A Brief Latin Chronicle, Being the Concluding Portion of a Work Entitled "Compilatio De Gestis Britonum Et Anglorum."
[From MS. Arundel 5, College of Arms.]
Henricus vjcus filius predicti regis Henrici apud Windeleshore in
festo Sancti Nicholai episcopi et confessoris natus, in etate ix
mensium et xv dierum, regnare cepit supra dicto ultimo die Augusti.
Et in dominica die in festo Sancti Leonardi Abbatis, Anno Domini
Millesimo cccc°.xxix°. et anno regni sui viij° apud Westmonasterium
coronatur, Domino Henrico Wintoniensi episcipo tunc cardinali
tituli Sancti Eusebii ibidem presente. Et anno regni sui decimo
idem rex apud civitatem Parisiensem ix° die Decembris etiam
coronatur, presente ibidem cardinale supradicto. Anno autem —— (fn. 1)
hujus regis fuit prelium apud Vernoll in Perche inter Johannem
ducem Bedfordie regentem Francie et Francos ac Scottos. Ubi
cum dicto duce fuerunt Comes Sarum, Comes Southfok, deminus
Wylughby, dominus Scales, dominus Ponynges, Willelmus Oldale
cum retinencia ducis Exonie tunc infirmi. Et in dicto bello ex
parte Francorum captus est dux de Launson[..]; occisi vero sunt
ibidem bastardus de Launson, Comes de Navern et Comes de Marrebon[..].
Ex parte autem Scottorum perempti sunt Archibaldus Comes
de Douglasse, Comes de Boghan, Comes de Marre, Comes de Murrey,
Jacobus Douglas filius dicti comitis, Alexander Lyndesey miles;
Willelmus Douglas de Danlanryk, (fn. 2) Matheus Pork, Hugo Orth,
milites, et alii quam plures, tam de Francis quam de Scottis in ipso
bello et fuga ad numerum vij ml et ultra. Postea vero in foveis
dicte ville inventa sunt, ut dicitur, iiij ml submersa. (fn. 3) Et super his
omnibus semper Deo gratias.
Anno xiiij° hujus regis Henrici Philippus dux Burgundie, contra
fidelitatem suam, villam Calisie obsidiavit cum magno apparatu et
multitudine populi copiosa; fuerunt enim ibi, secundum estimacionem,
plus quam c. milia virorum. In tentoriis et pavilionibus x ml, in
magnis gunnis xxviij, in cressetes ardentibus in nocte vij ml, in gall. (fn. 4)
vij ml, in parvis gunnis vocatis ribaldis vij ml, in crosbowes x ml, in
carectis xij ml.
Pro qua quidem obsidione dissolvenda transfretavit Dominus
Humfridus, dux Gloucestrie, cum quam pluribus magnatibus et proceribus
ac multitudine populi ad numerum lx ml, Calisiam usque
properans. Sed ante ipsius adventum, Comes de Morten et Dominus
de Cammysh cum suis ad numerum ij ml di. dictam villam Calisie
tutissime conservantes illam obsidionem infra dies paucos viriliter
confregerunt et plurimos ibidem occiderunt. Qui quidem dux
Burgundie cum suis, cognito quod dux Gloucestrie cum tanta
potestate Anglorum in proximo adventaret, veritus et confusus,
celerrime capit fugam. Postea vero quam predictus dux Gloucestrie
Caliam (fn. 3) venisset, exinde in Picardiam et Flandiam per dies xj
procedendo villas combussit. Ubi etiam Comes Huntingdon et sui
villam de Popering cremaverunt ac plurimos peremerunt, et circiter
festum Sancti Bartholomei Apostoli proximo sequens Dux Gloucestrie
memoratus ac magnates cum proceribus et populo suo in Angliam
prospere remearunt.
Anno eodem, infra mensem proximo sequentem quo prefatus dux
Burgundie villam Calisie taliter obsedisset et inde gratia Dei profugatus
fuisset, Jacobus rex Scottorum perjurus Castro de Rokesburgh
in Northumbria cum suo exercitu, ut fertur, ad numerum
c ml et ultra, obsidionem opposuit; ubi nichil profecit. Nam prenobilis
ille miles Radulphus Greye, cum lxxx viris strenuis, dictum
castrum fortiter custodivit et dicto regi Scottorum et exercitui suo
viriliter restitit. Audito autem quod Archiepiscopus Eboracensis,
episcopus Dunelmensis ac Comes Northumbrie cum maxima potestate
borealium eisdem obviare infra breve proponebant, rex prefatus et
suns exercitus territi et confusi protinus aufugerunt. Et circiter
mensem Martii extunc proximo sequentem idem rex, iniqua suasione
ac consilio Comitis de Athel, avunculi sui, et aliorum sibi in hoc
favencium, per quemdam Scottum, Willelmum Grame vulgariter
nominatum, et quosdam alios, nocte quadam, dum se rex ad lectum
disponebat, camisia et braccis solummodo indutus, improvise territus
et in cloacam proprie camere fugatus, cum spatis crudeliter et
inhumane est occisus. Fertur enim ipsum circa xxx vulnera in
corpore habuisse, quorum vij letalia videbantur. In evidenciam
cujus rei quidam legatus apostolicus in Scotia tunc existens dictam
cdamisiam postmodo Domino Pape, ut dicitur, deferebat. Benedictus
sit Dominus Deus qui tam sepius servulos suos eripuit de manibus
querencium eis mala, perjurosque et pacem turbantes confudit et
evertit!
Anno Domini millessimo cccc°.xlv., xxx die mensis Maii coronatur
Margareta filia regis Ceciloie in reginam Anglie apud Vestmonasterium.
Sed advertendum est quod infra breve post contractum
factum cum dicta Margareta in partibus transmarinis per
Willelmum ducem Suthfolk, amissa est Cenomannia cum Andegavia.
Deinde paulatim (quorum prodicione aut ignavia novit
Deus) amissa est tota Normannia cum civitatge Parisius, &. Deinde
similiter amissa est Burdegalia cum tota Vascibua, &. Ad cujus
recuperacionem missus est nobilis ille belliger Comes Salopie cum
filio suo, domino de Lyel, et aliis, qui viriliter eam recuperaverunt.
Sed, quod dolenter refero, incaute seu capitose se dantes cuidam
conflictui cum Franciugenis, ibi interfecti sunt, et readquisierunt
Francigene omnia que illic erantl, et sic adhuc pacifice detinent.
Anno Domini millesimo cccc°.lvij°. spoliata est villa de Fowe
in Cornubia per pirates; et eodem anno in mense Augusti spoliata
est villa de Sandwiche per pirates, et naves et pene omnia bona
mobilia in utrisque villis abducta sunt.
Anno Domini millesimo cccc°.lvij° extitit quidam nomine
Raginaldus Pokok, nacione Wallicus, sacre theologie doctor, et
Cicestrensis episcopus, ingenio quidem et scientia satis clarus, et
in primeva etate reputatus boni regiminis, et honeste fame; hic
tamen posterius, instigante Diabolo, proprio nimis innitens ingenio,
proprie salutis et aliorum factus quasi immemor, postposita, imo
quasi fere rejecta, priori innocencia, et in multis fide spreta catholica,
santorum doctorum et patrum sanctiones et dicta, imo scripture
sacre supereminentem veritatem quasi pro vili habens, dictamen
rationis humane in multis extulit super hec omnia. Unde sic, velut
secundus Lucifer supra ceteros estimans se et extollens, veteres
quasdam pestiferas hereses damnatas renovavit, novasque satis
noxias superadjecit, quarum multas, tum propter earum enormitatem,
tum propter aliorum infirmorum scandalum, silencio committendas
esse sacius estimo quam dicendas. De Eukaristia divinissima protervissime sensit, et Sanctum Dionisium pro se allegavit, qui tamen
Dionisius plane in contra scripsit. Ecclesiastica divina officia per
sanctos patres disposita, et a multis sanctis probateque vite viris a
diu in ecclesiis usitata ad Dei laudem et fidelium salutem, vilipendit;
quattuor articulos simboli sacro-sancti omisit, &c. (fn. 5)
Has et quam plures alias asserciones frivolas et hereticas in ejus
libris sparsim inventas, et publice apud Lambyth coram Domino
Cantuariensi Archiepiscopo, episcopis, doctoribus et clero inibi
assistentibus prelatas et sibi objectas, non negavit se dictus Raginaldus
dictasse, tenuisse, ac per se et suos precones propalasse, et
alios quam plurimos eisdem infecisse. Examinate igitur diligenter
et mature ibidem dicte hereses, et alie quam plurime, per Dominum
Thomam Cantuariensem archiepisopum, episcopos, doctores, et
reliquum clerum damnate sunt, et multi de libris ejus hereticis
publice combusti sunt; quidam Oxon. in processione generali, quidam
autem in cimiterio ecclesie Cathedralis Sancti Pauli, London. Ubi
et idem Raginaldus dominico die tempore sermonis omnia hujusmodi
dogmata perversa et heretica publice in scriptis abjuravit, anathematizavit,
abrenunciavit, canoniceque correccioni se subjecit. Unde et
episcopatu Cicestrensi privatus, vite private seu solitarie adjudicatus est.
Multi tamen ejus doctrina pestifera infecti, permanserunt in errore.
Circiter istud tempus Jacobus rex Scocie populum suum nobiliter
rexit, fures et oppressores cohibens, agriculturam amplians, sanctam(?)
justiciam servans. Hic anno Domini 1460, cum suo exercitu obsedit
castrum Rokisburgh et per propriam gunnam suam diruptam, cui
astitit, interfectus est. Exercitus tamen ejus idem castrum prostravit
et recessit.
Anno Domini millesimo cccc°.lvij., sacro tempore quadragesimali,
London' facta est concordia inter Dominum Ricardum ducem
Eboracensem, Comitem de Warwyc, et comitem Sarum, cum suis,
ex parte una, et ducem Somersetie, et Comitem Northumbrie et
dominum Clifford, cum suis, ex parte altera, per illustrem regem
Henricum et alios dominos regni spirituales et temporales; gravis
enim, et periculosa quorundam dominorum apud villam Sancti
Albani; quorum interfeccio inquietans et accendens corda multorum,
satisfactione quadam facta, prestante Altissimo, partim sopita
est. Sed non diu permansit. Nam anno Domini millesimo
cccc°.lix°, insurrexerunt iterum predicti domini, scilicet Ricardus,
dux Eboracensis, comes Merchie, filius ejusdem ducis, comes Sarum,
comes Warwyc, cim grandi comitatu, et juxta Ludlaw circiter festum
Sancti Edwardi Confessoris, ad bellum campestre se parabant. An
sic convenerant ad reformandum mala regni, aut sui ipsorum salvam
custodiam, vel quavis alia causa, novit Deus. Contra quos rex ipse
cum proceribus regni et copioso exercitu in bellum properavit;
mora autem ibi facta, recesserunt multi a duce et comitibus et regi
se submittentes ad graciam ejus recepti sunt. Dux autem Eboracensis
fugam inierunt. Dux namque Eboracensis cum paucis
Hyberniam adiit; tres reliqui comites cum paucissimis usque Calisiam
navigio pervenerunt. Confiscantur interim eorum predia, diripiuntur
alia bona. Interim inter ducem Somersetie, capitaneum castri
de Geynes, cum suis, et Calisienses, facti sunt interdum conflictus, et
multi corruerunt.
Eodem anno, circiter festum Sancti Edmundi Regis et Martiris,
convocato parliamento apud Coventre, indictati sunt ibidem dicti
Dux et tres Comites cum aliis multis militibus et magnatibus super
grandi prodicione et declarati pro ateyntid traytowrs per dominos
illius parliamenti; et ea que per dictos ducem et dominos de insurreccione
sua apud villam Sancti Abani in priori parliamento approbata
sunt, in isto penitus sunt cassata. Et in festo Sancte Agnetis
proximo sequente, dicti Dux et domini in civitate London. publice
proclamati sunt pro ateyntid traytours, et sic manserunt usque circiter
festum Sancti Johannis Baptiste proximo sequens.
Anno Domini millesimo cccc°.lx°, circiter festum Nativitatis
Sancti Johannis Baptiste, redierunt predicti tres comites in Angliam
cum comitatu mediocri, et multi, audito eorum adventu, adheserunt
eis. Civitatem London. infra octavas Apostolorum Petri et Pauli
pacifice ingressi sunt, et, quibusdam ob scelera sua in Chepa decapitatis,
duo comites iter versus regem arripuerunt. Et in festo Sanctorum
Septem Fratrum, facto congressu juxta Northamptone, favore
cujusdam domini ex parte regis regale tentorium ingressi sunt et
victoriam obtinuerunt. Ubi interfecti sunt, ex parte regis, dux de
Bokyngham, comes Salopie, dominus Beaumount, dominus Egremund,
cum aliis, et multi ex ea parte fugientes submersi sunt. Rex
vero cum comitibus Merchie et Warwic, London. honorifice reductus,
in pallacio episcopi Londoniensis hospitatus est.
Interim, domino Scales cum multis aliis Turrim London. servante,
factis jacturis gunnorum in extra existentes obsessores Turris et
nautas in Tamesi, multi interfecti sunt. Tandem, reddita Turre predicta
Johanni Wenloc militi obsidenti eam, dominus Scales in nocte
Sancte Margarete volens in cimba evadere ab insidiantibus sibi, captus
et interfectus est. Et infra breve Thomas Browne miles cum aliis
quinque qui super extorcione rapinis et prodicione damnati sunt
apud Tyburne decapitati sunt.
Hoc etiam anno, circiter festum Nativitatis Beate Marie, dux
Eboracensis cum suis de Hibernia in Angliam rediit; et parliamentum
apud Westmonasterium circiter festum Sancti Dionisii
inchoatum erat. In Crastino Sancti Dionisii idem dux ad Vestmonasterium
veniens ense erector palacium regale ingressus ibi
hospitari elegit. Adductis evidenciis quibusdam, se verum heredem
corone et regni Anglie asserebat; cujus evidencie in illo parliamento
palam ostense in summa tenor talis erat:—
Edward þe þrid, riȝth Kyng of Englond, had eschew, scilicet,
Prince Edward (j filius), (fn. 6) William Hatefeld (2), (fn. 6) Lyonell (3), (fn. 6) Jon of
Gawnte (4), (fn. 6) &c. Prince Edward had Richard ij, wich died with
owte ysew. William Hatefeld died with owte ysew. Lyonell duke of
Clarence had ysew lawfully begete, Philipp hys only dowȝter and eyre,
þe wich was lawfully coupled to Edmund Mortimer, erle of Marche,
and had ysew lawfully begete, Roger Mortimer erle of Marche and
eyre; wich Roger had ysew Edmunde (j filius), (fn. 6) erle of Marche,
Roger (2), (fn. 6) Anne and Alynor; wich Rogere, Edmund and Alymore
died with owte ysew. And þe seyd Anne, by þe sacramente of matrimony
cowpled unto Richard erle of Chambryg, þe sone of Edmund
of Langeley, had ysew and lawfully bare Richard Plantagenet now
Duke of ȝork. Jon of Gaunt gate Harry wich unryȝthfully entretid
Kyng Richard þe beyng olywe, Edmund Mortimer, erle of Marche
son of þe seid Philipp dowȝter to Lyonell. To þe wich Richard
Duke of ȝork and some to Anne dowȝter to Roger Mortimer, erle
of Marche, sone and eyre to þe seyd Philipp dowȝter and eyre to þe
seyd Lyonell þe þrid sone of Kyng Edward iij. þe ryȝth and dignite
of þe corone apertenyt and belongitt afore any ysew of þe seyd Jon
of Gaunt. Notwithstondyng þe seyd titull of dignite of þe seyd
Richard of York, þe seyd Richard, desiryng þe wele, reste and
prosperite of Englond, agreit and consentitt þat þe Kyng Harry vȝ
be had an takyn Kyng of Englond duryng hys naturell liffe fro
þis tyme with owte hyrte of his titull, &c.
Where fore þe Kyng, understondyng þe seyd titull of þe seyd
duke, juste, lawfull, and trew and sufficiente, be þe awise and assent
of hys lordys spirituell and temporele and þe comyns in þe apparlement
and by þe autorite of þe same parlement, declarith, approwithe
ratifieȝt, confermitt, and acceptit þe seyd titull just, good, lawfull and
trew, and þere wnto gifeȝt hys assent and agrement of hys free will
and liberte. And over þt, be þe seyd awyse and autorite, declariȝt,
calliȝt, stabiliȝt, affirmiȝ and reputiȝt þe seyd Richard of York very
trew and riȝtfull eyre to þe corons of Englond and France. And
þt all oþer statutes and actes made by any of þe Harrys late contrary
to þs awise be anulled, repelled, damned, canceld, woyd and of no
forse or effecte, &c. The Kyng agreitt and consentitt þt þe seyd
Duke & hys eyres shall after hys naturell liffe rejoise þe corons,
&c. Also þt all seynges and doynges aȝens þe Duke of York shall be
hye treson, and all actes of parlementes contrarye to þis principall
acte be woyde and of none effecte, &c.
Cassata et anullata sunt in hoc parliamento ea omnia que contra
dictum ducern Eboracensem, comites, et alios eis adherentes in parliamento
priori apud Coventre edita sunt aut decreta, et restituti
sunt dicti domini dux et comites, cum sibi adherentibus, terris suis,
prediis et juribus prehabitis. Cassata sunt insuper et anullata in
hoc parliamento omnia que statuta seu decreta sunt per Henricum
iiij in suis parliamentis quo ad successionem sue sobolis in regnum et
coronam Anglie, cum ipse intrusor esset, et jus hereditarium corone et
regni Anglie pertineret ad Philippam filiam Leonelli filii tercii Edwardi
iij, et per eam ad comitem Marchie et heredes suos ut supra.
Prorogato parliamento, iste dux Eboracensis (cum filio suo Edwardo),
(fn. 7) et comes Sarum (cum filio suo Thoma), (fn. 7) cum decenti apparatu
iter ceperunt versus partes boreales ad sedandas turbulencias ibidem
et malefactores castigandos; unde ad villam de Wakefeld venientes
in sancta ebdomada Nativitatis Dominice, in crastino Sancti Thome
Martiris ad pugnham se parabant. Sed declinante jam die, sive
incuria et negligencia sua, sive fraude et fuga magne partis sui
exercitus, cum proceribus et valettis plurimis interfecti sunt per
ducem de Somersett, dominum Clifford, dominum Newyle, &c., qui
cum ferocibus belligeris in illos crudeliter irruerunt; quorum dominorum
interfectorum capita, ut dicitur, supre mucos civitatis Ebora.
censis obprobiose et dissone (?) nimis sunt exposita. Hoc tmepore
commissa est custodia Turris London. certis Aldermannis et civibus
ejusdem civitatis.
Quibus ita patratis rex Henricus cum duce de Northfolk, Comite
de Warwic et aliis dominis et magno exercitu versus boream properabat. Vento autem ad villam Sancti Albani, occurrerunt eis
dux Somersetie, dominus Clifford, &c. cum suo exercitu; et conserto
gravi prelio xiij° kl. Marcii, sc. in die Carneprivii, multi inde et
hinc interfecti sunt.
Et fugientibus plurimis ex parte regis, fugam etiam inierunt dux
Northfolk, Comes warwic, Comes Arundell, dominus Boughsher,
dominus de la Ware, cum multis aliis. Regem Henricum sic in
campo derelictum accedens dux Somersete cum ceteris dominis, &c.
recepit in suam, ut ita dicam, tutelam seu custodiam. Dominus
autem Bonwyle et Dominus Kyre, (fn. 8) cum viderent hujuscemodi
casum et fugam suorum, attoniti regi se submiserunt. Quos et ipse
libenter suscepit in graciam; attamen, omni equitate seposita,
nequicia quorundam decapitati sunt.
Facti sunt tunc insultus et inclamationes satis superbe per boreales
belligeros adversus cives Londonienses, quibus illi viriliter resistentes,
quosdam eorum occiderunt; reliquos in fuge latebras compulerunt,
auxiliante Altissimo, cui sit laus perpes et humillima graciarum
accio. Hac tempestate sevissima Borealium latronum prevalente,
multe domus religiosorum, multe ecclesie, multi burgi et ville per
eos nequiter spoliate sunt; nec impune, ut infra patebit. Decreverant etenim Boreales illi predicti, promittentibus hoc eis dominis suis,
ut nominatissimam illam civitatem Londoniarum cum provinciis
adjacentibus spoliarent, vastarent et subverterent; quod et ex verisimili perpetrassent, si non singularis gracia Christi Jesu servulis
suis celerius consolatorem et laude dignum destinasset defensorem.
Tercio namque kalendas Marcii illustrisimus ille princeps Edwardus. pro tunc Comes Merchie dictus, auditis prius his civitatis
London. et vicinarum provinciarum periculis, post victoriam inimicorum
suorum in partibus celitus Wallie adeptam, adjuncto sibi
Comite Warwic, cum grandi comitatu pacifice London. est ingressus.
Secessit interim rex Henricus cum ducibus, comitibus et belligeris
Borealibus versus Boream et Eboracum usque pervenit.
Edwardus autem predictus ij° die Marcii proclamari fecit London.
articulos concernentes jus suum ad coronam regni Anglie; et sequenti
die, convocatis dominis spiritualibus et temporalibus illic
presentibus, expressi sunt predicti articuli coram eis et approbati.
Quarto autem die ejusdem mensis post processionem generalem
London. solenniter factam, episcopus Excestrensis ad crucem Sancti
Pauli sermonem fecit satis landabilem, titulumque dicti Edwardi
ad regnum Anglie multiplici evidencia patefecit; objeccionibus que
in ejus oppositum fieri possent patulo respondit, et eas excussit.
Completo sermone isto eximio, dominus Edwardus cum dominis
spiritualibus et temporalibus et magna populi frequencia eodem die
ad Westmonasterium equitavit; ubi in Westmonaster hall sedis
regalis possessionem suscepit. A monachis quoque ibi cum processione
sibi occurrentibus honorifice receptus est. Commendato
eidem per eosdem sceptro regali, possessionem in regis palacio
obtinuit. Nec dum tamen inunctus est aut regio diademate insignitus;
sed his decentissime peractis, ad locum suum London., congaudentibus populis, remeavit.
Facta interim sagaci provisione pro magna pecuniarum levanda
copia, dictus Edwardus cum duce Northfolk, comite Warwic, domino
Fawconbrigge, in copioso exercitu septentrionales oras petierunt.
Cum autem pertransita Trenta prope Ferebrigge, advenissent, quoniam
exercitus regis Henrici non longe a dicta villa aderat, ad pugnam
se protinus preparabant. Die igitur sacratissime Dominice Palmarum,
post meridiem, inter Ferebrigge et Tadcaster, accedentibus aciebus
utriusque exercitus ut mutuos ictus confligendo ingererent, plurimi
equestres armaciores ex parte regis Edwardi terga vertentes et dicti
Edwardi cariagium et annonam hostiliter auferentes effugerunt. Sed
rex Edwardus virili animo suos animavit ad certamen; dux quoque
Northfolke, Comes Warwic, dominus Fauconbrigge, cum suis turmis
audacter in adversarios irruentes, plurimos prostraverunt, et horrendam
stragem eis intulerunt, multis ex parte sua occisis. Cumque
post diutinam pugnam belligeri Boreales, cernentes se imbecilliores,
fuge presidio se commisissent, insecuti sunt eos viri acriores ex
parte regis Edwardi et magnam cedem eis intulerunt; plurimi quoque
ipsorum Borealium per aquas evadere querentes submersi sunt.
Numerum interfectorum ibi solus veraciter cum suis civibus novit
Deus; secundum tamen estimacionem plurium numerus eorum excedebat
[xxviij ml]. (fn. 9) Domini multi et milites multo plures cum
plebanis ibi pariter corruerunt.
Fugientes duces Somersete et Exetrie cum reliquis, insecutus
est dominus Edwardus cum suis dominis et exercitu, et Eboracum
usque pervenit; eos tamen minime comprehendit, quia Rex Henricus
et ipsi domini prius fugerant ab Eboraco ut alibi locum presidii
sibi obtinerent. His ita Dei gracia peractis, dominus Edwardus,
relicto in Borea domino Fawconbrigge cum militibus et armata
manu ad tutelam illius patrie, per Coventriam London' reversus est,
apud Lambythe hospicium eligens. Interim Scotti in Berwicum
admissi sunt a rege Henrico. Deinde dominus Edwardus a Lambythe
usque ad Turrim London. veniens, creatis ibi militibus de Balneis,
die sabbati proximo sequenti a Turre London. cum dominis et
militibus per Chepam equitans Westmonasterium usque pervenit,
ubi in die dominica, scilicet in vigilia Apostolorum Petri et Pauli,
in regem Anglie eo honore quo congruit et ordine decentissimo
coronatus est. Qui etiam, gloriam glorie volens superaddere, in festo
Commemoracionis Sancti Pauli, in ecclesia cathedrali ejusdem London.
processioni et misse coram magna populi frequentia cum dominis
suis spiritualibus et temporalibus, corona insignitus regali satis
interfuit apparatu. Deinde rex Edwardus Cantuariam peregre
profectus partes meridionales pertransiit, (fn. 10) ubi Willelmum episcopum
Wintoniensem de manibus querentium animam ejus eripuit, insectatores
suos graviter redarguit et eorum capitaneos carcerali
custodie mancipavit. Bristollie approperans, a civibus ejus cum
maximo gaudio honoratissime receptus est. Et in breve ad Westmonasterium
veniens, ibidem anno Domini millesimo ccccmo.lxi. ij
nonas Novembris solenniter parleamentum suum inchoavit, ubi
indictati et atteyntati sunt Henricus vocatus nuper rex Anglie cum
Margareta consorte suo; duces etiam Somerset et Exetre, cum aliis
militibus et nobilibus, ad numerum quasi centum personarum.
Eodem anno, circiter festum Purificationis beatissime semper Virginis
Marie, facta est conspiratio contra dictum dominum regem Edwardum
per Comitem Oxon. et filium ejus, Tudnam, Terell, Mowgomere,
cum aliis, ut in parte Esexie introducerent ducem Somersetie per
navigium cum hostili exercitu ad eversionem regis Edwardi et
suorum. Sed succurrente Altissimo, priusquam propositum suum
perficerent, deprehensi sunt, et, cassatis frivolis machinacionibus suis,
Comes ille cum filio suo et aliis London[..] decapitati sunt. His diebus
Henricus cum Margareta et filio suo Edwardo in Scotia comorati
sunt, et villa de Berwyke sub dicione Scottorum erat longo tempore.
Circiter festum Sancti Mathie dominus rex Edwardus, versus Boream
iturus, festum Pasche solenniter celebravit Leycestrie, et pretextu
resistendi adversariis grandes pecuniarum summas per sua privata
sigilla a viris spiritualibus et temporalibus, clericis et servientibus
levari fecit.
Anno Domini millesimo cccc°lxij° sexto die mensis Maii solutum
est predictum parleamentum; et eodem anno circiter festum Nativitatis
Sancti Johannis Baptiste capte sunt treuge ad tempus modicum
inter Anglos et Scottos, fraudulenter ex parte Scottorum, prout
palam postea patuit.
Hoc quoque tempore emissi sunt multi belligeri cum domino Fauconbrigge
ad maria scrutanda et servanda, qui parum proficientes in
breve remearunt. Rex Edwardus pro materia cujusdam vidue rapte
discucienda in propria persona in bancho suo regali Westmonasterii,
assistentibus sibi cancellario et justiciariis, &c. proprium locum tenuit.
Eodem anno, circiter festum Omnium Sanctorum, percurrente
rumore de adventu regine Margarete cum copiosa multitudine
Francigenorum, Scottorum, et Anglorum sibi adherentium, precessit
festine prenobilis ille belliger Comes de Warwik cum suis, et
subsecutus est rex Edwardus ut eam cum complicibus suis effugarent.
Que fuga inita tuciora quesivit presidii loca.
Rege Edwardo in partibus illis residente, obsessa sunt per nostrates
castra illa de Bamburghe, Alniwyke et Dunstanburgh; quorum
duo reddita sunt in manus comitis Warwic circiter festum Natalis
Domini; subjeceruntque se Dux Somersetie et dominus Radulphus
Percy, cum suis, domino regi, et in graciam recepti sunt.
In aurora Ephiphanie venerunt Scotti cum Francigenis aciebus
densatis ad tercium castrum, scilicet Alniwyke, nostris non audentibus
eis resistere, et secum tulerunt multos illic inclusos de consociis
suis; et sic in breve redditum est illud castrum in manus nostrorum,
Francigenis remanentibus gratis abire permissis. His peractis recessit
dominus rex Edwardus, relicto ibidem ad tutelam patrie comite
Warwic. &c.
Et in hac tam longa mora tocius pene milicie Anglicane illic
adversus adversarios nostros congregate, quid, queso, memorabile,
quid laude dignum actum est, nisi quod predicta tria castra capta
sunt? Et comes Warwic cum paucis campum tenens curiose viriliterque
Scottos cum suis excuciens, protegente eum gratissima,
ut solito, (fn. 11) Dei dextra, illesus permansit. Qui et infra breve cum
aliis dominis, Boream relinquens, ad dominum regem Edwardum
London. venit; epulantibusquc illis London., et nescio quid agentibus,
invaserunt Scotti cum Francigenis castrum de Bamburgh, et ipsum
occupaverunt, cum aliis duobus castris.
Anno Domini millesimo cccc°.lxiij, xxix die mensis Aprilis
inchoatum est parleamentum apud Westmonasterium; et interim
dominus Radulphus Percy et Dominus Radulphus Greye, cum suis,
fracto suo juramento, relicto rege Edwardo, ad partem Henrici
redierunt.
Mense Junii, die xviij°, prorogatum est parleamentum usque ad——— (fn. 12) et que mala ibi repressa aut reformata, vel quid boni ibi
adauctum nescio.
Hoc anno, post Pentecosten, prenobilis ille comes Warwic ad
Boream, rediens dominos et milites cum reliquis belligeris colligens,
partem regis Henrici cum Scottis, Francigenis, &c. infestare disposuit.
Qui cognito celeri (fn. 13) ejus adventu, campum linquentes, tergaque
vertentes, vecorditer aufugerunt.
Hoc tempore convocatus clerus provincie Cantuariensis concessit
ut quilibet sacerdos stipendiarius dicte provincie capiens pro annuali
stipendio x marcas conferret ad subsidium regis Edwardi xiij s. iiij d.;
unde plurimi gravati murmurabant, tum quia pauperes erant, tum
quia pecunie taliter a sacerdotibus extorte raro vel nusquam ad
aliquem felicem effectum proveniunt, quin potius ad confusionem et
dedecus eis utentium. Nam et post festum Nativitatis beatissime
Marie semper Virginis rex Edwardus grandem exercitum advocavit,
adversarios suos terra marique subjugare disposuit. Nescio tamen
quid in illo viagio profecerit. Et comes de Worcester cum suo
navigio et marinariis litoribus maris et portubus quasi latitantes,
annonasque suas consumentes, infecto negocio vacui cum dedecore
remearunt. O infelix successus, opprobrium et confusio!
Circiter hec tempora quarterium frumenti vendebatur Oxon. et
[in] (fn. 14) patria illa pro ij solidis; unde et ruricole super precio parvulo
iterato murmurabant.
Dux Somersetie, in conversacione sua et promissis instabilis, relicto
rege Edwardo cum paucis ad regem Henricum confugit, &c. Rex
Edwardus, consiliariis accitis, minuit pondus nummismatis argentei,
et auxit valorem aurei, adeo ut unum nobile aureum valeret viijs. iiijd.
Hic etiam rex Edwardus redditus et proventus collegiorum eorum
nobilium, scilicet Beatissime Marie semper Virginis de Eton et beati
Nicholai Cantibrigie, per bone memorie Henricum Sextum fundatorum
et nobiliter ditatorum, etc. in suas manus suscepit. Partem
tamen aliquantulam eis restituens, unde pauperiorem quam solite
ducerent vitam, vasa argentea (fn. 15) multa et summam magnam pecunie ab
eis exegit et cepit. Bullis papalibus obtentis, collegium illud celebre
de Eton. cassare proposuit; quod tamen, ut estimo, beatissima Virgo
Maria nondum ad effectum deduci permisit.
Anno Domini millesimo cccc°.lxiiij°, epulante rege Edwardo
cum dominis suis London., per belligeros regis Henrici capta sunt
castra de Norham et Shipton in Crawyn; et in breve processit rex
Edwardus versus Boream ut amissa recuperet et habita defendat.
Quid tamen utile ibi gesserit nescio. Cumque tempora multa sic
vacua lucris et tediosa, inaniter vexatis legiis regis, sibi paulatim succederent,
prenobilis dominus, dominus Georgius, pro tunc Exeterrensis
episcopus et Anglie Cancellarius, condolens tantos labores
et sumptus inani dispendio et damnoso esse consumptos, assumptis
viribus, maturo consilio super his infortuniis reformandis prehabito,
divine gracie se et regni negocia commendans, ad consolandum et
animandum fratrem suum, dominum Johannem de Mowntagw, iter
versus partes Boreales fiducialiter arripuit. Et in breve, Domino
de Mowntagw cum suis belligeris arma potentibus resumente, cepit
paulatim pars Henrici succumbere. Secundo namque die mensis
Maii dominus de Mowntagw cum suis comitibus conflictum iniit
cum duce de Somersett, domino Roos, domino Hungarford, domino
Radulpho Percy, domino Radulpho Greye, domino Ricardo Tunstall,
domino Thoma Findern, cum aliis capitaneis exercitus regis
Henrici et vulgo multo; et, interfecto illic domino Radulpho Percy
cum aliis quibusdam, reliqui fuge presidio evaserunt.
Quintodecimo insuper die ejusdem mensis Maii Dux Somersett,
dominus Hungarford, dominus Roos, armiger ille Treilboz (fn. 16) cum
suis complicibus, graviter ferentes suam repulsam et propositi
prioris frustracionem ad bellum campestre juxta Exham, iterum
spe fruende victorie convenerunt. Quos dominus de Mowntagw
cum suis, quasi subito insiliens, dictum ducem et dominum Thomam
Findern, dominum Egremound, bastard Waynsford, etc. cepit et
tutele arte (fn. 17) commisit. Die Mercurii proximo sequenti capti sunt
per dictum dominum Mowntagw cum suis dominus Edmundus
Fysh, miles, nuper scissor Eboraci, Bernardus de la Mare, dominus
Roos, dominus Hungarford, dominus Phillippus Wentworth, Willelmus
Penyngton, Husy miles; qui omnes decapitati sunt.
Deliberata sunt in breve domino de Mowntagw castra de Langeley
þe Tawne turris de Exham, castrum etiam de Bywell. In quo
quidem castro inventum est le helmet regis Henrici cum corona et
gladio et faleris dicti Henrici. Et quomodo aut quo ipse evasit,
novit Deus, in cujus manu corda sunt regum.
Deliberatum est etiam regi Edwardo castrum de Shipton in
Crawen.
Quintodecimo decimo (fn. 18) die mensis Maii apud Exham decapitati
sunt dux Somersett, Edmundus Fizthu miles, Bradshaw, Wauter
Hunt, Blac Jakis.
Decimo septimo die mensis Maii apud Novum Castrum decapitati
sunt dominus de Hungarford, dominus Roos, dominus Thomas
Fynderne, Edwardus de la Mare, Nicholaus Massam.
Apud Medelham xviij die mensis Maii decapitati sunt dominus
Philippus Wentworth, Willelmus Penyngton, Warde de Topcliff,
Oliverus Wentworth, Willelmus Spilar, Thomas Hunt, le foteman
regis Henrici.
Apud Eboracum xxv° die mensis Maii decapitati sunt dominus
Thomas Husye, Thomas Gosse, Robertus Merfyn, Johannes Buttlere,
Rogerus Water, janitor regis Henrici, Thomas Fenwyke, Robertus
Cocfeld, Willelmus Bryte, Willelmus Dawson, Johannes Chapman.
Apud Eboracum xxviij die mensis Maii decapitati sunt Johannes
Elderbek, Ricardus Cawerne, Johannes Rosell, Robertus Conquerore.
Interim etiam captus est ille armiger Treilboz et decapitatus.
Quibus peractis, dominus de Mowntagw factus est Comes de
Northumberland. Capta sunt tunc castra de Bamburgh et Dunstanburgh
cum ceteris et redacta in possessionem Regis Edwardi; et
dominus Radulphus Greye cum ceteris illic inventis capitalem
accepit sentenciam, capite ejus pontem Londoniarum adornante in
vertice quasi lancee.
Et sic invalescente brachio regis Edwardi et principatum per
regnum obtinente pene cassata est fortitudo et milicia regis Henrici.
Regina Margareta has procellas precavens, incola elegit fieri transmarina.
Adhuc villa de Berwyk remanet sub Scottorum dominio.
Anno Domini millesimo cccc.m°lxiiij° estas fervida valde et
diuretica faciem terre adustam a gramine, herbis et ordeo, etc. fecit
pene sterilem. Et subsecuta est eodem anno frigiditas horrida in
yeme, homines molestans et pecora.
Hoc anno in insula de Ely estate torrida exorte sunt musce
grandes, venenose, cornute, cum aculeis que, pecora percucientes et
homines quosdam, ut asserebatur, eos protinus perimebant. Hoc
insuper anno, circiter festum Sancti Michaelis, quidam frater Carmelita (fn. 19)
Christi Jesu supereminentissime dominacionis et sue proprie
salutis immemor, spiritu ductus elacionis et protervie, ad crucem
Sancti Pauli London. predicavit et publice proclamavit, dominum
Jesum Christum celi et terre Creatorem et Dominum in propria
venientem misere mendicasse. Cujus errori devio favit provincialis (fn. 20)
ejusdem ordinis, lectura et sermone publice ejus dicta maledica confirmando
cum ceteris doctoribus et fratribus ejusdem, quibus et
Jacobite quidam procaciter adherebant. Quibus quoque multi
theologi seculares cum Catholicis juristis, spiritu veritatis edocti et
ducti, unanimiter, et predicando et lecturis publicis restiterunt, et
sic hec materia, fratribus ultra pro tunc prosequi cessantibus, silencio
commendatur.
Hoc etiam anno in festo Apostolorum Philippi et Jacobi duxit
rex Edwardus in uxorem Elizabetham filiam domini de Rivaye (?) (fn. 21)
et ducisse Bedfordie.
Anno Domini millesimo ccccm°.lxv°, xxvj° die mensis Maii,
scilicet in festo Sancti Augustini, Anglorum Apostoli, apud Westmonasterium,
supradicta Elizabeth coronata est in reginam Anglie.
Et creati sunt tunc multi milites de balneo, inter quos quidam mercatores
civitatis London. milicie dignitate insigniti sunt.
Hoc etiam anno, circiter festum Petri et Pauli, captus est Henricus
Sextus, nuper rex Anglie dictus, et publice per Chepam London.
cum aliis secum captis, ductus usque ad Turrim London. ibique
honorifice commendatus custodie mansit.
Hac insuper estate orta lite inter regem Francie et fratrem ejus
commota sunt bella, et Dei gracia infra breve sedata.
Hoc quoque anno circiter festum Assumpcionis beatissime Marie
semper Virginis misit dominus Papa, Paulus Secundus, bullam
suam in Angliam, insinuans prelatis Anglie heresim illam pestifere
asserentem quod Christus publice mendicavit esse antiquitus a Romanis
pontificibus cum suis consiliis damnatam et eam pro damanta
universe (?) (fn. 22) declarandam et conculcandam.
Hoc etiam anno multitudo latronum in variis Anglie partibus
debachans multas ecclesias et alios legois regis spoliavit. Francigene
quoque cum aliis adversariis regni Anglie per mare prevalentes,
Angligenis damna multimoda intulerunt.
Isto quoque anno, circiter festum Sancte Scolastice Virginis
peperit regina Elizabeth Regi Edwardo filiam, vocatam Elizabeth.
Anno Domini 1467, in ebdomada Pentecostes venit in Angliam
bastardus Burgundie dimicaturus certamine singulari cum domino
Antonio, domino de Scales; factisque in Smythfeld, London, barris
et tentoriis, &c., in festo Sancti Barnabe, ingressi locum dictum
quasi ludentes congressi cito cessaverunt. Et alii quidam post eos
inibi congressi immunes a plaga recesserunt.
Hoc anno pax per treugas facta est inter Anglos ex parte una et
Gallos, Britannos atque Scottos ex parte altera. Abundabant tunc
in Anglia furta, homicidia et mala multa. Hoc etiam anno peperit
Regina Elizabeth Regi Edwardo secundam filiam. Hoc quoque
anno circiter festum Sancti Michaelis, et diu post, facta est gravis
valde inundacio pluviarum impediens agricolas, itinerantes magnis
periculis aggravans, &c. Venti etiam tunc horrendi acciderunt, submergentes
naves, arbores et domos evertentes.
In principio quadragesime istius anni solute sunt treuge inter nos
et Francigenas.
Anno Domini 1468 concessit parleamentum domino Regi duas
quintasdecimas, et convocatus clerus concessit unam decimam, et
etiam nobilia (fn. 23) sacerdotum, que raro aut nunquam ad felicem pertingunt
effectum. Hoc anno etiam Thomas Coke, mercator et miles,
captus est, pretensa prodicione contra eum, et graviter multatus,
receptus est in graciam. Thomas Plummer etiam, mercator et miles,
accusatus de prodicione, satisfactione prehabita, ad graciam regis
rediit.
Hoc anno, circiter festum Sancti Johannis Baptiste, transfretavit
Margareta soror Regis Edwardi et uxor ducis Burgundie effecta
est.
Hoc etiam anno Comes de Wircester multa laude digna peregit
in Hibernia, et castrum forte (fn. 24) in Wallia per dominum Harbard (fn. 25)
captum est, et dominus Ricardus Tunstall cum ceteris ibi inventis
captus est et in Turri London. Clausus, qui tamen in breve graciam
a rege consecutus est. Duo nobiles ex illic captis decollati sunt.
Hoc anno dominus Antonius Scales, dominus Walterus Blownt,
tunc dictus dominus de Mowtjoye, circiter festum Translacionis
Sancti Edwardi Confessoris, cum multis milibus armatorum, naves
ingressi et tempestatibus magnis turbati, nichil proficientes, in
Angliam cum dedecore redierunt.
Hoc insuper anno circiter octavas Epiphanie ——— (fn. 26) Cowrteneye
Comes Devonie et dominus de Moleners sive de Hungerford
convicti super prodicione decollati sunt.
Hoc quoque anno peperit Regina Elizabeth Regi Edwardo terciam
filiam.
Anno Domini 1469, circiter festum Sancte Trinitatis, surrexit quidam,
nomine Robin of Redisdale cui associati sunt multi, quasi peticionarii
petentes multa corrigi in regno. Contra hos circiter festum
Translacionis sancti Thome Martiris collegit paulatim rex Edwardus
exercitum, volens eis occurrere.
Et cito post eum surrexit alter, nomine Robin of Holdernes, cum
complicibus suis, petens Comitatum Northumbrie restitui legitimo
heredi; quem captum fecit somes pro tunc Northumbrie decollari, et
disparsi sunt congregati sui.
Hoc etiam anno in vigilia Sancti Jacobi Apostoli, facto conflictu
militum et belligerorum borealium contra dominum Harberd cum
suis Wallensibus, ceciderunt hine et inde multi; et dominus Harberd
cum duobus fratribus sus captus est, et infra breve apud Northampton
decapitatus est. His W. Harberd, gravissimus et oppressor et
spoliator ecclesiasticorum et aliorum multorum per annos multos,
hanc tandem justi Dei judicio pro suis sceleribus et nequiciis receipt
mercedem. Die Sabbati proximo ante Assumptionem beatissime
semper Virginis Marie captus est Dominus de Rywans cum domino
Johanne filio suo, et juxta castrum de Kelingworth pariter docollati
sunt.
Anno Domini millesimo lxx°, circiter festum Nativitatis Beate
Marie regressi sunt in Angliam dux Clarencie, comes de Warwic,
cum multis aliis, qui paulo ante per regem Edwardum in Franciam
propter suas rebelliones effugati fuerant, et in Devonia applicantes
exercitum colligerunt. Edwardus autem, videns eorum audciam,
fugit cum paucis in Flandriam, ubi a duce Burgundie honorifice est
susceptus. Et in festo Sancte Fidis Virginis dux Clarencie, frater
Regis Edwardi, et comes de Warwic, cum ceteris dominis, regem
Henricum de Turri London educentes, regali apparatu indutum per
Chepam usque ad palacium episcopi London. perduxerunt. Hoc
anno Cantigene consueta nequicia agitati insurgunt et multos in
Sowthwerk, London. spoliant, et infra breve recesserunt.
His diebus captus est ille trux carnifex et hominum decollator
horridus, comes de Wiccester, et in Turri London. incarceratus, et in
breve prope dictam turrim decapitatus, et apud Fratres Predicatores
juxta Ludgate obscure sepultus. Interim, circiter festum Sancti
Edwardi Martiris, in quadragesima, rediit in Angliam rex Edwardus,
et in breve, recepto duce Clarencie ad graciam, circumivit et congregavit
multos; et in Cena Domini London. pacifice cum duobus
fratribus suis et magno comitatu ingressus est. Tunc fame volante
quod comes de Warwic cum suo exercitu adventaret, rex Edwardus
cum suo exercitu contra eum in Sabbato Sancto Pasche properavit,
et in aurora Sanctissime diei Pasche (heu et proh dolor!) inito
certamine juxta villiam Barnett, ceciderunt hine et inde multi; et
comes de Warwic, cum fratre suo, et multis aliis dominis et nobilibus
cum plebanis, ibi interfectus est; et corpora dicti comitis et fratris
sui perducta London., in ecclesia Sancti Pauli nuda jacuerunt publice
aliquandiu, et postea sepulture comendata sunt.
Anno Domini 1471°, circiter festum Sancti Georgii, [Rex], (fn. 27) audito
quod Regina Margareta cum Edwardo filio suo et aliis dominis et
proceribus multis in partibus occiduis Anglorum applicuisset, et
quod multi ad eam confluerent, cum suo exercitu etiam adversus eos
festinavit, et juxta Tewkisberi acriter in eos insiliens multos trucidavit
et quosdam nobiles ibi captos decollavit. Nomina precipurorum
ibi interfectorum sunt hec:—Edwardus filius Regine
Margarete, comes Devonie, dominus Johannes de Somersete, dominus
Johnannes Wenloc, Henricus recorder de Bristow, cum multis aliis.
Nomina decollatorum ibidem sunt hec: dux de Somersete, prior
domus Sancti Johannis in Smythfeld, London., dominus Hunfredus
Awdelaye, cum multis aliis.
Margareta olim Regina ibi capta, cum uxore filii sui, et London.
in curru deducta et in custodiam tradita est. Creati sunt statim
post istud bellum plures quam xl (fn. 27) milities; et Henricus nuper Rex
reponitur in Turim London., et in Vigilia Ascensionis Dominice,
ibidem feliciter moriens, per Tamisiam navicula usque ad abbahiam
de Cheltesye deductus, ibi sepultus est.
Cancigne cum bastardo Fawcunbrigge et nautis ejus insurgentes,
insultus iterum fecerunt in Londonienses graviores quam solito et
walves porte nove super pontem London. cum domibus quibusdam adjacentibus
combusserunt, et similiter alias juxta Algate succenderunt.
Sed per dominum Antonium de Scales et dominum Duraste cum
civibus London. viriliter eos aggredientibus plurimi eorum interfecti
sunt, et quidam capti et reliqui in fugam versi sunt; et
bastardus predictus cum suis predonibus et piratis et navibus recessit.
Et Rex Edwardus feria tercia Rogacionum London. adveniens cum
potenti exercitu, extra civitatem aldermannos multos in milites
creavit; et in die Assensionis Domini ad vesperam Rex Edwardus
cum suo exercitu ad Cancigenas corrigendos iter arripuit; et videntes
se insufficientes ad resistendum ei, subdiderunt se ei. Et eos Rex
et bastardum predictum cum multis aliis recepit in graciam; alios
autem maleficos convictos capitali damnavit sentencia. Et ad
Westmonasterium reversus ibi festum Pentecostes celebravit.