Cartulary of Trentham Priory
Miscellaneous charters (1)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Major-General Hon. G. Wrottesley & Rev. F. Parker (editors)

Year published

1890

Page

332

Citation Show another format:

'Cartulary of Trentham Priory: Miscellaneous charters (1)', Staffordshire Historical Collections, vol. 11 (1890), pp. 332. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=52522 Date accessed: 01 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Record Office (Select Charters, VIII).

Omnibus ad quos p. litere pervenerint Ada de Chetwynd salutem in auctore salutis, Literas Religiosorum virorum Prioris et Conventûs de Trentham ad mei instanciam procuratas recepi in hec verba," universis Xti fidelibus presentes literas visuris vel audituris, Frater Johannes, (fn. 1) Prior de Trentham et ejusdem loci conventus humilis, salutem in domino, dilecti nobis in Xto Ade de Chetwynd devotis precibus inclinati quantum in nobis est divine caritatis intuitu concessimus, ut possit in manerio suo de Hortwell quandam capellam erigere cum campanili in qua ipse et successores sui cum familiâ suâ valeant audire divina. Ita tamen quod in nullo per ipsum et per predictos successores suos matri ecclesie de Trentham occasione dicte cantarie habende prejudicium generetur. Preterea sacerdos quicunque pro tempore in eadem capellâ fuerit divina celebraturus, singulis annis prestabit juramentum in capitulo de Trentham quod matricem ecclesiam ejusdem loci in nullo defraudabit, nec in decimis, nec in oblationibus, nec in aliis proventibus quibuscunque. In cujus rei testimonium sigillum nostrum commune presentibus est appensum, Datum apud Trentham in vigiliâ Sancti Jacobi apostoli anno domini m.c.c., octagesimo secundo. Hinc est quod ad majorem predictorum Prioris et Conventûs securitatem de me et successoribus meis habendam presenti scripto sigillum meum apposui Datum die, loco, et anno suprascriptis.

Record Office (Cartæ Miscellaneæ, 303, Vol. 15.) (Circa R. Johis.)

Omnibus Sctæ matris ecclesie filiis ad quos, &c., Rannulphus de Cnuttona (fn. 2) salutem in domino, noscat universitas vestra me concecisse, &c., pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum, Deo et S. Marie et ecclie omnium Sanctorum de Trentham et canonicis ibidem Deo servientibus in puram et p. elemosinam unum toftum et croftum in Witemore juxta cimiterium, illud scilicet quod Magister Zacharias tenuit, de me in feodo et hereditate. His testibus, Galfrido de Dutton (fn. 3) tunc constabulario, Roberto de Mere, (fn. 4) Johe de Witemore, Willielmo Griffin, Willielmo Muriel, Willielmo de offilee et m. aliis. (fn. 5)

Footnotes

1 John de Conyngeston, Prior of Trentham (v. list).
2 Ralph de Cnutton flourished temp. R. Johis (early Hen. III).
3 Dutton seems the correct reading, and so agreed the authority at the Record Office.
4 Rob. de Mere, temp. R. Johnis.
5 General Wrottesley is disposed to date this deed temp. Rich. I, all the witnesses held by "castle guard" tenure at Newcastle.