Laurence (nos. 275–86)
275. Confirmation by Abbot Laurence to Baldwin Crisp of the lands he
holds of the abbey in London by hereditary right for the annual rent of
£1. 19s. 3d.: the lands are specified in five parcels. [1158 × 1173]
Noverint ad quos littere iste pervenerint quod ego L[aurentius], Dei
gratia abbas Westmonasterii, et conventus eiusdem loci concedimus et
presenti carta confirmamus Baldewino Crispo omnes terras quas de nobis
tenet (fn. 1) in London' jure hereditarie possidendas, reddendo inde annuatim
xxxix solidos et tres denarios, videlicet: de terra que in foro est que fuit
Stephani filii Walding viginti novem solidos et xj denarios; de terra que
fuit Roberti presbiteri de Sumersete chirch' iiij solidos et vj denarios; de
terra in qua Gaufridus Pinchehaste manet xxxij denarios, de sopa
Derman carnificis, quam Walterus le Lutre eidem Baldewino vendidit, ij
solidos; de terra que fuit Willelmi le Lutre ij denarios. Hiis testibus:
Magistro Radulfo; Magistro Mauricio; Alano dapifero; Rogero clerico;
Simone clerico; Rogero cubiculario; Gerardo; Gileberto; Radulfo de
Mulesham; Roberto clerico; Everardo aurifabro; Simone fratre eius;
Johanne Thorneys; Osberto de Sutton; Johanne Blund; Alured de
Westmonasterio; Aluredo filio Walteri.
MS: WAD, ff. 493v–494.
Rubric: Cirographum L. abbatis et conventus Westmonasterii de
terris in London. Reddendo xxxix solidos et iij denarios per annum.
276. Notification by Abbot Laurence that he has remitted to Baldwin
Crisp for life 3s. 3d. on the land in Cheap (in foro), (London), which
belonged to Stephen son of Walding; and 8d. on the land where Geoffrey
Pinchehaste lives. After Baldwin's death his heirs are to pay the usual
rent, namely £1. 9s. 11d. on the former land and 2s. 8d. on the latter.
[1158 × 1173]
Noverint ad quos littere iste pervenerint quod ego L[aurentius], Dei
gratia abbas Westmonasterii, et conventus eiusdem loci remittimus
Baldewino Crispo tantum in vita sua de terra que in foro est que fuit
Stephani filii Walding, tres solidos et iij denarios; et de terra in qua
Gaufridus Pinchehaste manet viij denarios. Post decessum vero
Baldewini, heredes ipsius de prenominatis terris plenarie solitam censam
persolvent, videlicet: de terra que in foro est xxix solidos et xj denarios, et
de terra in qua Gaufridus Pinchehaste manet xxxij denarios, nisi forte a
nobis impetrare possint ut eis inde aliquid condonetur. Hiis testibus:
[none given]
MS: WAD, f. 493v.
Rubric: Moderacio L. abbatis Westmonasterii super redditum in
foro facta Baldewino Crispo tamen in vita sua.
Date: Later than 275.
277. Grant by Abbot Laurence to Richard of Ilchester, archdeacon of
Poitou, of the house in the Fishmarket, London, which the monk Peter of
Windsor gave to the abbey; he is to hold it in fee for an annual rent of one
pound of pepper at Easter. The archdeacon has paid ten marks
(£6. 13s. 4d.) for this grant. [1158 × 1173]
Laurentius, Dei gratia abbas Westmonasterii, universis fidelibus ad quos
presentes littere pervenerint, salutem. Notum sit omnibus quod nos
provida deliberacione communicato fratrum nostrorum consilio concessimus et dedimus Ricardo archidiacono Pictavensi domum quam Petrus
de Windesore monachus noster ecclesie nostre dedit London in piscaria;
tenendam sibi et heredibus suis de ecclesia nostra inperpetuum in feudo
et hereditate, reddendo michi j libram piperis annuatim in termino
Pasche pro omni servicio. Quia ipse Petrus eandem domum sub ea
condicione ecclesie nostre dedit ut predictus archidiaconus et heredes sui
eam de ecclesia nostra hereditarie tenere deberent. Pro hac autem
concessione et donacione dedit nobis idem archidiaconus decem marcas
argenti. Testibus: Roberto de Burnham; Edwardo de Well'; Henrico de
London'; Aluredo de Watm'; Magistro Gregorio; Elia capellano;
Radulfo de Exonia; Willelmo de Sancta Fide; Johanne de Garlande;
Johanne Buccuinte; Gaufrido filio Sabelli; Johanne Burg'; Alexandro de
Barent'; Osberto Quarel; Roberto filio Alani; Osberto de Kinet';
Radulfo Marisco.
MS: WAD f. 368.
Rubric: Carta Laurencii abbatis Westmonasterii de quadam domo in
piscaria London'.
278. Confirmation by Abbot Laurence to John the Burgundian of the
grant made to him by Richard of Ilchester, archdeacon of Poitou, of the
house which Peter of Windsor had in the Fishmarket, London. John and
his heirs will pay the archdeacon and his heirs one besant and one pound
of pepper annually. [1158 × 1173]
Laurentius abbas Westmonasterii universis hominibus et fidelibus suis,
salutem. Sciatis quod nos, communicato fratrum nostrorum consilio,
concessimus, et hac carta nostra confirmavimus, Johanni Burgund'
donationem quam Ricardus archidiaconus Pictavensis ei fecit de domo
que fuit Petri de Windesor', London' in Piscaria, scilicet: ut Johannes et
heredes sui teneant domum [de] ipso archidiacono et de suis heredibus in
feodo et hereditate; reddendo inde eidem archidiacono et heredibus suis
per annum unum bisantium et unam libram piperis, sicut ipse archidiaconus ei concessit et carta sua confirmavit. Testibus: Roberto de Burneham; Willelmo de Sancta Fide; Radulfo de Crout; Alano Senesc[allo];
Alexandro de Barent'; Osberto Quarel, et multis aliis.
MS: Royal Hospital of St Bartholomew Archives Hc. 1/1149.
13.8 × 8cm; t.u. 2cm.
Seal: Brown; 3.4 cm diameter, attached by tag; half-length figure of
abbot; legend: SIGILLUM LAURENTII ABBATIS.
Pd: Moore, Hist. St Bartholomew's I, 76 (facsimile).
Cal: Cart. St Bartholomew's, no. 718.
Date: Later than 277.
Note: Richard's grant to John is pd. Moore, I, 73–4; cal. Cart. St
Bartholomew's, no. 722.
279. Notification by Abbot Laurence to Brithstan (? Brihmer de
Haverhill), sheriff of Mddx., that Siward of Dunstable has sought
sanctuary because of a charge of theft. [1158 × 1174]
Domino Brithstano vicecomiti de Middilsex' Laurentius abbas et omnis
congregacio Sancti Petri Westmonasterii, salutem. Sciatis quod iste
Sywardus de Dunstapell' requisivit misericordiam Dei et Sancti Petri et
sepulcrum Regis Edwardi propter reatum furti quod sibi imponitur.
Scitote ergo quia talis est dignitas nostre ecclesie et Regis Edwardi quod
postquam aliquis reus ibi misericordiam sicut supradictum est requisierit
nec vitam nec membra pro illo reatu debet amittere. Precamur vos ergo et
monemus ne contra Deum et contra auxilium tanti patroni facere
presumatis. Valete.
MS: F, ff. 258v–259.
Rubric: Littera testimonialis Laurentii abbatis de eodem.
Pd: Monasticon I, no. LXIII, 310.
Date: Brithstan is not listed among the sheriffs of London and Mddx.,
although the sheriff at Michaelmas 1159 is unnamed. Prob. his name is a
corruption of Brihmer, i.e. Brihmer of Haverhill, in office at
Michaelmas, 1157, 1158, 1174 (Sheriffs, 200).
280. Confirmation by Abbot Laurence of the grants (249–50, 264–5) of
Abbots Herbert and Gervase to the nuns of Kilburn (Mddx.).
[1158 × 1173]
Laurencius abbas Westmonasterii universis Sancte Matris Ecclesie
fidelibus, salutem. Pium est ac religiosum ea que Sanctis locis a fidelibus
caritatis intuitu collata sunt confirmare et ne in posterum quorumlibet
pravitate valeant auferri scriptorum munimine roborare; eapropter quecumque a predecessoribus nostris Hereberto et Gervasio abbatibus
ancillis Christi de Kyneburna rationabiliter concessa sunt, nos auctoritate
qua possumus ratum habemus et sigilli nostri impressione confirmamus.
Hiis testibus: Radulfo fratre abbatis Westmonasterii; Magistro Mauricio,
Symone clerico; Willelmo filio Isabelle; Radulfo de vij Fontibus, Hugone
Bello et Roberto Testard.
MSS: (1) F, ff. 328v–329.
Rubric: Carta confirmacionis Laurentii abbatis de donacione predecessorum suorum ancillis de Kylborne c[apitulu]m clj.
Marginalia: (partially erased) Et confirma[cio] Laurentii [abbatis] de
donatione predecessorum ancillis de Kelborne.
(2) LN, f. cxxv verso (omitting attestation of William fitz Isabel).
(3) CAY, f. cxxxiv verso.
Pd: Monasticon III, 427, no. VI.
Cal: Bentley, 64, no. 527.
Date: Possibly William Fitz Isabel attested in his capacity as sheriff: in
office at Michaelmas 1162, and also in other years outside Laurence's
abbacy (Sheriffs, 200).
281. Quitclaim made in the Exchequer at Westminster by Abbot Robert
of St Albans and Robert Taileboys and his brothers to Abbot Laurence of
charges in Aldenham (Herts.). In return, Abbot Laurence gave the
brothers twenty-three marks (£15. 6s. 8d.) and quittance of pannage for
twenty pigs in Aldenham wood yearly. 29 Sept. 1165.
Sciant omnes fideles, tam presentes quam futuri, quod Robertus abbas
ecclesie Sancti Albani, pro se et conventu suo, et Robertus Tailleb[oys] et
fratres eius Rogerus et Simon, pro se et heredibus suis, quietamclamaverunt Laurentio abbati et ecclesie Westmonasterii omnem
calumniam quam Robertus abbas faciebat adversus ecclesiam Westmonasterii et abbatem pro Roberto Tailleb[oys] et fratribus eius Rogero
et Simone in Aldenham, tam in bosco quam in plano. Pro hac autem
quietatione dedit abbas Westmonasterii predictis fratribus xxiij marcas
argenti consentiente Roberto abbate Sancti Albani. Concessit etiam
abbas et conventus Westmonasterii supradictis fratribus et eorum
heredibus quietationem pannagii xx porcorum in bosco de Aldenham
singulis annis tempore glandis. Hec autem quietatio facta est ad scaccarium apud Westmonasterium anno xi regni Regis Henrici Secundi, in
Festo Sancti Michaelis, assidentibus iusticiis regis: Nigello, episcopo
Heliensi; Gaufrido archidiachono Cantuariensi; Ricardo, archidiacono
Pictaviensi; Ricardo, thesaurario regis; Widone, decano de Waltham;
Roberto, comite Legrensi; Ricardo de Luci; Henrico filio Geroldi,
Willelmo Mald', camerariis regis: Symone filio Petri; Alano de Novilla;
Gaufrido monacho; Willelmo filio Audel', mareschallo regis; Philippo de
Daventr'.
MSS: WAM 4465, 4497. These have identical texts, apart from an
occasional omission of a punctuation mark by one or the other, but are in
different hands.
(1) WAM 4465.
18.1 × 13 cm; tongue (stub only): 2.6cm; 12C hand. No seal.
Endorsed: (a) Quietaclamatio de calumnia Roberti Tayleboys et
fratrum suorum de terra in Aldeham (13C). (b) facta ecclesie
Westmonasterii (14C). (c) De calumnia Robertj Tailebois (12C).
(2) WAM 4497.
15.3 × 12.2cm; t.u. 2.8cm. Formal 12C bookhand.
Seal: red; on tag endorsed iiij; 8.5 × 6cm; cleric standing; right hand
raised in blessing; left hand holding crozier. Legend (worn): SIG . . .
PISCOP
Counterseal: 3.6 × 3.3cm. Classical figure; reclining against pillar to
left; bird (?swan) to right. Legend: SIGILLA . . . NT. . . BATIS
W. . .
Endorsed: (a) Transactio facta inter abbatem Westmonasterii et
abbatem Sancti Albani pro calumpnia Roberti Tayleboys et fratrum
suorum de terra in Aldenham (13C). (b) Transactio facta inter
abbatem Westmonasterii et abbatem Sancti Albani de Aldenham
(12C). (c) 113 (?16C).
(3) WAD, f. 186r–v.
Pd: Formulare, p. xix (from Hec autem quietatio only) (from original).
Cal: Eyton, p. 85.
Note: Abbot Laurence was formerly a monk of St Albans (Heads, 77).
Early in his abbacy, he is said to have received material support from
Abbot Robert, but responded with ingratitude, prompting the onset of
the dispute resolved by this present charter (Gesta Abbatum I, 112, 133–4). On its background, see ibid., 43–4; Harvey, WA, 345. Laurence's
alleged offences included the admission to Westminster of Alquin, the
deposed and absconded prior of St Albans (Gesta Abbatum I, 107–10),
who became prior of Westminster during his abbacy (Pearce, Monks of
Westminster, 44).
282. Agreement between Abbots Laurence of Westminster and Simon
of St Albans concerning the dispute about land at Sandridge. They
exchange eight acres near Sandridge and Wheathampstead (Herts.)
respectively. [1167 × c. Easter 1169]
Hec est convencio inter monasterium Beati Petri Westmonasterii et
monasterium Beati Albani super controversia[m] cuiusdam terre que
iacet ex orientali parte strate que dirigitur ad Marford inter terram de
Sandrug' et fluvium de Marford. Laurentius abbas Westmonasterii,
assensu conventus sui, et consilio et assensu hominum suorum ad quos ius
illius terre spectabat, in presentia Nicholai vicecomitis et multorum
hominum de comitatu de Hereford, (fn. 2) concessit Symoni abbati et
monachis ecclesie Sancti Albani totam illam terram de qua controversia
erat inter pretaxata monasteria, et aliam eidem terre contiguam que
iuris Beati Petri dinoscebatur esse, videlicet: octo acras plenarias et
tantumdem amplius quantum spacium pedis et semis continet in
latitudine, et in longitudine quadrantane unius. Symon vero abbas
ecclesie Sancti Albani, assensu conventus sui et hominum suorum consilio, in escambium predicte terre concessit Abbati Laurentio et
monasterio Westmonasterii tantundem terre in Sandrugia que est contigua terre sue de Wathamest' scilicet: octo acras plenarias et tantundem
amplius quantum spacium pedis et semis continet in latitudine, et in
longitudine unius quadrantane, et hoc assensu Gregorii presbiteri de
Sandrug', ad cuius ius illa terra spectabat. Tenebunt itaque prenominata
monasteria predictas terras inperpetuum, liberas ab omni servicio et
calumnia. Abbas quippe Westmonasterii warantizabit terram illam quam
dedit abbati et ecclesie Sancti Albani contra omnes homines. Abbas
similiter ecclesie Sancti Albani terram quam in escambium dedit abbati
Westmonasterii warantizabit contra omnes homines. Hoc ergo factum est
pro pace utriusque ecclesie et in scriptum redactum ne illius terre
occasione de cetero possit inter eas litigium iterandi prompta haberi
facultas.
MSS: (1) WAM 8956.
44.8 × 10.7 cm. Top edge has lower half of CIROGRAPHUM.
Seal (on tag): 7.8 × 5.5cm; damaged. Seated figure holding object
(? pastoral staff).
Endorsed: (a) Carta Aldenham (12C). (b) Cirographum inter
monasterium Sancti Petri Westmonasterii et monasterium Sancti Albani
de terra iuxta Marfford (13C). (c) de viij acris terre . . . (four and a half
lines illegible: badly stained) pro terra iuxta Marford' (14C).
(2) WAD, f. 186.
Date: Abbot Laurence 1158 × 1173; Abbot Simon of St Albans
1167 × 1183 (Heads, 67, 77; Nicholas' term as sheriff (PR II Henry II, 15;
PR 15 Henry II, 121).
Note: Cf. Gesta Abbatum, I, 133–4; Harvey, WA, 347.
283. Grant by Abbot Laurence to the Sacristy of the church of Sawbridgeworth (Herts.), to provide lights for the altar, and wine and a
pittance in the refectory on the Second Feast of St Agnes (28 Jan.), (to
commemorate) the anniversary of the abbot's father and mother, and of
the predecessors and benefactors of the monks. [1161]
Sciant [tam] presentes quam futuri quod ego Laurentius, Dei gratia abbas
Westmonasterii, communi assensu et voluntate totius capituli nostri,
donavi Deo et altari Sancti Petri ecclesie nostre, ad luminare ante corpus
Christi et sanctorum reliquias que inibi continentur, ecclesiam de
Sabrihteswrtha cum omnibus ad eam pertinentibus in perpetuum ius, ita
quod per monachum qui prefuerit obedientie secretarii nostri, tanquam
magister procuratorque, fiet omne ordinamentum ipsius ecclesie, videlicet de Sabrihteswrtha, et clericorum suorum et rerum et rectitudinum et
omnes redditus venient ad manus ipsius quos fideliter expendet in usus
necessarios predicti altaris et luminaris. Et preterea inde inveniet omni
anno toti conventui in refectorio vinum et pitanciam die que dicitur
Agnetis Secundo, videlicet quando sit anniversarium pro animabus patris
et matris mee, omniumque predecessorum et benefactorumque fratrum
huius loci. Hanc donationem L[aurentius] abbas, ut dictum est, donavit
in capitulo Westmonasterii, et post capitulum statim super ipsum altare
apostolorum principis Petri confirmavit. Ex Deo et eodem apostolo
sanctissimo et ex potestate a Deo sibi tradita terribiliter eos
anathematizans quicunque hanc donationem sive constitutionem suam
infringeret. Et fracte scilicet huius donationis compotes quamdiu illam
redintegrare nollent. Fecit autem hoc astante et unanimiter confirmante
conventu.
MSS: (1) WAM 8579.
19.7 × 11.2 cm; t.u. 2.8cm. Tag but no seal.
Endorsed: (a) Carta Domini Laurentii abbatis de Sabrithswrth'
(12C). (b) ad sacristiam deputatur et ad inveniendum vinum et
pitanciam conventui Die Sancte Agnetis. ij (13C). (c) Sacristarius.
(2) WAD, f. 379v–380.
(3) F, f. 286v–287.
Date: Pope Alexander III's confirmation of Sawbridgeworth church to
the Sacristy is dated February 1161 (170).
284. Grant for life by Abbot Laurence to his clerk Maurice, perpetual
vicar of Sawbridgeworth (Herts.), of the gifts and offerings made to that
church, in return for the annual payment to the Sacristy of £15. Maurice
would pay episcopalia and other burdens, and at appointed terms would
render the stock. At his death everything would revert to the abbot. If
Maurice died after making an annual payment, the abbot would
recompense his assign or grant him custody down to the following
Michaelmas. [? c. 1161]
Noverint ad quos littere iste pervenerint quod ego Laurentius, Dei gratia
abbas Westmonasterii, et conventus eiusdem loci concessimus Mauricio
clerico nostro, qui perpetuam ecclesie de Sabricheswrth vicariam habet,
obvenciones et beneficia eiusdem ecclesie in vita sua, ita ut inde singulis
annis persolvat ad officium sacriste et ad opera ecclesie nostre xv libras:
dimidium, videlicet, ad Pascha et dimidium ad Festum Sancti Michaelis,
ita sane ut infra octavas utriusque termini totum persolvat. Episcopalia
ipse persolvet et cetera onera ecclesie sustinebit. Hec autem predicta ei
concedimus quamdiu legitime erga nos se habuerit et statutis terminis
bene reddiderit instauramenta que ibi recepta estimata sunt lxiij solidis et
x nummis. Beneficia ecclesie in terra eiusdem ecclesie collocabuntur et
ibidem ad voluntatem ipsius expendentur, opera etiam homines in
possessione ecclesie manentium eis invitis alias transferre non poterit.
Post mortem eius tota possessio libera et quieta et absque omni
calumpnia in manu nostra remanebit cum predictis instauramentis et cum
omnibus emendacionibus quas in ea fecerit. Si vero contigerit Mauricius
decedere post aliquam anni solucionem factam, aut quantum ab eo tunc
acceptum fuerit alicui pariter ipsius cum ipse diviserit de quo securi simus
restituemus, aut eidem possessionem usque ad proximum Festum Sancti
Michaelis dimittemus, et ipse totum acquietabit. Hiis testibus: Ysaac,
canonico de Walth[am], et Willelmo fratre eius; Philippo et Mauricio;
Simone clerico et Johanne nepote abbatis.
MS: WAD, ff. 648v-649.
Rubric: Littera L. abbatis et conventus Westmonasterii cirographata
de ecclesia de Sabrichewrth' et pensione xv librarum.
Marginalia: Sabricheswrth'.
Date: Alexander III's confirmation of the church to the sacristy is dated
February 1161 (170).
Note: See Harvey, WA, 409.
285. Grant by Abbot Laurence to Prior William and the brethren of
Hurley of the church of Easthampstead (Berks.) to provide extra food on
the feast of St Edward. [1158 × 1174]
Laurentius abbas Westmonasterii omnibus Sancte Matris ecclesie
fidelibus, salutem. Ad pii patris spectat officium ut necessitatibus filiorum
tempestive provideat et discret[e], ea propter fratrum de Herleia necessitati consulere satagens et utilitati ecclesiam de Iezthamesteda. Willelmo
eiusdem loci priori, et fratribus ibidem degentibus in perpetuam
elemosinam concedo, et hac presenti carta nostra eandem cum omnibus
pertinentiis suis eis confirmo, quatinus inde fratres in Festo Beati AEdwardi singulis annis ampliorem habeant refectionem, et huius intuitu
beneficii in predicti sancti veneratione ipsi se fratres devotiores exhibeant
ac promptiores. Testibus: Alano dapifero; Magistro Rogero de Lolleswurda; Simone clerico abbatis; Mauritio de Sancto Albano; Magistro
Waltero de Constant'; Willelmo de Mulesham et Radulfo fratre eius;
Radulfo de Coggeshala; Roberto de Cliveloride.
MS: WAM 2280.
14.5 × 8.3 cm; tongue (torn): 1 cm.
Endorsed: Yesthamsted (13C).
Cal: Wethered, St Mary's, Hurley, no. 25, 98–9.
Note: TRE Westminster held ten hides valued at 100s., but in 1086 only
five hides valued at 50s. The reduction in value was prob. due to part of
the holding being incorporated into Windsor Forest. See also Harvey,
WA, 337.
286. Grant by Abbot Laurence to Mr Ralph [de Beaumont] his physician, a royal clerk, of the church of Bloxham (Oxon.), for an annual
payment of five marks (£3. 6s. 8d.) to the Sacristy. Ralph must not
alienate the church, and if he died, or became a religious, or a bishop, the
church would revert to the abbey. [1158 × 1170]
Universis Sancte Matris Ecclesie filiis L[aurentius], Dei gratia abbas
Westmonasterii, et conventus eiusdem loci, salutem. Quos in ecclesiasticis negociis devotiores et fideliores intelligimus, eos ad ecclesiastica
beneficia propentius et securius promovemus: hac usi consideracione
Magistro Radulpho medico dilecto nostro, clerico domini nostri regis,
ecclesiam de Blockesham cum omnibus ad eam pertinentibus in
elemosinam concessimus, quam volumus eum libere et quiete et honorifice tenere. Reddendo inde annuatim officio sacriste ecclesie nostre, cui
ab antiquo deputata est predicta ecclesia, v marcas argenti: ad Festum
videlicet Sancti Michaelis ij marcas et dimidiam; ad Pascham ij marcas et
dimidiam. Istud autem illi hoc tenore concedimus ne possit ecclesiam
istam aut alii dare, aut aliquo modo a manu sua alienare, nisi per
licenciam nostram. Si vero prefatus Radulphus aut decesserit, aut
habitum religionis susceperit, aut ad gradum episcopatus promotus
fuerit, ecclesia prenominata libera et quieta in manu nostra remanebit.
MS: WAD f. 378.
Marginalia: Blockesham.
Rubric: Carta Laurencii abbatis et conventus Westmonasterii de
collacione ecclesie de Blockesham et de pensione v marcarum
eiusdem ecclesie.
Date: Mr Ralph de Beaumont, medicus et familiaris of Henry II, was
drowned in March 1170 when the king and his entourage were crossing
from Normandy to Portsmouth (Gesta Henrici, I, 4).
Note: Ralph's influence at court perhaps prompted the abbot to present
him to this church (J. E. Lally, 'Secular patronage at the court of Henry
II', BIHR, 49 (1976), 173.