The Burton cartulary
Folios 41-60

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Major-General Hon. G. Wrottesley (editor)

Year published

1884

Pages

55-63

Citation Show another format:

'The Burton cartulary: Folios 41-60', Staffordshire Historical Collections, vol. 5 part 1 (1884), pp. 55-63. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=52362 Date accessed: 30 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Folio 41.

Carta Radulfi de Withmere.

Sciant etc. ego Radulfus quondam Camerarius Domini Nicholai Abbatis Burtonensis resignavi etc. totam terram meam etc. quam de eis tenui in villâ de Withmere et de Streton etc. salva tamem portione Sibillæ uxoris meæ ad ipsam post decessum meum ex inde vel aliunde de jure pertinente etc.

Notum sit etc. ego David de Caldewalle do et concedo etc. Radulfo nepoti Nicholai Abbatis de Burtona tres virgatas terræ in Caldewelle, medietatem de dominio meo et medietatem de Warlandâ in libero maritagio cum filiâ meâ Basilia concedente Radulfo herede meo et aliis heredibus meis et uxore meâ Matilda salvo servitio duorum solidorum etc. tres etiam mesuagias habebit Radulfus, unam scilicet quam Brumman tenuit et alteram quam Siwardus le Wise tenuit et tertiam quam profecit et in campo, unam siguidem virgatam et dimidiam habebit de Warlandâ et unam et dimidiam de culturis de dominio. Devenit autem supradictus Radulfus homo meus de predicto tenemento. Hiis testibus etc.

Omnibus etc. Radulfus Pollard filius Radulfi de Withmere salutem etc. Noverit etc. me concessisse etc. duas virgatas terræ in villâ de Caldewelle illas scilicet quas Radulfus de Caldewelle tenuit in dominio et mihi coram Justiciariis Domini Regis apud Notingham recognovit ut jus meum etc. Reddendo inde annuatim Radulfo filio Radulfi de Caldewelle et heredibus suis xii. denarios etc. Et pro hac donatione etc. dedit mihi Laurentius Abbas et Conventus Burtonensis unum corredium unius liberi servientis quo ad vixero a domo Burtonensi percipiendum in pane cervisiâ et companagio et duodecim solidos annuos pro indumentis et calciamentis ab Abbate Burtoniæ qui pro tempore fuerit totâ vitâ meâ percipiendos etc.

Sciante etc. ego Robertus filius Roberti de Thorp concessi etc. sex acras terræ in villâ de Huncedona quas Rogerus filius Roberti de Huncedonâ eis dedit. (A duplicate of a former deed.)

Omnibus etc. Nicholaus de Wilentona filius Nicholai militis de Wilentona salutem etc. Noverit etc. me cartam patris mei Nicholai militis filii Johannis de Wilentona inspexisse in hæc verba, Sciant etc. quod ego Nicholaus filius Johannis de Wilentona dedi etc. totum tenementum quod habui in villâ de Finderne etc. (as before).

Folio 42.

Omnibus etc. Normannus Pantona salutem etc. Noverit etc. me dedisse etc. totam terram quæ fuit Johannis Cosyn etc. quæ scilicet terra jacet juxta Holewey et extendit se a Balch sub villâ de Tatenhulle usque culturam Abbatis de la Haystow etc. Hiis testibus Domino Roberto de Tok etc.

Omnibus etc. Johannes filius Radulfi de Stapehulle salutem in Domino. Noverit etc. Dominum Ricardum Abbatem Burtoniæ etc. dedisse etc. mihi et heredibus meis communam piscatoris in aquâ de Trente scilicet ab inferiori parte insulæ meæ de Horseholm usque ad superiorem vadum sub stagno molendini camerarii Burtonensis ad piscandum in eâdem aquâ cum corbellis et safna per medium fili ejusdem aquæ a parte Comitatus Derbiæ et ultra dictum vadum versus stagnum quantum potest pedes vadari ad piscandum cum safnâ absque corbellis etc. Hiis testibus Galfrido de Gresele etc.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Decano Cancellario et Subdecano Eboracensis Ecclesiæ salutem et apostolicam benedictionem etc. (Letters of Pope Gregory giving apostolic authority to hear and determine the dispute between William de Luceby the Archdeacon of Derby, and Laurence the Abbot of Burton, respecting the ecclesiastical liberties of the Convent; dated the 12th of the Kalends of November, 8th year of his pontificate.) After which follow the following instruments referring to the same cause:—

a. Citation to the Abbot.

b. Commission to the Prior of Tuttebury to hear the cause.

c. Commission to the Prior of Repindon.

d. Excuse of the Prior of Repindon, requesting exemption.

e. Commission to the Prior of Gresley to hear and determine the cause in place of the Prior of Repindon.

Folio 43.

Sentence of the Priors of Tuttebury and Gresley in favour of the Abbot.

Carta W. de Luceby super premissis.

Universis etc. Willielmus de Luceby Archidiaconus Derbiæ salutem in Domino. Noverit etc. concessisse Abbati et monachis Burthonensis Ecclesæ etc. omnes libertates quæ in summorum pontificum privilegiis et in Episcoporum Conventrensium etc. scriptis continentur etc.

Sciant etc. ego Philippus de Roucestre dedi etc. Laurentio Abbati etc. totum tenementum et homagia et redditus quæ habui in villâ de Wineshulle etc. scilicet homagium et servitium Willelmi filii Roberti de Wineshulle de unâ virgatâ terræ et homagium et servitium Willelmi de subbosco (Underwood) de unâ bovatâ terræ etc. et homagium et servitium Herberti de Sobenhall de unâ bovatâ terræ etc.

Universis etc. Walterus filius Radulfi de Sobenhale salutem. Noverit etc. me dedisse etc. unum mesuagium cum pertinentiis in villâ de Sobenhale quod Radulfus Bole tenuit cum mesuagio Nicholai de Oxoniâ et unum parvum toftum quod jacet juxta mesuagium Herberti carucarii quod extenditur juxta Holebroc versus hayam Abbatis etc.

Sciant etc. ego Matildis filia Julianæ de Sobenhale quondam uxor Willelmi Gardinarii de Lichfeld en ligiâ viduitate etc. dedi etc. omne jus et clamium quod habui etc. in toto tenemento quod fuit Julianæ matris meæ in villâ de Sobenhale etc. et omne jus etc. in unâ bovatâ terræ etc. in eâdem villâ quam clamavi versus Abbatem de Burthonâ ut jus meum quod ad me spectabat per Milisantam sororem meam quæ quondam tenuit etc.

Folio 44.

Omnibus etc. Nicholaus filius Nicholai militis de Wylentonâ salutem. Noverit etc. me dedisse totam terram meam in villâ de Wilentona quæ jacet scilicet infra Wulveneburinis et veterem campum et stratam regiam quæ appelatur Ykenild et brueram, Tenendam etc.

Notum sit etc. ego Radulfus filius Ricardi de Finderne Clerici concessi etc. domino meo Abbati de Burthona etc. quod non ero eis in impedimentum quin possint conditionem suam meliorare ut in stagnis levandis et molendinis faciendis etc.

Omnibus etc. Walterus filius Radulfi de Sobenhale salutem etc. Noverit etc. me dedisse etc. octo acras terræ in campo qui appellatur Broderuding etc.

Sciant etc. quod ego Hugo Bagot de Bromle recognovi pro me et heredibus meis Ecclesiæ de Burthona et Abbati etc. sex acras terræ cum pertinentiis in villâ meâ de Bromle in campo de Harlega, illas scilicet quæ antiquitus ad eandem Ecclesiam de Burthona pertinere consueverunt, quas quidem sex acras predictis Abbati et monachis reddidi etc. Recognovi etiam et reddidi etc. duos solidos in puram liberum etc. elemosinam per annum nomine capitagii quos ego et heredes mei singulis annis ad festum Sanctæ Moduennæ in autumpno super altare Ecclesiæ de Burthona per manum nostram exsolvemus sine omni fraude ingenio et cavillatione etc.

Omnibus etc. Robertus Gerard salutem. Noverit etc. me dedisse etc. totum jus et clamium quod habui vel habere potui in quadraginta acris terræ cum pertinentiis in villâ de Bromlega scilicet in Benetleyhurst et quicquid inde mihi vel heredibus meis de jure possit accidere Laurentio Abbati Burthoniæ etc.

Sciant etc. ego Nicholaus filius Ormi de Hurst nec heredes mei etc. erimus ad impedimentum quin Abbas Burthoniæ etc. possint se approiare in manerio suo de Bromle in vivariis, haiis, assartis etc. salvis mihi et heredibus etc. liberis exitibus etc. introitibus ad pasturam satis competentis sufficientem ad illud tenementum quod teneo de Roberto filio Gerardi in Benetelegehurst etc.

Ista carta inrotulata fuit in rotulis W. de Ebor et sociorum sucorum Justiciarum Domini Regis Itinerantium a pud Salopiam die Veneris in crastino Sancti Edmundi anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis xxi. presente W. de Ylum. Sciant etc. Willielmus de Ylum Vicarius Ecclesiæ de Ylum remisi etc. Laurentio Abbati Burthoniæ etc. totum jus et clamium quod habere clamavi in boscho de Wythenil tam in husbote et haybote et herbagio etc. Preterea remisi etc. totum jus etc. in predicto boscho de Wythenil etc. occasione laici feodi me in predictâ villâ de Ylum etc.

Folio 45.

Sententia difflnita lata contra Vicarium de Ylum.

Omnibus etc. Magister Odo de Kylkenni et Dominus Petrus de Martele etc. (Decision of an Ecclesiastical Court respecting tythes, etc., of Ilam, dated from St. John's Church at Oxford, A.D. 1237. The Vicar of Ylam to give a mark annually to the monastery, super Capellis de Kaldona et de Scona et rebus omnibus ad dictas Capellas spectantibus necnon et super communa in bosco de Wythenlega etc.

Omnibus etc. Ricardus etc. Prior de Gresele etc. salutem. Noverit etc. nos dedisse etc. Abbati et Conventui de Burtona dimidiam marcam argenti singulis annis apud Burtonam ad Pascham eisdem solvendam pro decimis de dominico Domini Galfridi de Gresele provenientibus apud Drakelowe et pro decimis molendini ejusdem villæ quas ab antiquo percipere consuevimus etc.

Ranulfus Comes Cestriæ, omnibus hominibus suis totius Angliæ et Normanniæ, necnon et omnibus Sanctæ Dei Ecclesiæ filiis salutem. Sciatis me donasse etc. insulas de Wylintona et de Potlac quas aliquando ministri mei preoccupaverunt injuste, in satisfactione omnium forisfactorum quocunque feci Ecclesiæ suæ. Testibus.

Sciant etc. ego Willielmus Dei gratiâ Abbas etc. concedimus Willielmo de Meleburne et heredibus suis duas bovatas terræ in Withmere etc. illas scilicet quas Ernaldus cementarius tenuit etc. reddendo inde nobis annuatim octo solidos etc. Hiis testibus Jordano de Thoc, Hugone de Acovere, Roberto de Tatenhulle, Radulfo de Stapenhulle, Philippo de Wilentona, Ricardo personâ de Bromle, Magistro Rogero de Meleburne tune dapifero, Gilberto Capellano, Gilberto de Horninglowe, Reginaldo filio Sywardi, Nicholao de Gresele, Radulfo de Withmere, Reginaldo de Meleburne, Reginaldo de Stretton, Elya de Caudewalle, Roberto Morcoc, et multis aliis.

Omnibus (fn. 1) etc. W. Dei gratiâ Abbas etc. noverit etc. Nos dedisse etc. Ysoldæ de Bromlega filiæ Ricardi de Ambriethona duas bovatas terræ et quatuor acras cum pertinentiis quæ fuerunt Huberti de Bromlega de laico feodo etc. reddendo nobis annuatim quatuor solidos etc. si vero humanitus contigerit de predictâ, Ysoldâ concedimus Johanni filio Huberti terram supradictam tenendam de nobis toto tempore vitæ suæ. Si vero de predicto Johanne humanitus contigerit concedimus Ricardo fratri suo filio predicti Huberti terrain supradictam etc. Hiis testibus Magistro Nicholao de Weston, Magistro Rogero de Burton, Ricardo de Ambrithton, Roberto filio Gerardi de Bromlega, Stephano de Bromlega et multis aliis.

Here follow four folios interpolated, all numbered xlv.

Memorandum quod Johannes de Stafford Abbas Burtoniæ emit de Willelmo filio Roberti de Acovere totam terrain quam idem Willielmus habuit in villâ de Stretton simul cum mesuagio etc. et cum quodam rustico vocato Reginaldo et tota sequelâ suâ, qui Reginaldus tenuit ad voluntatem Abbatis reddendo inde annuatim dicto Abbati iii. s. et viii. d. cum aliis consuetudinibus, et hæc est terra quam homines dicti Abbatis tenent de predictâ emptione ad terminum quindecim annorum termino incipiente in festo Sancti Michalis anno gratiæ m.cclxx. sexto. (Here follow the names of nine inferior tenants, holding from 2 to 9 acres each, total 52½ acres and a rood, and total rent 14s. 8d.) Summa pecuniæ pacata dicto Willelmo pro predictis xxvi. marcarum preter cirographum levatum coram Justiciariis de Bancho sumptibus Abbatis. In eundo et redeundo et ibidem morando cum uxore suâ.

Sciant etc. quod hæc est conventio facta inter L. Abbatem Burtoniæ etc. et Hugonem Bagod militem etc. predicti Abbas etc. concesserunt eidem Hugoni et heredibus suis Cantariam Capellæ suæ de Bromle per capellanum suum proprium quamdiu fuerint firmarii Ecclesiæ de Bromle. Ita tamen quod Capellanus ipsius H. fidelitatem jurabit Abbati etc. Pro hâc autem cantariâ habendâ dedit predictus H. pro se et heredibus suis Matri Ecclesiæ de Bromle unam acram terræ in campis de Bromle etc. Hiis testibus Domino Roberto de Haya tune Vicecomite Ricardo et Radulfo tune Clericis Vicecomitis, Domino Rogero de Rydeware, Domino Roberto de Lega, Domino Roberto Capellano de Bromle, Johanne de Stapenhulle tunc Senescallo Abbatis, Elya Janitore et aliis.

Pateat universis quod nos Abbas et Conventus de Burton super Trentam a bonæ memoriæ quondam Domino Ricardo de Draycote milite dum vixit varia beneficiorum comoda, et post ejus decessum ab executoribus ejusdem multipliciter recepimus. Nos animæ dicti defuncti per orationem nostrorum et aliorum caritatis operum suffragia etc. concedimus pro nobis et successoribus nostris sponte concedimus quod in unâ missâ singulis diebus in perpetuum in Ecclesiâ nostra per unum de monachis nostris celebrandâ specialis oratio fiat et memoria in canone pro animabus dicti Domini Ricardi et Ricardi filii sui defunctorum volumus etc. Et hanc voluntatem et concessionem nos Abbas personaliter et Conventus predictus per procuratorem legitimum ad hoc specialiter deputatum coram officiales Venerabilis Patris Domini R. de gratiâ Conventrensis et Lichfeldensis Episcopi in judicio sponte confessionem fecerunt nos ad singula dicta facienda ut predictum est specialiter et diffinitive condempnavit. Et nos Abbas et Conventus antedicti dictam condempnationem acceptamus. Et ad majorem securitatem et perpetuam hujus rei gestæ memoriam huic instrumento etc. Et volumus quod hoc instrumentum in Thesaurario Prioratûs de Stanis salvo custodiatur. Et quod posteri successores dicti Domini Ricardi copiam hujus habeant cum voluerint et potestatem excitandi nos et agendi contra nos per vim et effectum hujus instrumenti si contingat nos in predictâ concessione nostrâ deficere quod absit in futurum. Datum apud Hottokeshather in crastino Passionis Beati Thomæ Cantuariensis Archiepiscopi anno Domini m.cc. nonogesimo secundo.

Hæc est conventio facta anno Domini M.CC. nonogesimo secundo etc. inter religiosos viros Dominum T. Abbatem Burtoniæ super Trentam etc. ex unâ parte et Robertum filium Rogeri de Toke dominum de Ansedele, et Rogerum Doterel, Johannem del Ruding, Robertum molendinarium, et Petrum de Wyrke libere tenentes de eâdem ex atterâ. Videlicet quod dictus Robertus dominus de Ansedele pro se et heredibus suis et hominibus suis nativis in eâdem, et predicti Rogerus, Johannes, Robertus, et Petrus, libere tenentes pro se et heredibus suis omnimodam clausturam in bosco predictorum Abbatis et Conventûs amodo capiendam remiserunt etc. Concesserunt et dictus Dominus de Ansedele pro se etc. et predicti liberi tenentes pro se etc. quod singulis annis veniant et in perpetuum venire teneantur adduas magnas curias Abbatis de Burton per rationabilem sumonitionem factam, scilicet post festum Paschæ et post festum Sancti Michalis tenendas et ibi presentabunt et respondebunt franciplegii de Ansedele pro dezennis suis omnia quæ ad pacem et coronam Domini Regis spectant secundum morem et consuetudinem regni Angliæ et amerciabuntur non venientes et pacis transgressiones secundum judicium dictæ Curiæ, salvo dicto domino de Ansedele jure suo petendi curiam suam de tenentibus et hominibus in aliis placitis inter eosdem motis et motiendis in Curiâ predictâ, si ad congruos diem et horam per se vel per alium illam petere paratus est etc. Hiis testibus Dominis Roberto de Warda et Aluredo de Solvy militibus, Radulfo de Burgo, Waltero de Bathonia ministro Domini Edmundi, Radulfo de Rollistonâ, Matheo de Villers Senescallo Abbatis, Ricardo de Burton Clerico, Johanne ad finem villæ de Horniglowe, Willelmo Gobert de eâdem et aliis. (fn. 2)

Inter communia recorda de termino Sancti Hillarii anno R. Regis Edwardi filii Regis Edwardi octavo super recognitionem factam per Abbatem de Burton pro Abbate de Cumbermere in Scaccario dicti Domini Regis apud Londoniam ita continetur. The suit refers to an acknowledgment made by the Abbot of Cumbermere of a debt of 110 sacks of wool owing to Peter de Fristobald and the Fristobald Company of Florence, of which five and a half sacks were to be paid each year, viz., four sacks of the value each sack of fourteen marks, one sack of the value of nine marks, and half a sack of the value of 46s. 8d. The King having assumed the position of the Florence merchants, had commanded the Sheriff of Salop and Stafford to levy the debt "ad opus suum," by writ of fieri facias, and the Abbot of Burton had become security for a part of the debt. The last instalment of the debt was paid 2nd May, 17 Ed. II.

Henricus Dei gratiâ R. Angliæ et Franciæ et Dominus Hiberniæ. Omnibus ad quos presentes literæ pervenerint salutem. Inspeximus literas patentes Domini Edwardi quarti nuper Regis Angliæ factas in hæc verba. Edwardus Dei gratiâ Rex Angliæ et Franciæ et Dominus Hiberniæ omnibus ad quos presentes literæ pervenerint salutem. Inspeximus cartam quam Dominus H. filius Regis Johannis nuper Rex Angliæ progenitor noster fecit tunc Abbati et monachis Ecclesiæ Beatæ Mariæ et Sanctæ Moduennæ de Burton in hæc verba: Henricus Dei gratiâ Rex etc. Here follows the charter of Henry III. already given, which grants to the monks free warren, and a fair of three days' duration at Burton.

Hæc est finalis concordia facta in Curiâ Domini Regis apud West, in octabis Sanctæ Trinitatis anno regni Edwardi Regis Angliæ tertii a Conquestu quartodecimo et regni ejusdem Regis Franciæ primo coram Johanne de Stonore etc. Justiciariis etc. inter Wittielmum de Byngham militem querentem et Radulfum de Caldewelle et Ceciliam uxorem ejus deforciantes de manerio de Caldewelle cum pertinentiis etc. scilicet quod predicti Radulfus et Cecilia recognoverunt predictum manerium etc. esse jus ipsius Willelmi et illum remiserunt et quietum clamaverunt de ipsis Radulfo et Ceciliâ et heredibus ipsius Radulfi predicto Willielmo et heredibus suis etc. Et pro hac recognitione etc. idem Willielmus dedit predictis Radulfo et Ceciliæ centum marcas argenti.

Folio 46.

Finales Concordiæ.

Hæc est finalis concordia facta in Curiâ Domini Regis apud Notingham die Martis proximo post Nativitatem Sti. Johannis Baptistæ anno regni Regis J. quarto coram Domino J. Norwic. Episcopo etc. inter Rogerum filium Willelmi petentem et Abbatem de Burthona tenentem de iiij. or bovatis terræ cum pert, in Oura, unde recognitio de morte antecessoris sumonita fuit inter eos in prefatâ curiâ scilicet quod predictus Rogerus remisit et quietum clamavit totum jus et clamium quod habuit in prefatis iiii. bovatis terræ prefato Abbati et successoribus ejus de se et heredibus suis imperpetuum. Et pro hac etc. dedit prefatus Abbas prefato Rogero xx. s. sterlingorum.

Hæc est finalis concordia etc. 7 John etc. inter Willelmum Abbatem de Burtona petentem et Nicholaum de Wilintona tenentem de servitiis et consuetudinibus quos idem Abbas exegit ab eo de libero tenemento quod de eo tenet in Potlach et in Finderne etc. (Nicholas and his heirs to hold the tenement of the Abbots for 43s. 6d. annually.)

Hæc est finalis concordia facta in Curiâ Domini Regis apud Lichesfeld die Mercurii prox. post festum Sanctorum Simonis et Judæ anno regni Regis Johannis x. coram Radulfo de Arderne, etc. inter Willelmum Abbatem de Burthona petentem et Radulfum de Blora deforciantem de unâ marcatâ redditûs de advocatione Ecclesiæ de Blora, unde etc. predictus Radulfus recognovit et concessit predictam marcatam redditûs etc. esse jus ipsius Abbatis etc. Et pro hac recognitione etc. predictus Abbas remisit etc. totum jus et clamium quod habuit in predictâ advocatione etc.

Hæc est finalis concordia etc. apud Notingham anno etc. Henrici filii Regis Johannis x. etc. inter Ricardum Abbatem de Burthona petentem et Thomas Tuschet tenentem de xxx. acris etc. in Magna Oure etc. (The Abbot releases his claim, for which Thomas grants him permission to assart 60 acres in Sortegrave; and Thomas and his heirs and their men to have common of pasture for all cattle in Magna Oufra, and the Abbots and their men to have common of pasture for all cattle in the manors of Macworthe and Marcheton.)

Folio 47.

Hæc est finalis concordia facta etc. apud Notingham anno. 10 H. III. inter Ricardum Abbatem de Burthona querentem et Henricum Tuschet, Basiliam uxorem ejus, Hugonem filium Hugonis, Herbertum Snau, Ricardum molendinarium etc. and 26 others named, deforciantes de communâ pasturæ in Ufre unde idem Abbas questus fuit quod predicti homines injuste exigebunt communam in terrâ ipsius Abbatis de Ufre de sicut idem Abbas nullam communam habet in terrâ ipsorum hominum de Macworth et Marketon, etc. (The Abbot acknowledged the claim of the men of Mackworth and Markton to common of pasture in Ufre, for which concession the said men, so far as lay in them, conceded that the Abbot might assart 60 acres of land in Sortegrave, in that part nearest to Ufre.)

Hæc est finalis concordia etc. anno 10 H. III. inter Ricardum Abbatem de Burthona querentem et Rogerum le Bretun deforciantem de communâ pasturæ in Ufre etc. (The Abbot concedes to Roger and his heirs and to his men of Rughedich common of pasture in the whole manor of Magna Ufre, and in the manor of Parva Ufre after the deaths of Philip Marcus and his wife Anne, for which concession Roger (so far as lies in him) concedes to the Abbot etc. permission to assart 60 acres in Sortegrave, and Nicholas de Enovere and his heirs shall have free entry and exit to the same pasture near Witesiche.)

Hæc est finalis concordia etc. anno 15 H. III. inter Laurentium Abbatem etc. petentem et Radulfum de Withmere tenentem de tribus bovatis terræ etc. in Withmere. Et inter eundem etc. de duabus bovatis terræ in Stratona et inter eundem etc. de quinque acris terræ in Sidhalk. (Ralph to hold the land of the Abbot, etc., for his life, for a yearly rent of 5s. 10d.)

Folio 48.

Hæc est finalis concordia etc. anno 16 H. III. inter Laurentium Abbatem etc. per Willelmum de Esseburne positum loco ipsius Abbatis etc. et Philippum de Roucestre quem Robertus filius Roberti vocavit ad warantum, et qui ei warantizavit de una virgatâ terræ etc. in Wineshulle in Comitatu Derbi. (Philip remits all claim.)

Hæc est finalis concordia etc. anno 3 H. III. inter Radulfum filium Radulfi petentem et Radulfum de Caldewelle tenentem de tribus virgatis terræ etc in Caldewelle, unde assisa mortis antecessoris sumonita fuit inter eos. etc (Ralph de Caldewelle concedes to Ralph two virgates of land, which he had held in demesne, excepting two selions, for 6d. annually, for which Ralph fitz Ralph remits all claim to the other virgate.)

Hæc est finalis concordia etc. apud Lichfeld anno 25 H. III. inter Laurentium Abbatem etc. et Walterum de Rideware tenentem de xxx. acris terris etc. in Bromle, unde recognitio magnæ assisæ sumonita fuit inter eos in eâdem curiâ. (Walter and his heirs to hold the land of the Abbot and his successors for 2s. annually.)

Hæc est concordia fine duelli (fn. 3) coram Thomâ Noel Vicecomite in Comitatu Stafford inter Godefridum de Sobenhale et Julianam de Sobenhale de dimidiâ hidâ terræ quam eadem Juliana per preceptum Domini Regis clamabit tenere de Abbate de Burtona. Predicta vero Juliana cepit unam acram terræ in seisinâ predictæ terræ et residuum de dimidiâ bovatâ terræ remanet Godefrido in vitâ suâ facienti servitium inde ipsi Julianæ et pro concessione predictæ Julianæ prefatus Godefridus dedit eidem Julianæ xx. s. Post decessum vero predicti Godefridi eadem Juliana habebit terram ipsam in feudo et hereditate sibi et heredibus suis. Predictus vero Godefridus juravit in Comitatu de Stafford quod non adquieret artem vel ingenium unde ipsa Juliana vel heredes sui hereditatem istam debeant amittere. Hujus rei sunt testes Robertus Presbiter de Stapenhulla, Radulfo filio Ernaldi, David de Kaldewalle, Philippo de Buruhg, Hui (sic) Bagot, Willielmus de Samford, et plures alii et totus Comitatus.

Hæc est finalis concordia etc. anno 36 H. III. inter Laurentium Abbatem querentem per Willelmum de Esseburne etc. et Willelmum de Stafford et Ermentrudam uxorem ejus impedientes de uno stagno cum pertinentiis in Eginton, unde placitum warantizationis cartæ sumonita fuit inter eos etc. (The Abbot and his successors to hold the mill pool of William and Ermentrude and the heirs of Ermentrude for 5s. annually.)

Hæc est finalis concordia etc. anno 18 H. III. etc. inter Ricardum de Holecrombe et Margeriam uxorem ejus petentes et Nicholaum de Wilentona, quem Laurentius Abbas de Burthona vocavit ad warentum, et qui ei warentizavit de quatuor bovatis terræ etc. in Finderne etc. (Richard and Margery remit their claim, for which Nicholas concedes that they shall hold all the land in Wilinton they first held of the said Nicholas for a pair of white gloves yearly.)

Folio 49.

Carta burgi de Burton.

Omnibus Chrispi fidelibus etc. Noverit etc. quod Dominus Rex pro salute animæ suæ et antecessorum suorum concessit nobis facere unum burgum apud Burtonam etc. (a duplicate entry, already copied). Hiis testibus Willelmo de Gresele, Roberto de Acovera, Willelmo de la Warde Roberto filio suo, Roberto de Thok, Roberto de Appilbi, Roberto de Tatenhulle, Roberto de Bursincote, Johanne de Stapenhulla, Willelmo filio Ricardi, Roberto filio Ernaldi, Gilberto de Strettona, Radulfo de Wythmere, Johanne filio Gilberti, Reginaldo filio Agnetis, et aliis.

Processus de Derlaston.

Orm le Guldene qui primo tenuit Derlastun cum pertinentiis de Domino Abbati de Burtona genuit Engelardum de Gresele qui successit ei in hereditatem et duxit in uxorem Mabiliam de Perpunt, ex quâ genuit tres filias etc. (A duplicate entry, already copied.)

Carta Regis Edwardi de quibusdam terris in Burton, Walterus de Gloucestrâ Escaetor Domini Regis citra Trentam Willelmo de Cotes subexcactore suo in Comitatu Stafford salutem. Mandatum Domini Regis vobis in hæc verba mittimus exequendum. Edwardus Dei gratiâ etc. (A mandate of King Edward II. to the Escheator to hold an inquisition respecting certain burgage tenements in Burton, which had been acquired by the Abbot in violation of the Statute of Mortmain.)

Folios 50 to 59, inclusive.

Contain duplicate transcripts of Deeds which have already appeared.

Folio 60.

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Roberti de Huncedonâ dedi etc. anno gratiæ m.cc. quadragesimo secundo Deo et Ecclesiæ Sanctæ Mariæ et Sanctæ Moduennæ etc. et Laurentio Abbati etc. totam terram et tenementum et dominicum quod habui vel habere potui in villâ de Huncedonâ cum boscho etc. simul cum homagiis et servitiis, relevagiis et eschætis etc. scilicet homagium et servitium Henrici de Alsop viginti octo denariorum et homagium et servitium Willielmi le Child de Thorp duorum denariorum. Item homagium et servitium Henrici de Huncedonâ fratris mei unius denarii pro tenementis qui de mei tenuerunt in dictâ villâ de Huncedonâ et triginta acras terræ arabilis in campis de Huncedona quas Abbas et Conventus de Cumbremara de me tenuerunt ad terminium xxviii. annorum, a festo Sancti Michælis anno R.R. Henrici filii R, Johannis vicessimo sexto subsequentium etc. Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis xii. d. vel nomine meo et heredum meorum capitali domino meo Roberto de Thorp et heredibus suis etc. Hiis testibus Domino Willelmo de Audithelega, etc.

Sciant etc. ego Laurentius Abbas etc. dedimus etc. Rogero filio Roberti de Huncedonâ et heredibus suis etc. pro homagio et servitio suo capitale mesuagium quod fuit Radulfi Camerarii in villâ de Withmere cum tofto etc. simul cum tofto etc. qui fuerunt Hugonis le Halfweyn cum xl. acris terræ arabilis in eadem villâ etc. Preterea dedimus etc. quolibet anno in boscho nostro de Burtonâ sex bigatas bosci ad ardendum et iiii. bigatas de clausturâ per visum forestarii etc. Reddendo inde etc. xii. d. pro omni servitio etc. Hiis testibus Domino Hugone de Acovere, etc.

Confirmatio Roberti de Thorp Capitalis Domini de Villâ de Huncedonâ cum pertinentiis.

Sciant etc. ego Robertus filius Roberti de Thorp concessi etc. Laurentio Abbati etc. totam terram et tenementum et dominicum quod Rogerus de Huncedonâ eis dedit in villâ de Huncedonâ etc. Hiis testibus Domino Jordano de Snutterton, Domino Roberto de Esseburne, Domino Hugone de Acoure, etc.

Footnotes

1 This deed has been scored out by diagonal lines across it with the same ink.
2 This deed gives valuable information respecting ancient manorial customs and view of frankpledge.
3 This is a very interesting example of a trial by wager of battle in the reign of Henry II., in the County Court before the Sheriff. Juliana had evidently transferred her suit into the County Court by writ of right, and it would have been decided by a duel if the parties had not come to terms. The "duellum" was waged (vadiatum), but not fought (percussum). As the final concord was made fine duelli, the champions had appeared in the arena, and the duel had been stopped at the last moment by a compromise, which is drawn up in the above form. Thomas Noel was Sheriff the last five years of the reign of Henry II.