Folio 61.
De fide instrumentorum.
Contingit interdum quod quandocunque cum aliquo litem habentes privilegium nostrum adversæ parti cognimine (sic) plenius exhibere unde accidet
quod occasione unius capituli super quo conventi plurima litigia suscitantur
etc. ut quandocunque super exhibendo privilegio vel indulgentiâ seu instrumento fueritis requisiti presente judice aut aliquibus prudentibus viris deputatis
ab ipso audiente parte contraria tantumodo recitetur. Ita quod si super nostro
capitulo tune questio fuerit illud solum modo rescribatur et adversæ parti
copia ejus fiat etc.
Confirmatio Roberti de Thorpe Capitalis Domini de Villâ de Huncedonâ.
Sciant etc. ego Robertus filius Roberti de Thorp concessi Roberto de
Huncedonâ et heredibus suis villam de Huncedonâ etc. ut jus suum et
hereditatem etc. Reddendo inde annuatim mihi et heredibus etc. duodecim
denarios etc. pro omni demandâ etc. salvo forinseco et salva sectâ molendini
mei de Thorp totius villæ de Huncedonâ ad vicessimum granum sicut
antiquitus solebant etc. Pro hac autem concessione dedit michi predictus
Robertus de Huncedonâ tres marcas argenti et dimidiam in initio hujus
conventionis. Prenominatus vero Robertus curiam meam sequi debet ad
ejusdem curiæ forciamentum etc. Hiis testibus Nicholao Clerico de Esseburne,
Willelmo Persona de Alstanefeld, Rogero de Wodneslega, Jordano de
Snittertona, Ranulfo de Alleshope, Johanne de Middeltona, Johanne de
Trumford, Radulfo de Peverwith, Adam de Lege, Thoma de Benetlega,
Henrico filio Gamel, et pluribus aliis.
Sciant etc. ego Rogerus filius Roberti de Huncedonâ dedi etc. Waltero
filio Willelmi Tinctoris de Esseburne et heredibus suis pro homagio et
servitio suo unam toftam in villâ de Huncedonâ, illam scilicet quam Swein
tenuit inter Ernoteheved et toftam quam Henricus filius Edwini tenuit etc.
Tenendum etc. cum pasturâ de Huncedonâ ad quatuor viginti multones et ad
quadraginta matrices bidentes in quolibet anno cum toto exitu suo ejusdem
anni. Solvendo etc. sex denarios etc. Hiis testibus Roberto de Thorp,
Henrico de Alsope, Henrico de Mathelfeld, Pagano Mercatore, Willelmo de
Lege, et aliis.
Assisa de Pane et Cervisiâ per totum Regnum Angliæ.
Quando quarterium frumenti venditur pro xii. d. tunc panis quadranti de
wast.: ponderabit sex libras et sexdecim solidos. Panis kocet de eodem
blado et eodem bultello ponderabit plus wast.: ii. s. et de eodem blado minoris
precis ponderabit qu. wast.: pro v. s. Panis vero simenel ponderabit minus qu.
wast.: ii. s. et panis qu. de frumento ponderabit kocet et dimid. Panis vero
de treit ponderabit duplex wast, et panis de omni blado duos kocetos.
Quando venditur pro xviii. d. tunc panis qu. de wast. albus et bene cocus
ponderabit tres libras et x. s. et viii. d.
Quando pro ii. s. tunc ponderabit lxviii. s.
Quando pro ii. s. et vi. d. tunc ponderabit liiii. s. iiii. d. iii. qu.
Quando pro iii. s. tunc ponderabit xlviii. s.
Quando venditur pro iii. s. et vi. d. tune ponderabit xlii. s.
Quando pro iiii. s. tunc pond. xxx. ta. vi. solidos.
Quando pro iiii. s. et vi. d. tunc pond. xxx. s.
Quando pro v. s. tunc pond. xx. ti. vii. s. ii. d. et obolum.
Quando pro v. s. et vi. d. tunc pond. xx. ti. iiii. s. iii. d. et qu.
Quando pro vi. s. tunc pond. xx. ti. ii. s. et viii. d.
* * * * * * *
Quando pro xii. s. tunc pond. undecim. s. et iiii. d.
Sciendum est autem, quod quando quarterium frumenti venditur pro
duodecim solidis et aliud quarterium pro xii. s. et vi. d. minoratur numerus
ponderis pro predictis sex denariis crescentibus de quadraginta v. s. et duobus
denariis.
Quando venditur pro xx. s. et aliud quarterium pro ii. s. et vi. d. tunc
minoratur numerus ponderis pro predictis sex denariis crescentibus.
Et sciendum quod pistor potest lucrari in quolibus quarteriis ut probatum
est per pistorem Domini Regis duos denarios et surflur (sic) et duos pacns ad
furnagium et tribus servientibus tres obolos et duobus garcionibus duos
obolos. In sale obolum. In gesta obolum. In surdon qu. in bosco tres
denarios. In bultello locato obolum.
Quando quarterium frumenti venditur pro iii. s. vel xl. d, et ordeum pro
xx. ti. denarios vel ii. s. et avene (sic) pro xvi. d. tunc debent et bene possunt
broculatrices vendere in civitatibus duas lagenas ad d. et tres extra. Et
quando in burgo venditur extra debent vendere iiii. et bene possunt.
Ista assisa generalis est per totam Angliam.
Folio 62.
The first three deeds on this folio are duplicate entries of deeds already
copied, and have therefore been omitted.
Sciant etc. ego Nicholaus filius Ormi de Hurst nec heredes mei etc. erimus
ad impedimentum quin Abbas Burtoniæ etc. possint se approiare in manerio
suo de Bromle in vivariis, haiis, assartis, stagnis etc. salvis tamen mihi et
heredibus meis etc. liberis exitibus et introitibus ad pasturam satis competentibus sufficientem ad illud tenementum quod teneo de Roberto filio Gerardi
in Benetelehurst. Et ad maiorem securitatem etc.
Omnibus etc. Robertus Gerard salutem. Noverit etc. me dedisse etc.
totum jus et clamium quod habui etc. in xl. acris terræ cum pertinentiis in
villâ de Bromle, scilicet in Bentetelehurst etc. Laurentio Abbati Burtoniæ.
Insimul reddidi eis cartam quam ab eis habui de predictis xl. acris terræ
etc.
Processus placiti coram Justiciariis Domini Regis terminati inter dominum
Laurentium Abbatem et homines suos de Bromlega exigentes libertatem et pro
rusticis eidem Abbati adjudicatos (sic).
This is a long and interesting account of a suit, A.D. 1236, in which the
Abbot's customary tenants in Bromley claimed to be free tenants holding by
certain service. The account being in the form of a narrative, has been mostly
translated into English, but parts of it are worth retaining in the original
owing to the ingenuously expressed anger of the monks at the presumption of
their tenants, and the contrast drawn by the writer between their pride and the
humility of the Abbot and monks, to which he ascribes the victory of the latter,
because "Deus superbis resistit et humilibus dat gratiam suam." A verdict was
given in favour of the monks at the Nottingham Assizes of 37 H. III.; but the
tenants not being able to pay their fines or find sureties, and being all put into
the King's prison in consequence, the Abbot and monks were forced to replevy
their own tenants at a great expense.
Memorandum quod cum homines de Bromlega Abbatis anno m.ccxxxvi.
anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis xx. anno Domini Laurentii
Burtoniæ vii. servitia sua et consuetudines debitas et antiquas dicto Laurentio
domino suo facere nolentes immo cum maximâ instantiâ contradicentes et
instanter sibi libertatem vendicantes eidem Abbati tenorem literarum istarum
ex parte Domini Regis porrexissent.
Henricus Dei gratiâ etc. Abbati Burtoniæ salutem. Monstraverunt nobis
homini tui de Bromlegâ quod tu exigis ab eis alias consuetudines et alia
servitia quam facere debent et facere consueverunt tempore quo manerium
de Bromlega fuit in manibus predecessorum nostrorum Regum Angliæ.
Et ideo tibi precipimus quod ab eis non exigas alias consuetudines vel alia
servitia quam facere debent et facere consueverunt tempore predicto. Et
nisi hoc ad mandatum nostrum faceris a Vicecomite nostro Staffordsciræ fieri
precipemus T. meipso apud Keniton xx. die Octobris a. r. n. xx.
Et quia idem Abbas noluit eis obtemperare neque consentire per literas
consimiles a curiâ Regis impetratas et Vicecomiti Staffordiæ directas, eundem
dominum suum Laurentium. Abbatem circa Festum beati Martini coram
dicto Vicecomite in comitatu prefato in placitum traxerunt audacter et non
ficte obloquentes et nequiter Abbatem et Senescallum suum super injuriis
sibi contra libertates suas ut dicebant ab eis in pace Dei et Regis illatis
accusantes. Nefanda et coram Deo et hominibus detestanda presumptio
rusticorum dominum suum Sanctæ Ecclesiæ prelatum in curiâ seculari coram
laico et potestate seculari taliter impetentium et jure suo et dignitate privare
volentium. Sed prenominatus Abbas invocatâ Sancti Spiritûs gratiâ conventu
suo jugiter pro jure domûs suæ in orationibus persistente (sic) et Deum qui
superbis resistit et humilibus dat gratiam suam, et gloriosam Virginem
Mariam et Sanctam Moduennam et omnes Sanctos Dei humiliter et sepius
invocante, paucis postmodum diebus elapsis tempore brumali adiit pro
instanti negocio curiam Regiam semel apud Merleburge et secundo apud
Keniton non sine laboribus magnis et expencis et impetratis literis istis.
Folio 63.
Here follows a writ of "Pone," removing the suit from the County Court to
be heard before the Justices at Westminster, and the record of the suit, which
states that the Abbot Laurence sued Robert de Mora and others named in the
writ for customs and services due for the tenements which they hold of him in
Bromley, inasmuch as they hold their tenements in villenage, and owe villain
services, viz., tallage once every year at his will, and "marchetum" for marrying
their daughters, and other services; and they owed for a common tallage, assessed
at 8 marks, three years ago, and the following year at 10 marks, and the present
year at 7 marks; (fn. 1) and for which tallages they are all liable according to their
holdings; and also in the time of the present King, Robert le Wicher had given 2s.
for marrying his daughter, (fn. 2) etc.
Robert and the other tenants appeared and denied they owed tallage or
marchetum, and stated they held their tenements by certain service and a payment
of 20s. for Geresgive at Christmas day.
The Sheriff of Staffordshire is ordered to summon Roger de Rideware and
the other jurors elected to try the issue, to be at Westminster on the Octaves of
Trinity; but the verdict was not delivered till the assizes at Nottingham, 37 H.III.,
before Robert de Lexinton and his associates, when eight knights and eight freemen
who formed the jury stated that all the tenants named and their ancestors before
them held their tenements in villenagio, and gave marchetum for marrying their
daughters, and every year they gave stud, sometimes more and sometimes less, at
the will of the Abbot, and owed all villain services, unde prenominato
Laurentio Abbati adjudicati sunt et ut rustici liberati et mancipati nocte
sequenti pro falsâ eorum querelâ et suggestione Curiæ Regiæ factâ, de precepto
Justiciariorum in profundo carceris pernoctantur. Quos et in crastino
prefatus Abbas tanquam villanos suos de dicto carcere Domini Regis
replegiavit et ipsi pro misericordiâ Domini Regis in quâ ibi inciderunt de lx. s.
et 1. d. sterlingorum finem fecerunt quos et postea Domino Regi plenarie
persolverunt.
Folio 64.
Here follow two charters, of which transcripts have already been made, and
another copy of the Final Concord respecting 30 acres in Bromle between the
Abbot Lawrence and Walter de Rideware, dated 25 H. III.
Omnibus etc. ego Thomas filius Gilberti de Ylum salutem. Noverit etc. me
concessisse etc. unam bovatam terræ etc. in villâ de Ylum, illam scilicet quam
de eisdem tenui exceptis tribus acris quas de eâdem terrâ tradidi W. Vicario
Ecclesiæ de Ylum ad terminum xx. annorum etc. Pro hac autem concessione
etc. dicti Abbas etc. invenient mihi necessaria in victu et vestitu quoad vixero
in domo coquinarii apud Ylum, videlicet singulis annis quinque ulnas
panni lanei mihi competentis et alia necessaria in lineis et calciamentis et
capam vel pallium durandum quamdiu poterit et ad manducandum in messa
coquinarii cum custode suo de Ylum serviente etc.
Omnibus etc. Adam filius Turgys de Ylum etc. salutem. Noverit etc. me
dedisse unam partem illius acræ quæ extendit se juxta Holiwallesiche usque
ad fossatum dictorum monachorum etc.
Omnibus etc. Walterus filius Willelmi Tinctoris de Esseburne salutem etc.
Noverit etc. me assensu uxoris meæ Ynge et heredum meorum donasse etc.
totum ilium tenementum etc. quod de eisdem tenui in villâ de Derbeiâ quod
scilicet Willelmus Suenelavidi de me tenuit etc.
Folio 65.
Omnibus etc. Willelmus Suenelavedide Derbeiâ salutem. Noverit me dedisse
etc. unum toftum in villâ Derbeiæ etc. quod Walterus filius Willelmi Tinctoris (fn. 3)
de Esseburne de eisdem tenuit et idem Walterus post itinere suo versus terram
sanctam assensu Ynge uxoris suæ et Symonis filii eorum et heredis eisdem de
toto resignaverunt etc. Reddendo inde annuatim camerario dictæ domus de
Burtona etc. unam marcam argenti etc. Item reddendo inde annuatim Domino
Radulfo de Freschervile Domino de Alwaldestona et heredibus suis xvi. d. etc.
Possessio quadragenaria probata super decimis de Appelbi.
Memorandum quod cum dopnus Laurentius Abbas Burtoniæ anno Gratiæ
m.cc.xxxix. citatus esset ut compareret primo apud Huntedona postea apud
Bedeford coram Domino Grosso capite (Grosseteste) Lincolniæ Episcopo responsurus quo jure percipet decimas apud Appelbi, tandem in crastino Sancti
Nicholai ejusdem anni comparuit apud Bedeford coram Magistro Roberto de
Cadeney predicti Domini Linc. tunc officialis per Michaelem monachum, qui ibi
per tres homines de Appelbi testes adjuratores videlicet Willelmum filium
Hamonis, Rogerum Le Grant et Symonem Spilemon bene probavit possessionem
quadragenariam et recessit sine die. Precepit etiam dictus officialis predicto
Michaeli procuratori recedere et predictam posessionem in pace gaudere.
In Margin. Anno ab Incarnatione Domini m.cc.l. primo in rotulis
Domini Grosseteste Lincol. Episcopi inrotulatabatur presentibus Magistris
Rogero de Raveningham et Leonardo ejusdem Episcopi Clericis, Procurator
Abbatis Burthoniæ probavit longevam possessionem a tempore quo non extat
memoria de decimis de Appelbi, sed nullum exhibuit instrumentum. Ideo
consulendus est.
Memorandum quod die Martis prox. ante festum Beati Petri quæ dicitur
Advincula anno Gratiæ m.cc.xliii. anno regni Regis Henrici filii Regis
Johannis xxvii. anno Domini Laurentii Abbatis Burtoniæ xv. assisa xii.
militum per breve Domini Regis tune in Gasconiâ existentis, capta fuit apud
Notingham coram Dominis Roberto de Lexinton etc. Justicariis Domini Regis
itinerantibus etc. inter Laurentium Abbatem Burtoniæ, Willelmum de
Esseburne et Ceciliam uxorem suam et Ricardum filium Henrici de Huncedonâ
petentes et Abbatem de Cumbremara et fratrem Willelmum Grangerium de
Neutonâ deforciantes de terris apud Motlawe et Raveneswalle tunc cultis et
seminatis, unde dicta assisa recognovit quod Rogerus filius Roberti de
Huncedona eodem die quo feofavit predictum Laurentium Abbatem etc. de
villâ de Huncedonâ fuit in plenariâ seisinâ de omni pasturâ predictarum
terrarum videlicet apud Motlawe et Raveneswalle pertinente ad villam de
Huncedonâ et omnes antecessores sui, unde dixerunt quod idem Abbas
Laurentius disseisitus fuit. Quare recuperavit seisinam et Abbas de Cumbremara cum predicto Willelmo fratri suo Grangerio de Neutonâ remansit in
misericordiâ Domini Regis Dampna vero appreciata fuerunt viz. unam marcam
quam clerici Justiciariorum percepunt.
Memorandum de mercato et feriâ apud Burthonam. A duplicate transcript
of the proceedings before the Justiciary Martin de Pateshull, already given.
Folio 66.
Omnibus etc. Walterus filius Radulfi de Sobenhale salutem. Noverit etc.
me dedisse Domino Laurentio Abbati etc. totam terram et tenementum simul
cum capitati mesuagio etc. quod habui etc. in villâ de Sobenhale, die Penticosti
anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricessimo primo etc. salvis
tamen mihi et heredibus meis tribus acris terræ cum dimidiâ acrâ prati quas
Mathæus de Sobenhale et Matilda mater mea vendiderunt Stephano servienti
Infirmariæ Burtoniæ et Margeriæ uxori suæ etc. Item dedi etc. totam terram
etc. quam Matheus de Scobenhale in eâdem villâ tenuit, simul cum servitio
ejusdem Mathæi. Item terrain quam Ricardus filius Herberti Jordan in
eâdem villâ de me tenuit simul cum servitio ejudem Ricardi etc. Pro hac
autem donatione etc. prefati Abbas etc. dederunt mihi et heredibus meis
unum burgagium in villâ de Burton quod fuit Aldredi de Withmere per
servitium duorum denariorum per annum solvendum etc. simul et serjantiam
et custodiam januæ de Burtonâ cum plenario corredio unius monachi de
cellario suo tam in pane et in cervisiâ, pulmento vero et campanagia percipiemus sicut Elyas Janitor percipere consuevit. Item habebimus tam ego
quam heredes mei singulia annis de Domino Abbate dimidiam marcam argenti
pro stipendiis in Nativitatem Sancti Johannis Baptistæ. Habebimus preterea
garcionem ad dictam portam Burtoniæ qui habebit corredium suum sicut
garcio Elyæ Janitoris habere solebat tempore confectionis istius cartæ. Item pro
feno et prebendâ concesserunt mihi et heredibus meis unam acram prati inter
pratum Domini Abbatis et pratum quod fuit Daddi jacentem versus Drakelowe etc.
Omnibus etc. Ricardus filius Herberti de Scobenhale etc. Noverit etc. me
dedisse Domino Laurentio Abbati etc. totam terram etc. quod habui vel
habere potui in villâ de Scobenhale vel in aliis campis die Sancti Thomæ
Apostolici anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricessimo secundo
etc. Pro hac autem donatione etc. dicti Abbas etc. dederunt mihi et heredibus
meis unam bovatam terræ cum pertinentis in villâ de Horninglawe, illam
scilicet quæ fuit Henrici Gyn, cum unâ acrâ longâ scilicet quæ fuit Radulfi
filii Pagani super Bemhull etc.
Omnibus etc. John Gobert de Horninglawe salutem. Noverit etc. me
dedisse etc. Domino Laurentio etc. totam terram cum crofto et tofto et pratum
etc. in villâ de Wineshull quam ego et antecessores mei prius de eisdem
tenuimus etc. in escambio tofti et crofti quod fuit Reginaldi Tafferell et octo
acrarum terræ etc. et de dominico Abbatis in Horninglawe quatuordecim
acrarum etc.
Folio 67.
Omnibus etc. Thomas filius Gilberti de Ylum salutem etc. Noverit etc. me
concessisse etc. unam bovatam terræ etc. in villâ de Ylum. (A duplicate
transcript, see ante.)
Sciant etc. Willielmus filius Roberti de Casterne dedi etc. Ade filio
Thurgisii de Ylum et heredibus suis pro homagio et servitio suo quatuor
bovatas terræ in Ylum etc. salvo mesuagio Willelmi Vicarii Ecclesiæ de
Ylum etc. in escambium trium bovatarum in Wetendon cum hominibus et
tota eorum sequela etc. Reddendo etc. iiii. s. iiii. d. ad festum Sancti Martini etc.
Omnibus etc. Adam filius Thurgis de Ylum salutem etc. Noverit etc. me
dedisse etc. unam partem illius acræ quæ extendit se juxta Holiwelle siche
usque ad fossatum dictorum monachorum. (A duplicate transcript, see ante.)
Sciant etc. Adam filius Thurgis de Ylum dedi etc. duas acras terræ in
villâ de Ylum etc.
Omnibus etc. Adam filius Thurgis de Ylum etc. Noverit etc. me dedisse
etc. quatuor bovatas terræ cum tofto et crofto etc. in villâ de Ylum quas
aliquando tenui de Henrico filio meo. Tenendas etc. simul cum duabus acris
quas eis prius de predictis quatuor bovatis terræ donavi etc.
Universis etc. Henricus filius Henrici de Ylum etc. salutem. Noverit etc.
me remississe etc. totum jus etc. in totâ terrâ et tenemento quod Adam filius
Thurgisii de Ylum avunculus meus tenuit in eâdem villâ etc.
Folio 68.
Omnibus etc. Henricus filius Henrici filii Thurgis de Ylum etc. Noverit
etc. me dedisse etc. Domino Laurentio Abbati etc. unam placiam terræ in
villâ de Ylum etc.
Omnibus etc. Willelmus filius Roberti de Casterna etc. Noverit etc. me
assensu et voluntate Roberti fratris mei de Casterne dedisse etc. Willelmo
Clerico de Ylum etc. unum mesuagium in crofto meo in Ylum etc.
Omnibus etc. Willielmus Clericus de Ylum nepos Domini Nicholai quondam
Abbatis Burtoniæ, salutem etc. Noverit etc. me remississe etc. totum tenementum quod de Abbate etc. ad vitam meam tenui in villâ de Ylum et extra
etc. Preterea dedi etc. totum tenementum quod tenui in villâ de Ylum de
Willelmo filio Roberti de Casterne simul cum edificiis etc.
Omnibus etc. Hugo de Acovera salutem etc. Noverit etc. me et heredes
meos tenuimus Abbati et Conventui etc. pro villâ de Acovera et de Ylum et
terrâ de Casturne quas de eis tenemus in duabus marcis argenti fideliter
persolvendis in die Sancti Martini attornato eorum apud Ylum sicut
persolvere consuevi apud Burtonam sine difficultate etc. In the margin is
a duplicate transcript of the grant of Acovera to Ralph, son of Orm, by the Abbot
Robert; the witnesses are given at full length in this copy; they are Jordan, Prior,
Briennius, Willelmus de Sancto Albano, et ceteri monachi Ecclesiæ predictæ.
Deinde Galfridus de Bakepuz, Radulfus de Mongomery, Galfridus de Tatenhulle,
Willelmus de Wynsulle, Godewinus de Brontiston, et Leufricus.
Sciant etc. Symon filius Walteri Tinctoris de Esseburne dedi etc. unam
virgatam terræ in villâ de Benethlega illam scilicet quam Ricardus filius
Godwini tenuit etc.
Sciant etc. Ricardus filius Johannis de Benethlega dedi etc. unam partem
tofti mei in villâ de Benethlegâ super quam grangia quondam mea stetit etc.
Folio 69.
Sciant etc. ego Ricardus de Benetlega filius Johannis de Pecco dedi etc.
Domino Laurentio etc. tres partes prati pertinentis ad unam bovatam terræ
in eâdem villâ scilicet unam partem quam Hugo nutricus meus aliquando
tenuit subtus villain, et duas partes quas habui in dominico etc.
Sciant etc. Nicholaus filius Ricardi de Benethlega dedi etc. unam bovatam
prati etc. in villâ de Benetlega etc.
Sciant etc. Nicholaus filius Ricardi de Benethlega concedo etc. sub penâ
decem marcarum Domino Regi pacandâ quod si ita contingat quod pratum
quod eisdem in puram et perpetuam elemosinam dedi etc. warantizare non
poterimus ego vel heredes mei, terram quam ab eis accepi in feodo scilicet
unam bovatam etc. eisdem reddam sine molestiâ custo et labore etc.
Sciant etc. quod ego Nicholaus filius Ricardi de Benethlega recepi istam
cartam cyrographatam de Domino L. Abbate etc. in hæc verba: Sciant etc.
quod ego L. Abbas etc. dedimus etc. Nicholao filio Ricardi de Benethlega pro
homagio et servitio suo unam bovatam terræ cum crofto etc. illam scilicet quæ
fuit Symonis filii Walteri Tinctoris et unam acram ad Reignaldeswalle quæ
fuit Ricardi filii Johannis de Benethlega etc.
In the margin is a transcript in a later hand of the grant of Acovere by
Robert the Abbot to Ralph son of Orm, which differs in some respects from the
grant already given. It runs as follows:—
Sciant omnes tam presences quam futuri quod ego Robertus Abbas Burtoniæ et
totus conventus ejusdem loci concessimus et confirmavimus Radulfo filio Ormi et
heredibus suis totam terram de Acovere cum, omnibus pertinentiis illæ predictæ
terræ. Tenendum de nobis et de Ecclesiæ Burtonensi tam libere et tarn quiete
quam Dominus Rex noster concessit Ecclesiæ nostræ de Burtona. Reddendo
nobis annuatim duas marcas argenti ad festum Sancti Martini pro omni servitio.
Et sciendum quod predictus Radulfus et heredes ejus debent ad curiam Abbatis
venire tam judicandi latronæ (sic) si sit captus vel tam judicandi Batayle et ad
hoc faciendum Radulfus predictus et heredes sui debent rationabiliter sumoniri.
Testes sunt hii Primum ipsum cupitulum Ecclesiæ Burtonensis, scilicet Jordanus
Prior, Briennius, Willielmus de Sancto Albano et ceteri monachi Ecclesiæ
predictæ, deinde Galfridus de Bakepuz, Radulfus de Mungomeri, Galfridus de
Tatynhille, Willelmus de Wynshull, Godewynus de Brontistona, et Leufricus et
plures alïs.
Omnibus etc. Rogerus de Infirmario salutem. Noverit etc. Dominum Laurentium Abbatem etc. michi et heredibus meis etc. concessisse etc. unam
acram terræ arabilis et tres rodas in territorio de Burtona etc.
Sciant etc. ego Hugo Bulloc de Strettona dedi etc. Rogero Clerico infirmariæ
de Burtona et heredibus suis etc. unam acram et dimidiam terræ arabilis in
campo de Strettona etc. Hiis testibus Johanne de Stapenhul, Elia de
Strettona, et multis aliis.
Omnibus etc. Johannes filius Radulphi de Stapenhulle salutem etc.
Noveritis me etc. resignasse etc. illas sex acras terræ quas quidem Ricardus
molendinarius de me aliquando tenuit in villâ de Stapenhulle Domino Laurentio Abbati etc. anno Gratiæ m.cc.xl. septimo.
Omnibus etc. Willelmus Servelavedi de Derbeiâ, salutem etc. Noverit etc.
Dominum Abbatem de Burtonâ, etc. concessisse etc. michi unum toftum in
villâ Derbeiæ etc. scilicet quam Walterus filius Willelmi Tinctoris de Esseburne de eisdem tenuit et idem Willelmus prius in itinere suo versus terram
sanctam assensu Ynge uxoris ejus et Symonis filii eorum etc. resignavit etc.
Omnibus etc. Walterus filius Willelmi Tinctoris de Esseburne salutem etc.
Noverit etc. me assensu uxoris meæ, Yngæ et heredum meorum donasse etc.
totum illud tenementum etc. quod de eisdem tenui in villâ Derbeiæ quod
scilicet Willelmus Sernelavedi de me tenuit etc. pro hac etc. dicti Abbas et
conventus dederunt mihi et prefatæ uxori meæ duas marcas argenti in itinere
nostro versus terram sanctam etc.
Sciant etc. ego Rogerus de Huncedona dedi etc. ad emendationem coquinæ
illorum totam terram illam etc. quam habui super Stoniholm furlong videlicet
terram quam Willelmus Tinctor aliquando de me tenuit ad terminum etc.
Omnibus etc. Rogerus de Huncedon salutem etc. Noverit etc. me dedisse
ad emendationem coquinæ ejusdem illam culturam terræ in villâ de Wythmere
quæ dicitur Lortelega quam Radulfus le Chamberleng ante me tenuit simul
cum uno tofto et crofto quod Hugo le Halfwein aliquando tenuit in eâdem
villâ etc.
Omnibus etc. Rogerus de Huncedona salutem. Noverit etc. me dedisse
etc. ad emendationem coquinæ etc. quandam partem terræ meæ in villâ de
Wythmere etc.