Folio 31.
Sciant etc. ego Ricardus filius Roberti Ailwin de Brontistona ex concensu
Aviciæ matris meæ dedi etc. Ecclesiæ Burtonensi etc. homagium redditum et
servitium totum Walteri filii Symonis Pugilis de uno mesuagio quod ipse de
me tenuit in villâ Burthoniæ etc.
Omnibus etc. Frater Nicholas humilis Dei gratiâ Abbas etc. salutem
Noverit etc. nos concessisse etc. Radulfo filio Dd. et heredibus suis illam toftam
in Burthon quæ fuit Ricardi Musard etc. reddendo nobis inde annuatim xii. d.
etc.
De Terrâ Anketilli de Appelby.
Omnibus etc. Anketillus de Appelby salutem. Noverit etc. quod cum
contentio verteretur inter dominum meum Abbatem etc. ex unâ parte et me
ex aliâ super quodam servitio quod vocatur Stodh et aliis consuetudinibus ad
servitudinem proprie pertinentibus quas dicti Abbas et Conventus annuatim
exegerant de duabus virgatis terræ quas de eis tenui in villâ de Appelby: ego
in plenâ curiâ Domini mei Abbatis apud Burtonam recognovi dictum servitium Stodh et alias consuetudines etc. Et propter dictorum servitiorum injustam detentionem, de totâ terrâ meâ et catallis posui me in misericordiâ
Domini mei et spontaneâ ductus voluntate unam virgatam terræ ex predictis
duabus scilicet illam quam Aldus et Agnes et Eda tenuerunt de me in dictâ
villâ de Appelby, assensu et voluntate Radulfi heredis mei liberam etc.
resignavi etc.
Universis etc. Robertus filius Gerardi de Bromle salutem. Noverit etc. me
cepisse de Willielmo Abbate Burthoniæ etc. quadraginta acras terræ de
assartis de tenemento de Bromle videlicet in Benithleihurst etc. reddendo
inde annuatim camerario domûs Burtonensis ad incrementum et emendationem
domûs sui Burthonensis ix. solidos pro omni servitio et consuetudine etc. Si
vero ita contigerit quod ex me et uxore meâ heredem non habuero concedit
mihi quod quemcunque voluero ex consanguineis meis faciam heredem. Pro
hac vero donatione et concessione illorum dedi eis xviii. marcas argenti de
gersumâ etc.
Sciant etc. ego Willielmus filius Palmarii de Wineshulle et heredes mei
non erimus impedimento occasione alicujus tenementi quod de Abbate etc.
tenemus quin possint pro voluntate suâ conditionem suam meliorare in parcis,
in vivariis, in assartis, in vineis, in fossatis etc. sine aliquo impedimento
nostro. Item mesuagium nobis ab eisdem concessum in villâ de Wineshulle
quod jacet inter mesuagium Reginaldi Knicht et mesuagium Murielis viduæ
relictæ Albyni, nemini dabimus vel vendemus vel aliquo modo sine eorum
licenciâ alienabimus etc.
Sciant etc. quod ego Willelmus filius Ricardi de Brontistona dedi etc.
Domino R. Abbati Burtoniæ etc. duas bovatas terræ in Brontistona quas
Walthous tenuit de me etc. et cum ipso et totâ sequelâ suâ etc.
Omnibus etc. Ricardus filius Roberti de Brontistona salutem. Noverit etc.
me dedisse servitum Thomæ Longi et heredum suorum de uno mesuagio in
villâ Burthoniæ quod de me tenuit scilicet xviii. d. per annum etc.
Folio 32.
Sciant etc. ego Ricardus filius Roberti de Brontistona et Margareta uxor
mea dedimus etc. volatum unum quod tenemus in boscho de Litlehay, illum
scilicet qui est inter volatum quem Willelmus de Gildhus tenuit et volatum
quem Rogerus filius Roberti tenuit etc. et pro hac donatione etc. dictus
Abbas etc. dederunt nobis pre manibus in magnâ necessitate nostrâ dimidiam
marcam argenti etc.
Sciant etc. quod ego Henricus Pollard de Brontistona dedi etc. unam
bovatam terræ etc. in villâ de Brontistonâ, illam scilicet quam Robertus
filius Julianæ tenuit simul cum ipso Roberto et totâ sectâ suâ etc. Item dedi
eis etc. unum mesuagium cum tofto et crofto etc. illud scilicet quod ego Henricus
emi de Roberto filio Ailwini et Aviciâ uxore suâ quod jacet juxta domum
Aviciæ versus campum. Pretera dedi eis etc. servitium xii. denariorum
annuorum quod percipere consuevi de (unâ) bovatâ terræ quam Engenulfus
et Avicia uxor ejus tenuerunt in villâ de Brontistona etc.
Sciant etc. quod ego Avicia vidua quondam uxor Roberti filii Ailwini de
Brantistona dedi etc. unam bovatam terræ in villâ de Brantistona cum
volatu in boscho de Litlehay etc.
Universis etc. Engenulfus filius Henrici de Caldewelle et Alicia filia
Reginaldi filii Leysing de Brontistona uxor sua salutem. Noverit etc.
Dominum Laurentium Abbatem Burtoniæ etc. dedisse nobis etc. unam
bovatam terræ cum mesuagio in villâ, de Brontistonâ quam Robertus Loly
tenuit et tres acras terræ de incremento in culturâ de Assepol versus
Burthonam et unam acram prati quæ fuit Selvy in prato juxta Trente.
Tenenda et habenda de illis libere et quiete tarn in vitâ nostrâ quicunque
nostrum alterum supervixerit. Reddendo eisdem inde annuatim xii. d. etc.
Folio 33.
Ranulfus Comes Cestriæ omnibus hominibus suis totius Angliæ et
Normanniæ etc. salutem. Sciatis me dedisse et quietum clamasse a me et a
meis heredibus Deo et Sanctæ Mariæ et Ecclesiæ de Burtona, quietum et
solutum insulas de Wilentona et de Potlac quas aliquando ministri mei
preoccupaverant injuste etc.
Sciant etc. ego Robertus filius Walteri quietam clamavi etc. calupniam
quam adversus Ecclesiam Sanctæ Mariæ etc. habui videlicet de Potlac et de
molendino etc. cum omnibus rectis meis quicquid jure hereditario clamare
potuo etc. breve Domini Regis per quod predictam Ecclesiam in placitum
misi tradidi in manibus Vicecomitis quod ipse Vicecomes in pleno comitatu
de Notigham coram omnibus fregit et comminuit, et ut hoc in concussum
permaneat in toto comitatu multis cementibus qui se ipsos testes concesserunt
in manu Vicecomitis Serlonis manu meâ hoc tenendum et servandum affidavi.
Præter hæc autem omnia in Burthona super altare Sanctæ Mariæ etc.
tempore bonæ memoriæ Rogeri Abbatis qui tunc vices antedictæ Ecclesiæ
gerebat tactis sacrosanctis hoc custodire confirmavi tam propter x. marcis
quas mihi predicta Ecclesia dedit coram omnibus ipsius Comitatûs tam
propter transgressiones patris mei et antecessorum meorum quæ intulerunt
Ecclesiæ predictæ in remissionem peccatorum suorum etc.
Sciant etc. ego Jordanus de Toka dedi etc. ad sustentationem Capellani et
Clerici quos vicarius de Magna Oufra constituet ad faciendum plenarium
servitium in Capellâ de Potlac dimidiam marcam argenti solvendam in festo
Sancti Martini, Vicario de Magna Oufra, a me et heredibus meis in perpetuum,
et decimam molendini de Potlac et unam acram terræ in villâ de Potlac etc.
Universis etc. Robertus de Toke salutem. Noverit etc. me dedisse etc.
Domino N. Abbati de Burtona etc. licenciam benigne vivaria sua affirmare
apud Finderne etc. ita quod nunquam ibi fiat molendinum etc.
Hæc est conventio facta inter Laurentium Abbatem etc. ex unâ parte et
Robertum de Toke militem ex aliâ parte super contentionibus clausturæ
haiarum et pasturæ ortis inter eos in Ansedelega, videlicet quod dictus Abbas
etc. concesserunt dicto Roberto et heredibus suis et hominibus suis de
Ansedele ut claudatur longa haia a latâ viâ quæ Mereweya dicitur quantum
illa longa haya extendit inter boschum Abbatis et campum arabilem de
Ansedele versus fontem Raveneti de omni boscho excepta quercu et hus et de
quercu capiant palos quantum potest attingi stando in terrâ, de rationabile
wlge et secuti. Item concesserunt ut claudantur hayæ de curiâ domini in
Ansedele quando necesse fuerit de spinis et de alno et de salice tum ubi
proprius et competentius poterit claustura capi extra hayam Abbatis quæ
Lithlehaya dicitur et cum necesse fuerit claudi, nunciabitur Domino Abbati
vel celerario vel alio ballivo suo sero ut veniat vel mittat mane ad rationabile
estoverium suum clausturæ capiatur ut predictum est de clausturâ et veniente
preterea forestario vel ballivo, ostendatur ei locus captionis et claustura etc
Hiis testibus Willelmo de Vernun tunc Justiciario Cestriæ (fn. 1) et aliis.
Folio 34.
Carta Roberti Comitis de xx. s. annuis et ii. bigis in Nedwode.
Hæc est conventio quæ facta est coram multis testibus et divitibus
hominibus inter Robertum de Ferrariis et Gaufridum Abbatem Burtoniæ.
Erat magna discordia inter illos pro quâdam parte luci quæ est inter Balca et
Watsaches Broc et extenditur per Stanbruge et Hinfold et Merewey quam
calumpniabantur monachi Burtonenses et pro quâdam parte luci de Bromle
quam calumpniabatur Robertus de Ferrariis. In tantum ut ascendet verbum
usque ad Regem Henricum. Tandem compuctus timore Dei idem Robertus
et missu Regis compulsus, fecit concordiam cum Ecclesiâ Burtonensi hoc
modo. Constituit se tutorem et amicum Ecclesiæ et concesserunt ei monachi
lucum illum inter Balca et Watsachesbroc pro xx. s. per annum et ipse
concessit monachis duas bigas habere in nemore suo ad trahenda ligna ad
ignem monachorum de boscho mortuo in Newode etc. Hujus concordiæ quæ
prius facta est in castello de Tutesbyri et preterea confirmata in capitulo de
Burtona, testes sunt Robertus Episcopus Cestrensis (fn. 2) et Willelmus Peverellus
quos Rex misit ad hanc concordiam componendam, deinde Galfridus,
Halselinus etc.
Robertus Comes de Ferrariis omnibus hominibus et amicis suis et nominatim Radulfo de Seyle Conestablo suo et Roberto de Piro Dapifero salutem.
Sciatis me concessisse iiii. bovatas in Bromleya quæ sunt de feudo meo Ecclesiæ
Burthonensi in elemosinam cum omnibus pertinentiis suis in perpetuum
propter dampna a me et meis Ecclesiæ predictæ illata, et infra primos xv.
dies postquam rediero de Sancto Jacobo adquietabo et deliberabo terram
predictam ad opus Ecclesiæ, et si non redeam, heredes mei faciant, et dabo
Waltero de Sumervile (fn. 3) suum escambium de molendino de Derbeiâ et prato si
hoc ad me pertinet et precipio Radulfo de Seyle et Roberto Dapifero et
omnibus ballivis meis quatinus teneant firmam pacem meam Ecclesiæ de
placitis, de calumpniis, de operibus et de omnibus aliis querelis. Testes etc.
Wualtero Dei gratiâ Episcopo Conventrensi etc. Willielmus Comes de
Ferrariis salutem. Sciant etc. me attornasse rente, me (sic) burgi Stutesburiæ ad festum Sancti Johannis in unoquoque anno quicunque sint prepositi
vel dapiferi mei xx. s. pro nemore Abbatis et monachorum Burthoniæ quos
Robertus de Ferrariis avus meus et Robertus Comes de Ferrariis reddiderunt
Abbati et monachis predictis singulis annis. Testes Reginaldo Abbate,
Mirevale, etc.
R. Episcopo Conventrensi etc. Willielmus Comes de Ferrariis salutem.
Sciatis me assignasse etc. Abbatiæ Burtonensi etc. xx. s. annuatim de firmâ
molendini mei de Bartone etc. Testibus Fulcone Priore Tutesbiriæ etc.
Sciant etc. quod ego Willelmus Comes de Ferrariis filius Willielmi Comitis
de Ferrariis, concedo etc. Conventionem et concordiam quæ facta fuit inter
Robertum de Ferrariis et predictam Ecclesiam sicut carta prefati Roberti testatur cujus hæc sunt verba. (Here follows the convention previously given.) Insuper
etiam ego Willelmus do et hâc cartâ confirmo Deo et Ecclesiæ predictæ de
Burthona pro salute meâ et meorum heredum unam bigam in eodem nemore
cum aliis duabis quas predictus Robertus eis concessit de mortuo boscho in
perpetuum. Hiis testibus etc.
Sciant etc. ego Nicholaus de Wilentona dedi etc. Willelmo Abbati et
monachis etc. unam bovatam terræ in Magna Oufra quam Ethelwi de me
tenuit et eundem Ethelwi cum totâ sequelâ suâ pro animabus antecessorum
meorum etc. Preterea dedi etc. servitium et homagium Philippi de Burthona
qui fuit frater Abbatis Nicholai et heredum suorum de unâ bovatâ terræ etc.
in Magna Oura etc.
Universis etc. Nicholaus filius Johannis de Wilenton salutem. Noverit etc.
me dedisse etc. vii. acras terræ arabilis et unam acram prati in Finderne et
iii. acra (sic) apud Scrichethorn et tres dimidias acras quas tenuit Alicia filiæ
Seynburne etc.
Universis etc. Nicholaus de Wilentona salutem. Noverit etc. me dedisse
Dominio N. Abbati etc. licenciam benique vivaria sua affirmare apud Finderne
etc.
Folio 35.
Omnibus etc. Nicholaus de Wilentona miles salutem etc. Noverit etc.
quod ego Nicholaus dedi etc. Nicholao Abbati etc. Ricardum filium Hugonis
cum omni sequelâ suâ et illam bovatam terræ quam Hugo pater ipsius Ricardi
tenuit in Finderne etc. Pro hoc autem concessione etc. dictus Abbas etc. me
quietum clamavit de suis arreragiis et firmis quibus ipsis debitor tenebar,
scilicet in summâ viginti duarum marcarum. Preterea predicti Abbas etc.
mihi concesserunt ut sim participes omnium benefactorum Ecclesiæ Burthonensis et animas Johannis avi mei et Johannis patris mei et Johannis fratis
mei et Philippi et Umfridi avunculorum meorum in participatione omnium
benefactorum suorum susceperint. Et si quid aliquando contra Monasterium
Burthonensem deliquerunt, quantum in ipsis est illis dimiserunt etc.
Sciant etc. Nicholaus filius Johannis de Wilentona dedi etc. totum
tenementum quod habui in villâ de Finderne in homagiis et servitiis, in
terris etc. salvis mihi et heredibus meis, homagiis, tenementis et servitiis
Hugonis de Finderne et Roberti de Alwethelega et prato quod fuit Walteri
quod Dominus Reginaldus de Karleolo tenet etc. Pro hac autem donatione
etc. prefati Abbas etc. quietos clamaverunt mihi et heredibus meis xl. et vii. s.
argenti quibus Abbati et monachis sub annuâ firmâ tempore preterito tenebar,
Scilicet pro terrâ de Finderne in xii. s. et pro molendino de Potlac quod
Robertus de Tok tenet xx. s. pro quâdam parte firmæ de Wilentona quâ
eisdem per assignationem Thomæ Tuschet tenebar xv. s. etc. Hiis testibus
Domino Radulfo filio Nicholai Seneschallo Domini Regis, et aliis.
Universis etc. Stephanus de Bellocampo salutem. Noverit etc. me
reddidisse etc. Deo et Sanctæ Mariæ et Sanctæ Moduennæ Virgini de Burthona
etc. villam de Cotes etc. quam injuste occupaveram, in perpetuum pacitice et
quiete tenendam et habendam absque omni reclamatione de me vel heredibus
meis etc.
Notum sit presentibus etc. ego Ricardus de Riveriis pro amore Dei et pro
salute Domini Regis Henrici etc. dedi Nicholao Abbati de Burthona etc. unam
salinam et locum salinæ quæ predictus Abbas edificavit in Wicho ultra pontem
cum xii. plumbis et cum theloneo ejusdem salinæ etc.
Soror Matildis dicta Priorissa Derbiæ ejusdemque loci totus Conventus
omnibus etc. salutem. Noverit etc. nos accepisse de dono Domini Abbatis
Burthonensis etc. molendinum quod dicitur Sirrevemulne cum adjacente
prato xii. s. annuatim persolvendis etc.
Sciant etc. ego Matilda filia Swani de Parva Oufra habeo et teneo ex
donatione Domini W. Abbatis de Burthonâ etc. medietatem totius terræ quam
pater meus tenuit cum totâ toftâ et totâ croftâ et aliis pertinentiis suis in
eâdem villâ exceptis viii. acris in veteri campo. Tenendam de eis mihi et
heredibus meis qui de ventre meo ex legitimo matrimonio pervenerint etc.
Reddendo inde annuatim duos solidos etc.
Universis Chrispi etc. Nicholaus filius Walkelini de Henovere (fn. 4) salutem
etc. Noverit etc. Ricardum de Insula Abbatem Burtoniæ etc. dedisse etc.
mihi et heredibus meis pro homagio et servitio nostro vi. acras terræ in
culturâ iliâ de Magna Oufra quæ vocatur Crosforlong versus Parvam Oufram
etc.
Folio 36.
Universis etc. ego Bertramus de Caldona filius Willelmi filii Radulfi
salutem etc. Noverit etc. me dedisse etc. toftam unam in Caldona, illam scilicet
quam Robertus de la Hulle tenuit cum vii. acris terræ quæ jacent inter
predictam toftam quam Robertus de la Hulle tenuit et ripam quæ vocatur
Hanespe etc. et unam rodam quam Matheus tenuit et quandam partem
nemoris quod vocatur Holgesage scilicet quicquid est a dextrâ parte viæ
quæ vadit de Huddedale tendens per medium ipsum nemus versus grangiam
monachorum de Buldewas usque ad finem ipsius nemoris etc. et cum omnibus
libertatibus et liberis communis ad predictam villam de Caldona pertinentibus
etc. Pro hac autem donatione dederunt mihi predicti monachi vi. marcas
sterlingorum etc.
Universis etc. ego Radulfus de Caldona filius Willelmi de Caldona salutem
etc. Noverit etc. me dedisse etc. vi. rodas terræ arabilis in Caldona, dimidiam
acram scilicet ex dextrâ parte viæ quæ tendit de Caldona versus Huddedale,
tendentem contra montem de Caldona et unam rodam extra croftam Mathei
etc. et totam partem quæ me contingit de parco quod est juxta viam Comitis
et quicquid juris et libertatis habui in iliâ parte nemoris quod vocatur
Holgesage quod Bertramus de Caldona eis vendidit etc.
Sciant etc. ego Rogerus filius Roberti de Huncesdona dedi etc. vi. acras
terræ in villâ de Huncesdona (fn. 5) scilicet extra domum Galfridi etc.
Omnibus Chrispi etc. Rogerus Abbas salutem. Noverit etc. nos concessisse
etc. Petro filio Engeranni de Derbi molendinum nostrum in Derbi cum
sequelâ Oure Majoris et Minoris et cum Oseburgeholm quod idem P. de nobis
antea tenuit ad terminum. Tenendun sibi et heredibus suis jure hereditario
a nobis etc. Reddendo inde annuatim iii. marcas et dimidiam
Notum sit etc. quod ego Avicia filia Rogeri de Brantistona dedi etc duas
bovatas terræ in Brantistona quas Humfridus filius Edwini tenuit cum ipso
Humfrido et totâ sequelâ suâ et vii. acras prati quæ jacent citra Salteresford.
Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis iii. s. vi. d. etc. Pro hac
autem donatione etc. dederunt mihi premanibus predicti monachi xxxvi.
s. et concesserunt mihi unoquoque anno ad sustentionem vitæ meæ quamdiu
vixero xvi. bussellos siliginis a coquinario suo etc.
Folio 37.
Omnibus etc. Thomas de Maddelega salutem. Sciatis me dedisse etc.
Stephano Meverel et heredibus suis etc. totum jus et clamium quod habui vel
habere potui in septem bovatis terræ in Magna Oufra quas Eda mater mea et
Hawisa soror Edæ matris meæ quondam tenuerunt in eâdem villâ etc. Pro
hac autem donatione etc. dedit mihi prefatus Stephanus unam bovatam terræ
in Cotes etc.
Sciant etc. ego Stephanus Meverel pro animâ Agnetis uxoris meæ dedi
etc. Deo et Ecclesiæ etc. et Laurentio Abbati etc tres bovatas terræ et
dimidiam cum pertinentiis in Magna Oufra quas habui de dono Thomæ de
Maddelega et quas predictus Thomas recuperavit coram Domino Stephano de
Sethgrave, Willelmo de Eboraco et eorum sociis Justiciariis Itinerantibus apud
Notingham anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis xvi. per breve
mortis antecessoris et post recuperationem illam predictas tres bovatas terræ
et dimidiam mihi per cartam suam dederat. Preterea relaxavi etc. omne jus
et clamium quod habui etc. per concessionem predicti Thomæ de Maddelega
dictis Abbati etc. in aliis tribus bovatis terræ et dimidiâ in eâdem villâ, quas
idem Thomas clamavit in eâdem curiâ coram predictis Justiciariis versus
eundem Abbatem per breve mortis antecessoris, scilicet de morte Edæ
matris suæ, et unde idem Thomas tunc cecidit (sic). Ita quidem quod nec ego
nec heredes mei etc.
Sciant, etc. ego Thomas de Maddelega concessi etc. Laurentio Abbati etc.
illas iii. bovatas terræ et dimidiam in Magna Oufra quas recuperavi versus
eundem Abbatem coram Domino Stephano de Sethgrave etc. anno regni Regis
Henrici filii Regis Johannis xvi. etc. quas habent de dono Stephani Meverel
cui illas prius dederam etc.
Carta Nicholai Abbatis primi de Coquinâ Monachorum quam ipse primus
constituit.
(An assignment of rents and tithes to the Convent kitchen, of no
interest.)
Carta Nicholai primi de Camerâ. Printed in Appendix to Shaw's "History
of Staffordshire."
Folio 38.
Confirmatio Episcopi (Hugonis) super premissis. (Confirmation of the
above by Bishop Hugh.)
Confirmatio W. Episcopi super premissis. (Confirmation of the same by
Bishop William.)
Carta Willielmi Abbatis de Elemosinariâ.
Universis etc. Willielmus Ecclesiæ Burthonensis Ecclesiæ minister
humilis etc. ad sustentationem pauperum et peregrinorum consensu etc.
Capituli nostri assignavimus etc. omnes redditus etc. Johannis de Bolenhulle
et Aliciæ uxoris ejus et Dominiæ Aliciæ de Straton de burgagiis quæ elemosinarius accipiet et expendet. Recipiet preterea de burgagio Reginaldi xii. d.
de burgagio Stephani quicquid post mortem ejus habere poterit. De burgagio
Yvonis Fabri xii. d. De burgagio Helyæ xii. d. De burgagio Nicholai xii. d.
De burgagio Willelmi xii. d. De burgagio Henrici de Gresele xii. d. Dona et
quæ Herbertus de Streton ad elemosinæ sustentationem contulit. Hæc ad
elemosinam. Quia igitur dignus est operarius mercede suâ, nos ex multis
quæ in adventu nostro in domo Burthonensi reperimus sed laboribus nostris
adquisimus, ad redemptionem animæ ad obitum nostrum faciendum, assensu
etc. capituli nostri dedimus et concessimus decem solidatas reddituum de
decem burgagiis in Burthona videlicet de burgagio Henrici de Brontistona xii.
d. De burgagio quod fuit Petri de Winstre xii. d. De burgagio Gileberti
xii. d. De burgagio Ernaldi Welle xii. d. De burgagio Rogeri de Egenton
xii. d. De burgagio Rogeri Cuparii xii. d. De burgagio Annbrosii xii. d.
De burgagio Henrici de Ponte xii. d. De burgagio Roberti fratris sui xii. d.
De burgagio Johannis de Gresele xii. d. Quia dominus Gaufridus Episcopus
in dedicatione Ecclesiæ Sancti Andreæ in Insula precepit mihi quod eam in
aliquo dotare xii. d. promisi annuatim solvendos quos custos ejusdem loci
de burgagio Roberti de Pecco percipiet. Concedimus etiam xii. d. de burgagio
Roberti le Wariede annuatim percipiendos ad sustentationem unius lampadis
ante altare Sanctæ Crucis etc.
Omnibus etc. Rogerus Abbas etc. Noverit me dedisse etc. coquinæ monachorum unam virgatam terræ in Burthona cum omnibus pertinentiis suis,
siclicet quæ fuit Johannis de la Lane. Reddendo inde mihi vel Abbatis post
me etc. duos solidos etc.
Folio 39.
Carta Nicholai Abbatis secundi de Coquinâ.
Confirming the grants of his predecessor Nicholas, who was formerly Prior
of Abbendon, and adding to it "unam virgatam terræ in Burthon, illam
scilicet quæ fuit Roberti Pikel etc. et totam decimam garbarum de Horninglawe et burgagium quod Rogerus Capellanus tenuit etc.
Ego Ricardus de Insula permissione divinâ dictæ Ecclesiæ minister humilis
etc. statuimus etc. ut monachus qui pro tempore fuerit dictæ Ecclesiæ
coquinarius habeat in perpetuum ad coquinæ monachorum sustentationem
molendina super Trentam inter Burthon et Drakelowe et molendinum de
Streton super Douvam etc. et monachus qui pro tempore fuerit camerarius
etc. percipiat in perpetuum quatuordecim marcas annuas a certis locis sibi
assignatis etc. scilicet de Capellis de Caldona et de Schone tres marcas, de
Capellâ de Acoura iiii. marcas. De Vicariâ de Ylum unam marcam. De
molendino de Barthona xx. s. De Tikenhale x. s. De Stanton x. s. De
Johanne Clerico de Stapenhulle xxii. s. De Wulfrichestona undecim solidos.
De burgagio Roberti de Rolvestona iii. s. et vi. d. De burgagio Matildæ de
Ansedelega xii. d. De burgagio Alegod viii. d. De burgagio Nicholai Bachun
xii. d. De burgagio Walteri Rotarii decem denarios etc. Actum anno Incarnationis 1226, regni Regis Henrici filii Regis Johannis xi. xix. Kal. Januarii.
Ricardus Dei gratiâ Conventrensis Episcopus, dilectis Dominis sui et amicis
Justiciariis Domini Regis mentis et corporis salutem etc. Inde est testimonium quod vobis significamus quod Willielmus Lichfeldensis Decanus
piæ recordationis persona Matris Ecclesiæ de Ylum per presentationem
Abbatis Burtoniæ percipiebat singulis annis unam marcam argenti de Capellâ
de Blora sicut de Capellâ adjacente prefatæ Matrici Ecclesiæ. Et post decessum ejusdem Willielmi Abbas de Bortona ad cujus monasterium Ecclesia de
Ylum pertinere dinoscitur nobis Nicholaum Conventrensem Archidiaconum
Capellanum Domini Regis ultimam personam presentavit ad eandem
Ecclesiam et ad omnes ejus pertinentias et nominatim ad Capellam ed Blora,
et nos eum exiude canonice investivimus. Et cum inter predictum Archidiaconum et E. fratrem Yvonis de Muttona qui predictam Capellam injuste
occupaverat coram nobis ageretur prefatus E. de jure suo diffidens juravit in
presentiâ nostrâ quod nichil sibi vendicaret de prenominatâ Capellâ preter
assensum Abbatis Burtoniæ et Conventus et jam dicti N. Archidiaconi post
modum autem quia idem E. non est veritus contra sacramentum suum venire
eum ter vocatum sententiæ excommunicationis moderavimus et in eâdem
sententiâ mortuus. Scimus etiam quod prefata capella nunquam separata
fuit a Matrice Ecclesiâ de Ylum. Valete.
Universis etc. Alanus Staffordiæ Archidiaconus etc. Noverit etc. nos
concessisse etc. Matri Ecclesiæ Burthoniæ universas libertates suas, has
scilicet: quod non reddet ullam consuetudinem pro crismate vel oleo sancto
neque pro aliquâ re episcopali aut aliquâ consuetudine nec mittet capellanum
predictæ Ecclesiæ nec aliquem hominem aut feminam de totâ terrâ suâ quam
habet in manu suâ sive in tenurâ de Burtona sive in tenurâ de Bromleia aut
Ylum ad capitulam vel sinodos sed Abbas ipsius Ecclesiæ teneat rectum in
curiâ suâ et habeat curiam suam in omni casu quamdiu in exhibitione justiciæ
non defecerit. Hiis testibus Magistro Waltero de Bruges, Magistro Albino
et aliis.
Folio 40.
Omnibus etc. A. de Stanes Decanus de Pirhulle salutem etc. Noverit etc.
quod Abbas et Conventus Burtoniæ hominem vel feminam de totâ terrâ, suâ
ad Capitula vel sinodos mittere non tenentur. Nos vero dominorum Ricardi,
Gerardi, Hugonis, Conventrensuum Episcoporum Abbates et monachos de
Burtona in parrochiâ de Bromlea hanc vidimus gaudere libertatem etc.
Omnibus etc. A. de Jebbeseia successor A. de Stanes Decanus de Pirhul
salutem etc. Noverit etc. quod Monachi de Burthona in majori Ecclesiâ de
Lichfeld coram Magistro Godefrido de Insula privilegiis suis utentes et jus
suum instancius protestantes obtinuerunt quod de totâ terrâ suâ hominem
vel feminam etc. (as before).
Omnibus etc. Philippus de Wilentona salutem. Noverit etc. me dedisse etc.
ad infirmariæ suæ sustentationem, totam terram meam quam tenui in Burtona
exceptis duobus mesuagiis quæ relicta Ricardi filii Hugonis et Willelmus
Cementarius tenent, etc. et duo mesuagia in Burtona quæ Gocelinus et
Radulfus Cornesarius tenent etc. Concessi etiam unum mesuagium juxta
domum Simonis Pugilis quod emi a Roberto de Brantistona etc. et duo
mesuagia juxta domum Reginaldi juvenis, quorum unum tenet Ernaldus
Textor, alterum Robertus Flecher, et duo mesuagia parva quæ Robertus
Duggel tenuit et unum denarium de mesuagio quod fuit Herberti fabri qui
datur propter exitum et introitum per medium predictorum mesuagiorum.
Dedi insuper Belam viduam cum libero tenemento suo quod de me tenuit in
Burtona etc. et duas bovatas terræ in Withmere, quas Willielmus Brun
tenuit et mihi vendidit etc. Hiis testibus Jordano de Tok, etc.
Sciant etc. Robertus filius Roberti de Torp concessi etc. sex acras terræ in
villâ de Huncedonâ quas Rogerus filius Rogeri de Huncedonâ eis dedit etc.
Reddendo inde annuatim prenominato Rogero et heredibus suis xii. d. etc.
salvâ sectâ molendini mei de Thorp ad vicesimum granum. Preterea concessi
etc. unam acram terræ in villâ de Huncedon illam scilicet quam Symon filius
Pagani de Huncedona eis dedit etc. Pro hac autem concessione etc. dedit
mihi Laurentius Abbas Burtoniæ xx. s. sterlingorum. Hiis testibus Domino
Willelmo de Aldithelega etc.
De unâ bovatâ terræ in Wineshull tempore Laurentii Abbatis.
Sciant etc. ego Willielmus filius Willielmi Palmarii de Wineshulle dedi
etc. unam bovatam terræ in villâ de Wineshulle etc. illam scilicet bovatam cujus
bovatæ dimidia acra jacet in campo versus Brettebi in culturâ de Worthinges
inter terram Roberti Presbiteri et Thomæ Brid, et dimidiam acram in Lombrecote inter terram Roberti Presbiteri et Nicholai ad capud villæ,et dimidiam
acram etc. (33 half acres named altogether and 4 roods of land making up the
bovate).