Charters of the abbots
Walter (nos. 287-306)

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

Emma Mason (editor)

Year published

1988

Supporting documents

Pages

144-159

Citation Show another format:

'Charters of the abbots: Walter (nos. 287-306)', Westminster Abbey Charters, 1066 - c.1214: London Record Society 25 (1988), pp. 144-159. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=63953 Date accessed: 22 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Walter (nos. 287–306)

287. Final concord between Abbot Walter and Bertram, prior of Bermondsey, whereby the advowson of St Magnus Martyr, near London Bridge, was divided equally between them. Curia Regis, Westminster 23 April 1182.

Hec est finis et concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium ad scaccarium Pasche die Veneris in Festo Sancti Georgii Martiris anno xxviij regni Henrici Regis Secundi coram R[icardo] Wintoniensi episcopo et Rannulfo de Glanville justiciario domini regis, et Ricardo thesaurario, et Rogero filio Reinfridi, et Willelmo Basset, et Roberto de Wytefeld, et Alano de Furnell, et Michaele Belet, et Rannulfo de Gedding, et Willelmo Mauduyt camerario, et Gisleberto de Collevill, et Gervasio de Cornhell, et aliis baronibus domini regis qui tunc ibi aderant, inter Walterum abbatem et conventum ecclesie Beati Petri Westmonasterii et Bertramnum priorem et conventum ecclesie Sancti Salvatoris Bermundesseye, de advocationem ecclesie Sancti Magni Martiris juxta Pontem London', unde placitum fuerat inter eos in curia domini regis, scilicet: quod prenominatus abbas et conventus Westmonasterii habebunt et tenebunt inperpetuum medietatem prelibate advocationis liberam et quietam ab omni calumpnia et vexatione predicti prioris et conventus Bermundesseye, et idem prior et conventus de Bermundesseye habebunt et tenebunt inperpetuum aliam medietatem predicte advocationis liberam et quietam ab omni calumpnia et vexatione prelibati abbatis et conventus Westmonasterii. Et sepedictus abbas et conventus Westmonasterii libere et absque omni contradictione ecclesie de Bermundesseye presentabunt inperpetuum personam quem voluerint ad suam medietatem cum contigerit eam persona vacare. Et similiter prior et conventus de Bermundesseye libere et absque omni contradictione ecclesie Westmonasterii presentabunt inperpetuum personam quem voluerint ad suam medietatem cum contigerit eam persona vacare.

MS: WAD, f. 479.

Rubric: (1) Ecclesia Sancti Magni. (2) Finalis concordia facta in curia domini regis inter abbatem et conventum Westmonasterii et priorem et conventum de Bermundesseye super advocatione ecclesie Sancti Magni prope Pontem London'.

Note: See 211.

288. Grant by Abbot Walter to the hospital of St James of the church of St Alban (Wood Street), London. [1175 × 1190]

Sciant presentes et futuri quicumque has litteras viderint vel audierint, quod hec est conventio facta inter Walterum abbatem Westmonasterii et eiusdem loci conventum (fn. 1) et infirmas mulieres et fratres hospitalis Sancti Jacobi iuxta villam Westmonasterii, videlicet: quod infirme mulieres et fratres qui ibidem ad honorem et laudem Dei et earundem mulierum procurationem sunt congregati, tenebunt perpetuo ecclesiam Sancti Albani de London' de ecclesia Westmonasterii, sub pensione unius marce inde annuatim ad duos terminos anni camerario Westmonasterii reddende: dimidiam marcam, videlicet, ad Pascha, et dimidiam ad Festum Sancti Michaelis solvendo; quod si in solutione statute pensionis mulieres vel fratres cessaverint habebunt monachi de Westmonasterio regressum ad rem suam ecclesiam, videlicet Sancti Albani, donec per retentionem possessionis indempnitati sue fuerit prescriptum. (fn. 2) Hanc concessionem pietatis intuitu et misericordie consideratione predictus abbas et conventus Westmonasterii prefatis infirmis faciunt ut excepta marca quam in pensione solvent, quicquid emolumenti aut obvencionis residua ecclesie porcio ministraverit eis cedat ad usum et proficiat ad augmentum; fratres vero hospitalis in presentia capituli Westmonasterii, mulieres vero coram priore Westmonasterii ad eas misso sacramento corporaliter posito (fn. 3) iuraverunt quod hanc conventionem sicut prescripta est sine arte et malo ingenio firmiter tenebunt et fideliter observabunt et quod nullam querent machinacionem per quam statuta pensio ecclesie Westmonasterii substrahatur aut aliquo modo minuatur. (fn. 4) Huius convencionis hii sunt testes, nominatim: Petrus sac[erdos] infirmarum mulierum, et Turoldus, et Bernardus, et Reginaldus, fratres hospitalis: iuraverunt Johannes sac[erdos]; Galfridus sac[erdos]; Roger et Thoma sac[erdotes]; Johannes de Coveham; Ricardus de Berking'; Rogerus Ganet; Helias; Edmundus pistor; Archboldus; Johannes de Sartrino; Odo; Adam, nepos abbatis; Robertus Palmer, et plures alii.

MSS: (1) WAD, f. 477r-v.

Rubric: Cirographum inter abbatem et conventum Westmonasterii et fratres hospitalis Sancti Jacobi super ecclesia Sancti Albani London, reddendo unam marcam per annum.

(2) F, 290r–v.

Note: The Hospital of St James was a leper hospital founded in the twelfth century; it has given its name to the Palace of St James and to St James's Park. From an early date, if not from its beginning, it was subject to Westminster (Knowles and Hadcock, 402; R. M. Clay, The Medieval Hospitals of England (Oxford, 1966), 305). Abbot Richard Berking (1222–46) successfully asserted his right to visit the hospital and this right was confirmed to his successor by the legate Ottobono in 1247 (Flete, p. 115). Matthew Paris noted that St Albans, Wood Street, was the chapel of a palace of King Offa, founder of the abbey of St Albans. The site was subsequently occupied by the little dwellings of neighbouring citizens, but retained its ancient liberty. Temp. Abbot Paul of St Albans (1077–93), the abbot of Westminster (i.e. either Vitalis or Gilbert Crispin) granted the church to the abbey of St Albans for alternating presentation (pro partonatu alterius), but it was not known for what consideration this was done (Gesta Abbatum, I, 55). The abbot of Westminster perhaps confirmed a donation by the resident priest. The St Albans 'Catalogus Benefactorum' of c. 1380 (Davis, 96) recorded, in a section comprising 11th and 12th century grants, that William, a clerk of London, gave to St Albans half the church of St Alban, and half that of St Michael, with his houses in the City, which (benefactions) render 14s. annually (BL Cotton Nero D.vii, f. 93r). Bishop Gilbert Foliot confirmed the (whole) church of St Alban to Westminster, with a pension of 1 mark (211).

289. Grant and confirmation by Abbot Walter to Nicholas, son of Randulf Duchet, of the abbey's land bordering the Thames (in London). [1175 × 1190]

Notum sit omnibus qui has litteras viderint vel audierint quod ego Walterus, Dei gratia abbas Westmonasterii, et eiusdem loci conventus dedimus et concessimus et presenti carta confirmavimus, Nicholao filio Randulfi Duchet terram nostram super Tamisiam, que iacet inter terram monialium de Halewelle et terram Radulfi fratris Jocii vinitarii, a fronte platee usque ad aquam, que nobis adiudicata fuit in pleno hustingo; habendam et tenendam de nobis finabiliter pro suo servitio in feudo et hereditate sibi et heredibus suis bene et honorifice, libere et quiete, reddendo per annum sexdecim solidos pro omnibus servitiis ad quatuor terminos anni: ad Festum Sancti Michaelis vel infra quindecim dies quatuor solidos; ad Natalem Domini vel infra quindecim dies quatuor solidos; ad Pascha vel infra quindecim dies quatuor solidos; ad Festum Sancti Johannis vel infra quindecim dies quatuor solidos. Et sciendum quod nos debemus predictam terram warantizare prenominato Nicholao et heredibus suis contra omnes homines, nec plus poterimus ab eo exigere quam prenominatum servitium sexdecim videlicet solidorum per annum. Pro hac autem concessione et warantizatione et carte nostre confirmatione dedit nobis predictus Nicholaus quadraginta solidos in gersummam. Hiis testibus: Arnaldo de Arlave; Galfrido Pycot; Roberto filio Walchelini; Edwardo preposito; Jacobo presbitero de Holeb[or]n; Roberto presbitero de hospitali Sancti Egidii; Radulfo filio Ade; Willelmo de Sancto Michaele; Matheo sororio; Nicholao Peverello.

MS: WAD, f. 486r–v.

Rubric: Cirographum abbatis et conventus Westmonasterii de terra sua super Tamisiam in parochia Sancti Martini. Reddendo per annum xvj solidos.

290. Grant by Abbot Walter to Norman Blund and his heirs of all the abbey's land in the parish of St Mary, Staining Lane (London), which belonged to Stephen the mercer. [1175 × 1190 (? 1187 × 89)]

Noverint presentes et futuri quod ego Walterus, Dei gratia abbas ecclesie Beati Petri Westmonasterii, et totus conventus eiusdem ecclesie concessimus et presenti carta capituli nostri confirmavimus Normanno Blundo et heredibus suis totam terram nostram in parochia Beate Marie in Stanningelane, cum omnibus pertinentiis suis, que fuit Stephani mercerii, quam emimus de Martino filio eius, habendam et tenendam de nobis et de ecclesia nostra inperpetuum libere et quiete et honorifice in feodo et hereditate; reddendo inde camerario nostro annuatim xij solidos pro omnibus rebus et pro omni servitio ad quatuor terminos anni, scilicet: infra octabis Pasche iij solidos; et infra octabis Sancti Johannis Baptiste iij solidos; et infra octabis Sancti Michaelis iij solidos; et infra xv dies Natalis Domini iij solidos. Et sciendum quod nos debemus warantizare prenominato Normanno et heredibus suis prenominatam terram cum omnibus pertinentiis suis contra omnes gentes per predictum servitium. Nec poterimus amplius exigere in predicta terra quam predictum servitium xij scilicet solidorum annuatim. Ipse autem Normannus fecit securitatem ecclesie nostre sacramento se conservaturum fidelitatem ipsi ecclesie et nobis de prenominato tenemento. Pro hac autem concessione et dimissione et presentis carte nostre confirmatione et warantizasione dedit prenominatus Normannus ecclesie nostre dimidiam marcam argenti in gersummam. Hiis testibus: Ricardo filio Reyneri; Henrico filio Ailwini; Michaele filio Johannis; Radulfo filio Ade; Henrico filio Reyneri; Henrico Blundo; Radulfo de Winton'; Waltero Gerino; Johanne filio Eldmandi; Andrea filio Radulfi filii Ade; Ada fratre eiusdem; et Nicholao fratre eorum; Ansello; Michaele clerico, et quampluribus aliis.

MS: WAD, f. 483.

Rubric: Carta abbatis et conventus Westmonasterii de terra in parochia Beate Marie de Staningelane. Reddendo annuatim xij solidos.

Marginalia: (1) Qwytt rent in Staninglane (17C). (2) Stannynglane.

Date: Richard Fitz Reiner was sheriff 1187–89 (Reynolds, 'Rulers of London', 355).

291. Confirmation by Abbot Walter and the chapter of Westminster to William Le Viel and his heirs of the abbey's land in Friday Street (London) which is in St Matthew's parish on the south side of the church. [1175 × 1190]

W[alterus], Dei gratia abbas Westmonasterii, et totus eiusdem loci conventus omnibus baronibus et hominibus London', Francis et Anglis, tam futuris quam presentibus, et omnibus qui litteras istas viderint, salutem. Noverit universitas vestra nos communi assensu concessisse et sigillo ecclesie nostre confirmasse Willelmo le Viel et heredibus suis terram nostram in Frydaystrat, que est parochia ecclesie Sancti Mathei ex parte australi sita, videlicet, inter terram que fuit Radulfi de Wodestrat et prenominatam ecclesiam Sancti Mathei, tenendam de nobis et de ecclesia nostra in feodo et hereditate pro xx solidis annuatim pro omni servitio camerario nostro solvendis ad duos terminos, scilicet: infra octabis Pasche x solidos, et infra octabis Sancti Michaelis x solidos. Testibus: Alexandro senescaldo; Johanne de Wellis; Henrico pincerna; Stephano de Bolonia; Johanne de Paltona; Thoma de Vaim; Willelmo Picot; Rogero Ganet; Waltero de Donitona nepote abbatis; Galfrido Bukeinte; Osberto Fergaunt; Johanne filio Herlichun; Radulfo le Bretun; Johanne Burguinnun; Alano de Norwega; Pentec[oste] Sparewe; Willelmo filio Aluffi; Aimero le Fustan'; Roberto filio Galfridi et pluribus aliis.

MS: WAD, f. 484v–485.

Rubric: Carta abbatis et conventus Westmonasterii de terra in Fridaystrate, reddendo xx solidos annuatim.

292. Grant by Abbot Walter to the nuns of Clerkenwell, of the house which Alulf, son of Fromond, gave them in the abbey fee in Bread Street (London), between the house of Ralph Quatremars and that of Warin the turner, and another tenement in Eastcheap next to that of Simon of Paris, which Osbert Becche gave them in the abbey fee. Husting Court, London, 1184.

Omnibus Christi fidelibus ad quorum noticiam littere iste pervenerint Walterus, Dei gratia abbas Westmonasterii, et eiusdem loci conventus, eternam in Domino salutem. Universitati vestre notum facimus nos concessisse monialibus de Fonte Clericorum domum quam Alulfus filius Fromundi eis dedit in Bredstrate, que de nostro feudo est, que inter domum Radulfi de Quatremars et domum Gwarini tornatoris sita est, tenendam de nobis perpetuo pro xxx denariis annuatim camerario nostro (fn. 5) solvendis ad duos terminos anni: xv, (fn. 6) videlicet, denarios ad Pascha et xv ad Festum Sancti Michaelis. Preterea concessimus eis aliam terram de feudo nostro in Estchep proximam terre Simonis de Parys quam Osbertus Becche eis dedit, tenendam de nobis pro duobus solidis camerario nostro ad prescriptos terminos annuatim solvendis. Et ut nostra concessio firma permaneat eam sigilli nostri testimonio confirmavimus. Hiis testibus: Willelmo vicecomite London'; Ricardo filio Reineri; Henrico filio Ailwini; Johanne filio Herlichun; Rogero filio Alani; Willelmo filio Brithmari (fn. 7) et multis aliis. Et hoc factum est in pleno hustingo Lundon' anno Regis Henrici Secundo xxx°.

MSS: (1) WAD, f. 485r–v.

Rubric: Cirographum abbatis et conventus Westmonasterii de quadam domo in Bredstrate reddendo xxx denarios. Et de alia terra in Estchepe reddendo duos solidos.

(2) BL Cotton Faustina B II (Clerkenwell Cartulary), f. 66.

Pd: Cart. Clerkenwell, no. 235. Dating clause omitted.

Note: The sheriff may be William, son of Sabelina: cf. 293.

293. Grant by Abbot Walter to St Bartholomew's Hospital, London, of the tenement of Terric son of Albric, which Terric held of the abbey in Friday Street, with a house which Andrew, son of Terric, held of the abbey and the tenement which Ralph de Quatremars held of the abbey in Bread Street (London). [1184]

Sciant presentes et futuri quod ego Walterus, Dei gratia abbas Westmonasterii, et conventus eiusdem loci concessimus hospitali Sancti Bartholomei de Lundon et fratribus eiusdem hospitalis, totum tenementum Terrici filii Albrici, quod predictus Terricus de nobis tenuit in Fridaystrate, preter unam domum de eodem tenemento quam Andreas filius predicti Terrici (fn. 9) de nobis tenet; tenendum de nobis iure perpetuo, reddendo annuatim camere monachorum vij solidos ad duos terminos, scilicet: ad Purificationem Sancte Marie iij solidos et vj denarios; [et] (fn. 8) ad Festum Sancti Petri ad Vincula iij solidos et vj denarios. Similiter eis concessimus totum tenementum quod de nobis Radulfus de Quatremars tenuit in Bredstrat, solvendo inde annuatim camere monachorum v solidos et x denarios ad Festum Sancti Petri ad Vincula. Ut autem conventio ista perpetuetur sigilli nostri auctoritate et sigilli hospitalis Sancti Bartholomei testimonio roboratur. Facta est vero hec conventio anno regni Henrici Regis Secundo xxx°, depositionis autem Ricardi Cantuariensis archiepiscopo primo, Willelmo filio Sabell' tunc existente vicecomite London'. Hiis testibus: Willelmo filio Isabel'; Johanne Buchunte; Henrico filio Ailwini; Ricardo filio Reineri; Willelmo filio Brithmari.

MSS: (1) WAD, f. 485.

Rubric: Cirographum abbatis et conventus Westmonasterii de quodam tenemento in Fridaystrate. Reddendo vij solidos et de alio tenemento in Bredstrat. Reddendo v solidos et x denarios.

(2) Cartulary of St Bartholomew's Hospital He 2/la, f. 202a.

Pd: Moore, Hist. St Bartholomew's, I, 136 n. 1 (from Cartulary)

Cal: Cart. St Bartholomew's, no. 735, p. 77.

Date: The king's regnal year further limited by the death of the archbishop (Fasti II, 5).

Note: Richard Sporley in his version of Flete blames Abbot Walter for making this grant (BL Claudius A VIII, f. 50); it is not mentioned in Flete itself. 'The house of Ralph Quatremars was in the southern part of Bread Street . . . and next door towards the river, was a stone house which belonged to Alulf the father of Constantine who was sheriff in 1197' (Moore, Hist. St Bartholomew's, 211; cf. 292 above).

294. Grant by Abbot Walter to John son of Robert son of Herlichun and his heirs, of land in Friday Street (London), which belonged to Reymund and the land in the same street which belonged to Ralf Blund. [1175 × 1190]

Noverint et presentes et futuri quod ego Walterus, Dei gratia abbas ecclesie Beati Petri de Westmonasterio, et totus conventus eiusdem ecclesie concessimus et dimisimus et presenti carta capituli nostri confirmavimus Johanni filio Roberti filii Herlichun et heredibus suis terram nostram in Friday Strete que fuit Reymundi, cum pertinentiis suis, habendam et tenendam de nobis et de ecclesia nostra in perpetuum libere et quiete et honorifice in feudo et hereditate; reddendo inde ecclesie nostre annuatim quindecim solidos pro omnibus rebus et pro omni servicio ad duos terminos anni, scilicet: [infra octabas Pasche septem solidos et sex denarios, et] (fn. 10) infra octabas Sancti Michaelis septem solidos et sex denarios, sine omne occasione et miskenninga. Concessimus etiam et dimisimus et presenti carta confirmavimus prefato Johanni et heredibus suis in eodem vico terram nostram, que fuit Radulfi Blund, que prius fuerat Turstini, tenendam de nobis et de ecclesia nostra in perpetuum libere et quiete et honorifice, in feudo et hereditate; reddendo inde ecclesie nostre annuatim quinque solidos et quinque denarios ad Festum Apostolorum Petri et Pauli, vel infra octabas, pro omnibus rebus et pro omni servicio, sine occasione et misckeningia. Et sciendum quod nos debemus warantizare prenominato Johanni et heredibus suis prenominatas terras cum omnibus pertinentiis suis contra omnes gentes per predictum servicium. Nec poterimus amplius exigere in prenominatis terris quam prius nominatum servicium, scilicet: de terra que fuit Reimundi xv solidos annuatim et de terra que fuit Radulfi Blund, que prius [fuit] Turstini, v solidos et v denarios annuatim sicut prescriptum est. Ipse autem Johannes fecit ecclesie nostre securitatem per sacramentum se conservaturum fidelitatem nobis et ecclesie nostre de prenominato tenemento. Pro hac autem concessione et dimissione et carte nostre confirmatione et warantizatione dedit nobis prefatus Johannes unum bisantium auri in gersumam. Hiis testibus: Henrico filio Ailwini; Ricardo filio Reyneri; Radulfo de Cornhull'; Rogero filio Alani; Willelmo filio Sabile; Willelmo de Haverhell'; Galfrido le Blund; Stephano le Blund, Johanne nepote Sancti Thome; Benedicto sentario, et multis aliis.

MS: WAD, f. 484.

Rubric: Carta indentata abbatis et conventus Westmonasterii de tota terra in Frydaystrete que fuit Reymundi, reddendo xv solidos annuatim. Et de terra que fuit Radulfi Blund, reddendo annuatim v solidos et v denarios in eadem vico.

295. Grant by Abbot Walter to John son of Robert son of Herlichun of a third part of the seld in Cheap which belonged to William le Leutre, also of land outside Aldersgate which belonged to Wyburg (both in London). [1175 × 1190]

Noverint et presentes et futuri quod ego Walterus, Dei gratia abbas Westmonasterii Beati Petri de Westmonasterio, et totus conventus eiusdem ecclesie, concessimus et dimisimus et presenti carta capituli nostri confirmavimus Johanni filio Roberti filio Herlichun et heredibus suis terciam partem selde in foro que fuit Willelmi le Leutre, que tota est de feudo nostro, habendam et tenendam de nobis et de ecclesia nostra in perpetuum, libere et quiete et honorifice in feudo et hereditate; reddendo inde ecclesie nostre annuatim dimidiam marcam argenti pro omnibus rebus et pro omni servicio ad duos terminos anni, scilicet: infra octabas Sancti Michaelis xl denarios et infra octabas Pasche xl denarios, sine omni occasione et mischeningia. Concessimus etiam et dimisimus et presenti carta confirmavimus prefato Johanni et heredibus suis terram nostram extra Aldredesgate que fuit Wyburg', tenendam de nobis et ecclesia nostra in perpetuum libere et quiete et honorifice in feudo et hereditate. Reddendo inde ecclesie nostre annuatim duos solidos pro omnibus rebus et pro omni servicio ad duos terminos anni, scilicet: infra octabas Sancti Michaelis xij denarios, et infra octabas Pasche xij denarios, sine omni occasione et mischenningia. Et sciendum quod nos debemus warantizare prenominato Johanni et heredibus suis prenominatam terciam partem selde in foro et predictam terram extra Aldredesgate contra omnes gentes per predictum servicium, nec poterimus amplius exigere in prenominatis terris quam prenominatum servicium. Ipse autem Johannes fecit ecclesie nostre securitatem per sacramentum se conservaturum fidelitatem nobis et ecclesie nostre de prenominatis tenementis. Pro hac autem concessione et dimissione et carte nostre confirmatione et warantisione dedit nobis prefatus Johannes unum bisantium auri in gersummam. Hiis testibus: Henrico filio Ailwini; Ricardo filio Renn[fridi]; Radulfo de Cornhull'; Rogero filio Alani; Jordano de Turre; Willelmo filio Sabile; Willelmo filio de [sic] Haverhell; Galfrido le Blunt; Stephano le Blunt; Johanne nepote Sancti Thome; Benedicto sentario, et multis aliis.

MS: WAD, f. 484r–v.

Rubric: Cirographum eorundem abbatis et conventus de tercia parte selde in foro que fuit Willelmi Lutre, reddendo dimidiam marcam, et de terra extra Aldredesgate que fuit Wiburg', reddendo duos solidos.

296. Final concord between Abbot Walter and the brothers Richard and William of Paddington concerning their holding in Paddington (Mddx.). Curia Regis, Westminster 31 May, 1185.

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die Veneris proximam post Ascensionem Domini, anno xxx°i° regni Regis Henrici Secundi, coram J[ohanne] Norwicense episcopo et Rannulfo de Glanvill', justiciariis domini regis, et Ricardo tesaurario et Godefrido de Luci (fn. 11) et Huberto Walter et Willelmo Basset et Nigello filio Alexandri et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus, inter Walterum abbatem de Westmonasterio et Ricardum et Willelmum fratres de Paddinton' de toto tenemento quod ipsi tenuerunt in Padinton' de ecclesia de Westmonasterio unde pla[citum fuit inter] eos in curia domini regis, scilicet: quod prefati Ricardus et Willelmus cla[maverunt quietum] in perpetuum de se et omnibus suis successoribus et heredibus totum prefatum tenementum et quicquid juris in eo habebant, sine ullo retinemento, prefate ecclesie de Westmonasterio et abbati, et terram cum omnibus pertinentiis suis ei reddiderunt. Et pro hac recognitione prefatus abbas dedit eis xl marcas argenti et quatuor conredia in ecclesia de Westmonasterio, quorum duo sunt ad opus predicti Ricardi et Willelmi usque xij (fn. 12) annos sequentes, et alia duo sunt ad opus uxorum predictorum Ricardum et Willelmi cum caritatibus et pitanciis quamdiu ipse mulieres uixerint.

MSS: (1) WAM 16194.

16 × 18.8 cm. Top indented: Cirographum. Words from missing corner supplied from WAD.

Endorsed: (a) Elemos (14C). (b) de Padinton' (12C). (c) Quietaclamantia facta per Ricardum de Padington' et fratrem eius de terris suis in Padinton ecclesie Westmonasterii concessis (14C).

(2) WAD, f. 470v.

Pd: Formulare, 217–8, no. CCCLVIII, from WAM.

297. Grant by Abbot Walter to Henry Sumer his sergeant of the mill which was obtained from Gilbert of Wandsworth, together with thirty acres of land in Sutton (Surr.). [1175 × 1190]

[Noverint omnes qui litteras istas viderint] vel audierint, quod ego [Walterus] abbas Westmonasterii, Dei gratia, (fn. 13) et ei[usdem loci conventus concessimus et dedimus et hac presenti carta nostra confirm]avimus Henrico Sumer, [servienti] nostro, et heredibus suis iure [hereditario pro servicio suo molendinum illud, quod adepti sumus de Gilleberto] de Wandleswrth, cum [triginta acr]is terre de Suddun quas [prenominatus Gillebertus tenuit; reddendo inde annuatim ad altar]e Beati Petri in Die Trans[lationis Sanc]ti Aedwardi libram incensi [et elemosinario nostro dimidiam marcam argenti quatuor statut]is terminis, scilicet: ad [Natalem Domini] viginti denarios; ad Pascha [totidem; ad Festum Sancti Johannis totidem; ad Festum Sancti Michaelis to]tidem, ut honorificentius et plen[ius ide]m elemosinarius anniversarium [nostrum et parentum nostrorum, quod inperpetuum fieri] procuret. (fn. 14) Si vero prefatus Henricus sex solidatas terre, quas prenominatus [Gillebertus nobis iniuste detinet que spectant ad predictum] molendinum, perquirere poterit, ipse quidem et heredes sui decetero libram ince[nsi ad altare elemosinario vero nostro ad anniversarium nostru]m decem solidos annuatim persolvent. Hanc autem conventionem se fideliter observaturum [iuravit in capitulo nostro prefatus Henricu tactis s]acrosanctis evangeliis. Hiis testibus: Galfrido Picot senescallo; Magistro (fn. 15) Galfrido [de Norwyc'; Arnoldo de Herlave; Willelmo Picot milite]; Roberto filio Walkelini; Waltero clerico nepote abbatis; (fn. 16) Thoma clerico; Johanne de Palto[ ]; Willelmo de Colevill'; Adam camerario; Roberto de Schireburn'; Ricardo de Berching'; [Pente]cost[o]; Thoma filio Barbelote'; Ricardo janitore et Johanne fratre suo; Johanne aurifabro; Galfrido [ ]re; [ ] serviente; Rogero Enganet, et aliis quampluribus.

MSS: (1) WAM 1767.

20 × 13.5 cm. Cut as for cirograph. Very damaged: missing phrases supplied from copy.

Endorsed: Carta Henrici Sumer de molendino de Wandleswirth.

(2) WAD, f. 470v.

298. Grant by Abbot Walter to William son of Ernis, of land at Penge (Surr.), for thirty years. Chapter, Westminster 29 Sept. 1176.

Sciant omnes ad quos littere iste pervenerint quod ego Walterus, Dei gratia abbas Westmonasterii, et conventus eiusdem loci, communi assensu concessimus Willelmo filio Ernisii terram illam que est extra nemus nostrum de Pange, sicut aqueductus designat usque ad propriam terram prefati Willelmi, et a nemore archiepiscopi Cantuariensis usque ad parcum de Becham; tenendam de nobis pro xx solidis per annum, scilicet: x solidis ad Pascha et x ad Festum Sancti Michaelis, usque ad xxx annos. Post illum vero terminum, remanebit terra illa ecclesie nostre in eo statu in quo fuit die qua eam predictus Willelmus suscepit, nisi heres ipsius Willelmi obtinere possit apud abbatem et conventum ut deinceps teneat sicut antecessor tenuit. Si vero infra prefatum terminum decesserit sepedictus Willelmus, heres ipsius tenebit usque ad memoratum terminum. Hanc autem conventionem fideliter tenendam juravit idem Willelmus in capitulo nostro, tactis sacrosanctis evangeliis. Facta est autem hec conventio inter nos anno vi coronationis Regis Henrici iunioris, et martirii Beati Thome, ad Festum Sancti Michaelis. His testibus: Magistro Nicholao et Jordano, clericis abbatis; Gilleberto de Wandelesuurtha; Ricardo de Berching'; Radulfo camerario abbatis; Henrico de Winton; Henrico de Limeseia; Eudone filio Ernisii; Hugone Carbunel; Roberto de Martinivilla; Radulfo de Bruhill'; Ricardo Aguillun; Roberto clerico de Becham et Osberto fratre eius; Willelmo presbitero de Beccham et multis aliis.

MS: WAM LII.

10.5 × 9.3 cm. Seal missing.

Endorsed: Penge (15C).

Note: No copy because the transaction would have been out of date before any cartulary was made.

299. Confirmation by Abbot Walter to the convent of the church and manor of Benfleet with Fanton and Paglesham (Essex), which manors were anciently assigned to the pittancer. [1175 × 1190]

Walterus, Dei gratia abbas Westmonasterii, omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit, eternam in Domino salutem. Justis petentium desideriis facilem nos convenit impertiri consensium et vota que a rationis tramite non discrepant effectu sunt prosequente complenda. Noverit itaque universitas vestra nos divine pietatis intuitu, et pro salute anime mee et patris et matris mee, concessisse et confirmasse, sine ullo retinemento, conventui nostro ecclesiam de Benflet, cum ipso manerio et cum omnibus terris et maneriis sibi adiacentibus, scilicet: Fantun' et Pakelesham cum omnibus pertinenciis suis, que scilicet maneria ab antiquis temporibus pia largitione antecessorum meorum venerabilium abbatum Westmonasterii ad officium pitanciarie semper pertinuisse dinoscuntur quatinus eadem maneria libere, quiete et honorifice in propria habeant dispositione, et in usus suos ad utilitates quicquid ex eis poterit provenire, ita quod per eos fiat omne ordinamentum predictorum maneriorum in ponendis autem vel removendis pitanciariis utar consilio conventus prout expedierit. Contestor igitur omnes successores meos abbates ne ipsi faciant vel fieri sinant ullam infractionem huius nostre concessionis immo augeant, confirment et stabiliant. Hanc autem concessionem promta voluntate feci in capitulo nostro, et sigillo proprio roboratam super ipsum altare Beati Petri apostolorum principis devotus optuli ex auctoritate Dei et Beati Petri et ex potestate mihi tradita terribiliter eos anathematizans, quicumque hanc concessionem nostram ausu temerario infringere, seu diminuere, aut irritam facere presumpserint. Hoc autem factum est toto conventu Westmonasterii assistente, et sentenciam latam confirmante, et pro beneficio isto nobis omnimodas gracias referente.

MS: WAD, f. 603; also recited in full in confirmation of Abbot Richard, WAD, f. 603r–v.

Rubric: Carta Walteri abbatis Westmonasterii de ecclesia de Benflete cum manerio et hamlettis adiacentibus.

Note: See Harvey, WA, 340, 341, 343; and 339 below.

300. Grant by Abbot Walter to Nicholas of Paglesham and his heirs of the vill of Paglesham, a member of Benfleet (Essex), except for the church. Curia Regis, Westminster [Jan.—Sept. 1190]

Sciant tam presentes quam futuri quicunque has litteras viderint vel audierint quod ego Walterus, Dei gratia abbas Westmonasterii, et eiusdem loci conventus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Nicholao de Paklesham et heredibus suis villam nostram de Pakelsham, membrum de Benflete, cum omnibus pertinenciis suis, excepta ecclesia cuius donationem et ius patronatus in manu nostra retinemus, habendam et tenendam de nobis finabiliter libere et quiete et honorifice; reddendo inde annuatim novem libras pitanciario nostro ad quatuor statutos terminos, videlicet: infra octo dies Pasche quadraginta quinque solidos; infra octo dies Nativitatis Sancti Johannis Baptiste totidem; infra octo dies Festivitatis Sancti Michaelis totidem; infra octo dies Natalis Domini totidem. Preterea idem Nicholaus vel heredes sui ad placita nostra de Benflet tanquam capitalis manerii ad summonitionem nostram venient. Sciendum itaque est quod Nicholaus vel heredes sui predictam villam aut aliquam eiusdem ville porcionem absque consensu nostro dare aut vendere aut invadiare non poterunt. Juravit itaque predictus Nicholaus in capitulo nostro quod hanc conventionem et concessionem sicut prescripta est sine dolo et machinatione tenebit et de hoc tenemento abbati et ecclesie Westmonasterii fideliter existet nec artem aut ingenium queret ut prenominatos redditus ecclesie Westmonasterii ullo unquam tempore substrahatur aut minuatur. Hoc autem eis concedimus quamdiu bene reddiderint et inde erga nos se fideliter habuerint. Facta est autem hec conventio anno primo regni Regis Ricardi apud Westmonasterium in curia domini regis coram Willelmo Eliensis episcopo, domini regis cancellario, et Hugone Dunelmensi et Hugone Cestrensi episcopis, et coram aliis baronibus scaccarii domini regis. Hiis testibus: Henrico de Cornhull'; Willelmo filio Nigelli; Willelmo de Cusinton'; Willelmo de Cherintona; Roberto Revel; Willelmo filio Johannis; Rogero presbitero de hospitio domine regine; Gaufrido Pycot senescallo abbatis; Johanne filio Tureb'; Reginaldo filio Serlonis; Laurentio filio Jordanis; Johanne filio Osberti; Henrico de Baioc'; Waltero nepote abbatis; Thoma filio Philippi et aliis multis.

MS: WAD, f. 613v.

Rubric: Cirographus Walteri abbatis et conventus Westmonasterii de villa de Pakelesham. Reddendo annuatim novem libras.

Marginalia: Pakelesham.

Date: 1 Ric. is 3 Sept. 1189 to 2 Sept. 1190. William Longchamps was consecrated bp. of Ely on 31 Dec. 1189 (Fasti II, 45); therefore the limits of this document are Jan. to Sept. 1190. Abbot Walter d. 27 Sept. 1190.

Note: As this charter is dated from the last year of Abbot Walter's life, it is probably later than 299, by which Abbot Walter returned Benfleet with Fanton and Paglesham to the convent; here he was presumably acting on their behalf, as the rent was to be paid to the pittancer, to whom the manor was assigned by previous abbots as well as by Walter himself.

301. Confirmation by Abbot Walter to Martin de Capella of the manor of Denham (Bucks.), except the church and tithes. Each year he is to prepare hospitality for the abbot at fifteen days' notice. [c. 1182]

Walterus, Dei gratia abbas Westmonasterii, et conventus eiusdem loci omnibus hominibus Sancti Petri, salutem. Noverit universitas vestra nos communi assensu concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Martino de Capella manerium nostrum de Deneham cum omnibus pertinentiis suis, tenendum de nobis et ecclesia nostra iure hereditario, preter ecclesiam eiusdem manerii cum decimis, oblationibus et omnibus aliis ad eam pertinentibus, quam in manu nostra et donatione retinemus. Reddet autem predictus Martinus inde annuatim ecclesie nostre quindecim libras ad quatuor statutos terminos anni, videlicet: in Natali Domini; in Pascha; in Nativitate Sancti Johannis Baptiste; in Festo Sancti Michaelis; singulis terminis sexaginta et quindecim solidos; et preterea singulis annis domino abbati ad suam summonitionem quindecim diebus ante factam conveniens hospicium preparabit. Quare volumus et precipimus quatinus prenominatus Martinus et heredes sui teneant prefatum manerium libere et quiete et honorifice, cum omnibus ad feudofirmam suam pertinentibus, sicut alii feudofirmarii de terra Sancti Petri melius et liberius tenent. Hiis testibus: Gileberto de Cranford; Ricardus de Balie; Asculfo de Cranford; Willelmo de Suthall; Johanne Vautort; Rogero de Norh[amp]t[on]; Waltero de Greneford; Willelmo de Ykeham; Johanne Cabus; Radulfo de Tochintun'; Radulfo Deire; Ada de Sunnebyr; Magistro Willelmo de Actun; Samsone Deirel; Philippo et Gileberto de Sancto Michaele fratribus; Johanne Nikel; Elia de Settesb'; Thoma de Norhamtun' et multis aliis.

MSS: (1) BL Harleian Charter III c.38.

18 × 25 cm; top indented for cirograph.

Seal: on tag; orange; 4.9cm diameter (chipped); mounted man holding sword; legend: + SIGILLUM [MAR]TINI D. . . (Cat. Seals BM, II, no. 5795, p. 262).

(2) WAD, ff. 178v—179r.

(3) LN, ff. xxxiij verso—xxxiiij recto.

(4) CAY, f. xxxvi verso.

Pd: Lathbury, Denham, p. 27 (from Harl. Ch.).

Cal: Bentley, 14, no. 138, from CAY.

Date: Cf. 138. Martin held land of Westminster in Denham in 1172 (PR 18 H II, 47).

Note: Cf. 138. See also Harvey, WA, 338–9. In the reign of King Henry III, the service of hospitality was remitted to Henry de Capella, in return for an additional annual payment of £3 (BL Harleian Charter 85 A 11).

302. Grant by Abbot Walter to 'our brethren' of Hurley of the church of Easthamstead (Berks.). [1175 × 1190]

Universis Christi fidelibus, Walterus, Dei gratia abbas Westmonasterii, et eiusdem loci conventus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra nos unanimi assensu et concordi voluntate dedisse et concessisse Deo et ecclesie Sancte Marie de Herleia et fratribus nostris ibidem Deo servientibus ecclesiam de Iezamstede, cum omnibus pertinentiis suis libere et quiete, pacifice et perpetue, habendam et tenendam sine aliquo retenemento, quatinus eam in libera habeant disposicione et in usus suos et utilitatem ecclesie sue quicquid ex ea possunt deducere convertant et ob hoc beneficium Festivitatem Beati Regis Edwardi et devotius celebrent et honorabilius peragant, sicud eandem ecclesiam sancte recordacionis Laurentius abbas ob hanc causam eis liberaliter contulit, et sua carta confirmavit. Hiis testibus: Willelmo priore; Rogerio capellano; Gaufrido capellano; Gaufrido Picot senescallo; Radulpho Bereng'; Waltero Coce; Alano et Gaufrido servientibus, et aliis.

MS: WAM 2270.

16.2 × 13.1cm; t.u. 2.7cm.

Endorsed: (a) Ecclesia Yestamstede (13C). (b) xxxij (13C).

Cal: Wethered, St Mary's, Hurley, 98–9, no. 25.

Date: Prob. issued towards the end of Walter's abbacy, during which Prior William (Postard) succeeded Richard in office (306).

303. Grant by Abbot W[alter] to Mr Nicholas his clerk of the tithe of Bulby and Elsthorpe (Lincs.). [1175 × 1190]

W[alterus], Dei gratia abbas Westmonasterii, et conventus eiusdem loci, omnibus Sacrosancte Ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint, salutem. Noverit universitas vestra nos concessisse et caritatis intuitu donasse Magistro Nicholao clerico nostro decimam nostram de Bolebi et Hellestorp in perpetuam elemosinam, solvendo singulis annis elemosinario nostro iiijor solidos: duos ad Festum Sancti Michaelis, et duos ad Pascha. Et ut nostra hec donatio rata et illibata infuturum perseveret eam scripti nostri attestatione et sigilli nostri munimine confirmamus. Testibus hiis: Alexandro fratre abbatis; Galfrido Picot; Ricardo clerico; Edwardo preposito, Ricardo de Berkinges et aliis pluribus.

MSS: (1) WAM 573.

15.5 × 7cm; t.u. 1.5cm.

Seal: on tag; white wax. Obverse: 6.5 × 4.5 cm; abbot, standing, crozier in right hand, left hand raised in blessing; legend (worn): [SI]GILLV. . .

Reverse: circular, 1.5cm diameter; classical head, facing right; legend (worn): TM EVM. . .

Endorsed: (a) Carta W abbatis [scriptum] (scripta)c de iiij solidis anno pensione de ecclesia de Bolebi Hellesthorp' ecclesia ad Westmonasterium pertinente (13C). (b) ffacto elemosinario Westmonasterii (13C). (c) Bolebi iiijor solidi pro decimis (14C). (d) De Boleby et Hellestorp (12C).

(2) WAD f. 470v.

Date: W is Abbot Walter because Geoffrey Picot was Walter's seneschal.

Note: This grant from vills on the border between Lincs. and Rutland may represent part of the tithes of Rutland given to the Abbey by the Confessor and William I (Harvey, WA, 47).

304. Grant by Abbot Walter to Hugh de Nunant, bp. of Coventry, of the manor of Perton in Staffs., restored by King Richard, to be held for life. Westminster, 2 Feb. 1190.

Sciant presentes et futuri quod ego Walterus, Dei gratia abbas Westmonasterii, et eiusdem loci conventus concessimus et tradidimus Hugoni de Nunant' Coventrie episcopo manerium nostrum de Pertune quod est in Statfordescira quod Dominus Rex Ricardus, inspectis cartis antecessorum suorum, nobis plenarie reddidit, tenendum de nobis tota vita sua pro quadraginta solidis ad duos terminos inde annuatim solvendis, videlicet: ad Festum Sancti Johannis Baptiste viginti solidos; et ad Natale Domini viginti solidos, ita ut predictum manerium cum omni integritate sua et omnibus pertinenciis suis et emendacionibus cunctis quas in eo fecerit ad nos post decessum ipsius absque reclamatione ullius persone vel alicuius ecclesie libere revertatur. Facta est autem hec concessio apud Westmonasterium in presentia Willelmi Eliensis episcopi, domini regis cancellarii, et Hugonis Dunelmensis episcopi, justiciarii domini regis, et multorum aliorum baronum qui tunc ibi aderant, anno regni Regis Ricardi primo in Purificatione Sancte (fn. 17) Marie. Hiis testibus: Roberto de Witefeld; Michaele Belet; Hugone Bardulf; Rogero filio Reinfridi; Galfrido Picot; Willelmo Picot nepote eius; Magistro Gaufrido de Norwic'; Magistro Henrico (fn. 18) medico; Ricardo filio Gaufridi Picot; Roberto de Scribab'; Roberto del Broch; Thoma clerico; Radulfo de Saresbiria; Gregorio filio Herwicun.

MSS: (1) WAD, f. 648r–v.

Rubric: Cirographum inter inter [sic] abbatem et conventum Westmonasterii et Hugonem de Nunant' Coventrie episcopum, de manerio de Perton' eidem tradito ad terminum vite.

Marginalia: Pertune.

(2) WAM Book 12, f. 152.

305. Grant by Abbot Walter to Robert of Wick of the vill of [Upton] Snodsbury, the vill of Bricklehampton and three virgates in Wick, all of which were held by his father of Abbot Laurence, for the annual rent of £10. 8s. 4d. to the farm of Pershore (Worcs.). [1175 × 1190]

Walterus, Dei gratia abbas Westmonasterii, et conventus eiusdem loci omnibus qui istas litteras viderint vel audierint, salutem. Noverit universitas vestra nos unanimiter concessisse et presenti carta confirmasse Roberto de Wycha et heredibus suis villam nostram que dicitur Snoddesbury, cum omnibus pertinentiis suis in feodo et hereditate de nobis tenendam, quam Laurentius abbas et conventus Westmonasterii Petro de Wicha, patri suo, per cartam suam concesserunt, et idem Robertus solvet inde annuatim ad firmam de Pershore vj libras ad iiijor statutos terminos. Preterea concedimus ei villam nostram de Brythelmeton, tenendam de nobis in feodo et hereditate cum omnibus pertinentiis suis, quam pater suus ex concessione Laurentii abbatis et conventus Westmonasterii per cartam suam tenuit, et idem Robertus reddet inde annuatim iiij libras ad firmam de Pershore, ad iiijor statutos terminos. Et notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Walterus abbas Westmonasterii et totus conventus eiusdem ecclesie concessimus Roberto filio Petri de Wycha tres virgatas terre in villa nostra de Wycha hereditario iure libere de nobis tenendas, sicut Laurentius abbas Westmonasterii et totus conventus concesserunt Petro de Wycha, patri eius, per cartam suam, et idem Robertus reddet inde annuatim ad firmam de Pershore pro omni servicio viii solidos iiij denarios ad iiijor statutos terminos, scilicet: unam virgatam de nostro dominio; unam virgatam que fuit Leswardi, et unam virgatam terre que fuit Gunteri et Sweni, etc.

MS: WAM 22476 (early 14C copy).

16.2 × 15.1cm.

Note: See Harvey, WA, 361, 364.

306. Grant by Abbot Walter and the convent to Ralph Fitz Stephen, the king's chamberlain, of land between their respective vills of Todenham and Wolford (Gloucs.) where he can strengthen his mill-pond, and in return he would have the abbot's demesne corn ground in readiness for his arrival and during his stay. [1175 × 1190]

Sciant presentes et futuri, quicunque has literas viderint vel audierint, quod ego Walterus abbas Westmonasterii et eiusdem loci conventus concessimus et sigilli nostri appositione confirmavimus Radulfo filio Stephani, camerario domini regis, tam terre nostre quam est in marisco inter villam nostram de Todeham et Wleward villam suam ubi possit firmare unum stagnum ad molendinum suum; et ipse in compensatione huius nostre liberalitis concessit nobis quod in eodem molendino bladum nostre dominice curie contra adventum abbatis et quamdiu ibi moram fecerit moletare absque prestatione moliture. Hi[i]s testibus: Priore Ricardo; Alexandro monacho; Martino monacho; Radulfo de Arundel; Magistro Nicholao; G[alfrido] filio Petri; Willelmo Bastard; Ricardo de Berking; Radulfo de Saresberia et multis aliis.

MSS: (1) WAD, f. 324.

Rubric: Carta abbatis et conventus Westmonasterii de terra in quodam marisco ad stagnum cuiusdam molendini.

(2) CAY, f. lxxii.

Cal: Bentley, 37, no. 259, from CAY.

Date: Prob. issued in the earlier part of Walter's abbacy, since Prior Richard was succeeded by William (Postard) before Walter's death (302).

Note: Todenham and Wolford adjoin each other near Moreton-inMarsh, Gloucs. See also Harvey, WA, 345. On Ralph Fitz Stephen, see Cart. Darley, I, xxii—xxiii; T. F. Tout, Chapters in the Administrative History of Medieval England, 6 vols. (Manchester, 1928–37), I, 111.

Footnotes

1 Eiusdem loci conventum repeated.
2 prospectum.
3 prestito.
4 F breaks off at this point.
5 Supplied from Clerkenwell MS.
6 videlicet xv d.
7 Remainder omitted.
8 Inserted from of St Bartholomew's Cartulary.
9 Albrici.
10 Omitted in MS.
11 Lucy.
12 Omits usque, duodecim in place of xij.
13 Ego Walterus Dei gratia abbas Westmonasterii.
14 instituimus.
15 Magistro omitted.
16 MS lists no further witnesses, but concludes et aliis multis.
17 Beate.
18 Mr Henry Belet medico.