The Burton cartulary
Folios 1-16

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Major-General Hon. G. Wrottesley (editor)

Year published

1884

Pages

7-18

Citation Show another format:

'The Burton cartulary: Folios 1-16', Staffordshire Historical Collections, vol. 5 part 1 (1884), pp. 7-18. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=52358 Date accessed: 24 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Folios 1 and 2.

Carta Wulfrici Spoti Monasterii Burtoniensis Fundatoris.

This is the Will of Wulfric Spot, the founder of the Monastery, with King Ethelred's confirmation of his grants: dated A.D. 1004. It is printed at length in the "Monasticon."

Folio 3.

Sic continetur super Domesdey apud Wintoniam.

Ecclesia Sanctæ Mariæ de Burtune in Staffordsire.

In ipsa villa habet unam hidam et dimidiam. Terra est ii. carucatæ valet xl. solidos.

In Brantistone (fn. 1) tenet i. hidam et dimidiam. Terra v. carucatæ xl. solidos.

In Withmere (fn. 2) cum appendiciis i. hidam et dimidiam terra vii. carucatæ valet 1. solidos.

In Straton (fn. 3) una hida et dimidia terra ii. carucatæ valet xl. solidos.

In Bromlege (fn. 4) cum appendiciis dimidia hida. Terra est i. carucata valet xx. solidos.

In Derlaveston (fn. 5) iii. virgatæ terræ. Terra est ii. carucatæ valet xxx. s.

In Lege (fn. 6) iii. virgatæ terræ. Terra est iii. carucatæ valet xl. solidos.

In Acovere (fn. 7) cum appendiciis iii. virgatæ terræ. Terra est ii. carucatæ valet xx. solidos.

In Witestone (fn. 8) i. hidam terra i. carucata valet v. solidos.

In Bedinton (fn. 9) dimidiam hidam. Terra ii. carucatæ valet x. solidos.

In Dereby habet Ecclesia de Burtona unum molendinum et unam masuram liberam, et alias duas de quibus Rex habet socam.

In Ufre (fn. 10) x. carucatæ terræ cum appendiciis. Terra xv. carucatæ valet x. libras ad socam ipsius manerii pertinent vi. carucatæ et ii. bovatæ.

In Appelby. (fn. 11) Terra ( ) (fn. 12) carucatæ valet iii. libras.

In Wineshulle (fn. 13) ii. carucatæ (sic) terræ. Terra iii. carucatæ valet iii. libras.

In Cotes iii. carucatæ terræ. Terra iii. carucatæ valet xxx. solidos.

In Stapehille (fn. 14) iiii. carucatæ terræ et ii. bovatæ. Terra iiii. carucatæ valet iii. libras.

In Caldewalle (fn. 15) ii. carucatæ terræ. Terra ii. carucatæ valet xx. solidos. Caldewelle dedit Rex Willielmus monachis pro beneficio suo.

In Tichenhale (fn. 16) v. bovatæ terræ et tertiam partem unius bovatæ valet x. solidos.

In Warewicescira Aldulvestre (fn. 17) ii. hidas et dimidiam. Terra iiii. carucatæ valet xxx. solidos.

Mutuatio duarum villarum pro villâ de Rolveston.

This is a Charter of King Ethelred granting Rolveston for two vills called Caldesworthe and Aelfredintun. It is attested by Ego Ethelred Rex Anglorum + Ego Ethelstan filius Regis + Ego Edmundus filius Regis + Ego Edred filius Regis + Ego Edwig filius Regis + Ego Edgar filius Regius + et Archiepiscopi et Episcopi (names not given).

On a small slip of parchment sewn to this membrane is the following, in a hand of the thirteenth century:—

Memorandum quod in proximo itinere Martini de Pateshull, sociorumque ejus Domini Regis Justiciariorum Itinerantium, sedentium apud Lichfeld post Werram inter Regem et Barones, de Stafford et de Lichfeld et de Tamworth et de Totesburi Burgenses et prepositi deposuerunt querimonia coram eisdem Justiciariis quod de Burton et de Bromle Abbatis, mercatum et feria fuerunt ad nocumentum mercatorum suorum et feriarum suarum, unde iidem Justiciari factâ prius inquisitione diligenti ibidem in quibus diebus mercatum et feria essent apud Stafford et Lichfeld, Tamworth et Totesburi, cum perpendisset manifeste quod mercatum et feria de Burton et de Bromle non essent in eisdem diebus, decreverunt et pronunciaverunt mercatum et feria de Burton et de Bromle non esse ad nocumentum mercatorum et feriarum suarum et datâ quâdam summâ pecuniæ inrotulaverunt in rotulis suis villam de Burton liberum esse burgum et ejusdem mercatum et feriam, unde preterea hucusque semper coram Justiciariis Regis dicerunt pro se per xii. burgenses.

Item memorandum quod tempore Nicholai Abbatis, cognomento de Walingford, statim post Werram, impetratum fuit a curiâ Domini Regis Henrici filii Regis Johannis tempore Huberti de Burgo tunc Domini Regis Justiciario existente quod villa de Bromle Abbatis fuit (sic) facta fuit Burgagium et mercatum ibidem singulis septimanis in die Martis et una feria singulis annis per tres dies duratura scilicet in vigilia et in die et in crastino Sancti Bartholomei. Et quia idem Rex infra etatem tunc temporis existebat quare nulla adhunc carta alicui fierit, scripsit idem Justiciarius Vicecomiti Staffordiæ.

Quod mercatum et feria essent apud Bromle Abbatis usque ad etatem Domini Regis plenariam. Postea vero Domino Rege eodem in plenâ etate existente tempore Ricardi de Insula Abbatis obtenta est carta Domini Regis super hujusmodi negotio et pro pecuniâ redemptâ.

Istæ sunt rationes Abbatis de Burton subtus Trentam ad evidencia nostris (sic) quod habent in manerio de Cotes.

Willielmus Rex Anglorum etc. ut infra. Per hanc cartam fuerunt in possessione dictæ villæ de Cotes Abbas et Conventus Burtoniensis tempore Regis Willielmi Conquestoris. et Regis Willielmi secundi ac Regis Henrici primi; tempore Regis Henrici secundi (fn. 18) quidam Robertus Abbas Burtoniensis absque consensu sui conventus tradidit dictam villam de Cotes cuidam Nicholao Vicecomiti Staffordiæ propter quod factum dictus Abbas fuit depositus. Deinde Abbas Bernardus qui successit dicto Roberto movit querelam versus dictum Nicholaum Vicecomitem super predictâ villâ per subscripta brevia.

Henricus Rex Anglorum Nicholao Vicecomiti de Stafford salutem. Mando tibi ut in die in initium quadragesimæ, sis ad curiam nostram, si vis disrationare terram de Cotes erga Abbatem de Burtone, si eam disrationare volueris, si vero placitare nolueris, permitte quiete eum habere terram illam, et nichil prohibeo ne aliquid inde ultra modum accipias. Teste W. Cancellario et H. Comite de Warewick et W. de ( ) apud Clivam.

Pendente placito super dictâ villâ per breve antedictum Bernardus Abbas antedictus ex hac luce subtractus est. Successit ei Abbas Nicholaus qui prosequens breve querelam movit super dictâ villâ. H. Rex Angl. R. filio G. Vicecomiti salutem, Mando tibi et precipio ut sine morâ facias rectum inter Nicholaum (fn. 19) Abbatem et Nicholaum de Stafford Vicecomitem, de terrâ de Cotes. Et si Nicholaus non vult venire ad placitum pro disrationandâ terrâ inde super x. libras de forisfacturâ ut Abbas absque occasionem vel prolongationem sine morâ sit saisitus sicut comitatûs testimonium perhibet Abbati per fratris mei breve ubi visum est quod Abbas saisitus fuisse. Quia nolo ut Abbas amplius inde tortitudinem sustineat, vide neper penuriâ justitiæ Abbas iterum ad me se clamet T. W. Giffard Wintonensi Episcopo et Regis Cancellario, apud Winton.

Aliud breve Regis Henrici secundi super predicta terrâ.

H. Rex Angliæ et Dux Normanniæ et Aquitaniæ et Comes Andegaviæ Vicecomiti de Notinghamscira salutem. Precipio quod sine dilatione plenum rectum facias Abbati de Burtona de terrâ de Cotes sicut per meum aliud breve precepi de sicut carta Regis Willielmi testatur. Quod nisi feceris justicia mea faciat fieri ne inde amplius clamationem audiam per penuriam pleni recti T. Ricardo de Humet Conestabulario, apud Westm.

Aliud breve Regis Henrici secundi super predictâ villâ.

H. Rex Angliæ et Dux Normanniæ et Aquitaniæ et Comes Andegaviæ Roberto de Piro Vicecomiti salutem. Precipio tibi firmiter quod sine dilatione et juste saisias Abbatem de Burton de terrâ suâ de Cotes desicut inde carta Regis Henrici avi mei et Regis Willielmi habet ne amplius inde ei injuriam vel molestiam faciat Stephanus de Bellocampo vel alius. Et si non feceris Justicia mea faciat. T. Reginaldo Comite Cornubiæ, apud Northampton.

Tempore Regis Aelthredi dedit quidam Comes Morcar nomine Monasterio de Burton villam de Cotes quæ tempore Conquestus Angliæ seisita fuit in manus Conquestoris. Deinde venit Rex Willielmus apud Burton et ob devotionem quam habuit erga Monasterium, dedit dictam villam Deo et Sanctæ Mariæ in Ecclesiâ de Burton et Andresseye prout in cartâ ipsius Regis continetur quæ talis est.

Willielmus Rex Anglorum, H. de Ferrariis et Harding Vicecomiti salutem. Sciatis me dedisse Deo et Sanctæ Mariæ in Ecclesiâ de Burton et Andreseya terrain de Cotes sicuti mater Morcari Comitis melius habuit et volo quod Valdevinus meus Clericus de eâdem Ecclesiâ teneat et H. de Ferrar et tu Harding videte ne sibi aliquid injuriam faciat.

Per hanc cartam fuerunt in possessione dictæ villæ de Cotes Abbas et Conventus de Burton tempore Regis Willielmi Conquestoris et Regis Willielmi secundi ac Regis Henrici primi ac Regis S. Tempore Regis Henrici secundi (fn. 20) quidam Abbas Burton absque consensu sui conventûs tradidit dictam villam de Cotes cuidam Nicholao Vicecomiti Staffordiæ occasione sororis suæ de quâ filiam genuit, propter quod factum idem Abbas fuit depositus. Tune predictus Vicecomes impetravit a Domino Rege ut teneret ab eo dictam villam in capite reddendo inde annuatim unum brachetum cum ligamine. Tempore autem Domini Regis Henrici secundi, movit Abbas Bernardus querelam, super dictam villam in curiâ Regis per breve ut supra, qui Abbas defunctus est antequam causa terminaretur. Successit vero Abbas Rogerus qui similiter querelam deposuit in Curiâ Domini Regis super eâdem villâ et eatenus processum fuit per duellum inde invadebatur et tunc deforciator ejusdem villæ mortuus est filio suo scilicet Stephano de Bellocampo (fn. 21) relicto (sic) qui fuit infra etatem. Idem yero Stephanus ante decessum suum fecit dictæ Ecclesiæ de Burton cartam de quietâ clamatione ejusdem villæ ut sequitur.

Universis etc. Stephanus de Bellocampo salutem. Me reddidisse etc. Deo et Sanctæ Mariæ et Sanctæ Moduenæ Virgini de Burton et Monachis etc. villam de Cotes cum omnibus pertinentiis suis quam injuste occupavi etc. Hiis testibus Johanne de Cadomo Galfrido de Deynerdeston Hugone Clerico de Derby Michaele serviente de Tuttesburi et multis aliis.

Post cujus decessum fuerunt monachi in possessione ejusdam villæ fere per biennium tempore Regis Johannis qui mediante Willelmo Bruere exegit a monachis sex palefridos pro confirmatione eis faciendâ de eâdem villâ et antequam ei potuit inde ab Abbate et Conventu respondere mortuus est Rex. Posito Nicholao Abbate in pacificâ et plenare possessione dictæ villæ de Cotes, Stephanus de Bellocampo transfretavit ibique mortuus est, post cujus obitum Ranulphus Comes Cestriæ tempore quo Montsorel obsidebatur (fn. 22) ejecit predictum Abbatem de dictâ villâ de Cotes injuste, eamque in manu suâ aliquamdiu tenuit. Deinde dictus Comes tradidit dictam villam Willielmo de Vernun qui eam tenuit per aliquot annos sine cartâ. Mortuo vero Comite antedicto, Stephanus de Segrave qui aliquo tempore cum dicto Comite exciterat et novat (sic) viciosum ingressum ipsius in predictâ villâ et per Willielmum de Vernun nullam inde Warrentiam haberet ex Comite antedicto accessit ad Regem Henricum patrem Domini Edwardi Regis nunc cum esset Justiciarius ejus et suggessit ei quatuor sorores ipsius Stephani de Bellocampo ipsius esse heredes et jus habere in villâ de Cotes. Et (sic) cum esset Justiciarius Regis fecit eas venire coram Rege et reddere in manu Regis jus suum de Cotes cum per precedentem cartam Stephani fratris sui nullum jus haberent in dictâ villâ. Hiis ergo sic se habentibus Henricus Rex dedit dictam villam Stephano de Segrave per cartam suam ut sequitur.

Henricus Dei gratiâ Rex Angliæ etc. Sciatis nos de voluntate et assensu Ysondæ de Bellocampo, Matildis sororis suæ, Radulphi de Arderne et Alinæ uxoris suæ et Ydoniæ quæ fuit uxor Henrici de Alneto qui coram nobis apud Westm. venerunt et totum jus et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in totâ terrâ cum pertinentiis in Cotes quæ fuit Stephani de Bellocampo fratris predictarum Ysendæ, Matildæ, Alinæ et Ydonæ cujus heredes ipsæ sunt et quiete clamaverunt, et in manus nostras reddiderunt, dedisse etc. dilecto et fideli nostro Stephano de Segrave et heredibus suis, pro homagio et servitio suo, totam predictam terram etc. per servitium unius bracheti nobis per annum ad Pascham reddendum etc. Hiis testibus B. Dunelm J. Bathon et de Karliolo Episcopis. H. de Burgo, Comite Kantiæ Justiciario Angliæ, R. Comite Cestriæ et Lincoln, Hugone de Neville Radulpho de Thurburvill Hugone Dispensatore Roberto de Lexinton Henrico de Braybroc Nicholao de Osolowe Bartholomeo Pecche, Willielmo de London et aliis. Datum per manum venerabilis patris R. Cicestrensis Episcopi Cancellarii nostri xxi. die Novembris anno regni nostri duodecimo.

Et sic predictus Stephanus eam tenuit quamdiu vixit et post eum Gilbertus filius ejus. Et post eum Nicholaus qui nunc est, versus quern Thomas Abbas de Burton petit dictum manerium per "precipe in capite" ut inferius continetur, et unde idem Abbas petit et supplicat Domino Regi quod predictus Nicholaus de Segrave ei respondeat jure Ecclesiæ suæ sine ipso (et cetera requiris quarto folio proximo sequente ad tale signum + (fn. 23) ). (See four pages further on7.)

Folio 4.

Carta Regis Henrici de libertatibus.

Henricus Rex Anglorum. R. Episcopo Cestriæ, et R. Comiti Cestriæ et R. de Ferrariis et omnibus Vicecomitibus et ministris etc. fidelibus suis Francis et Anglis, salutem. Sciatis me dedisse Gaufrido Abbati Abbatiam de Burtona sicut eam melius tenuit aliquis Abbas, cum soco et sacâ et tol et them et infongentheof etc. T. T. ArchiepiscopoCantiæ et Archiepiscopo Ebor. et Episcopo Winton. et Episcopo Salb. et aliis Episcopis et R. Cancellario et Comite de Mellent etc. apud Burnam. Item ejusdem de eadem re. Rex Anglorum omnibus Vicecomitibus in quorum Vicecomitatibus Abbas de Burton terras tenet et ministris eorum salutem. Sciatis quod ego volo et concedo etc. quod predictus Abbas de Burton habeat curiam suam plenarie de omnibus rebus et con suetudinibus etc. T. R. Cancellario apud Westm.

De Consuetudinibus in Derbi.

H. Rex Angliæ et Dux Normanniæ et Aguitaniæ etc. Vicecomiti de Derbi salutem. Precipio quod sine dilatione et juste facias habere Abbati et Monachis Burtonæ consuetudines quas clamant in Derbi, sicut eas dirationare poterunt per legales homines de provinciâ Et nisi feceris Comes Leycestriæ faciat fieri, ne inde clamorem audiam pro penuriâ recti. T. Jocelino de Bailleul apud Burtonam.

Folio 5.

Willielmus Rex Anglorum. H. de Ferrariis et Harding Vicecomiti salutem, Sciatis me dedisse Deo et Sanctæ Mariæ in Ecclesiâ de Burthone et Andreseya terram de Cotes sicuti mater Morcari Comitis melius habuitet volo ut Longinnus (fn. 24) meus clericus de eâdem ecclesiâ teneat et H. de Ferrariis et tu Harding videte etc. (as before).

Stephanus Rex Angliæ Justiciariis, Vicecomitibus etc. Precipio quod Ecclesia Sanctæ Mariæ de Burthona et Abbas et Monachi etc. teneant terram suam de Chotes ita bene et in pace etc. sicut Rex Willielmus avus meus illam predictæ Ecclesiæ dedit etc. ne super hoc Stephanus de Bellocampo vel aliquis alius eis inde injuriam vel contumeliam faciat. T. Ricardo de Canvill apud Whitcherche.

Stephanus Rex Angliæ Justiciariis etc. Precipio quod Abbas Burthoniæ habeat curiam suam ita bene et in pace sicut Rex Henricus precipet per breve suum, neque cogatur exire de curiâ ad placitandum in aliqua curiâ dum se ibi recto non defecit. T. R. de Ferrariis apud Notingham.

Stephanus Rex Angliæ Miloni Gloucestriæ et Vicecomiti Staffordiæ salutem. Precipio quod Abbas de Burton teneat omnes terras suas bene et in pace etc. sicut melius tenuit die qua Rex Henricus fuit vivus et mortuus, et super hoc non ponatur in placitis versus Anglicanos (fn. 25) de aliquâ terrâ quam modo teneat et nominatim de terrâ suâ de Leia, et non ponatur in novas consuetudines de terrâ suâ de Witstan, nec in alias quas facit de aliis terris suis in Staffordscira. T. Willielmo de Albini Pincernâ apud Westm.

H. Rex Anglorum R. filio G. Vicecomiti salutem.. Mando tibi et precipio ut sine morâ facias rectum inter Abbatem Burtoniæ et N. de Stafford Vicecomitem de terrâ de Cotes, etc. (as before) T. W. Giffard Winton. Episcopo et R. cancellario apud Westm. (fn. 26)

H. Rex Angliæ et Dux Normanniæ et Aquitaniæ etc. Omnibus Vicecoinitibus in quorum baillivâ Abbas de Burtona terras tenet, salutem. Volo et concedo etc. quod Abbas de Burtona habeat curiam suam plenarie etc. T. Thoma Cancellario et Rogero Comite Cornubiæ apud Warengford.

H. Rex Angliæ et Dux Normanniæ et Aquitaniæ etc. Precipio quod corredium et omnes res Abbatis de Burton quas homines sui affidare poterunt suas esse proprias sint quiete de teloneo et passagio et pontagio etc. T. Ricardo de Humet Conestabulario, et Syrnone de Turneham apud Rothomagum.

H. Rex Angliæ et Dux Normanniæ et Aquitaniæ etc. Waltero Cestriæ Episcopo et Comitibus etc. salutem. Sciatis me concessisse Abbati de Burtona habere warrennam per totam terram suam sicut eam habuerunt predecessores sui tempore Regis Henrici avi mei etc. et prohibeo nequis in eâ fuget neque leporem capiat neque venetur sine licenciâ Abbatis super x. libras forisfacturas. T. Toma cancellario et W. filio Johannis apud Burthon.

Folio 6.

A. Regina Angliæ Duca Normanniæ et Aquitaniæ et Comitissa Andegeviæ, etc. Precipio quod Abbas de Burtona habeat curiam suam plenarie etc. sicut carta Domini mei Regis H. quam inde habent, testatur. Et super eandem cartam domini mei quæ testatur quod ipse oculis suis vidit cartam H. Regis avi sui et aliam cartam non interrogetis etc. T. Jocelino de Baloil apud Winton. per breve Regis de ultra mare.

Johannes Dei gratiâ Rex Angliæ etc. (Confirming previous grants.) Hiis testibus G. Conventrensi Episcopo, Galfrido filio Petri Comite Essex, Roberto filio Rogeri, Hugone Bard, Hugone de Neville, Gilberto Norfolk (sic) Willelmo de Cantilupo, Ricardo de Rivers, Hugone Malebisse, Roberto de Wancy, Petro de Stoke, Fulco de Cantilupo. Datum per manum S. Wellensis Archidiaconi et J. de Gray apud Lycchefeld ii. die Aprilis anno regni nostri primo.

Henricus Dei gratiâ Rex Angliæ Dominus Hyberniæ etc. (Charter of Henry III., confirming previous grants, dated from Windsor, 12th May, in the eleventh year of his reign.) Printed in the "Monasticon."

Henricus Dei gratiâ Rex Angliæ et Dominus Hyberniæ etc. (Charter of Henry III., granting the monks a weekly market at Bromley, and an annual fair in the same manor.) Hiis testibus H. de Burgo Comite Kantiæ. (No date named.)

Rex Vicecomiti Warric. salutem. Cum de comuni consilio regni nostri provisum sit quod Abbates Priores aut alii viri religiosi non habeant nocem (sic) venire ad turnum Vicecomitis nisi eorum presentia ob aliam causam specialiter exigatur tibi precipimus quod non distringas Abbatem de Burthon super Trente ad veniendum ad turnum tuum in Hundredo de Humeligford (vel) Tatemannelowe contra formam provisionis predictæ etc. Dat per manum W. de Merton Cancellario nostro apud St. Martinum magnum, Londoniæ xxvi. die Maii anno regni nostri secundo.

HEREDES DE DERLAXTON.

Orm le Guldene qui primo tenuit Derlaston cum pertinentiis de Domino Abbate de Burton genuit Engelardum de Greselega (fn. 27) qui successit ei in hereditatem et duxit (in) uxorem Mabiliam de Perpunt ex quâ genuit tres filias scilicet:— Hawysiam, Dyonisiam, et Petronillam, et istæ tres filiæ successerunt dicto Engelardo in hereditatem per equalibus portionibus. Quidem Henricus de Verdun desponsavit Hawisiam primogenitam, de quâ genuit Henricum patrem Henrici qui nunc est. Stephanus de Wiverston desponsavit Dionisiam de quâ genuit Henricum et Feliciam, qui Henricus sine herede de corpore suo obiit et successit ei Felicia soror ejus, quam Feliciam Roger de Wellesburne desponsavit, de quâ genuit quendam Ricardum qui successit ei in hereditatem et genuit ex uxore suâ quendam Philippum qui successit ei in hereditatem. Idem Philippus dedit dictam terram in escambium pro parte suâ Gervasio de Levedale, cui Henricus de Verdun pater Henrici qui nunc est satisfecit pro dictâ terrâ et tenuit eam. Petronilla tertia soror desponsata fuit Roberto de Sogunhull et obiit sine herede de corpore suo. Purparta et terra sua rediit predictis sororibus Dionisiæ, et Petronillæ (sic) suo tempore dederunt Johanni fratri suo bastardo unam carucatam terræ reddendo annuatim dimidiam marcam, quam idem Johannes contulit Prioratui de Stonis tempore Humfridi Prioris, solvendo annuatim dimidiam marcam, de quâ dimidiâ marcâ placitum fuit motum in Comitatu Staffordiæ inter Priorem de Stanis et Henricum de Verdun et dictus Prior venit et recognovit se tenere dictam carucatam terræ de Domino Abbate de Burtone Reddendo ei illam dimidiam marcam et nichil clamavit inde tenere de dicto Henrico et creditur quod dictus Prior inde cartam talem habet.

Omnibus Chrispi fidelibus, etc. Henricus le Verdun de Derlaxton junior, salutem etc. Noverit etc. me recipisse de Dompno Laurentio Abbate Burtoniæ etc. totum tenementum quod fuit Philippi Braal de hereditate Feliciæ de Derlaxton, in villâ de Derlaxton etc. reddendo inde annuatim dicto Abbati etc. pro dicto tenemento una cum tenemento quod de eisdem Abbate et Conventu habeo et teneo in eâdem villâ quinquagenta solidos ad duos terminos anni, etc H. T. Domino Rogero de Peulesdone, Willielmo de Esseburne, Matlieo de Shobenhale, Waltero de eâdem, Rogero de Newport, Henrico de Coventre, Ricardo de Longesdon clerico et aliis.

Inquisitio facta coram Galfrido de Greseleye, Henrico de Braylisforde et Hugone Tenerey collectoribus quint. decimæ Domini Regis in Comitatu Derbi per sacramentum Roberti de Mountjoye, Thomæ le Pouer, Edmundi de Aston, Radulphi de Gurnay, Radulphi de Irlonde, Adæ de Lynton, Petri le Porter, Johannis, filii Roberti de Herteshorn, Rogeri de Somervyle, Willielmi Davy de Drakelowe, Willielmi le Palmere et Thomæ de Thurleston clerici, die Lune prox. post Fest. Apost. Petri et Pauli anno R. R. Edwardi tricessimo primo etc. Qui dicunt etc. quod Ecclesia de Burton dotata est de Overa cum membris, similiter de Appilby et Wynshul exceptis quatuor bovatis terræ in Parva Overa et tribus bovatis terræ in Fynderne quæ sunt de laico feodo. Et omnia bona predictorum Abbatis et Conventus in predictis locis inventa, provenerunt de locis predictis et sunt spiritualia, exceptis bonis provenientibus de predictis septem bovatis terræ etc.

Edwardus Dei gratiâ Rex etc. Vicecomiti Staffordiæ salutem. Precipimus tibi quod per sacramentum proborum etc. diligenter inquiras utrum unum messuagium et duæ acræ terræ in Bromle Abbatis quem Nicholaus filius Ricardi filii Henrici qui pro fenoniâ sic quam fecit utlagatus fuit, ut dicitur, tenuit, extiterunt in manu nostrâ per unum annum et unum diem, necne, et de quo vel de quibus, messuagium illud et terram tenuit etc. 2 Junii anno regni nostri octavo.

Omnibus etc. Rogerus de Sauveney de Newton salutem etc. Noveritis me dedisse etc. Abbati etc. Robertum le Whyte nativum meum cum totâ sequelâ suâ etc. H. T. Thoma de Melton, Matheo de Vyleers, tunc Seneschallo de Burtona, Johanne filio Stephani de Wynshull, Radulpho Wyllok de eâdem, Johanne de Stretton clerico.

Universis etc. Ricardus Dei gratiâ Abbas Burtoniæ etc. Noverit nos etc. dedisse etc. Ricardo filio Ricardi de Hull de Bromlegh et heredibus suis unum burgagium in villâ de Bromlegh etc. (No date.)

+ Continuation of suit respecting Cotes. See ante, page 10.

secundum legem Comitatûs desicut paratus est verificare, prout Curia Domini Regis considerat (sic) quod predictæ sorores qui jus suum, si quod haberent in dicto manerio Domino H. Regi patri Domini Regis nunc quietum clamaverunt, per quam quietam clamantiam Dominus H. Rex afferuit se titulum habere, nullum jus habuit prout manifeste liquet per redditionem quam Stephanus de Bellocampo frater ipsarum Isoldæ, et aliarum antea fecerat Nicholao predecessori istius Abbatis etc. Et prout per recognitionem magnæ assisæ vel alio modo convinci poterit. Et pluribus aliis modis quibus idem Abbas paratus est dicere secundum quod Domino Regi et ejus consilio placuerit.

Rex Willielmus Bastardus dedit Ecclesiæ Burtoniæ, in puram et perpetuam elemosinam villam de Cotes etc. (Here follows the same account of the loss of Cotes as previously given, with the addition, that when the Earl of Chester took the manor into his hands at the time of the siege of Mountsorrel. (fn. 28) ) "Domina Hermelina quæ fuit uxor dicti Stephani de Bellocampo fuit de tertiâ parte ejusdem villæ dotata. Et quidam homo nomine Robertus de Ailwaldeston tenuit in eâdem villâ quatuor virgatas terræ per quoddam escambium factum inter ipsum et Stephanum de Bellocampo de quâdam terrâ in Comitatu Norhampton."

After the words "inferius continetur" in the former account, the formal record of the suit is given as follows:—

Abbas de Burton super Trent petit versus Nicholaum de Segrave manerium de Cotes cum pertinentiis exceptis novem virgatis terræ, etc., in eodem manerio ut jus ecclesiæ sucæ, et unde dicit quod Nicholaus quondam Abbas de Burton predecessor suus fuit seysitus in dominico suo ut de feodo etc. tempore Domini Johannis Regis avi Domini Regis nunc etc. Et Nicholaus venit et defendit jus ipsius Abbatis etc. et dicit quod Dominus H. Rex pater Domini Regis nunc dedit etc. cuidam Stephano de Segrave antecessori suo cujus heres ipse est predictum manerium etc. unde dicit quod non potest ei inde respondere sine Domino Rege. Et profert predictam cartam etc. Datus est dies in quindenâ Sanctæ Trinitatis apud Lincoln. Ad quem diem venerunt partes: et quia predicta carta testatur quod predictus Dominus Rex dedit et concessit predicto Stephano et heredibus suis predictum manerium etc. tenendum de ipso Domino Rege etc. ita quod predictus Nicholaus non potest sine Domino Rege inde res pondere. Ideo dictum est partibus quod eant inde sine die etc.

Folio 7.

Lucius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Ricardo Abbati Monasterii de Burthona ejusdem fratribus, etc.

This is a Papal Bull confirming to the Monastery their lands and privileges, issued by Pope Lucius III., A.D. 1185. It is printed in full in the "Monasticon." Their possessions are detailed as follows:—

Villam de Burthona cum ecclesiâ.

Villam de Brontestonâ.

Sobenhale.

Terram de Tatenhill, Horniglawe, Straton, Withmere.

Ansedelega.

Villam de Wineshull.

Bersicote, Tichenhale.

Villam de Stapenhulle.

Appelby, Aldulfestre, Caldewelle.

Terram de Wulfrichestone.

Villam de Pilatehale.

Villam de Witestona.

Villam de Derlavestona.

Villam de Bromlega cum ecclesiâ.

Villam de Felda.

Villam de Lega cum ecclesiâ.

Ex donatione Wulfrici Spotti, vestræ ecclesiæ fundatoris.

Ex donatione Willelmi Regis Anglorum.

Villam de Offra cum ecclesiâ.

Villam de Parvâ Offrâ cum capellâ.

Findernam cum capellâ.

Pothlac cum capellâ.

Villam de Wilentonâ cum ecclesiâ.

Ecclesiam Sanctæ Mariæ in Derbeyâ cum duobus molendinis et terrâ in eâdem villâ.

Terram de Henofra.

Ex donatione Wulfrici Spotti.

Ylum cum ecclesiâ.

Acofram cum capellâ.

Catesturne et capellam de Blora.

Capellam de Grendona.

Capellam de Calfdona.

Capellam de Scona cum totâ decimâ.

Decimam de Lintona de terrâ iliâ quæ pertinet ad feudum de Caldewella cum totâ decimâ.

Totam decimam de Truelega.

Decimam de Mosedene.

Decimam de Waterfale de parte illâ quæ vocatur Haselbach cum tertiâ garbâ de aliâ parte.

Terram quam habetis in Staffordiâ.

Decimam de Neutuna.

Terram de Hamtona.

Ecclesiam de Stapehulla cum omnibus pertinentiis suis, decimam viz. de Drachelawe cum capellâ.

Capellam de Hefcote cum totâ decimâ.

Capellam de Nova Aula cum totâ decimâ et totam decimam de Stantona.

Folio 8.

Lucius, Episcopus, servus servorum Dei etc. (This is another Papal Bull of privileges by the same Pope, dated Verona, vii. of the Kalends of October. No year named.)

Robertus Dei gratiâ Cestrensis Episcopus etc. (This is a confirmation of their ecclesiastical privileges by Robert de Limesi, Bishop of Chester. No date or witnesses.)

Rogerus Dei gratiâ Cestrensis Episcopus Badulpho Archidiacono Staffordiæ etc. (Confirmation by Roger de Clinton, the Bishop, of the same privileges. No date.)

Walterus Dei gratiâ Conventrensis Episcopus. (Confirmation of the same by Walter the Bishop. No date.) Testibus Abbate de Sto. Albano, Abbate de Westmonasterio, Abbate de Malm. Ricardo Archidiacono Conventriæ, Elya, Archidiacono Staffordiæ, Roberto Archidiacono Cestriæ, Ricardo, Priore de Tutesbyri.

Ricardus Dei gratiâ Conventrensis Episcopus etc. (Confirming the same privileges.) Testibus Willielmo Decano Ecclesiæ de Lichesfeld, Roberto de Haia, Galfrido de Lenton, Terrico, Augustino, Nigello, Waltero de Tilebi, Ricardo de Daleham, Willelmo Durdent, Willelmo de Wilna, Roberto de Stapenhull, Ailwino Capellano. (No date.)

Ricardus Dei gratiâ Conventrensis Episcopus etc. (Confirming to them the Churches of Stapenhull, Ufra, Wilenton, Lega, Bromlega, and Ylum, quas antiquitus habuerunt. Testibus Willielmo Decano Ecclesiæ de Lichesfeld, Roberto de Haia, et aliis. (No date.)

Gerardus Conventrensis Episcopus. (Confirming an arrangement made between the Monks and William the Priest of Matherfeld, respecting the Chapel of Grendon (Grindon), belonging to the mother Church of Ylum.) Testibus Magistro Galfrido de Lenton et multis aliis.

Willielmus divinâ permissione Conventrensis Ecclesiæ Minister humilis. (Confirmation of Church of Ilym.) Testibus Roberto Capellano Canonico Lichesfeld, Roberto de Nevill, Magistro R. de Bosco, Magistro J. Blund et aliis.

Folio 9.

Willielmus, divinâ miseratione Conventrensis Episcopus. (Confirms the Churches of Bromle and Stapenhull), salvis competentibus vicariis. Testibus Roberto Capellano, Roberto de Nevill, Canonicis Lichfeldiæ, Magistro Nicholao de Weston, Magistro Roberto de Bosco, Magistro Johanne Blund, Magistro Ranulfo de Essebi, Alexandro de Swereford, W. de Hadfel, Henrico de Sto. Botulfo Clericis et aliis.

Galfridus Prior Conventrensis etc. (Confirmation by the Chapter of Coventry of the Churches of Bromley and Stapenhull.) Same witnesses as last deed.

W. miseratione divinâ, Conventrensis Ecclesiæ Minister etc. (inspeximus of the indulgences, "cameræ et coquinæ," of the Abbot Nigel, and confirming the same. Dat apud Covintre per manum Magistri Johannis Blundi Pontificatis nostri anno primo. Testibus Domino R. de Loges Archidiacono Conventrense, Magistro R. de Wileby, Ricardo de Limesia, Philippo de Rameseia, Willelmo de Hetfeld Clericis et aliis.

Alexandrus permissione divinâ Conventrensis et Lichfeldensis Ecclesiarum Minister etc. (Confirms the Church of Stapenhall. Dated 1230.)

Magister Johannes de Cadomo etc. (Resigns the Church of Stapenhull. Dated 1230.)

Folio 10.

(This folio contains confirmations by Alexander the Bishop and the Dean and Chapter of Lichfield of half of all the tithes of sheaves of the Church of Bromley.)

Folio 11.

Confirmatio Capituli Conventrensis super Libertatibus.

(The Chapter confirms their ecclesiastical liberties by inspeximus of the Charters of Bishops Robert, Roger, Walter, and Richard.) No date.

Willielmus Conventrensis ecclesiæ etc. Letters of William, Bishop of Coventry and Lichfield, granting the Monks spiritual independence. Dated 1300.

Henricus Dei gratiâ Rex Angliæ etc. (Letters Patent of Henry VI., granting permission to William Bramston, the Abbot of Burton, to acquire tenements within the vill of Burton to the value of £20 annually, notwithstanding the Statutes of Mortmain. Dated 37 th year of his reign.) These last two deeds have been written on a blank page of the original Chartulary.

Folio 12.

Theodbaldus Dei gratiâ Cantuariensis Archiepiscopus, Anglorum Primas et Apostolicæ sedis Legatus etc. (Confirming the privileges of the Monks. No date, and no witnesses.)

Thomas Dei gratiâ Cantuariensis Archiepiscopus etc. Apostoliæ Sedis Legatus. (Confirmation of privileges. No date, and no witnesses.)

Ricardus Dei gratiâ Cantuariensis Archiepiscopus etc. Apostolicæ Sedis Legatus. (Confirmation of privileges.) Testibus hiis. Magistro Gerardo, Willelmo Archid. Glouc. Magistro Rob. de Inglesham, Magistro R. Norwic. Henrico Baiocense, R. Clerico Magistri Gerardi, Rogero Elemosinario, Galfrido Clerico, Willelmo de Stodham, et pluribus aliis.

Baldwinus Dei gratiâ Cantuariensis Archiepiscopus etc. Apostolicæ Sedis Legatus. (Confirmation of privileges and churches.) Testibus Magistro Henrico de Norhamton. Magistro Silvestro, Willelmo de Sodinton, Reginaldo de Oyli, Willelmo Pudume, Ricardo de Humframvile, Eustachio de Wilton, Galfrido Forti et aliis.

Folio 13.

Hubertus Dei gratiâ Cantuariensis Archiepiscopus etc. (Confirmation of privileges and churches.) Testibus Ranulfo Thesaurario Sarum, Magistro Simone de Scales, Magistro Simone de Siwell, Magistro Willelmo de Sumercotes, Magistro Reinero, Magistro Willelmo de Calna, Magistro Adamo, Johanne et Roberto Clericis.

Hubertus etc. (Charter of protection from the same. No date and no witnesses.)

Stephanus permissione divinâ Cantuariensis Archiepiscopus totius Angliæ Primas et Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis etc. (Confirmation of privileges.) dated apud Slyndon septimo idus Julii anno secundo relaxationis generalis interdicti Angliæ.

Folio 14.

This folio contains Bulls of Popes Alexander, Lucius, Urban, and Clement confirming the privileges of the Monks. The Bull of Lucius is addressed to the Abbot Richard.

Folio 15.

This folio contains three Bulls of Pope Celcstinus, addressed to the Abbot Nicholas, and dated, apud Lateran viii. Kal Aprilis Pontificatûs nostri anno tertio. (Confirmation of liberties, churches, and indulgences.)

Folio 16.

Contains three Bulls of Pope Honorius, of protection and privileges, dated the tenth year of his Pontificate. On the blank portion of the front, and on the back of this folio is written in a hand of the fourteenth century an account of an ecclesiastical suit between the Monks and the Rector of Thorp, respecting the tythes of the Hamlet of Hunsedon, co. Derby, heard before Magister S. de Shirele, delegated by W. the Bishop of Coventry and Lichfield. No date.

Footnotes

1 Branstone in Burton.
2 Wetmore in Burton.
3 Stretton in Burton.
4 Abbots Bromley.
5 Darlaston in Stone.
6 Leigh.
7 Okeover, Ilam, and Casterne.
8 Whiston in Penkridge.
9 Beddington (obsolete), now Pillatonhall.
10 The two Overs in Derbyshire, Mickleover and Littleoyer.
11 Appleby.
12 Another transcript of these tenures at fol. xiii. has [v. carucatæ] at Appleby.
13 Winshill.
14 Stupenhill.
15 Cauldwell.
16 Ticknall.
17 Austrey in Warwickshire.
18 Sic, but the writs which follow show the suit was commenced in the reign of Henry I. These are very interesting and curious specimens of the early writs of right.
19 Probably a mistake for Nigellum. This writ is clearly by Henry I.
20 Sic, but this must be the Abbot Geoffrey de Malaterra who was deposed A.D. 1094, according to the Chronicle. The original error of the monks in ascribing the writ of Henry I. to Henry II. runs through the whole account.
21 This seems to establish the identity of Nicholas the Sheriff of Staffordshire temp. Henry I. He was Nicholas de Beauchamp.
22 The siege of Mountsorrel took place A.D. 1217.
23 This story of the loss of the manor of Cotes has been written on the blank pages of the original Chartulary in a hand of the fourteenth century; and this break in it shows the Chartulary was bound together in the fourteenth century in the same way it is bound now, for the continuation of the suit is found four folios further on at the place marked with a +. See page 14.
24 A copy of this Charter previously given say Waldevivus.
25 Most of the tenants of the Abbey lands appear to have been of English birth, and to have transmitted their lands to their descendants. The Abbots had enfeoffed Ulviet at Leigh, Orme at Derlaston, another Orme at Okeover, Alfred at Pilatenhale, and Navven at Whiston.
26 The previous copy has "apud Winton."
27 This account of the descendants of Ormus de Derlaveston is written in a handwriting of the fourteenth century, and is full of inaccuracies so far as relates to the immediate descendants of Orme. It is plain from other parts of this Chartulary and from the Plea Rolls already printed, that Orme de Derlaston married a daughter of Nicholas de Beauchamp, the Sheriff of Staffordshire, and left two sons, Ralph and Robert. Ralph left an only daughter Emma, married to Adam de Audley. Robert left an only daughter Alina, married to Engenulph de Gresley, younger son of William fitz Nigel, or William de Gresley. Chetwynd names in addition three other sons of Orme on the authority of deeds then in the possession of Richard Biddulph, Esq. These sons were named Edward, Thomas, and Aldred or Alured, and according to Chetwynd the Biddulphs descend from Edward, whose son Roger assumed the name of Biddulph.
Orme de Derlaston I believe to have been the builder of St. Chad's Church, Stafford, on a stone of which in cotemporary characters is carved: Orm vocatur qui me condidit.
28 This took place A.D. 1217. The castle was defended against the Royalists by a famous heroine, Nichola de Camville.