seruicia habere, recipere, et audire consueuerunt, et per dictum Curatum
sibi administrari modo abinde penitus adempta existunt, ac Plumbum, Lapides
et Maeremium inde ad vsum nostrum conuertuntur et venduntur tamen quedam
Pars Ecclesie dicti nuper Monasterii siue Prioratus conueniens et idonea pro
Ecclesia parochiali ibidem erigenda adhuc remanet constructa et edificata. Iam
pro eo quod dicti Inhabitantes nullum locum habent vbi diuina seruicia ac
sacramenta et sacramentalia sibi ministrari et celebrari valeant et possint prout
Cristianis pertinet, ac pertinere debet et decet. Sciatis igitur quod nos premissa
considerantes volumus ac pro nobis et successoribus nostris per presentes
concedimus prefato Ricardo Riche militi, heredibus et assignatis suis ac omnibus
Inhabitantibus infra dictum Clausum vocatum Great Seynt Barthylmewes Close
qui nunc sunt et de tempore in tempus imposterum erunt quod illa pars dicte
Ecclesie dicti nuper Monasterii siue Prioratus sancti Bartholomei modo ibidem
vt prefertur constructa et edificata remanens de cetero imperpetuum ibidem
remanebit et continuabit ac de cetero imperpetuum erit et vocabitur Ecclesia
parochialis Sancti Bartholomei Apostoli Magni in West Smythfeild in Suburbio
London distincta et separata ab aliis Parochiis, ac ipsam partem dicte Ecclesie
dicti nuper Monasterii siue Prioratus Sancti Bartholomei vt prefertur remanentem
constructam et edificatam Ecclesiam Parochialem sancti Bartholomei Apostoli
magni in West Smythfeild in Suburbio London pro omnibus Inhabitantibus
infra dictum Clausum vocatum great St. Bartholomews Close facimus, ordinamus, erigimus et stabulamus per presentes perpetuis temporibus duraturam.
Et quod tota vacua terra et solum continens in longitudine octoginta et septem
pedes et in latitudine sexaginta pedes de Assisa proxime adiacens ad dictam
Ecclesiam Parochialem Sancti Bartholomei Apostoli magni predicti vt prefertur
per nos executam ex parte Occidentali eiusdem Ecclesie de cetero erit accepta et
reputata pro cimiterio dicte Ecclesie parochialis Sancti Bartholomei Appostoli
Magni. Et quod dictum Clausum vocatum great Seynt Bartholomews Close,
Ac omnia domos, edificia, gardina et terra et solum infra limites circuitum et
precinctum eiusdem clausi vocati great St. Bartholomews Close Necnon omnes
et singuli Inhabitantes infra clausum predictum qui nunc sunt et imposterum
erunt de cetero imperpetuum habeantur et reputentur in Parochia et de Parochia
dicte Ecclesie Parochialis Sancti Bartholomei Apostoli Magni predicti. Et
volumus ac per presentes pro nobis heredibus et successoribus nostris concedimus quod Iohannes Dean clericus modo Curatus dicte Ecclesie Parochialis
sancti Bartholomei apostoli magni predicti sit primus Rector et Incumbens
eiusdem Ecclesie Parochialis sancti Bartholomei Apostoli magni predicti pro
termino vite sue ac ipsum Iohannem Dean primum Rectorem et Incumbentem
Ecclesie illius pro termino vite sue facimus, ordinamus et constituimus per
presentes. Et volumus ac pro nobis heredibus et successoribus nostris per
presentes concedimus quod ipsi Iohannes Deane et Successores sui Incumbentes
eiusdem Ecclesie Parochialis sancti Bartholomei Apostoli magni predicti erunt
et imperpetuum vocabuntur Rectores illius Ecclesie Parochialis sancti Bartholomei Apostoli magni predicti, et habiles sint et erunt per hoc nomen placitare
et implacitari in quibuscunque locis et Curiis infra hoc Regnum Anglie et alibi
vbicunque et quod ius patronati dicte Rectorie et Ecclesie Parochialis Sancti
Bartholomei Apostoli magni predicti spectabit et pertinebit dicto Ricardo
Riche militi, heredibus et Assignatis suis imperpetuum. Et quod omnes persone
que post decessum dicti Iohannis Dean de cetero nominabuntur et appunctuabuntur esse Rectores dicte Ecclesie Parochialis sancti Bartholomei appostoli
magni predicti admittantur, et constituantur ac inducantur in eadem per
ordinarium et ordinarios London Diocesis pro tempore existentes infra cuius
et quorum iurisdictiones eandem Ecclesiam esse volumus prout alii Rectores
huius Regni Anglie instituuntur et inducuntur. Et quod soluerit nobis heredibus
et successoribus nostris primos fructus et decimam eiusdem Ecclesie iuxta
ratam et valorem octo librarum per Annum iuxta formam statuti in illo casu
nuper editi et prouisi in Curia nostra primorum fructuum et decimarum annuatim
soluendorum. Et vlterius dedimus, concessimus et perdonauimus ac per presentes damus, concedimus et perdonamus prefato Iohanni Dean modo Rectori
dicte Ecclesie parochialis Sancti Bartholomei apostoli magni predicti, omnes
et omnimodos primos fructus, ac denariorum summam quamcunque et denariorum summas quascunque nobis de se seu pro primis fructibus quoquo modo
debitas per ipsum Iohannem Dean pro eadem Ecclesia Parochiali Sancti Bartholomei Apostoli magni predicti ratione et pretextu Institutionis eiusdem
Iohannis Deane in eadem Ecclesia, ac omnes et omnimodas penas et penaltates
ac denariorum summas quascunque per ipsum Iohannem Deane nobis quoquomodo forisfactas et forisfaciendas pro non solucione dictorum primorum fructuum dicte Ecclesie Parochialis Sancti Bartholomei apostoli magni predicti, seu
pro non composicione pro eisdem primis fructibus statuto in illo casu edito, aut
et proviso aliquo alio Statuto actu, ordinacione seu prouisione in contrarium
inde ante hac habito facto, ordinato seu prouiso aut aliqua alia re, causa vel
materia quacunque in aliquo non obstante. Et insuper de ampliori gratia
nostra, ac ex certa scientia, et mero motu nostris, et pro consideracione predicta
dedimus, et concessimus, ac per presentes damus et concedimus prefato Ricardo
Riche militi aduocacionem, donacionem liberam disposicionem et ius patronatus
Rectorie, et Ecclesie Parochialis sancti Bartholomei Apostoli magni predicti.
Habendum et gaudendum eidem Ricardo Riche militi heredibus et Assignatis
suis imperpetuum. Tenendum de nobis heredibus et Successoribus nostris per
fidelitatem tantum et non in capite pro omnibus seruiciis et demandis quibuscunque. Ac etiam volumus et licentiam dedimus ac per presentes pro
nobis heredibus et Successoribus nostris licentiam damus et concedimus
prefato Ricardo Riche militi quod ipse Ricardus Riche miles heredes vel Assignati sui terras, tenementa, redditus, seruicia et hereditamenta ad annuum
valorem vndecim librarum licet de nobis tenentur in Capite vel aliter prefato
Iohanni Dean Rectori dicte Ecclesie Parochialis Sancti Bartholomei Apostoli
magni predicti, et successoribus suis Rectoribus eiusdem Ecclesie ad eorum sustentacionem imperpetuum dare et concedere possit et valeat. Et eidem Iohanni
Dean et Successoribus suis quod ipse et ipsi eadem terras, tenementa redditus
seruicia et hereditamenta de prefato Ricardo Riche, milite, heredibus et assignatis suis recipere valeat et possit, valeant et possint; similiter licentiam damus
et concedimus per presentes statuto de terris ad manum mortuam non ponendo
aut aliquo alio statuto, actu ordinacione seu prouisione in contrarium inde
ante hac habito, ordinato seu prouiso, aut aliqua alia re, causa vel materia
quacunque in aliquo non obstante Volumus etiam et per presentes concedimus
prefato Ricardo Riche militi quod ipse habeat et habebit has litteras nostras
patentes sub Sigillo nostro Anglie debito modo factas, et sigillatas absque fine
seu feodo magno vel paruo nobis in hanaperio nostro seu alibi ad vsum nostrum
proinde quouismodo reddendo, soluendo seu faciendo. Eo quod expressa mentio
de vero valore annuo aut de certitudine premissorum, siue eorum alicuius aut
de aliis donis siue concessionibus per nos prefato Ricardo Riche militi ante hec
tempora factis in presentibus minime facta existit, aut aliquo statuto, actu,
ordinacione, prouisione siue restrictione inde in contrarium facto, edito ordinato
siue prouiso, aut aliqua alia re causa, vel materia quacunque in aliquo non
obstante. In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus Patentes.
Teste me ipso apud Westmonasterium decimo nono die Maii Anno Regni nostri
Tricesimo sexto.
B. Godsalue
Per Breue de priuato Sigillo et data predicta autoritate Parliamenti.
Endowment of the Rectory by Sir Richard Rich, Dated 24 May, 36 Hen. VIII, 1544.
[We have not been able to trace the original enrolment of the Charter of feoffment
but it occurs as an inspeximus, 25 Eliz. (1583), in Lord Holland's Cartulary,
Add. MSS. Mus. Brit., 34768, ff. 168–9b. (fn. 6) ]
Elizabeth dei gracia Anglie ffrancie et Hibernie Regina ffidei Defensor etc.
Omnibus ad quos presentes Littere peruenerint salutem. Inspeximus quandam
cartam factam Iohanni Dean clerico tunc Rectori Ecclesie parochialis sancti
Bartholomei Appostoli magni in Westsmithfeld in Suburbio London et Successoribus suis Rectoribus eiusdem Ecclesie per Ricardum Ryche Militem tunc
Cancellarium Curie Augmentacionum Revencionum Corone Regie et sigillo ipsius
Ricardi Ryche vt dicitur sigillatam vnacum indorsamento eiusdem carte cuius
tenor sequitur in hec verba:—Omnibus Christi fidelibus ad quos hec presens
Carta pervenerit Ricardus Ryche Miles Cancellarius Curie Augmentacionum
Revencionum Corone Regie Salutem. Sciatis me prefatum Ricardum Ryche
dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse dilecto michi in Christo
Iohanni Dean Clerico Rectori Ecclesie parochialis Sancti Bartholomei Appostoli
in Westsmithfeld in Suburbio London ad sustentacionem ipsius Iohannis Dean
et Successorum suorum Rectorum eiusdem Ecclesie totum illud messuagium
et tenementum meum cum pertinenciis modo in tenura et occupacione Ricardi
Tyrrell generosi. Ac totum illud Messuagium et Tenementum meum cum
pertinenciis nuper in tenura Ricardi Mody Armigeri et modo in tenura et
occupacione Galfridi Danyell Generosi, ac totum illud Messuagium et tenementum meum cum pertinenciis in quo Ricardus Alen Generosus modo inhabitat,
Ac totum illud Messuagium et tenementum meum modo in tenura et occupacione
Willelmi Barker. Ac totam illam Cameram et edificium meum modo in tenura
Iohanne Martin vidue situata supra portam australem clausi sancti Bartholomei. Ac totum illud Messuagium et tenementum meum ac Cameram meam
cum eorum pertinenciis modo in tenura et occupacione Iohannis Vsher situata
iuxta portam Australem clausi sancti Bartholomei. Ac omnia Solaria celaria
Curtilagia introitus gardina vacua funda comoditates proficua aisiamenta et
emolumenta quecunque predictis messuagio et tenementis ac ceteris premissis
seu alicui inde parcelle quoquo modo spectancia seu pertinencia aut cum eisdem
seu eorum aliquo vsitata seu occupata existencia. Que quidem messuagia et
tenementa ac cetera premissa insimul scituant iacent et existunt infra Clausum
vulgariter nuncupatum Great Saint Bartylmewes Close in West Smithfeild in
Suburbis London ac nuper Monasterio seu prioratui Sancti Bartholomei in West
Smithfeild in Suburbis London dudum spectabant et pertinebant. Ac parcelle
possessionum inde extiterunt et que inter alia nuper habui michi prefato Ricardo
Ryche. Heredibus et assignatis meis imperpetuum ex dono et concessione
Domini Henrici Octavi dei gracia Anglie ffrancie et Hibernie Regis ffidei defensoris et in terra Ecclesie Anglicane et Hibernice supremi Capitis prout per
litteras patentes ipsius domini Regis nunc sub magno sigillo suo Anglie confectas
gerendas datum decimo nono die Maij Anno regni dicti domini Regis nunc
tricesimo sexto inter alia plene liquet et apparet. Et vlterius Sciatis me prefatum Ricardum Ryche dedisse concessisse et hac presenti Carta mea Confirmasse prefato Iohanni Dean Clerico Rectori Ecclesie parochialis Sancti Bartholomei Appostoli magni in West Smithfeild predicta ad sustentacionem ipsius
Iohannis Dean et successorum suorum Rectorum eiusdem Ecclesie totum
illud messuagium et tenementum meum cum pertinenciis modo in tenura et
occupacione Mathei White Generosi scituatum et existens infra predictum
clausum sancti Bartholomei vulgariter nuncupatum Great Saint Bartholomewes
Close in West Smithfeild predicta videlicet inter Messuagium siue tenementum
in tenura Iohannis Williams Tayler ex parte Boriali et messuagium siue tenementum nuper dimissum Iohanni Higham et modo in tenura et occupacione
Hugonis ap Harry Generosi ex parte australi et abuttans occidentaliter
super Duklane vnacum Omnibus domibus, edificijs, aisiamentis, proficuis et
commoditatibus quibuscunque eidem Messuagio et Tenemento in tenura
dicti Mathei quoquo modo spectantibus seu pertinentibus aut cum eodem
vsitatis seu occupatis existentibus. Quod quidem Messuagium et tenementum
in tenura dicti Mathei White vt prefertur existens ac cetera premissa eisdem
spectancia et pertinencia dicto nuper Monasterio seu Prioratui Sancti Bartholomei predicti quondam spectabant et pertinebant ac parcella possessionum
inde extiterunt Et que inter alia nuper habui michi prefato Ricardo Ryche
heredibus et assignatis meis imperpetuum ex dono et concessione dicti domini
Regis nunc per predictas litteras suas patentes gerentes datum dicto decimo
nono die Maij anno xxxvjto Regni domini Regis nunc. Et insuper Sciatis me
prefatum Ricardum Ryche Militem vlterius dedisse concessisse et hac presenti
carta mea confirmasse prefato Iohanni Dean Clerico reuerciones quascunque
omnium et singulorum predictorum messuagiorum, tenementorum et ceterorum
premissorum et cuiuslibet inde parcelle Necnon redditus et annualia proficua quecunque omnium et singulorum premissorum et cuiuslibet inde parcelle ac eciam
redditus et annualia proficua quecunque super quibuscunque dimissionibus seu
concessionibus de premissis seu de aliqua inde parcella cuicunque persone
seu quibuscunque personis quoquo modo factis seu concessis reservata. Necnon
omnes et omnimodas libertates ffranchesias iurisdicciones privilegia emolumenta
proficua et commoditates quecunque premissis seu alicui eorundem parcelle
quoquo modo pertinencia sive spectancia michi prefato Ricardo Ryche Heredibus
et assignatis meis inter alia per predictas litteras Patentes concessa adeo plene
libere et integre ac in tam amplis modo et forma prout dictus dominus Rex
nunc per predictas litteras suas patentes sub magno sigillo suo Anglie confectas
gerentes datum dicto decimo nono die Maij dicto anno regni sui tricesimo
sexto omnia et singula premissa cum libertatibus, franchesijs, iuribus, iurisdiccionibus privilegijs emolumentis proficuis et commoditatibus predictis
Michi prefato Ricardo Ryche militi Heredibus et assignatis meis imperpetuum
dedit et concessit. Habendum tenendum et gaudendum omnia et singula
predicta messuagia tenementa domos edificia redditus reuerciones libertates
ffranchesias iura iurisdicciones privilegia proficua commoditates et cetera
omnia et singula premissa superius expressa et specificata cum omnibus et
singulis suis pertinenciis prefato Iohanni Dean Clerico et successoribus suis
Rectoribus dicte Ecclesie parochialis sancti Bartholomei Appostoli magni
predicti imperpetuum ad proprium opus vsum et sustentacionem ipsius Iohannis
Dean Rectoris Ecclesie parochialis predicte et successorum suorum predictorum
imperpetuum. Tenendum de dicto domino Rege Heredibus et successoribus
suis per fidelitatem et non in Capite pro omnibus seruicijs exaccionibus et demandis quibuscunque Et ego vero predictus Ricardus Ryche pro me Heredibus et executoribus meis prefato Iohanni Dean et successoribus suis convenio
et concedo quod ego idem Ricardus Ryche et Heredes mei tam predictum
Iohannem Dean et successores suos Rectores Ecclesie parochialis predicte
quam predicta messuagia tenementa domos edificia et cetera omnia et singula
premissa superius per presentes concessa et quamlibet inde parcellam versus
dictum dominum Regem Heredes et successores suos et versus quascunque
alias personas de omnibus concessionibus dotibus Iuncturis redditibus feodis
annuitatibus et aliis oneribus et denariorum summis quibuscunque de premissis seu de aliqua eorundem parcella exeuntibus seu solvendis vel superinde
oneratis seu onerandis preterquam de sexdecim solidis pro annuali decima
pro premissis dicto domino Regi quoque modo debitis seu solvendis. Ac preterquam de omnibus dimissionibus pro termino vite vel annorum de premissis
ante hec factis seu habitis de tempore in tempus exonerabimus acquietabimus
et imperpetuum defendemus per presentes. Et ego vero predictus Ricardus
Ryche et heredes mei omnia et singula premissa cum pertinenciis prefato
Iohanni Dean et successoribus suis modo et forma predictis contra omnes
gentes warantizabimus et imperpetuum defendemus per presentes. In cuius
rei testimonium ego prefatus Ricardus Ryche Miles huic presenti Carte mee
Sigillum meum apposui. Datum vicesimo quarto die Maij Anno Regni Domini
Henrici Octavi dei gracia Anglie ffrancie et Hibernie Regis fidei defensoris et
in terra Ecclesie Anglicane et Hibernice supremi Capitis tricesimo sexto per me
Ricardum Ryche.
Memorandum quod possessio et seisina deliberata fuit per infranominatum
Ricardum Ryche Militem octavo die Iunij Anno Regni Domini Regis infrascripti tricesimo sexto infranominato Iohanni Dean Clerico Rectori Ecclesie
parochialis sancti Bartholomei infrascripte de omnibus et singulis messuagijs
et tenementis infrascriptis in presencia Rolandi Hill Militis, Civis et Aldermanni
London, Thome Burgoyne, Ricardi Tyrrell, Ricardi Modye Armigeri, Ricardi
Allen, Hugonis ap Harry, Willelmi Glascock, Iohannis Mantyll, Roberti Corbett,
Augustini Saling, Roberti Manweryng Generosi Alexandri Wrightlington
Iohannis Grene, Thome Tyrrell et aliorum. Ac omnes et singuli Tenentes
messuagiorum et tenementorum infrascriptorum dicto Iohanni Deane Clerico
Rectori Ecclesie predicte coram prefato Ricardo Ryche Milite se attornaverunt
in presencia predicti Rolandi Hill Militis et aliorum supranominatorum.
Grant. Rich to Queen Mary. A Grant by Sir Richard Rich of the Church and Monastic Buildings to Queen Mary, dated 17 Decemb., 2 & 3 Phil. & Mary, 1555. (fn. 7)
[Close Roll, 2 and 3 Phil. and Mary, pt. xi, m. 28.]
Omnibus Christi fidelibus ad quos hec presens Carta indentata pervenerit
Ego Ricardus Riche Miles Dominus Riche Salutem in Domino Sempiternam.
Sciatis me prefatum Ricardum Riche Dominum Riche tam ad contemplacionem
serenissime principis et domine nostre Marie Regine Anglie quam pro diuersis
aliis causis et consideracionibus me moventibus. Tradidi dimisi deliberaui
concessi et hac presenti carta mea Indentata confirmavi prefate Domine Regine
totam illam ecclesiam parochialem sancti Bartholomei in West Smithfeild in
Suburbiis London cum pertinenciis modo habitam occupatam et vsitatam vt
Ecclesia parochialis ibidem Que quidem ecclesia nuper fuit parcell nuper prioratus
Sancti Bartholomei in West Smithfeild predicti ac totum illud fundum et solum
super quo templum sive ecclesia predicta fuit constructum sive edificatum ac
cemiterium ibidem cum pertinenciis eidem ecclesie parochiali pertinens spectans
sive adiacens nuper parcella predicti templi sive ecclesie dicti nuper prioratus.
Ac domum sive edificium illud cum pertinenciis nuper Sacrarium sive Vestibulum
dicti nuper Prioratus quod modo vtitur vt Sacrarium predicte Ecclesie parochialis. Ac omnia et singula insulas et loca cum pertinenciis sub Cryptis eiusdem
Ecclesie parochialis modo vt parcellam eiusdem ecclesie vsitata sive occupata.
Aceciam totum claustrum sive ambitum quadratum modo vel nuper vocatum
Le Cloyster cum pertinenciis et fundum solum muros et edificia predicti Claustri
sive Ambitus cum pertinenciis parcellam dicti nuper prioratus et omnes illas
quatuor partes eiusdem Claustri sive Ambitus cum pertinenciis ac eciam omnia
et singula domos Cameras Loca et edificia cum pertinenciis super et subter dictum
Claustrum sive Ambitum. Aceciam vnam longam Cameram sive deambulatorium cum pertinenciis existens super orientalem partem predicti Claustri
sive Ambitus. Aceciam vnam magnam domum Cameram edificium sive locum
cum pertinenciis modo vel nuper vocatum Le Dortour nuper Dormitorium
dicti nuper Prioratus. Aceciam gradus cum pertinenciis ducentes a predicto
Claustro sive Ambitu vsque dictam magnam domum Cameram edificium sive
locum vocatum le Dortour. Aceciam vnam longam domum sive edificium cum
pertinenciis ex australi parte dicti Claustri sive Ambitus modo vel nuper
vocatum le ffratry nuper refectorium predicti nuper prioratus. Aceciam
vnam domum sive vnum edificium cum pertinenciis modo vel nuper
vocatum Le old Kitchin nuper Coquinam dicti nuper Prioratus iacentem
et existentem ad finem occidentalem predicte domus sive edificii modo vel
nuper vocati Le ffratry. Ac eciam vnam domum sive vnum cenaculum
cum pertinenciis modo vocatum a parlour nuper vocatum Le Misericorde
ad finem Orientalem dicte domus sive edificii modo vel nuper vocati Le
ffratry. Ac vnam Domum sive edificium cum pertinenciis modo vel nuper
vocatum Le Library existentem supra dictam domum sive senaculum modo
vocatum a parlour. Ac vnam domum sive edificium cum pertinenciis nuper
vocatum a Parlour ad occidentalem partem dicte domus sive edificii modo vel
nuper vocati Le ffratry. Ac totum illud edificium fundum et solum cum pertinenciis quo itur a predicta domo sive edificio modo vel nuper Le ffratry ad
dictam domum sive edificium modo vel nuper vocatum Le Old Kitchen. Necnon
Rectoriam predicte Ecclesie parochialis sancti Bartholomei cum pertinenciis
et advocacionem nominacionem et liberam disposicionem eorundem Rectorie
et ecclesie parochialis. Aceciam omnia illa sex messuagia sive tenementa cum
pertinenciis scituata et iacencia infra precinctus nuper clausi dicti nuper
Prioratus Que ego prefatus Ricardus dominus Riche nuper dedi et ad[ ] (fn. 8)
prefate Rectorie in augmentacionem stipendii et salarii incumbentis eiusdem
Rectorie Aceciam totum ius titulum statum et interesse mea que ego prefatus
Ricardus Riche Dominus Riche habui seu habeo tam de et in omnibus et
singulis predictis domibus edificiis et ceteris premissis cum suis pertinenciis
quam de et in illis predictis sex messuagiis sive tenementis cum suis pertinenciis
scituatis et iacentibus infra precinctus nuper clausi dicti nuper Prioratus.
Habenda et tenenda omnia et singula predicta ecclesiam, cemeterium Claustrum sive Ambitum domos edificia Rectoriam advocacionem Messuagia tenementa Haereditamenta et cetera premissa cum suis pertinenciis superius data
et concessa prefate Domine Regine Heredibus et successoribus suis imperpetuum
ad opus et vsum ipsius domine Regine, heredum et successorum suorum imperpetuum. Et ego prefatus Ricardus Dominus Riche et Heredes mei omnia et
singula predicta tenementa hereditamenta et cetera premissa cum suis pertinenciis prefate Domine Regine heredibus successoribus et assignatis suis contra
me prefatum Ricardum Dominum Riche et heredes meos warrantizabimus et
imperpetuum defendemus per presentes. In cuius rei testimonium vtrique
parti huius presentis Carte mee indentate Ego prefatus Ricardus Dominus Riche
sigillum meum ad arma apposui. Datum decimo septimo die mensis Decembris
Annis Regnorum Philippi et Marie Dei gracia Anglie ffrancie Neapolis, Jerusalem et Hibernie Regis et Regine fidei defensorum Principum Hispaniorum
et Cicilie Archiducum Austrie Ducum Mediolani, Burgundie et Brabancie et
Comitum Haspurgi fflandrie et Tirolis secundo et tertio.
Et memorandum quod die et Annis supradictis predictus Dominus Riche
coram Domino Rege et domina Regina in Cancellaria sua personaliter constitutus
recognovit cartam predictam et omnia et singula in eadem contenta in forma
supradicta.
Regrant by Queen Elizabeth of the Church and Monastic Buildings To Lord Rich, dated 19 Feby., 2 Eliz., 1560. (fn. 9)
[Patent Roll, 2 Eliz., pt. 4, m. 17, 18.]
Regina omnibus ad quos etc. salutem. Sciatis quod nos pro summa Ducentarum Nonaginta octo librarum novem solidorum et quatuor denariorum legalis
monete Anglie ad Receptam Scaccarii nostri ad manus Rogeri Alford Generosi
vnius numeratorum in dicta Recepta scaccarii nostri ad vsum nostrum per
dilectum nobis Ricardum Riche militem Dominum Riche pre manibus bene et
fideliter soluta vnde fatemur nos plenarie fore satisfactos et persolutos eundemque Ricardum Riche Militem Dominum Riche heredes Executores et administratores suos inde acquietatos et exoneratos esse per presentes de gracia nostra
speciali et ex certa sciencia et mero motu nostris dedimus et concessimus et
confirmavimus ac pro nobis heredibus et successoribus nostris damus et concedimus et confirmamus prefato Ricardo Riche Militi Domino Riche scitum
Domus sive nuper prioratus dudum fratrum predicatorum vulgariter nuncupatorum Lez Black ffriers in parochia sancti Bartholomei apostoli Magni iuxta
West Smithfeild in Suburbiis London authoritate Parliamenti modo dissoluti
et suppressi ac omnia illa messuagia domos edificia terras sola et hereditamenta
nostra vulgariter nuncupata et vocata Le Cloyster Le Old Kitchen Le ffrater,
Le Chapiter Howse et Le Library et Le Dorter cum eorum pertinenciis insimul
scituata et existencia in dicta parochia Sancti Bartholomei Appostoli Magni
iuxta West Smithfeild predictam et in clauso vocato Great Saint Bartholomewes
Close ibidem necnon omnia domos Cameras et edificia quecumque constructa
et edificata supra dictum Claustrum et supra dicta domos et edificia vocata
Le Chapter Howse et Le Librarie. Ac omnia domos edificia introitus ambulatoria et Gardina ac terras et solum nostra quecumque infra premissa existencia.
Ac advocacionem, donacionem liberam disposicionem et ius patronatus Rectorie
et ecclesie parochialis sancti Bartholomei Appostoli magni iuxta West Smithfeild
in Subburbiis London. Que omnia et singula premissa quondam fuerunt parcella possessionum et hereditamentorum dicti Ricardi Riche Militis Domini
Riche et que idem Ricardus Riche Miles Dominus Riche nuper dedit et concessit precharissime sorori nostre Marie nuper Regine Anglie heredibus et
successoribus suis imperpetuum Et que postea et nuper fuerunt in manibus et
occupacione Prioris et Conventus dudum ffratrum predicatorum ibidem nuper
commorancium et inhabitancium. Et que postea ad manus nostras devenerunt
et devenire debuerunt ac in manibus nostris iam existunt seu existere debent
racione vel pretextu cuiusdam Actus inde inter alia confecti in Parliamento
nostro tento apud Westminster Anno Regni nostri Primo Damus eciam et per
presentes concedimus prefato Ricardo Riche militi domino Riche omnia et
singula premissa et quamlibet inde parcellam adeo plene libere et integre ac cum
omnibus et omnimodis tot tantis talibus eisdem huiusmodi et consimilibus
franchisis libertatibus iuribus iurisdictionibus privilegiis exemptionibus liberis
consuetudinibus proficuis commoditatibus emolumentis quietantiis exonerationibus et hereditamentis quibuscunque quos quanta qualia et quae ac adeo
plene libere et integre prout nos aut dictus Ricardus Riche miles dominus Riche
vel nuper prior et conventus dicti nuper prioratus dictorum dudum fratrum
predicatorum aut aliquis vel aliqui alii premissa aut aliquam inde parcellam
antehac habentes possidentes vel seisiti inde existentes illa unquam habuerint
tenuerint vel gavisi fuerint habuerit tenuerit vel gavisus sit aut habere tenere
vel gaudere debuerint aut debuerit ratione vel pretextu alicuius carte doni
concessionis vel confirmationis aut aliquarum litterarum patentium antehac
quoquomodo factarum aut ratione vel pretextu alicuius prescriptionis usus
seu consuetudinis seu quocunque alio modo iure seu titulo Et adeo plene libere
et integre ac in tam amplis modo et forma prout ea omnia et singula ad manus
nostras seu ad manus dictae praecharissimae sororis nostrae Marie nuper Regine
Anglie devenerint seu devenire debuerint ac in manibus nostris iam existunt seu
existere debent vel debuerunt quoquomodo iure seu titulo.
[Here follows a grant of tithes in Elton Patchefeld and other places in
County Hereford, possessions of the late Monastery of Wigmore and of
a meadow called Pungall in the same county, part of the possession of the
late Priory of Lymbroke together with the underwood and trees and rents
from the same meadow.]
Exceptis tamen semper et extra presentem concessionem omnino reservatis
omnibus campanis et toto plumbo super premissis existentibus praeter plumbum in gutturis pipis et fenestris eorundem premissorum exceptis etiam omnibus
advocationibus premissis sive eorum alicui pertinentibus spectantibus sive
incumbentibus praeter praedictam advocationem predicte rectorie et ecclesie
parochie Sancti Bartholomei Apostoli magni iuxta West Smythfield predictam
superius per presentes datam et concessam Quequidem omnia et singula premissa in predicta parochia Sancti Bartholomei Apostoli magni iuxta West
Smythfield predictam valuantur ad clarum annuum valorem sex librarum
tresdecim solidorum et quatuor denariorum.
[Here follows the value of the tithes, i. e. at Elton, &c., £25 8s. 8d., and of
the meadow at Pungall 13s. 4d. a year.]
Tenenda predictum scitum domus siue prioratus dudum fratrum predicatorum vulgariter nuncupatorum les Black ffryers et cetera premissa in predicta parochia Sancti Bartholomei Apostoli magni iuxta West Smythfield in
Suburbiis London predictam de nobis heredibus et successoribus nostris ut de
manerio nostro de Estgrenerviche in comitatu nostro Kantie per fidelitatem
tantum in libero et communi socagio et non in capite.
[Here follows how the tithes and meadows, &c., are to be held.]
Et ulterius de ampliore gratia nostra dedimus et concessimus ac per presentes
damus et concedimus prefato Ricardo Riche militi domino Riche omnia exitus
redditus reventiones et profitua predictorum mesuagiorum domorum edificationum ac ceterorum omnium et singulorum premissorum superius per presentes preconcessorum a festo Sancti Michaelis Archangeli ultimo preterito
huc (fn. 10) usque provenientia sive crescentia habenda eidem Ricardo Riche militi
domino Riche ex dono nostro absque compoto seu aliquo alio proinde nobis
heredibus vel successoribus nostris quoquomodo reddendo soluendo vel faciendo
Et insuper de ampliori gratia nostra volumus ac per presentes pro nobis heredibus et successoribus nostris in perpetuum annuatim et de tempore in tempus
exonerabimus acquietabimus et indempnes conservabimus tam prefatum
Ricardum Riche militem dominum Riche heredes et assignatos suos quam
predicta premissa superius per presentes preconcessa cum pertinentiis et quamlibet inde parcellam versus nos heredes et successores nostros et versus quascumque alias personas et aliam personam quamcumque de omnibus et omnimodis corrodiis redditibus feodis annuitatibus et denariorum summis et omnibus
quibuscumque de premissis seu de aliqua inde parcella quoquomodo exeuntibus
seu solvendis vel superinde oneratis seu onerandis praeterquam de separalibus
servitiis superius per presentes nobis heredibus et successoribus nostris separaliter reservatis Ac praeterquam de dimissionibus et concessionibus pro termino
vite vel annorum de premissis seu de aliqua inde parcella factis Ac preterquam
de conventionibus conditionibus articulis et omnibus que aliquis firmarius sive
aliqui firmarii racione aliquarum Indenturarum et dimissionum suarum exonerare tenetur seu tenentur volentes enim et per presentes firmiter iniungendo
precipiendo tam Thesaurario Cancellario et Baronibus Scaccarii nostri heredum
et successorum nostrorum quam omnibus Receptoribus Auditoribus et aliis
officiariis et Ministris nostris, heredum et successorum nostrorum quibus
cunque pro tempore existentibus quod ipsi et eorum quilibet super solam
demonstracionem harum litterarum nostrarum patencium vel irrotulamenti
earundem absque aliquo alio breve seu warranto a nobis heredibus vel serviciis (fn. 11)
nostris quoquomodo impetrandum seu prosequendum plenam integram debitamque allocacionem et exoneracionem manifestam de omnibus et omnimodis
huiusmodi corrodiis redditibus ffeodis annuitatibus et denariorum summis
ac omnibus quibuscunque de premissis vt prefertur exeuntibus seu solvendis
vel superinde oneratis seu onerandis (exceptis preexceptis) prefato Ricardo
Riche militi Domino Riche heredibus et assignatis suis facient et de tempore
in tempus fieri consuebunt Et he littere nostre patentes vel irrotulamentum
earundem erunt annuatim et de tempore in tempus tam dictis Thesauraris
Cancellaris et Baronibus dicti Scaccarii nostri heredum et successorum nostrorum quam omnibus Receptoribus auditoribus et aliis officiariis et ministris
nostris heredum et successorum nostrorum quibuscunque pro tempore existentibus sufficiens warrantum et exoneracio in hac parte. Volumus eciam ac per
presentes concedimus prefato Ricardo Riche Militi domino Riche quod habeat
et habebit has litteras nostras patentes sub magno sigillo nostro Anglie debito
modo factas et sigillatas absque fine seu feodo magno vel parvo nobis in Hanperio
nostro seu alibi ad vsum nostrum proinde quoquo modo reddendo solvendo
vel faciendo Eo quod expressa mencio etc. In cuius rei etc. Teste Regina
apud Westminster xix die ffebruarii Anno Regni Regine Elizabethe secundo.
per breve de privato sigillo
OF PROCESSIONS (fn. 12)
[From The Observances in use at the Augustinian Priory of Barnwell. Translated
by J. Willis Clark, 1897, p. 147.]
All the brethren ought to assemble for all the processions on Sundays, and
other solemn processions. All those who have been bled, all the officers, and
even the infirm or feeble, who can be present without danger, ought to come
to the blessing of water, and to the procession. The Prelate, taking the
sprinkler from the hand of the priest, will sprinkle with holy water first himself,
next the priest and ministers. When the priest hands the sprinkler to the
prelate, and when he receives it back again, he ought to kiss the prelate's hand.
In the Sunday procession round the cloister the bearer of the holy water ought
always to go first; next those who carry the Cross and the tapers; after them
the sub-deacon with the Book; the deacon next after him; lastly the priest.
The convent, the juniors at their head, are to follow at a slow pace; the prelate,
turning neither to the right nor to the left, but walking in the middle of the
path, will be the last in the procession. The canons regular ought in every
procession to take pains to walk, two and two, in such order that each moves
straight forward evenly and regularly with respect to the brother opposite to
him, and leaves a space of at least four feet between himself and the brother
who precedes him; but in outside processions the space is to be of six feet
or more.
On Sundays, whether a station he held in the cloister at procession, or not,
the procession ought always to take place before Terce is sung, unless it be
a double feast or more; but on double feasts or more, except on the Day of
Pentecost, the Hour will always be sung before the procession. The same rule is
to be observed whenever a procession is held for fine weather, for peace, or for
rain, and at all ferial processions in Lent. On all Wednesdays and Fridays
throughout Lent, the convent ought to walk round the cloister in procession
without shoes. On the return the Litany is to be solemnly sung by the Precentor for the week; but, if a feast of nine lessons or more occur, the brethren
are not to take off their shoes. On a common feast, if it should occur, the
Litany ought to be sung by the two cantors for the week; but on a double
feast, it will be sung by the Precentor and Succentor. This is the rule also on
Ash Wednesday; but, whatever feast occurs on that day, every brother will
take off his shoes to receive the ashes, and take part in the procession. On
Easter Day, Ascension Day, Pentecost, the Assumption of the Blessed Virgin,
and on S. Giles' Day, a procession with a shrine and great pomp ought to
pass round the cemetery, the brethren all in silk copes, and the ministers of
the altar in tunicle and dalmatic. On All Souls Day a procession goes round
the cemetery singing the psalms of commendation; but only the Prelate or his
deputy shall be vested in a silk cope, the ministers in albs only. The rest of
the brethren shall go in their ordinary habit. On the day of the Purification
of the Blessed Virgin, the procession goes first into the Lady Chapel with
candles lighted, and afterwards round the cloister: on this occasion all the
brethren shall wear albs; the Prelate shall wear besides a silk cope, and the
ministers tunicle and dalmatic. On Palm Sunday a procession of great solemnity
is held, on account of which, if weather permit, a cross is to be set up in the
outer court, and the convent are to walk round the cemetery as far as that
cross. The Prelate alone will wear a silk cope, the ministers tunicle and
dalmatic. All the other brethren, the precentors as well as the rest, will wear
albs in this procession. On their return, the west doors of the church being
shut, when Gloria Laus has been sung, the said doors will be opened, and the
convent shall enter the church, make a station before the rood, and afterwards
enter the quire. If, however, this procession cannot, by reason of bad weather,
be held outside, it shall go inside round the cloister, and then the aforesaid
cross ought to be set up in the cloister before the Dorter door. It should be
further remarked that on all principal feasts of first and second dignity throughout the year a procession shall be made either round the cloister or round the
cemetery. On principal feasts of third dignity also the procession is vested in
silk copes, but only when these feasts fall on Sundays. Whenever a procession
is held to meet a King, an Archbishop, or a Bishop, the seniors ought to go first
on starting, but the younger on returning, and the larger bells ought to be
rung. Our Bishop, on his first visit after his consecration, ought to be received
with a solemn procession. Further, if he have crossed the sea, he ought to be
received on his return with a solemn procession. Whenever he passes through
the town the great bells ought to be rung in going and returning to do honour
to our Bishop, as also to our Archbishop; but there is to be no ringing for the
Bishop of another diocese. On Rogation Days solemn processions are to be
held with tapers, crosses, shrine, the dragon, and banners, but no-one shall
wear priestly vestments except the bearers of the shrine, who shall wear albs.
In processions held to meet a corpse, or when a corpse is carried into the church,
all the brethren are to cover their heads.
The arrangement of all processions is chiefly the province of the Precentor,
in consideration of which he may have his own proper place to go to whichever
side he pleases. Moreover, it is his business to see that the brethren are well
matched, and walk two and two, at an even distance from each other. No-one
ought to quit the procession to talk in the parlour, or elsewhere; nor ought
those who form no part of it to insert themselves at an unsuitable moment.