The Burton cartulary
Folios 19-30

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Major-General Hon. G. Wrottesley (editor)

Year published

1884

Pages

34-47

Citation Show another format:

'The Burton cartulary: Folios 19-30', Staffordshire Historical Collections, vol. 5 part 1 (1884), pp. 34-47. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=52360 Date accessed: 21 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Folio 19.

De Pothlac.

Hæc est conventio quæ facta est inter Gaufridum Abbatem etc. et Gaufridum de Pothlac etc. Concessit ei Abbas ipsi Gaufrido et heredi ejus in fedtirmam terram de Pothlac cum molendino etc. et hoc est servitium etc. debet dare decimam suam atque hominum suorum recte et fideliter et debet reddere Ecclesiae xl. s. quoque anno etc. et quingentas anguillas grossas et bonas de Trentâ ad Festivitatem Sancti Andreæ Apostolici etc. Hujus conventionis etc. sunt testes Suegnus Prior, Edricus Monachus etc.

Carta de Dadeslega. (fn. 1)

Hæc est conventio etc. inter Gaufridum Abbatem Burtoniæ et Eddam uxorem Nicholai etc. Concessit ei Abbas ipsi Eddæ et heredi ejus in feud am et hereditatem illam terram quæ vocatur Dadeslega et ad Legam pertinet. Idest xx. bovatas de Warlandâ et duas culturas de Inlandâ et quandam partem luci cum omnibus consuetudinibus ejusdem terræ pro xx. s. quoque anno et pro hommagia eorum. Divisæ vero hujus terræ quam Edda recepit ab Abbate et a monachis sunt ab aquâ quæ vocatur Blida sicut dividitur terra Feldæ et terra Dadesleiæ, recte ad Bilestanes Legam et sicut eadem Bilestanes Lega tendit inter duos lucos usque ad porteswei et per eandem viam deorsum usque ad parvum rivulum et per parvum rivulum usque quo cadit in Blidam etc.

Carta de Lega.

Hæc est conventio etc. inter Gaufridum Abbatem Burtoniæ et Andream hominem suum ligium etc. Concessit ei Abbas ipsi Andreæ et heredi suo infedfirmam illam partem Leguæ quam prius tenuerat Ebrardus Clericus et post ipsum Aisulfus Presbiter cum hominibus et cum pecuniâ quam illi acceperant. Et hoc fecit ei propter brevia Regis et preceptum ejus et per considerationem et consilium Domini Roberti de Ferrariis, in commutationem Feldæ, quam prius tenuerat idem Andreas, quam scilicet Feldam reddidit in manu Abbatis etc. Dadesleia quoque quam tenet Eda uxor Nicholai et omnia quæ ad illam pertinet sunt divisa et separata omnino a conventione istâ. Hoc est autem servitium quod debet facere idem Andreas Abbati etc. Juravit eis fidelitatem plenariam sicut ligius homo eorum et debet servire eis servitio proprii corporis et ire in servitium eorum sicut liber homo ubi visserit Abbas vel secum vel sine se et debet honorifice hospitari Abbatem cum ad illas partes venerit et debet ei competenter donare de suo sicut domino suo cum Abbas opus habuerit et quando necessitas exiget debet prestare quadrigas suas et hominem (sic) suorum sicut ceteri homines de Abbatia ad afferendam de luco materiem in fabricam Monasteri etc. preter hæc debet reddere Ecclesiæ sexaginta solidos quoque anno. Cum vero obierit, debet dare Ecclesiæ etc. totam partem suam de pecuniâ suâ in omnibus rebus cum suo corpore sepeliendo honoritice ibi. Hujus conventionis etc. Suegnus Prior, Edricus Monachus etc.

De Felda.

Anno ab Incarnatione Domini mcxvi. facta est hæc conventio in Capitulo Burtoniæ coram Abbate Gaufrido et Monachis. Data est Felda in feufirmam ipsis assentientibus Andreæ sicut earn tenuit Ernewius ligius homo eorum idest pro xx. s. quoque anno et pro servitio corporis sui. Debet etiam dare Ecclesiæ et monachis rectam decimam pro animâ suâ sive in frugibus sive in pecoribus, sive in caseis, seu in quibuslibet ceteris rebus, et ipsi monachi eum cum obierit cum parte suarum rerum recipere et honorifice sepelire. Testes sunt etc. Willielmus de Tatenhulle etc.

De Lega.

Ego Gaufridus Abbas etc. concedimus huic Roberto filio Uvieti honiini nostro ligio manerium de Leiâ cum omnibus appendiciis suis præter Feldam, concedimus inquam ei hanc terram in feufirmam pro iiii.or libris quoque anno. Ipse autem Robertus debet servire nobis sicut dominis suis competenti servitio, ita tamen ut sit quietus a quadrigando materiem Ecclesiæ sicut prius Lega facere solebat. Terra vero Dadesleiæ tenebit Eda de eo quamdiu ipsa vixerit, ita honorifice sicut eam tenebat de nobis. Primus terminus firmæ est ad festivitatem Sancti Johannis, secundus ad festum Sancti Martini. Hujus conventionis etc. Edwinus Prior, Durandus Monachus, Willielmus de Copelanda etc.

Carta de Pilatehala et de Bedintona.

Hæc est conventio etc. inter Gaufridum Abbatem Burtoniæ et Edwinum de Pilatehala etc. concessit ei Abbas idest ipsi Edwin o Bedintonam et Pilatehalam quas terras tenuerat pater suus ad firmam de Ecclesiâ, idest dimidiam hidam in quâ sunt xvi. bovatæ, in Bedintona videlicet viii. b. de Inlandâ, et in Pilatehala viii. b. de Warlandâ, concessit ei hanc terram ad firmam tenere totâ vitâ suâ pro xx. s. quoque anno et accepit ab eo hommagium suum legium contra omnes homines in salvam fidelitatem Regis Henrici. (fn. 2) Ipse autem Edwinus debet honorifice hospitari Abbatem et optime procurare de suo quotienscunque Abbas porrexerit in partes illas et voluerit illuc divertere, et cum opus habuerit et rogaverit auxilium de terrâ, suâ et de ceteris hominibus suis, ipse quoque Edwinus debet eum juvare de suo condecenter sicut dominum suum. Hujus conventionis Suegnus Prior.

Folio 20.

Ego Gaufridus etc. concedimus huic Willielmo terram de Pilatehalâ in fedfirmam pro x. s. et per servitium corporis sui, et ipse Willielmus debet invenire galgam cum opus fuerit ad faciendas medas et debet hospitari Abbatem vel monachos cum illic porrexerint pro necessitate Ecclesiæ et ipse debet esse fidelis Ecclesiæ et monachis sicut ligius homo Abbatis. Hujus rei testes sunt Jordanus Prior et Briennius Subprior etc.

De Derlavestona.

Hæc est conventio quæ facta est inter Gaufridum Abbatem Burtoniæ et Ormum de Derlavestona etc. Concessit ei Abbas idest ipso Ormo, et filio ejus Roberto nomine, nato de filiâ Nicholai Vicecomitis et accepit hominagia utriusque. Concessit inquam eis Derelavestonam pro lx. s. quoque anno ita firme ut nunquam eam perdant neque pro Willielmo filio Nigelli, (fn. 3) neque pro francigena, neque pro Anglico, neque pro presentibus, neque pro futuris monachis vel aliis hominibus. Ipse autem Ormus vel idem filius ejus debunt hospitari Abbatem quando voluerit et debent eum juvare de suo sicut dominum suum cum opiis habuerit et debent ei invenire vel se ipsurn vel homines suos ad conducendum ipsum Abbatem vel homines ejus si necesse fuerit. Cum vero mortui fuerint deferentur eorum corpora sepelienda apud Burtonam et multum honorifice recipientur a monachis. Debet (sic) autem cum eis afferri et tota pars eorum pecuniæ quantacunque habuerint, et in omnibus rebus et in omnibus locis. Similiter et de uxore Ormi (fn. 4) fiet quando morietur corpus ejus recipietur cum totâ parte suâ et cum magno honore sepelietur apud Burtoniam. Hujus concessionis etc.

De Derlavestona.

Hæc est conventio facta inter Gaufridum Abbatem Burtoniæ et Robertum de Derelavestona etc. Concessit ei Abbas idest ipsi Roberto et heredi ejus et accepit hommagium ipsius. Concessit inquam ei Derlavestonam in fedfirmam pro xxx. s. quoque anno et per servitia et bonitates quas faciebat pater ejus, videlicet debet hospitari honorifice Abbatem cum venerit in partes illas conducere et reducere salvo conductu monachos et clientes eorum quando ibunt sive ad Cestriam sive ad "Wich pro aliquo mercato, dare de suo competenti Abbati quando requisierit cum Abbaa. Debet etiam servire Ecclesiæ fideliter et def endere terrain monachorum a malef actoribus secundum posse suum. Cum vero mortuus fuerit, deferetur ejus corpus sepeliendum apud Burtonam etc. Hujus conventionis testes sunt Suegnus Prior, Edwinus Prior.

Derlavestona.

Hæc est conventio quæ facta est inter Gaufridum Abbatem Burthoniæ et Radulfum de Derlavestona; facta est autem in capitulo coram fratribus concedentibus ipsis monachis. Concessit ei Abbas, idest ipsi Radulfo et cetera per eadem verba sicut in proximâ precedenti cartâ. (fn. 5) Hujus concessionis etc. Testes sunt Edwinus Prior, Jordannus Subprior.

Maledictio Abbatis.

Hoc autem notum sit tarn presentibus quam futuris quod Abbas Gaufridus qui prefatam fecit cum Ormo conventionem, maledixit illis tam Abbatibus ejusdem Ecclesiæ quam monachis qui eidem Ormo vel filio ejus Roberto in vitâ suâ eandem frangerent conventionem.

Transcripta Cartarum Militum et Libere Tenentium et confirmationes Terrarum tempore Roberti Abbatis Burtoniæ. (fn. 6)

De Acoure.

Ego Robertus Abbas Burtoniæ et Monachi mecum concedimus et confirmavimus Radulfo filio Ormi in feufirmam Acouram eodem servitio quo pater ipsius de Ecclesiâ nostrâ tenuit etc. (Printed in the "Monasticon.")

De Stratona.

Ego Robertus Abbas etc. concedimus huic Radulfo filio Ormi illam terram in Stratona, scilicet vi. b. in feufirmam pro vi. s. quoque anno et per consuetudines pertinentes ad tantumdem terræ in eâdem villâ, concedimus inquam ei et heredi (sic) ipsius in feudum et hereditatem illam terram in Stratona quam tenuit pater ejus Ormus etc. sicut eam tenuit et eodem servitio et eisdem consuetudinibus, et sicut testatur cyrographum ipsius Ormi etc. Hujus concessionis etc. Jordanus Prior, Briennius Subprior.

De Stratton.

Hæc est conventio inter Robertum Abbatum et Reginaldum de Streton, etc. concessit ei Abbas in feufirmam idest ipsi Reginaldo et heredi ejus, terram quæ fuit Gamel de Stretona quam tenuit et quam reliquid (sic) in manu Abbatis, idest v. bovatas de Warlandâ et ix. acras de Inlandâ solutas et quietas etc. et ipse Gamel pro redemptione suo et suorum exivit et recessit ab Abbate et a terrâ Abbatiæ solutus et quietus ut iret quocunque vellet, et cum istis v. bovatis etc. concessit ei Abbas idest ipsi Reginaldo alias iiii. b. de Warlandâ et ii. b. de Inlandâ etc. Ipse autem Reginaldus fecit homagium Abbati ligium et juravit fidelitatem Ecclesiæ et debet reddere pro hâc terrâ viii. s. quoque anno etc. Concessit ei inquam terram illam solutam et quietam in quâ sedent ii. homines Hugo videlicet et Edricus quorum servitium donavit ei et omnes tenuras quas pater ejus Willielmus tenuit in Stratonâ, Preterea concesserunt ei Abbas et monachi molendinum de Straton cum omnibus pertinentiis suis et ii. culturas terræ una de vi. landis et aliam de vii. de Inlanda unum bordarium Ailwinum nomine cum iii. acris terræ et mansurâ suâ in feudfirmam pro xx. s. quoque anno etc. Hujus conventionis etc. Willielmus de Gresele.

De Terrâ Guberti de Horninglawe.

Ego Robertus Dei gratiâ Abbas Burtoniæ etc. dedimus etc. huic Gutberto et heredibus suis pro suo servitio iiii. bovatas terræ in Horninglawe quarum duas tenuit Ricardus Unredus et alias duas Leysingus una cum duabus acris prati in Parva Sideham juxta Hogam positis, hereditario jure tenendas etc. pro iiii. s. et vi. d. singulis annis redendis etc. Hujus rei testes sunt Willielmus Prior et Conventus etc. Hanc donationem confirmavit prefato Guberto primum Bernardus Abbas et totus Conventus.

Folio 21.

De Lega.

Ego Robertus Abbas Burtoniæ concedo et confirmo donationem quam Gaufridus predecessor meus etc. concesserunt huic Roberto filio Uvieti ligio homini nostro. Concedo inquam ei manerium de Lega cum omnibus appendiciis suis preter Feldam in feufirmam pro iiii. libris quoque anno sibi et heredibus suis de nobis tenendum. Hujus etc. Jordanus Prior etc.

De Dervalestonâ.

Hæc est conventio etc. inter Robertum Abbatem Burtoniæ et Radulfum de Derlavestona etc. concessit ei Abbas idest ipsi Radulfo et heredi ejus, et accepit hommagium ipsius, concessit inquam ei Derlavestona in fedfirmam pro xxx. s. quoque anno et per servitia et bonitates quos faciebat pater ejus etc. Hujus concessionis etc. Jordanus Prior, Briennius Subprior.

De Pilatehalâ.

Ego Robertus Abbas etc. concedimus huic Willielmo terram de Pilatehala in fedfirmâ pro x. s. et per servitium corporis sui et ipse W. debet invenire galgam cum opus fuerit ad faciendas rnedas et debet hospitari Abbatem vel monachos cum illuc porrexerint pro necessitate Ecclesiæ et ipse debet esse fidelis Ecclesiæ et monachis sicut ligius homo Abbatis. Hujus rei testes sunt Jordanus Prior, Briennius Subprior etc.

De Henovere.

Ego Robertus Abbas Burtoniæ concedo etc. donationem quam predecessor meus Gaufridus bonæ memoriæ etc. concesserunt Roberto filio Wachelini (fn. 7) in feudum et hereditatem illam terram in Oura quam de eis ipse tenuit etc. et pro eâdem terrâ debet reddere Ecclesiæ v. s. quoque anno etc. Hujus concessionis etc. Jordanus Prior etc.

De Oufra.

Ego Robertus Abbas Burtonise etc. concedimus Ricardo filio Grentonis in Oura illam terram quæ fuit Ordrici quam prius illam tenuit Willielmus heres ejus quam etiam idem Willielmus dereliquit in manibus meis multis audientibus et cernentibus, illam inquam ab eodem Willielmo heredibus ejus refutatam concedimus Ricardo filio Grentonis et heredi ejus in feudum et hereditatem sicut Ordricus ipsam melius tenuit et eodem servitio. Debet reddere Ecclessiæ viii. s. quoque anno etc. Hujus concessionis etc. Jordanus Prior, Briennius Subprior etc.

Transcripta et Confirmationes factæ tempore Bernardi Abbatis. (fn. 8)

Sciant presentes et futuri quod ego Bernardus Abbas et totus Conventus Burtoniæ concedimus etc. Reginaldo de Sancto Albano et heredi (sic) suo in feufirmam terram quæ fuit Gamel de Stretona etc. pro viii. s. reddendo quoque anno, preter hoc concedimus ei in Burtona terram quæ fuit Hugonis et Edrici. Hujus rei testes sunt etc. Jordanus Prior, Radulfus Subprior etc.

De Stratona.

Hæc est conventio quse facta est inter Bernardum Abbatem et Reinaldum de Sto. Albano etc. concessit ei Abbas in fedfirmam, idest ipsi Reinaldo et heredi ejus terram quæ fuit Gamel de Stretona quam tenuit et quam reliquit in manu Gaufridi Abbatis idest v. b. de Warlandâ et ix. acras de Inlandâ etc. Hujus conventionis etc. Testes sunt Jordanus Prior, Radulfus Subprior.

De Stratona.

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Bernardus Abbas Burtoniæ etc. concessimus etc. Reginaldo de Sto. Albano et heredibus suis terram et tenuram quam habet in Stratona etc. hereditario jure tenendam pro libero servitio sui corporis et decem solidis singulis annis libere et quiete sicut Willielmus pater ejus tenuit tempore Henrici Regis qui eam habuit et tenuit de donatione Gaufridi Abbatis etc. Hiis testibus, Sewallo filio Fulcheri, Henrico fratre ejus etc.

Folio 22.

De Stratona.

Sciant etc. quod ego Bernardus Abbas etc. concessimus Reginaldo de Sto. Albano Monachatum quando inde voluntatem habuerit et ei licuerit et interim unum corredium, panem videlicet et potum cum generalibus sicut unus de monachis habuerit, pro servitio sui corporis prope sive longe cum a nobis ad hoc vocatus fuerit et pro eo quod reddidit nobis totam donationem quam de Abbate Roberto habuit etc. Cum vero contigerit Reginaldum longinus ire pro servitio Ecclesiæ dabimus ei expensas quæ ei et armigero suo et equis sufficiant set interim aliud corredium donec redeat non habebit etc. Licebit quoque ei si in peregrationem vel in aliud negotium longinus porrexerit corredium suum cui voluerit concedere quamdiu in laico habitu fuerit. Licebit etiam ei alibi religionis habitum assumere sine reclamatione nostrâ si vero nobiscum jugo religionis se subdere voluerit cum tertiâ parte bonorum suorum ad nos veniet quan lo ei placuerit. Hæc conventio facta est anno ab Incarnatione Domini m.c.lxvi. (A.D. 1166). Hiis testibus Sewallo filio Fulcheri etc.

Hæc est conventio inter Bernardum Abbatem et Ricardum de Straton etc. concedimus huic Ricardo terram quæ fuit Edwardi in Straton videlicet vi. b. terræ in feudum et hereditatem etc. Hujus etc. sunt testes Jordanus Prior etc.

De Horniglawe.

Sciant etc. ego Bernardus Abbas etc. concedimus Siwardo de Horninglawe terram quam tenet et quam tenuerunt antecessores ejus pro iiii. s. et dimidio etc. Hujus etc. Jordanus Prior etc.

Sciant etc. ego Bernardus Abbas etc. concedimus Roberto Presbitero de Stapehulla ij. bovatas terræ quas pater ejus tenuit in eadem villâ de Stapenhulle etc. Hujus etc. testes sunt Jordanus Prior, Radulfus Subprior etc.

De Stapehullâ.

Notum sit tam presentibus etc. quod ego Bernardus Abbas etc. concedimus etc. huic Ailwino capellano nostro iiii. b. terræ quas pater ejus tenuit et i. croftam et i. acram terræ juxta domum suam in Stapenhulla etc.

De Bersicote.

Sciant etc. quod ego Bernardus Abbas etc. concessimus huic Johanni et heredibus suis terram suam in Bersicote in feudum et hereditatem cum pertinentiis suis videlicet ij. bovatas de Wineshulla et i. bov. in Stapehulla etc. tenendas etc. pro x. s. singulis annis reddendis etc.

De Bersicote.

Ego Bernardus dictus Abbas etc. concessimus etc. huic Ricardo de Bersicote et heredibus suis terram patris sui Johannis quam tenuit die quâ fuit vivus et mortuus etc. pro x. s. singulis annis reddendis etc. Hiis testibus Willielmo Priore, Audœno Subpriore etc.

Ego Bernardus Dei gratiâ dictus Abbas etc. dedimus etc. huic Willielmo de la Warde et heredibus suis in feudo et hereditate vi. d. redditus quos Radulfus filius Ernulfi reddidit nobis scilicet de Hangelandes pro dimidiâ librâ cimini per annum vel pro iii. obolis etc.

Folio 23.

Ego Bernardus dictus Abbas etc. concessimus etc. Alfredo de Cumbray et heredibus suis jus suum Wilenton videlicet, et advocationem Ecclesiæ cum pertinentiis suis et molendinum et insulas, tenendas in feudo et hereditate etc. pro xl. s. etc. et pro uno salmone ad refectionem monachorum in quadragesimâ etc.

De Potlach.

Hæc est conventio quæ tempore Bernardi Abbatis facta est inter Monachos Burtoniæ et Humfridum de Thocha in presentiâ Willielmi filii Radulfi Vicecomitis Nothighamsira et in presentiâ aliorum plurimum nostrorum honorabilium etc. Humfridus tenebat et adhuc tenet de Abbate et Ecclesiâ in feuduin quandam villulam nomine Pothlac pro xvi. s. singulis annis reddendis, excepto molendino, quorum niedietatem octo videlicet solidos injuste suâ propriâ voluntate suâ propriâ auctoritate sine assensu Abbatis et monachorum, sine consideratione curiæ sine judicio xiii. annis et amplius detinuatur. Hos viii. s. de singulis transactis annis Abbas et Monachi ab ipso exigebatur et propter hoc ad placitum cogebatur precepto Regis et justiciæ ejus. Tandem Humfridus Deo volente cognovit debitum, dicens se propter hoc detinuisse quod deerat ei quædam pars prefatæ villæ, insula videlicet quæ violentiâ ablatâ et alienatâ, a se et ab Ecclesiâ per ministros et homines Comitis Cestriæ de Rependon fuerat ab initio Regni Regis Henrici secundi nepotis scilicet Regis Henrici senioris. Hæc contentio demum consilio proborum virorum et utriusque partis amicorum tali fine terminata est. Abbas totum debitum de transacto tempore remisit eo tenore quod Humfridus amodo reddet plenam firmam xvi. s. videlicet etc. Si Abbas etc. recuperare poterunt insulam quæ ad prefatam villulam adjacet et pertinet, habebit earn Humfridus etc.

De Terrâ in Derbi.

Ego B. dictus Abbas etc. confirmavimus Hugoni de Derbi ipsi et heredibus suis unam partem terræ quæ pertinet ad molendinum nostrum in predictâ villâ hereditario jure tenendam etc.

De Henovera.

Ego B. Abbas etc. concedo et confirmo donationem quam predecessor meus Robertus Abbas etc. concesserunt Roberto filio Roberti filii Walchelini in feudum et hereditatem illam terram in Oura scilicet Henoveram quam de eis ipse tenuit et ipse Robertus fecit nobis et Ecclesiæ homagium etc. et pro eâdem terrâ debet reddere Ecclesiæ dimidiam marcham argenti quoque anno etc.

Ego B. Abbas etc. concessimus huic Roberto fratri Briennii xxx. acras terræ in Assehurst ad perticam xx. pedum et dimidii tenendas hereditario jure etc. eo tenore ut singulis aunis inde reddat v. s. Concessimus etiam ei has libertates ut si aliquando a nobis recedere voluerit, dabit nobis xii. d. et salvo jure Ecclesiæ liber recedat quo sibi placuerit, filias quas amodo habuerit cum maritare eas voluerit dabit xx. d. et maritabit etc.

De Lega.

Ego Bernardus Abbas etc. concedimus Roberto filio Uvieti sicut homini nostro ligio manerium de Lega cum omnibus appendiciis suis. Concedimus inquam ipsi Roberto et heredibus suis hanc terram in feufirmam pro iiij. libris singulis annis etc. Hujus concessionis testes sunt in primis Jordanus Prior Radulfus, Subprior Gloucestriæ etc.

De Derelavestona.

Ego Bernardus Abbas etc. concessimus huic Roberto de Greselega ipsi et heredibus suis terram de Derlavestonâ, tenendam in feudum et hereditatem singulis annis pro v. s. et servitium Radulfi de Caldewalla pro. v. s. annuatim reddendis et pro libero servitio sui corporis etc. et pro hiis predictis terris prefatus Robertus et heredes sui debent hommagium et fidelitatem Abbatibus et Ecclesiæ etc.

De Pilatehale.

Ego Bernardus dictus Abbas etc. concedimus huic Alfredo terram de Pilatehala in feudum et hereditatem tenendam libere et quiete pro xvi. s. reddendis singulis annis et pro servitio sui corporis etc. Testes Willielmus Decanus Tatenhulla etc.

Incipiunt Transcripta Cartarum Militum et Libere Tenentium tempore Rogeri Abbatis Burtoniæ primi. (fn. 9)

De Acovere.

Sciant etc. quod ego Rogerus Abbas etc. confirmavimus Hugoni filio Radulfi de Acoure sibi et heredibus suis terram et tenuram suam quam habet in Acoure in feudo et hereditate de nobis tenendam ita libere et quiete sicut Radulfus ejus pater tenuit, reddendo nobis annuatim duas marcas argenti ad festum Sancti Martini. Testibus etc.

Folio 24.

De Advocatione Capellæ de Blora.

Utriversis etc. R. Dei gratiâ Abbas etc. Noverit universitas vestra controversiam motam inter nos et inter Radulfum filium Roberti super Ecclesiâ de Blora tali fine esse terminatam in curiâ Domini Regis Henrici secundi coram Ranulfo de Glanvilla tunc Justiciario etc. Quod Ecclesia de Blora remanet omnino quieta tarn a nobis et Ecclesiâ Burtoniensi quam ab Ecclesiâ nostrâ de Ylum et predictus R. filius R. habet omne jus patronatûs in predictâ Ecclesiâ de Blora sicut in liberam Ecclesiam etc. Ita tamem quod cum ad presentationem ipsius R. vel heredum suorum persona in predictâ Ecclesiâ de Blora per manum Episcopi institutus fuerit, predictus R. vel heredes sui eandem adducent personam ante Abbatem et Conventum Burtoniæ et eis fidem faciet de unâ marcâ. argenti annuatim reddendâ Ecclesiæ et Abbati Burtoniæ etc.

De Pothlac et Ansedelega.

Ego Rogerus Abbas etc. confirmavimus Henrico de Tocha et heredibus suis Potlach sine molendino tenendam de nobis jure hereditario, reddendo inde singulis annis sexdecim solidos etc. Preterea concedimus eidem Henrico et heredibus suis Ansedelega pro sex solidos et vi. d. annuatim reddendis etc.

De Wulfrichestona.

R. Dei gratiâ Abbas etc. concessisse Osmundo et heredibus suis in perpetuam hereditatem totam terram nostram de Wulfrichestona et de Stretonâ et homines cum omnibus pertinentiis suis etc. Conditione tali quod idem Osrnundus quo advixit et heredes sui post ejus discessum annuatim Abbati et Conventui etc. persolvent xi. s. etc.

Rogerus dictus Abbas etc. salutem. Generalitati vestræ notum facimus quod ego Rogerus Abbas etc. confirmavi decimam illius terræ quam Robertus Grim tenet ad Lintonam de territorio Caldewelle et de feudo Burtoniæ in perpetuam elemosinam Ecclesiæ de Greseleiâ reddituræ quoque anno Ecclesiæ de Burtona pensionem duos scilicet solidos etc.

De Lega et Advocatione Ecclesiæ.

Rogerus Dei gratiâ dictus Abbas etc. recepi homagia Roberti filii Uvieti et Henrici ejus filii de manerio de Leia cum omnibus appendiciis suis preter Feldam in feufirmam pro iiii. libris. etc. (fn. 10)

Folio 25.

Ricardus Dei gratiâ Conventrensis Episcopus etc. Noverit etc. quod hæc conventio facta et subscripta est inter Rogerum Abbatem Burtoniæ etc. et Robertum filium Uviet et heredes suos scilicet quod prefatus Abbas cepit homagia predicti Roberti filii Uvieti et Henrici ejus filii de manerio de Leia etc. (as before). Ut ergo conventio hæc coram multis viris discretis et honestis facta est et nobis demonstrata in posterum rata et inconcussa permaneat, eam tam presentis scripti nostri autoritate quam sigilli nostri munimine corroboravimus etc. Hiis testibus Ricardo Decano Lichfeldiæ, Willelmo Decano de Tatenhall, Augustino Capellano Philippo Canonico Lichfeldiæ, Waltero de Tileberia, Poum Camerario, Magistro Petro et aliis.

De Rideware Lege.

Rogerus Dei gratiâ Abbas etc. Noverit universitas vestra calumpniam de Ridewarelege inter nos et Hugonem de Rideware diu habitam tali fine fore terminatam, videlicet quod predictus Hugo et Rogerus ejus filius pro bono pacis et fraternitate Ecclesiæ nostræ habendâ et ut in omnibus beneficiis memoriter teneantur homines nostri deveniunt. Reddendo nobis annuatim unam libram piperis ad festum Sancti Johannis Baptistæ in estate et ad placita nostra cum requisiti fuerint venient etc.

Transcripta Cartarum et Confirmationes Militum et Libere Tenentium tempore Ricardi Abbatis primi. (fn. 11)

Ego Ricardus Dei gratiâ dictus Abbas Burtoniæ etc. concedimus etc. huic Radulfo Clerico nostro de Stapehulla ii. bovatas terræ quas pater ejus tenuit in eâdem. villâ etc. Hujus concessionis etc. testes sunt Willielmus Prior etc.

De Stapehulla.

Ego Ricardus Abbas etc. concedimus etc. huic Roberto de Luci et heredibus suis unam bovatam terræ in Stapehulla pro servitio suo scilicet v. acras et dimidiam in Bradepeltrehull et v. acras ante hostium molendini etc. reddendo etc. tres solidos etc.

De Potlac et Ansedelega.

Ego Ricardus Abbas etc. concedimus etc. Henrico de Thoca et heredibus suis Pothlac sine molendino tenendum de nobis jure hereditario, reddendo inde singulis annis xvi. s. etc. Preterea concedimus eidem Henrico et heredibus suis Ansedelegam pro vi. s. et vi. d. annuatim reddendis etc. Preterea concedimus etc. memorato Henrico de Toch et heredibus suis partem illam de Mungai (fn. 12) quæ est inter Staniwei et parchum Comitis et sic per eandem Staniwey usque in primam canam quæ ducit usque in moram et sic usque in Pilebroch tenendam jure hereditario etc. reddendo annuatim ii. s. etc. Hiis testibus Johanne de Jerpunvile etc.

Folio 26.

De Pilatehala.

Ego Ricardus Abbas etc. concedimus etc. huic Henrico de Broch terram de Pilatehala in feudum et hereditatem tenendam de Ecclesiâ de Burtona tam libere et tam quiete quam tenuerunt predecessores ejus nominatim Æluredus de Huntedon vel frater ejus Brun. Reddendo videlicet singulis annis xvi. s. etc.

Incipiunt Transcripta Cartaram tempore Nicholai Abbatis primi. (fn. 13)

De Stapehulla.

Ego Nicholaus Abbas etc. concedimus etc. Ricardo de Stapenhulla et heredibus suis terram quam Bertramus filius Nicholai Bule et fratres sui et heredes eorum nobis in perpetuam elemosinam dederunt, scilicet quintam partem terræ quæ est de feodo Comitis de Ferrariis quam mater predicti Bertrami jure hereditario tenuit, concedimus si quidem ei hanc terram jure hereditario de nobis tenendam pro duobus solidis et quatuor denariis annuatim reddendis etc.

De Advocatione Ecclesiæ de Stapenhulla.

Sciant etc. quod ego Bertramus de Verdun concedo etc. Ecclesiæ de Burtoniâ, etc. terram meam de Stapenhulla et quiequid juris habeo in eâdem villâ etc. et remitimus eis ego et heredes mei querimoniam quam habebamus adversus eos de advocatione Ecclesiæ predictæ villæ. Quare volo quod predicti monachi habeant etc. omnia supradicta etc. libera ab omni servitio et consuetudine ad me vel heredes meos pertinente, præter forinsecum servitium quod per manum meam facient etc. Dederunt autem mihi et heredibus meis predicti Abbas et monachi pro homagio et servitio meo et heredum meorum servitium Gaufridi de Sancto Mauro et heredum suorum de terrâ suâ de Felda scilicet xx. s. ad duos teminos annuatim reddendos etc. Pro commutatione vero supradictarum terrarum dederunt mihi predicti Abbas et monachi xxij. marcas argento. Hiis testibus Gileberto Pipardo (fn. 14) etc.

De Felda.

Ego Nicholaus Abbas etc. concedimus Bertramo de Verdun et heredibus suis pro servitio et homagio suo terram nostram de Felde cum omnibus pertinentiis suis et servitium et homagium Gaufridi de Sancto Mauro et heredum suorum. Reddendo inde annuatim i. libram incensi in die Sanctæ Moduennæ pro omni servitio ad nos pertinente salvo tenemento Gaufridi de Sto. Mauro qui nunc tenet terram illam et heredum suorum etc. Idem autem Berterannus dedit nobis terram suam de Stapehulla etc. Dedimus autem eidem Berteranno pro hac commutatione terrarum xxii. marcas argenti. Hiis testibus G. Pipard etc.

Carta Vincentii de Stapehulla.

Ego Nicholaus Abbas etc. confirmavimus Vincencio filio Ailwini presbiteri et heredibus suis iiii. bovatas terræ in Stapenhulla etc. tenendas de nobis in feudo et hereditate libere et quiete pro vi. s. vi. d. nobis annuatim reddendis pro omni servitio etc. sicut pater et avus ejusdem Vincentii tenuerunt etc.

De Withmere.

Ego Nicholaus Abbas etc. concedimus etc. Nicholao filio Henrici de Gresle et heredibus suis iiii. bovatas terræ in Withmere sicut pater suus tenuit de nobis jure hereditario etc. pro libero servitio trium solidorum et unius salmonis vel xii. d. etc.

De Wilenton.

Ego Nicholaus Abbas etc. concedimus etc. Symoni de Tuschet et heredibus suis jus suum quod Johannes de Cumbray dedit ei et heredibus suis sicut carta ejusdem Johannis testatur et carta Bernardi Abbatis quam idem Abbas fecit Aluredo de Cumbray scilicet Wilinton cum pertinentiis suis et advocationem Ecclesiæ et molendinum et insulas præter medietatem illarum insularum quam Nicholaus de Wilintona remisit Comitissæ de Cestrâ in curiâ Domini Regis etc. pro quadraginta solidis etc. et pro uno salmone ad refectionem monachorum in quadragesimâ etc.

Folio 27.

W. permissione Divinâ Abbas Burtoniæ etc. confirmasse Johanni filio Radulfi de Stapenhulla vii. bovatas terræ in Stapenhulla cum unâ croftâ quæ dicitur Lega et aliam croftam quæ dicitur Childescroft etc. Totam istam predictam terram concedimus prefato J. filio Radulfi et heredibus suis etc. Reddendo inde annuatim coquinario nostro xxii. s. etc.

Ego Willielmus de Aula donatione et concessione Domini Willelmi Abbatis etc. teneo mihi et heredibus meis ix. acras terræ in Finderne arabiles et duas in prato etc. et toftam in quâ domus mea est, cum virgulto versus vivarium, etc. reddendo eis annuatim iiii. s. pro omni servitio etc. pro hac vero concessione etc. resignavi eis iiii. bovatas terræ quas habui de villagio suo in Finderne etc.

Carta Regis Johannis de Libertatibus (already copied).

Willielmus Abbas etc. Noverit universitas vestra quod Dominus Rex concessit nobis facere unum burgum apud Burtonam et ommes libertates et liberas consuetudines ad burgum pertinentes nobia pro salute animæ suæ dedit et cartâ suâ confirmavit. Et ideo volumus ut omnes qui propter hanc regiam concessionem nobis factam de nobis burgagia accipiunt scilicet in vico illo qui jacet a magno ponte de Burton usque ad novum pontem versus Horninglawe ea habeant ipsi et heredes sui libere et quiete. Reddendo nobis annuatim pro quolibet burgagio xii. denarios pro omni servitio etc. Habebit quoque unumquodque burgagium xxiiii. percatas in longitudine et quatuor in latitudine. Qui vero minus in illo loco habuerit, secundum estimationem minus dabit. Concedimus etiam ut burgenses predicti loci habeant omnes libertates et liberas consuetudines quas eis concedere possumus, sicut liberi burgenses de aliquo vicino burgo. Et ut hæc nostra concessio etc. Hiis testibus, Jordano de Tok etc.

De Withmere.

Ego Willelmus Abbas etc. concedimus etc. Willelmo de Meleburne et heredibus suis duas bovatas terræ in Withmere cum pertinentiis suis, illas scilicet quas Ernaldus Cementarius tenuit etc. reddendo inde nobis annuatim viii. s. etc.

Carta R. Clerici de Finderne.

Ego Ricardus Clericus de Finderne donatione et concessione Domini Willelmi Abbatis etc. teneo duas bovatas terræ in Finderne quas pater meus tenuit in eâdem villâ et toftum unum quem idem tenuit in suo decessu tenendas eas ab eis in feudo et hereditate etc. reddendo annuatim pro omni servitio ad ipsos pertinente iiii. s. etc. Pro hac vero donatione et concessione ego Ricardus resignavi eis unam bovatam terrâ quam habui etc. Testis Magister Rogerus Senescallus etc.

Ego Bernardus Abbas etc. concedimus Johanni de Wilentona et heredibus suis tenuras suas videlicet vii. bovatas terræ in Wilentona pro servitio eundi ad Comitatum Notingham et ad Hundredum Derbeiæ et xii. bovatas in Finderne et vi. acras de dominio et ii. partes prati et iiii. bovatas in Magna Oufra, solutas et quietas ad omni servitio etc. pro xvi. s. reddendo singulis annis et molendinum de Potlach et molendinum de Finderne pro xxx. s. quoque anno et molturam de domo suâ solutam et quietam ad molendina de Wilentona et de Potlac et de Finderne etc. Testes Jordanus Prior et Radulfus Subprior etc.

Folio 28.

Confirmatio Tenementi Johannis de Wilintona.

Robertus Abbas etc. concedo et confirmo donationem quam predecessor meus Gaufridus Abbas etc. concesserunt huic Johanni et heredi (sic) ejus in feudum et hereditatem in Wilentona, idest vi. bovatas terræ etc. pro vi. s. quoque anno quas tenuit pater ejus ante eum etc., concedo ei similiter in feudum et hereditatem iiii. bovatas terræ in Finderne quas tenuit pater ejus ante eum et alias iiii. bovatas terræ in Finderne, idest viii. bovatas etc. pro viii. s. quoque anno etc. Testes sunt Jordanus Prior, Briennius Subprior etc.

De Terrâ Nicholai de Wilinton in Finderne.

Ego Rogerus Abbas etc. concedimus etc. Nicholao filio Johannis de Wilinton et heredibus suis donationem quam Bernardus Abbas etc. dedit Johanni patri predicti Nicholai, scilicet xii. bovatas terræ in Finderne et vi. acras de dominico et ij. partes prati et iiij. bovatas in Magna Oufra etc. pro xvi. s. reddendis singulis annis et molendinum de Pothlac et molendinun de Finderne pro xxx. s. quoque anno etc.

Ego Nicholaus de Wilentona pro hiis in quibus adversus Ecclesiam de Burtona maxime deliqui unam virgatam terræ quam adquisivi in Magna Oufra etc. reddo liberam et quietam in perpetuum de me et heredibus meis absque ullo retenemento. Agnes vero uxor mea et Hugo filius meus hanc donationem concesserunt etc. Abbas et Conventus Hugoni filio meo pro concessione hujus terræ xx. s. dederunt etc. Insuper receperunt me et uxorem meam et liberos meos in omnibus beneficiis Ecclesiæ de Burtona et absolverunt me et antecessores meos super omnibus hiis quæ adversus predictam Ecclesiam commisimus etc.

De Terrâ Hugonis de Acoure in Stratona.

Rogerus Abbas etc. concessisse etc. Hugoni filio Radulfi de Acoura et heredibus suis sex bovatas terræ in Stratona cum omnibus pertinentiis suis quas Aelicia soror sua tenuit in eâdem villâ de Streton tenendas et habendas de nobis etc. in feodo et hereditate etc. Reddendo inde nobis annuatim vi. s. etc.

De Terrâ Rogeri de Derbi in Rohay.

Magister Rogerus filius Rogeri de Derbi etc. relaxavi etc. Abbati et Conventui de Burtona to turn jus meum quod habui in Rohay et Mungoy etc.

Sciant etc. quod ego Nicholaus de Norton filius Henrici de Gresleya dedi etc. Rogero de Norton filio meo et heredibus suis quos habuerit de uxore suâ desponsatâ etc. totam terram meam de Wyhtmere videlicet duas virgatas terræ etc. quas dedi Radulpho [de] Roucestre in libero maritagio cum Ceciliâ filia meâ etc. Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui quatuor solidos et duos denarios etc. Et si contingat quod predictus Rogerus de Nortona heredem de uxore suâ desponsatâ non habuerit tota predicta terra etc. michi vel heredibus meis etc. Hiis testibus Galfrido de Gresley etc.

Folio 29.

Hic incipiunt Cartæ Sigillatæ.

Hæc est conventio quæ facta est inter Robertum Abbatem Burtoniæ et Willielmum de Heriz. Ipse Willielmus de Heriz reliquit et solutam clamavit de se et heredibus suis Ecclesiam de Ylum cum pertinentiis et Syrrevemulna secus Derbeiam cum prato adjacente etc. Abbas vero et monachi propter hæc pacta quæ confirmata sunt dederunt ipsi Willielmo de Heriz iiii. marcas argenti etc.

De Advocatione Capellæ de Schona. (fn. 15)

Universis etc. Hugo de Acoura salutem. Ad universitatis nostræ noticiam volo pervenire me nichil juris habere in advocatione Capellæ de Scona neque Capellæ de Acoura nec aliquem antecessorum meorum unquam habuisse quæ quia sunt et semper fuerunt Capellæ Ecclesiæ de Ylum. Ecclesia autem de Ylum Abbati et Conventui Burtonensi in proprios usus canonice appropriata est cum omnibus capellis suis et pertinentiis. Et si aliquando presumptiose dixerim me aliquid juris habere in advocatione Ecclesiæ de Ylum sive alicujus capellæ suæ etc. ego dicto juri advocatione et appellatione spontaneâ voluntate renuncio etc.

Quieta clamatio Roberti de Acoure de husbote et haybote in nemoribus de Soberhale et de Bromle et de duabus burgagiis in Burtona.

Omnibus etc. Robertus de Acoure filius Hugonis de Acoure salutem. Noverit etc. me quietas clamasse omnes demandas pro me et heredibus meis Domino Abbati de Burtona etc. quas ab eis exigebam per breve Domini Regis in Comitatu de Stafford scilicet husbote, haibote in nemoribus eorum de Sobenhale et Bromlega et quieta clamavi duo burgagia quæ ab eis exigebam in villâ de Burtonâ. Pro hac autem clamatione et pro xx. s. quos eis dedi in gersumam concesserunt etc. mihi et heredibus meis clausturam ad proprias sepes meas de Stretona et virgam ad Wadluram propriarum domorum mearum in predictâ, villâ de Stretona de subbosco nemoris sui de Sobenhale sine contaminatione quercus per visum forestarii extra liberas haias suas. Et ut habeam porcos meos de propriâ nutriturâ curiæ meæ de Stretonâ in bosco de Bromlegâ extra liberas haias suas quietos tempore pannagii, scilicet a festo Santi Michaelis usque ad festum Sancti Martinii. Et dederunt mihi et heredibus meis unum burgagium in novo vico de Burtona, scilicet inter burgagium coquinarii sui et Radulfi Kidenot. Reddendo eis annuatim vi. d. etc.

Sciant ego Ricardus de Stapehulla et Margareta uxormea et Willelmus heres meus donationem terræ quam Stephanus filius Rogeri et Matilda mater ejus Abbatiæ de Burtona fecerunt in Stapenhulla, ratam habemus et presenti scripto confirmavimus etc. scilicet anno primo coronationis Ricardi Regis Abbatiæ de Burtona concedimus etc.

Sciant ego Robertus de Sogenhulla (fn. 16) et Petronella uxor mea ratam habemus et sigillorum nostrorum appositione confirmavimus donationem Juhannis filii Walteri duarum bovatarum terræ de feodo nostroin Swarlincote quas caritatis intuitu contulit Ecclesiæ Sanctæ Mariæ et Sanctæ Moduennæ de Burtona etc.

Universis etc. Matheus de Sobehale salutem. Noveritis etc. petitione etc. assensu Matildis uxoris meæ reddidisse etc. Deo et Sanctæ Ecclesiæ Burthonensi etc. duas croftas etc. quas Ricardus miles tenuit in villâ de Sobenhale etc.

Universis etc. Walterus filius Radulfi de Sobenhale salutem. Noverit etc. me dedisse etc. unum messuagium cum pertinentiis in villâ de Sobenhale quod Radulfus Bole tenuit sub mesuagio Nicholai de Oxoniâ et unum parvum toftum quod jacet juxta mesuagium Herberti carucarii quod extenditur juxta Holebroch versus haiam Abbatis etc.

Escambium Terræ in Bromle et in Sobenhale.

Omnibus etc. N. humilis Dei gratiâ Abbas Burtonæ etc. dedisse etc. Willelmo de Gardino et Matildi uxori suæ et heredibus suis totam terram illam in Bromle quam Johannes filius Steynulfi ibidem tenuit et ii. acras de essarto, quas Johannes filius Julianæ essartavit sub Chisbemhulle et unam acram prati in Redmora, et viii. acras de essarto juxta terram Rogeri de Feneshay, etc. reddendo inde annuatim nobis etc. xxx. et ij. denarios etc. Predictus autem Willielmus de Gardino et uxor ejus Matildis dederunt nobis in escambium suam bovatam terræ in Sobenhale. Preterea dederunt nobis in perpetuum terram illam quam Matheus tenet in Sobenhale et quam eis deforciat cum eam ante Justiciaries Domini Regis adquisierint, etc.

Folio 30.

Universis etc. Willielmus de Gardino Lichfeldiæ et Matildis filia Julianæ uxor ejus salutem. Noverit etc. nos remississe etc. Abbati etc. totum clamium et jus nostrum si quod habuimus in octo acris terræ de assarto in boscho Abbatis de Bromle, scilicet inter vadum de Pilebroc et Godehurst quas quandoque vendicamus, similiteret in gardino de Sobenhale quod fuit Julianæ quod etiam quandoque vendicavimus etc.

Willielmus Abbas Burtoniæ etc. concedimus Ricardo filio Herberti et heredibus suis duas bovatas terræ in Brontistona quas Herbertus pater ejus tenuit etc. reddendo nobis annuatim xv. d. etc. Pro hac autem donatione etc. reddidit nobis unam bovatam terræ quam habuit in Sobenhale etc.

Willielmus de la Warde dedi etc. Domino Bernardo Abbati etc. terram videlicet pontis solutam et quietam ab omni calumpniâ etc. et hanc terram prenominatam per unum cultellum coram omnibus reddidi super altare. Ipsi autem Abbas etc. concesserunt mihi et heredibus meis in feudo et hereditate vi. d. redditûs quos Radulfus filius Ernulfi de Stapehulla reddere solebat, scilicet de Hangelandes in predictâ villâ etc.

Venerabili viro et amico karissimo Domino Abbati de Burtona etc. Nicholaus de Verdun salutem. Reverentiæ vestræ notum facimus nos dedisse Bertramo de Verdun fratri nostro xx. s. quos de nobis recipimus annuatim in Felda in excambiis cujusdam terræ in villâ de Munstertona quam dedimus cuidam domui hospitalis. Quare vobis mandamus quatinus predictos denarios annuatim persolvatis ad terminos prestatutos eidem Bertramo et heredibus suis sub eâdem formâ quâ mihi solvere solebatis. In cujus rei testimonium literas nostras patentes vobis mittimus, valete.

Omnibus etc. Henricus Engyn salutem. Noverit etc. me quietam clamasse etc. Domino Abbati etc. totam terram meam quam tenui de eisdem in Burthona et in Horniglawe exceptis uno mesuagio in Burthona cum pomario et croftâ et unâ acrâ prati quæ jacet versus vadum de Drakelowe quæ predicti Abbas etc. concesserunt mihi tenenda libere et quiete tune in vitâ meâ et Albreæ uxori meæ si me forte supervixerit etc.

Universis etc. Walterus filius Symonis Pugilis salutem. Noverit etc. me dedisse etc. Deo et Ecclesiæ Burtonenensi unum mesuagium cum pertinentiis in villâ Burtoniæ quod jâcet inter domum Roberti fratris mei et domum Willelmi Starling. Item tradidi eis etc. unam bovatam terræ in eâdem villâ quam accepi cum Matildâ uxore meâ filiâ Margaretæ juxta Flet etc. Et pro hujus mesuagii donatione etc. Dominus Laurentius Abbas etc. mihi concesserunt rationabilem estoverium meum in victu et vestitu ab eis totâ vitâ meâ percepiendum etc.

Footnotes

1 Dodsleigh, a member of Leigh, Staffordshire.
2 Edwin de Pilatenhale, like his successors in the same place, held probably a forest office under the King.
3 William fitz Nigel de Gresley, who had doubtless some claim on the land, for it was subsequently given to Kobert de Gresley by the Abbot Bernard.
4 Orm had, I think, married a second wife, which is the reason why his son Robert is specified to be born of the daughter of the Sheriff Nicholas (de Beauchamp).
5 As Darlaston is found afterwards in the possession of the descendants of Robert fitz Orme, it lias been hitherto assumed by Erdeswick, Chetwynd, and others, on the strength of this deed, that Ralph fitz Orme left no issue. It is now clear however from the suit on the Assize Roll of 12 H. III., printed in Vol. IV. of "Staff. Coll.," that Ralph left an only daughter Emma, who married Adam de Audley. Darlaston in fact passed to the descendants of Robert fitz Orme by the marriage of Engenulf de Gresley with Alina, daughter of Robert fitz Orme: the Abbot Bernard having enfeoffed Robert de Gresley at Darlaston circa A.D. 1160.
6 Robert was Abbot of Burton A.D. 1150 to A.D. 1159.
7 A Robert fitz Walchelin was one of the knightly tenants of the Eari of Ferrars A.D. 1166. (Liber Niger Scaccarii.) A deed on p. 40 shows he was son of this Robert, the name fitz Walkeline having been assumed as a patronymic at this date.
8 Bernard was Abbot A.D. 1160 to A.D. 1175.
9 Roger Malebraunch, who was Abbot A.D. 1178 to A.D. 1182.
10 The original of this Charter is in the William Salt Library. It is printed at full length in Vol. III. of "Staffordshire Collections," p. 227.
11 This Richard was Abbot A.D. 1182 to A.D. 1188.
12 The words " in Chirchul" are written over the line in a somewhat later handwriting.
13 The first Nicholas was Abbot A.D. 1188 to A.D. 1197.
14 In the margin, in pencil, in a modern hand, is written, Petro Pipardo, Willelmo de Verdun, Adamo de Aldrithlega, Hernaldo Seneschallo, Aluredo de Kanoc, Philippo de Wilinton, et Umfrido fratre ejus, Walerano de Appelbi, et Roberto filio ejus, Gaufrido de Tattenhull, et Roberto filio ejus, David de Caldewalde, et Johanne fratre ejus, Ricardo de Bersicote.
15 Shene in Staffordshire was given or sold to Hugh de Acoure by Bertram de Verdun temp. H. II., or early in Ric. I. (Dugdale's MSS.)
16 Sugnall. Robert de Sogenhull married Petronilla, daughter and co-heir of Engenulf de Gresley.