Appendix II

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

Helena M. Chew (editor)

Year published

1965

Supporting documents

Pages

139-141

Citation Show another format:

'Appendix II', London Possessory Assizes: a calendar (1965), pp. 139-141. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=64188 Date accessed: 29 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

APPENDIX II

[Roll AA, m.2] Assise nove disseisine et mortis antecessoris capte coram Adam Lucas et Bartholomeo Deumars vicecomitibus London' et Johanne de Shirbourne coronatore eiusdem civitatis die Sabbati proximo post festum Sancti Martini anno regni regis Edwardi tercii post conquestum xiiijmo .

1. Assisa venit recognitura si Adam de Gloucestre Rogerus Prat bakere Willelmus filius Nicholai de Totenham Matilda et Maria sorores dicti Willelmi iniuste et sine iudicio disseisiverunt Johannem filium Nicholai de Totenham de libero tenemento suo in London'. Et unde queritur quod predicti Adam et alii in querela nominati die Lune proximo post festum Omnium Sanctorum anno regni regis Edwardi xiiijo ipsum disseisiverunt de uno mesuagio et una shopa cum suis pertinenciis in parochia Omnium Sanctorum de Stanyngcherche London' etc. Et predicti Rogerus et Maria non veniunt nec aliquis respondet pro eis. Ideo per eorum defaltam capitur assisa etc. Et predicti Adam Willelmus et Matilda veniunt in propriis personis suis. Et dicunt quod nichil clamant in tenementis predictis nec aliquam iniuriam seu disseisinam predicto Johanni de tenementis predictis fecerunt. Et hoc petunt quod inquiratur per assisam etc. Et predictus Johannes similiter etc. Ideo capitur assisa etc. Et assisa venit per Alexandrem Manshipe et alios in panello qui dicunt super sacramentum suum quod predictus Adam de Gloucestre et ceteri omnes in querela nominati iniuste et sine iudicio disseisiverunt predictum Johannem filium Nicholai de Totenham de predictis mesuagio et shopa ad dampnum ipsius Johannis xijd. Ideo consideratum est quod predictus Johannes filius Nicholai recuperet seisinam suam de mesuagio et shopa predictis per visum recognitorum etc. similiter cum dampnis suis predictis et predicti Adam et alii sint in misericordia.

2. Assisa venit recognitura si Felicia que fuit uxor Johannis Godchep Willelmus de Brampton et Johannes de Dallyngg senior iniuste et sine iudicio disseisiverunt Isabellam Godchep in [sic] libero tenemento suo in London'. Et unde queritur quod predicta Felicia et alii disseisiverunt eam de duabus shopis cum pertinenciis in parochia beate Marie atte Bowe in London die Lune proximo post festum sancti Martini in Yeme anno regni regis Edwardi tercii post conquestum xiiij o ad dampnum suum etc. Et predicti Felicia et Willelmus de Bramptone non veniunt set quidam Johannes le Daunser respondet pro eis tanquam eorum ballivus etc. Et [pro] predicta Felicia dicit quod predicta Isabella post querelam suam levatam intravit shopas predictas et de eisdem seisita est si velit etc. per quod petit iudicium de querela etc. et si compareatur etc. tunc dicit quod prefata Felicia nullam iniuriam seu disseisinam ei inde fecit et de hoc ponunt se super assisam et pro predicto Willelmo dicit quod ipse tenet unam shopam de predictis duabus shopis ex dimissione predicti Johannis Godchep ad terminum sex annorum etc. et alium statum non clamat in eadem et petit indicium etc. Et predictus Johannes de Dallyngg in propria persona sua venit. Et quo ad unam cameram que est parcella dictarum duarum shoparum tanquam tenens eiusdem respondet et dicit quod assisa inde inter eos fieri non debet, dicit enim quod Johannes Godchep frater istius Isabelle concessit et dedit cameram predictam per cartam suam sibi et heredibus suis imperpetuum. Et inde obligavit ipsum Johannem et heredes suos ad warrantiam etc. Unde petit iudicium si predicta Isabella cameram predictam ad cuius warantiam ipsa tanquam heres predicti fratris sui obligavit etc. assisam inde habere debeat etc. Et predicta Isabella dicit quod ipsa non intravit shopas predictas post querelam suam inde levatam nec illas habet sicut ipsa Felicia dicit set quod ipsa Felicia et alii in querela disseisiverunt inde prefatam Isabellam sicut queritur et petit quod inquiratur per assisam etc. Dicit eciam quod predictus Johannes Godchep nullum stata [sic] habuit in shopis predictis nisi tantum ad terminum vite sue. Petit similiter quod inquiratur per assisam etc. et quo ad cameram quam predictus Johannes de Dallyngg clamat tenere etc. dicit quod non est parcella predictarum duarum shoparum nec illa ponitur in visu suo. Et hoc similiter petit quod inquiratur per assisam. Et predicti Felicia Willelmus et Johannes similiter. Ideo capitur assisa. Et assisa venit per Thomam de Cantebrigg mercer et alios in panello qui dicunt super sacramentum suum quod predicta Isabella non est ingressa shopas predictas post querelam inde levatam set dicunt quod predicti Felicia et Willelmus iniuste et sine iudicio disseisiverunt ipsam Isabellam de predictis duabus shopis ad dampnum ipsius Isabelle xld. etc. Quesiti quem statum predictus Johannes Godchep habuit in shopis predictis etc. qui dicunt quod nullum statum habuit in eisdem nisi ad terminum vite sue, ne aliquam dimissionem inde alicui ulterius facere potuit, dicunt eciam quod predicta camera predicti Johannis de Dallyngg non disseisivit predictam Isabellam de shopis predictis [sic]. Ideo consideratum est quod predicta Isabella recuperet seisinam suam de predictis duabus shopis cum pertinenciis per visum recognitorum etc. una cum dampnis suis predictis. Et predicti Felicia et Willelmus in misercordia. Et predicta Isabella pro falsa querela sua predicta versus predictum Johannem de Dallyngg similiter sit in misericordia.

3. Assisa venit recognitura si Robertus de Farnham spicer et Agnes uxor eius iniuste et sine iudicio disseisiverunt Thomam Sewell burler et Aliciam uxorem eius de libero tenemento suo in London etc. Et unde queruntur quod predicti Robertus et Agnes die Mercurii proximo post festum Exaltacionis Sancte Crucis anno regni regis Edwardi xiiij o disseisiverunt eos de quatuor shopis et tercia parte unius messuagii cum pertinenciis in parochia beate Marie de Abbechirche in London ad dampnum suum etc. Et predicti Robertus et Agnes non veniunt set quidam Thomas de Ware respondet pro eis tanquam eorum ballivus et dicit quod ipsi nuper tulerunt quoddam breve domini regis de dote versus quosdam Alexandrem de Thunderlee et Johannem uxorem eius versus quos predicti Robertus et Agnes recuperaverunt hic in Gyhalda London' tenementa predicta unde visus etc. ut dotem ipsius Agnetis etc. et sic ea tenent etc. absque iniuria seu disseisina facienda petit quod inquiratur per assisam. Et predicti Thomas et Alicia dicunt quod predicti Alexander et Johanna nunquam aliquem statum habuerunt in tenementis predictis. Et de hoc similiter ponunt se super assisam. Ideo capitur assisa. Et pro defectu recognitorum ponitur assisa in respectu ab isto die in octo dies. Et idem dies datus est partibus etc.



<--Previous:
Appendix I
Next:-->
Index:
A - J