Record Office (Cart. Miscellan., Vol. 14).
Sciant p et f quod Ego Agnes filia Johannis de Wal in ligia potestate meâ
pro salute anime mee et parentum meorum relaxavi et quiet' clamavi Deo et
ecclesie B. M. et omnium Sanctorum de Trentham et canonicis &c., totum jus
meum et clameum quod habui vel habere potui, in totâ terra illâ in villa de
Wal que fuit quondam Johannis patris mei, cujus terre medietas michi jure
accedit hereditario. In cujus rei (warranty and seal) H. T. Dño Willielmo de
Chetilton, Benedicto Coudree, Henrico de la Forde, Ada de Montford, Tho de
Wal, et aliis. (C. 1250 ?)
Om Xti fidelibus, &c., Frater Ricardus Prior de Trentham et Convent'
salutem in Dno, Noveritis nos concecisse dilecto nobis in Xto Willielmo de
Stanlowe pro servicio suo unam particulam terre in le Threpwode del Wal,
que vocatur "le Pingel," sicut fossato includitur, cum pertinenciis, Habend'
&c. ad terminum sexaginta annorum prox sequent:—Reddendo annuatim
nobis &c., unum denarium argenti ad festum Sancti Martini pro omni
servicio. In cujus rei, &c., alternatim sigilla nostra apposuimus. H. T. Dno
Willielmo de Mere, Dno Roberto de Dutton, militibus, Viviano de Standon,
Willõ Girard, Ricõ fratre suo, Tho de Blortun, Willõ de la Blakeley, et aliis.
Dat' apud Trentham die Jovis prox' ante festum Nativitatis Sc Johannis
Bapt' A.R.R. Ed. fil. Regis Ed. sexto. (1313 A.D.)
Omnibus Xti fidelibus presens scriptum visuris, &c., Henricus, filius
Domini Jacoby (sic) de Audeleg, salutem in Domino sempiternam, Noveritis
me dedisse &c., quiete clamesse, pro me et heredibus meis, Deo et ecclesie Be'
Marie et omnium Sanctorum de Trentham et canonicis &c., in puram &c.,
elemosinam, pro animâ meâ et animabus antecessorum meorum, totum boscum
cum salo [solo ?] quod vocatur' le Therepwode' de la Wal, et totam terram que
vocatur "Ametesawe" cum omnibus ejus pertinenciis, videlicet per has
divisas scilicet per sichetum quod descendit de angulo campi Ricardi de
Stanlewe propinquiore Dunewode usque in "Alumbroc," et sic descendendo
usque in le "Fuylhe," Habend &c., fossando, colend', et includend' pro me et
her' meis predictis canonicis et eorum successoribus libere &c., in puram &c.,
in perpetuum. Ita quod predicti canonici, et eorum successores, se poterunt
appruare de predictis bosco et terris secundum quod melius sibi viderent
expedire sine contradictione alicujus de me vel heredibus meis (warranty
and seal). His testibus domino Roberto de Standon milite, Johanne domino
de Swynnerton, Roberto domino de Chetelton, Ricardo de Stanlowe, Galfrido
de Cokenage, Galfrido de Schestinton, tunc senescallo Henrici de Audelegh,
Rogero de Ecclishall, Clerico, et aliis, facta fuit carta apud Heleyg, die lune
proxima ante assumptionem Be. Marie Virginis. A.R. Regis Edwardi tercio.
(3 Ed. I.) (1275 A.D.) (v. p. 10.)
Omnibus ad quos presens scriptum, &c. Ricardus (erasure) Peck, et
Margeria le Rous (?) uxor ejus, salutem in Domino sempiternam Noveritis
nos relaxasse pro nobis et heredibus nostris et quiet' clamasse fratri Ricardo
de Dulverne Priori de Trentham, et canonicis ejusdem loci, et eorum
successoribus, totum jus et clamum quod, &c., in omnibus terris et tenementis
que fuerunt Willielmi Gerard infra manerium dictorum prioris et conventus
del Wal [warranty and seal]. His testibus, dominis Johanne Trussell,
Roberto Corbett, Roberto de Swinnerton, Willielmo [erasure], Johanne de
Blorton, et aliis; Datá apud Trentham die . . . in festo Pasche, et anno
Regni Regis Edw. tercii duodecimo (12 Ed. III.) [The ink of this deed
has faded much.]
"Loxdale" (quoted in Sleigh's Leek.) "Within Endon quarter and a
little below Leek, on the banks of the Churnet, stands Wall-grange, which an
Earl of Chester gave to Trentham Priory, and Ralph Blundeville, s. of Hugh
Kyveliok, remitted to them the service of a footman in the wars, under which
tenure they held it 30 Ed. I. (3 Ed. I. ?) (He then refers to Henry, son of
James de Audley's grant (v. supra) and that of Ric del Pike (sic) and
Margaret de Rousse.)
Record Office (Cart. Miscellan., Vol. 17).
Om. Scte matris Ecclie filiis ad quos &c., Henricus filius Henrici de
Merstona Salutem in Dño. Nov' Univ' vestra me concecisse, &c., Deo et S
Marie et Ecclie Om' Sanct' de Trentham, et canonicis ibidem, &c., pro salute
anime me et ante cessorum et successorum meorum in p. et perpet, elemosinam
totam terram quam Thomas filius Petronelle tenuit de me in Merstona
scilicet quinque virgatas terre cum om' pertinenciis, redditibus et asiamentis
et libertatibus, &c., pertinentibus. Tenendam et habendam libere, pure, et
honorifice et quiete in omnibus, &c. Et ut hec donacio et confirmacio rata sit
et stabilis Sigilli mei apposicione coroboravi. H. T. Willielmo de Hardresh (fn. 1)
et Roberto filio suo, Willielmo de Caltecote, (fn. 1) Roberto filio suo, Jordano de
Atlebe, (fn. 1) Rogero de Buschervil de Anesti, (fn. 1) Rogero et Abel de Ettone, (fn. 1) Wilmo
le Paler de Sutona, Simone de Merstone, Ricardo et Herewat ejusdem ville.
Record Office (Cart. Miscellan., Vol. 3, No. 220).
Omnibus Xti fidelibus ad quos, &c., Rogerus filius Ricardi Durdent de
Thurvaston, salutem in domino, Noveritis me concecisse &c., Ricardo (fn. 2) Priori
de Trentham et ejusdem loci conventui totum jus et clameum meum quod
habui, &c., in unâ acrâ terre et unâ acrâ prati cum pertin' in Thurnaston (fn. 3) cum
homagiis, fidelitatibus &c., quas quidem acras dicti Prior et C tenent ex dono
Willielmi Durdent in p. et perpet elemosinam prout in carta ejusdem
Willielmi plenius continetur. H. T. Radulpho de Rolleston (fn. 4) milite, Dño
Wilmo Davy, (fn. 5) rectore ecclesie de Mogynton, Johanne de Roccheford, et aliis
Dat' apud Tuttebury die lune proximâ post festum Sancti Jacobi Apostoli
A.R.R. Ed. fil R. Ed. quarto decimo.
Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Johanni Priori
et Canonicis de Trentham salutem et apostolicam benedictionem; Justis
petencium desideriis dignum est facilem prebere consensum et vota que a
rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda; Ea
propter dilecti in Domino filii vestris postulacionibus grato concurrentes
assensu synodalem pensionem et immunitatem quam bone memorie Walterus,
quondam Covent' Episcopus, vobis remisit, sicut in autentico scripto ejus
continetur, devocioni vestre autoritate apostolicâ confirmamus et per
presentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino
hominum liceat hanc paginam vestre confirmacionis infringere vel ei
aliquatenus contraire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem Omnipotentis
Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Dat'
Turon V. Kalend' Novembr, omnibus presentibus. [Bulla Alexandri Pape
Canonicis de Trentham.] (Harl. MSS., B.M., 3868.)
Ricardus, (fn. 6) Dei gratiâ Covent' Episcopus, omnibus S.M. Ecclesie filiis
salutem; quoniam ad nostri officii sollicitudinem spectat non solum fideles ad
elemosinarum largicionem hortari, sed et eorum elemosinas scripto et
auctoritate nostrâ corroborare, presentis scripti pagina confirmamus Johanni
priori de Trentham, et fratribus suis, et ecclesie S. Marie et omnium sanctorum de Trentham centum solidatas terre, et omnia pertinencia predicte
ecclesie, sicut eis concessum et confirmatum est cartis Regis Henrici et
Ranulphi comitis Cestrie. Insuper, pro Dei amore et antecessorum nostrorum et nostra salute, synodalem pensionem et immunitatem ceterarum
consuetudinum omnium quas predecessores nostri Robertus (fn. 7) et Rogerus (fn. 8) bone
memorie episcopi ecclesie de Roucestr', et vicinis ecclesiis eodem ordine
degentibus, remiserunt, ampliores et liberiores eis remittimus et sicut eis
antecessor noster Gualterus (fn. 9) cartâ suâ quam oculis propriis et manibus
tractavimus et inspeximus, carta nostra confirmavimus. Hiis testibus,
Laurencio Priore de Coventr', Eadmundo Covent', Rogero Salop', et Eliâ
Stafford, Rosone(?) et Hamone et Wmo filio Nicholai, Alexandro decano
Brugg', et magistro Hugone Luxovien', Radulpho de Bredeshal, et Radulpho
Mansel, et Waltero Camerario et multis aliis. [Harl. MSS., 3868.]