Sussex Fines
1-5 Henry III (nos. 138-171)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

L.F. Salzmann (editor)

Year published

1903

Supporting documents

Pages

35-44

Citation Show another format:

'Sussex Fines: 1-5 Henry III (nos. 138-171)', An abstract of Feet of Fines for the County of Sussex: vol. 1: 1190-1248 (1903), pp. 35-44. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=65767 Date accessed: 22 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

1-5 Henry III (nos. 138-171)

138. Inter Robm. le Sauuage pet' et Stephm. le Poher ten':—De feodo quatuor militum in Thacham; unde placitum fuit inter eos:—Robs. recognovit' &c, tenendum per servicium quatuor militum inde faciendo pro omni servicio:—Pro hoc fine Stephs. dedit Robto. decem marcas: Et haec concordia facta fuit presente et concedente Regin. de Brausa de quo Stephs. prius tenuit tenementa predicta et de quo et de cujus hbs. Robs. et ejus heredes decetero tenebunt. [2° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 6. No. 2).]

139. Inter Stephm. fil' Hereberti pet' et Herebertum Papillun ten':— De dimidia virgata terre in Puleberge; unde placitum fuit inter eos: —Stephs. remisit &c.:—Pro hoc fine Herebs. dedit Stepho. quatuor marcas et dimidiam. [2° Henry III. Westm' A die Purificacionis in xv. dies. (File 6. No. 1).]

140. Inter Walt. de Dunestanuill pet' et Stephm. priorem de Lewes deforc':—De advocacione ecclesie de Bercham; unde assisa ultime presentacionis sum' fuit inter eos:—Prior recognovit &c, et illam remisit &c, salva priori et ecclesie de Lewes debita et antiqua pensione quam domus de Lewes solebat percipere de perdicta ecclesia. [2° Henry III. Westm' Cras' Ascensionis. (File 6. No. 4).]

141. Inter Gilebertum de Turneham pet' et Vincencium de Hastinges deforc':—De advocacione ecclesie Sce. Margarete de Hasting; unde assisa ultime presentacionis sum' fuit inter eos:—Gilbs. remisit &c.:— Pro hoc fine Vincencius dedit Gilbto. quinque marcas. [2° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv. dies. (File 6. No. 3).]

142. Inter Robm. Godman et Alic. ux' suam pet' per Walt. Luue pos' loco eorum et Gervasium Kenne ten':—De uno mesuagio in Lewes; quod Robs. et Alic. clamabant esse racionabilem dotem Alic. de libero tenemento quod fuit Andree fil' Baldewin quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Robs. et Alic. remiserunt &c.:—Pro hoc fine Gervasius dedit eis duas marcas et dimidiam. [2° Henry III. Westm' Oct' Sci. Mich. (File 6. No. 5).]

143. Inter Robm. de Yford pet' et Gocelinum fil' Rogeri ten':—De dimidia hida terre in Yford; unde placitum fuit inter eos:—Gocelinus recognovit &c, tenendam Robto. et hbs. de uxore sua desponsata genitis in perpetuum, ita tamen quod si Robs. moriatur sine herede de uxore sua desponsata predicta terra redibit quieta Gocelino et hbs. suis:— Pro hoc fine Robs. dedit Gocelino quatuor marcas. Et sciendum quod Gocelinus fil' Gocelini de Yford posuit clamium suum in predicta terra coram Justiciaris domini Regis. [3° Henry III. Leawes A die Pasch in xv dies. (File 6. No. 25).]

144. Inter Eudonem de Bello Campo pet' et Stephm. Priorem de Lewes deforc':—De advocacione ecclesie de Erdinton; unde recognicio ultime presentacionis sum' fuit inter eos:—Prior recognovit &c., tenendam &c., reddendo duos sol' Priorie de Lewes recipiendos de tenemento Warini Blundi de Erdinton ad festum Sci. Michis.; et sciendum quod Warinus venit in eadem curia et recognovit se debere predictum servicium; et Eudo assignavit eundem Warinum ad reddendum predictum servicium predicte priorie.

[Dorso] De rapo de Arundel: Eudonis de Bello Campo de redditu ijorum sol' in Lerdīgetuna. [3° Henry III. Lewes Die Jovis prox' post Oct' clausi Pasche. (Divers Counties. File 6. No. 20).]

145. Inter Petrum fil' Willi. Karetar' pet' et Ricm. Baldewinum ten': —De dimidia virgata terre in Rusparre; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Petrus remisit &c.:—Pro hoc fine Rics. dedit Petro duas marcas. [3° Henry III. Leawes A die Pasch in unum mensem. File 6. No. 24).]

146. Inter Johem. fil' Radulfi de Lawa pet' et Johem. Trunel ten':— De una virgata terre in Lawa; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Johes. remisit &c.:—Pro hoc fine Johes. Trunel concessit Johi. fil' Radulfi unam aliam virgatam terre in Findon quam de eo prius tenuit, tenendam per liberum servicium quinque sol' redd' ad duos terminos scil' ad Nathale domini duos sol' et sex den' et ad festum Sci. Johis. Bapte. duos sol' et sex den' pro omni servicio salvo servicio forinseco. [3° Henry III. Leawes A die Pasch in v. sept'. (File 6. No. 14).]

147. Inter Galfr. fil' Radulfi pet' et Ricm. fil' Thome de Offinton ten':—De una virgata terre in Duringtone; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Rics. recognovit &c., tenendam per liberum servicium vicesime sexte partis feodi unius militis per annum pro omni servicio:—Pro hoc fine Galfrs. dedit Rico. unam marcam. [3° Henry III. Leawes A die Pasch in v. sept'. (File 6. No. 17).]

148. Inter Robm. Bonet pet' et Willm. Aguillun et Joham. ux' suam ten' per Sim. Hautein pos' loco Johe.:—De una virgata terre in Windeham; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:— Wills. et Joha. recognoverunt &c., tenendam faciendo inde regale servicium scil' ad scutagium viginti sol' duos sol' et ad plus plus et ad minus minus:—Pro hoc fine Robs. concessit eis Rogm. de Hamwode cum tota secta sua quietum in perpetuum; et preterea Robs. dedit eis quadraginta solidos. [3° Henry III. Leawes A die Pasch in v. sept'. File 6. No. 19).]

149. Inter Willm. fil' Tescelini pet' et Henr. de Wistineston ten':— De duabus acris terre et tribus acris prati in villa de Hyen; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Henr. recognovit &c., tenendam per liberum servicium duorum sol' redd' ad duos terminos, scil' ad Nathale domini duodecim den' et ad festum Sci. Johis. Bapte. duodecim den':—Pro hoc fine Wills. dedit Henr. duas marcas et dimidiam. [3° Henry III. Leawes A die Pasch in v. sept'. (File 6. No. 23).]

150. Inter Willm. Berneus pet' et Henr. de Chesnei ten':—De tribus virgatis terre in Cleitune et Stamerham; unde placitum fuit inter eos:—Wills. remisit &c.:—Pro hoc fine Henr. dedit Willo. quinque marcas. [3° Henry III. Leawes A die Pasch in vj. sept'. (File 6. No. 15).]

151. Inter Danielem de Cicestr' et Emmam de Worh':—De quindecim acris terre in Horsie de quibus Dan. vocavit ad warantum predictam Emmam per cartam quam inde protulit in curia domini Regis, que venit et warantizavit; et unde placitum fuit inter eos:—Emma recognovit &c., tenendam per liberum servicium quindecim den' redd' ad festum Sci. Michis pro omni servicio. Et sciendum quod Robs. de Horsted posuit clamium suum in predicta curia. [3° Henry III. Leawes A die Pasch in vj Sept.' (File 6. No. 20).]

152. Inter Ricm. de Trubewike pet' et Alic. que fuit uxor Sim. Warnerii ten':—De uno mesuagio in Leawes; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Rics. remisit &c.:—Pro hoc fine Alic. dedit Rico. duas Marcas. [3° Henry III. Leawes. A die Pasch in vj Sept'. (File 6. No. 21).]

153. Inter Willm. Berneus pet' et Dionisiam matrem suam ten':—De dimidia hida et quatuor acris terre in Wurddingg'; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Dionis. recognovit &c.:— Pro hoc fine Wills. concessit Dionis. totam predictam terram tenendam sibi tota vita sua de Willo. et hbs. suis ad firmam per unam summam salis solvendam ad festum Sci. Johis. Bapte. pro omni servicio salvo forinseco servicio; et sciendum est quod post decessum Dionis tota predicta terra redibit quieta Willo. et hbs. suis. [3° Henry III. Leawes. A die Pasch in vj Sept.' (File 6. No. 22).]

154. Inter Wimarcam que fuit uxor Ric. de Waliland pet' et Willm. Abbatem de ponte Roberti ten':—De racionabili dote Wimarce que eam contingit de libero tenemento quod fuit Rici. quondam viri sui in Yueherst; unde placitum fuit inter eos:—Wimarca remisit &c.:— Pro hoc fine Abbas dedit Wimarce dimidiam marcam. [3° Henry III. Lewes Die Dominica prox' post Ascensionem. (File 6. No. 18).]

155. Inter Petrum fil' Reim' de Newik pet' et Stephm. Priorem de Lewes ten':—De medietate manerii de Newik; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Petrus remisit &c.:—Pro hoc fine Prior dedit Petro quinque marcas. [3° Henry III. Lewes Die Dominica prox' post Ascencionem. Divers Counties. (File 6. No. 23).]

156. Inter Lucam de Midelton et Agn. ux' ejus pet' et inter Sim. de Graua et Petronellam ux' ejus pet' et Sim. de Hamsted ten':—De una carucata terre et uno molendino in Hamsted; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Lucas et Agn. Sim. de Graua et Petr. remiserunt &c.:—Pro hoc fine Sim. de Hamsted dedit eis duas marcas et viginti denarios. [3° Henry III. Lewes Die Mercurii prox' ante Pentecosten. (File 6. No. 16).]

157. Inter Willm. Abbatem de ponte Roberti pet' et Robm. de Aub'uill et Clariciam ux' ejus ten':—De una virgata terre in Nordiham; unde placitum fuit inter eos:—Robs. et Claricia recognoverunt predictam terram esse jus abbatis et liberam elemosinam pertinentem ad ecclesiam beate Marie de ponte Roberti et illam remiserunt &c.:—Pro hoc fine Abbas dedit eis decem et septem marcas. [3° Henry III. Cantuar' in xv dies post Oct' Sce. Trinitatis. (File 6. No. 11).]

158. Inter Robm. de Aub'uill et Claricia ux' ejus pet' per Robm. pos' loco Claricie et Willm. Abbatem de ponte Roberti ten':—De decem acris terre in Pette; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Robs. et Claricia remiserunt &c.:—Pro hoc fine Abbas dedit eis duas marcas. [3° Henry III. Roffen' Die Veneris prox' ante festum Sci. Johis. Bapte. (File 6. No. 12).]

159. Inter Waltm. le Bof pet' et Willm. de Suwell deforc':—De undecim solid' redditus in Bello et de decem solid' redditus in Westfeld; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos: —Wills. recognovit &c.:—Pro hoc fine Walts. dedit Willo. sexdecim marcas. [3° Henry III. Roffen' Die Veneris prox' ante festum Sci. Johis. Bapte. (File 6. No. 13).]

160. Inter Alic. et Dionisiam filias Roberti Sinoth pet' per Alic. pos' loco Dionis. et Willm. Hansard ten':—De una virgata terre in Steningges;—unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c., tenendam &c. reddendo decem sol' ad quatuor terminos, scil' ad festum Sci. Michis duos sol' et sex den' ad Natale duos sol' et sex den' ad Pasch duos sol' et sex den' et ad festum Sci. Johis. Bapte. duos sol' et sex den' pro omni servicio salvo forinseco servicio:—Pro hoc fine Alic. et Dionis. dederunt Willo. quinque marcas. [3° Henry III. Westm' Die Veneris prox' post festum Sci. Johis. Bapte. (File 6. No. 7).]

161. Inter Gunnoram fil' Rogeri pet' per Regin. de Dorkingges pos' loco suo et Willm. de Paris et Neciam ux' ejus ten':—De quatuordecim acris terre in Piperingges; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. et Necia recognoverunt &c., tenendam faciendo servicium forinsecum &c.;—Pro hoc fine Gunnora dedit eis quadraginta solidos. [3° Henry III. Westm' Dic Veneris prox' post festum Sci. Johis. Bapte. (File 6. No. 9).]

162. Inter Robm. de Aub'uill et Clariciam ux' ejus pet' per Robm. pos' loco Claric. et Willm. Abbatem de ponte Roberti ten':—De decem acris terre in Pleidenn; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos;—Robs. et Claric. recognoverunt &c., tenendam per liberum servicium quinque sol' per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio, redd' ad duos terminos scil' infra Oct' Sci. Johis, Bapte. triginta den' et infra Oct' Sci. Michis. triginta den':—Pro hoc fine Abbas dedit eis duas marcas. [3° Henry III. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 6. No. 6).]

163. Inter Robm. de Fonte et Willm. Pedefer:—De undecim acris terre in Horsie; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Robs. recognovit &c., tenendam per liberum servicium duodecim den' redd' infra Oct' Sci. Michis.:—Pro hoc fine Wills. dedit Robto. dimidiam marcam. [3° Henry III. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 6. No. 8).]

164. Inter Jacobum clericum de Cicestre et Emma fil' Rogeri Bienprest:—De una virgata terre in Duneketon; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Emma recognovit predictam terram esse jus Jacobi et cartam quam ei fecit de predicta terra in haec verba, Sciant presentes et futuri quod ego Emma de Botebrigg filia Rog. le Bienprest de peticione voluntate et assensu Robti. filii mei et heredis dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Jacobo filio Johis. coci de Cicestr' et hbs. suis pro homagio et servicio suo totam terram meam de Duneketon quam Rogs. le Binprest pater meus et ego tenuimus de Abbatia de Hida cum omnibus pertinenciis suis habendam tenendam et possidendam ipsi Jacobo et ei vel eis quibuscunque predictam terram assignare voluerit et hbs. eorum libere pacifice integre et quiete in perpetua feodoferma, reddendo inde annuatim mihi et hbs. meis unam marcam ad duos terminos scil' infra Oct' Pasch dimidiam marcam et infra Oct' Sci. Michis. dimidiam marcam apud Cicestr' pro omni servicio; ego autem et heredes mei predictam terram Jacobo et succ' suis per predictam firmam contra omnes warantizabimus; et ut hec mea donacio et concessio perpetuam optineat stabilitatem cartam presentem sigillo meo dignum duxi roborare:—Pro hoc fine Jacobus dedit Emme unam marcam. [3° Henry III. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 6. No. 10).]

165. Inter Johem. Wotheng pet' et Nichm. fil' Eadwardi Wotheng ten':— De uno messuagio in Cicestria et de undecim acris terre in suburbio Cicestrie; unde placitum fuit inter eos:—Johes. recognovit &c.:—Pro hoc fine Nichs. concessit Johi. duas acras terre de eadem terra, scil' unam acram in Gildeneland versus occidentem et unam acram que abuttat super Greneweie versus austrum, tenendas per servicium duodecim den' redd' ad duos terminos, scil' med' ad festum Sci. Andree et aliam med' ad mediam quadragesimam; et preterea Nichs. dedit Johi. septem marcas. [4° Henry III. Westm' A die Pasch in xv dies. (File 6. No. 26).]

166. Inter Joceum fil' Serlonis et Albredam ux' ejus pet' per Joceum pos' loco Albrede et Elyam de la Faleyse et Robm. fratrem suum ten':—De tercia parte ville de Stokes quam ipsi clamant in dotem Albrede versus eos de libero tenemento quod fuit Thome de Barintyn quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Elyas recognovit et concessit ipsis quindecim acris terre et unum messuagium de predicta terra, scil' decem acras terre que jacent juxta terram Regin. fil' Gucherum versus aquilonem et tres acras et dimidiam que abuttant super caput predictarum decem acrarum versus occidentem et unam acram et dimidiam quam Jordanus clericus tenuit et illud messuagium quod idem Jordanus tenuit, tenenda Joceo et Albrede tota vita Albrede nomine dotis, faciendo inde forinsecum servicium pro omni servicio; et preterea Elyas dedit eis quindecim marcas:—Pro hoc fine Joceus et Albreda remiserunt Elye et Robto. totum jus quod Albreda habuit in superplusio totius predicte terre. [4° Henry III. Westm' A die Pasch in tres sept'. (File 6. No. 27).]

167. Inter Alic. quo fuit uxor Galfri. de Gestling pet' per Fulconem de Echingham pos' loco suo et Johem. de Gestling ten':—De tercia parte duarum partium omnium terrarum quas Johes. tenuit in Gestling et in Idenne et in West Winchelese et in Hamestockke [in comitatu de] Sussex et in villa de Halle in comitatu Kancie et in villis de Wiffelesheued et Lukebergepate in comitatu Lancastrie, quam terciam partem Alic. clamabat esse dotem suam ex dono [Galfri.] viri sui qui eam inde dotavit per assensum et voluntatem ejusdem Johis. patris sui ut dicit; unde placitum fuit inter eos:—Johes. recognovit et concessit ipsi [Alic tertiam partem] omnium terrarum predictarum scil' in villa de Gestling terram que vocatur Beggewurth cum omnibus campis qui jacent versus aquilonem a curia Johis. et versus occidentem a gardino ejusdem [ ] viam que tendit de monasterio versus pontem Roberti usque ad terram que fuit Ace de Bromham; in medio terre que vocatur Stanmareis quatuor acras et terciam partem tocius marisci illi pertinentis extra Walham [ ] cet juxta domum Sancte Crucis cum walla adjacente et aliis pertinenciis; in veteri stangno unam acram versus occidentem, in medio terre que vocatur Buckenye tres partes unius acre terre, in medio [ ] herton duas partes unius acre terre, et in media prati de Netherton duas partes unius acre prati, et in medio terre que est juxta Walham de Grikes tres acras terre et terciam partem tocius marisci [ ] Walham de Grikes et terciam partem dimidie acre terre, et in medio terre que est in Broco de Lideham cum una acra et octava parte unius acre que jacent super filum aque versus orientem sex acras [ ] terre, et de bosco de Gestling capud orientale extendens usque ad terram Abbatis de Fescamp, et totum pratum quod jacet juxta pratum presbiteri de Gestling cum quadam pecia prati [ ], et de redditu molendini de Pekeham quod Robs. de Aub'vill tenet triginta duos den', et de tenemento quod Gilbs. de Lindherst tenuit viginti den', et de tenemento quod Phs. [ ] den', de tenemento quod Hen. le Porter tenuit quadraginta den' de tenemento quod Osbertus fil' Olof tenuit novem den', de tenemento quod Daniel tenuit novem den', de [ ] octo den', de tenemento quod Phs. fil' Norman tenuit quindecim den', de tenemento quod Johes. Lure tenuit unum den', et totum servicium Galfri. de Chitecumb Henr.de Chitecūbe [ ] tenuerunt de ipso Johe. in Chitecumb, de tenemento quod Albinus Cordel et Oimelard et Gilbs. de Pette et Juliana que fuit uxor Willi. et Johes. fil' Rogeri tenuerunt septem den', [ ], de tenemento quod Hamo de Crevequer et Stephs. Alward tenuerunt de ipso Johe. tres ambras salis et dimidiam, de tenemento quod Phs. fil' Hugonis tenuit [ ] vocatur terra perjurata, et terciam partem tocius comedi et exitus provenientis de mercato ejusdem Johis. extra Winchelsel et similiter de feria Sancte Crucis, et terciam partem omnium exituum [molen] dini ad aquam quam Johes. habet in Winchelesel et terciam partem tercie partis molendini adventum extra Winchelesel, et preterea ad mesuagia facienda unam croftam ex parte [ ] cum bosco quod est versus orientem ab opposito dicta crofte simul eum bosco illo quod est super viam inter predictam croftam et predictum boscum, et preterea medietatem servicii unius [teneme]nto quod Robs. de Aub'vill tenuit de ipso Johe., et in comitatu Kancie terciam partem tocius redditus quam Johes. habuit in Halle scil' decem et octo den' [et in com]itatu Lancastrie terciam partem tocius terre et pasture et bosci in Wifflesheued et in Lukebergepate; tenenda Alic. tota vita sua [ ] terre quam idem Johes. tenuit die quo hec concordia facta fuit remanebit Johi. tota vita sua et post decessum Johis. illud superplus [revertetur eis]dem Galfro. et Alic. quos Johes. in eadem curia recognovit esse proximos heredes suos, salva tamen Barbote uxori Johis. si ipsa eundem [Johem. supervixerit tota terra quam habuit] in dotem die quo Johes. eam desponsavit seil' tota terra illa quam Juliana mater ejusdem Johis. tenuit in dotem, ita etiam quod in vita ejusdem Johis. [bene licebit ei] dare cincunque voluerit in feodo triginta solidatas terre vel redditus vel in terra et redditu et non amplius. [4° Henry III. Westm' A die Pasche in tres sept' (Divers Counties. File 8. No. 11. Sussex. Kanc.' Lancastr').]

168. Inter Alwinum Blund quer' et Gaufrm. de Saukeuill defore':— De centum et viginti quinque acris terre in Horsye; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Gaufrs. recognovit predictam terram esse jus Alwini ut illam quam habet ex dono Ele de Saukeuill matris Gaufri. cujus heres ipse est ut dicit et illam terram warantizavit tenendam reddendo duodecim sol' ad quatuor terminos, scil' Nativ' Sci. Johis. Bapte. tres sol' ad festum Sci. Mich. tres sol. ad Natale tres sol' et ad Pasch tres sol':—Pro hoc fine Alwinus didit Gaufro. duodecim marcas. [4° Henry III. Westm' A die Sce. Trin. in xv dies. (File 6. No. 28).]

169. Inter Herbm. fil' Wulwini pet' et Sabinam Auenel et Willm. Auenel fil' ejus ten' per Willm. pos' loco Sabine:—De una virgata terre et dimidia in Bulesham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Herbs. remisit &c.:—Pro hoc fine Sabina et Wills. dederunt Herbto. quatuor marcas. [4° Henry III. Westm' A die Sce. Trin. in xv. dies. (File 6. No. 30).]

170. Inter Martinum de Bestenour quer' et Johem. de Monte Acuto:— De serviciis et consuetudinibus que Johes. exigebat ab eo de centum acris terre quas ipse de eo tenet in Bestenour et que Martinus ei non cognovit; unde placitum fuit inter eos:—Martinus recognovit predictam terram esse jus Johis.:—Pro hoc fine Johes. concessit Martino totam predictam terram, tenendam Martino tantum in vita sua de Johe. et hbs. suis reddendo unam marcam ad duos terminos scil' ad Pentecosten dimidiam marcam et ad festum Sci. Mich. dimidiam marcam pro omni servicio; et post decessum Martini terra revertetur ad Johem. et ad heredes suos quieta de omnibus qui fuerint de progenie Martini et de omnibus aliis qui ex parte Martini aliquod jus sibi vendicare possunt in predicta terra: et sciendum quod Martinus tota vita sua defendet wallam que ad terram illam pertinet scil' tam capitalem quam aliam, et nisi fecerit bene licebit Johi. et hbs. suis distringere eum per catalla inventa in feodo illo ad wallas illas faciendas. [4° Henry III. Westm' A die Sce. Trin' in unum mensem. (File 6. No. 29).]

171. Inter Petrum de Cotes pet' per Stephm. de Cotes pos' loco suo et Johannam Abbatissam ecclesie Sci. Edwardi de Schaftesbir' ten' per Johem. de Salesbir' pos' loco suo:—De una hida terre in Flennesham; (fn. 1) unde duellum vadiatum armatum et percussum fuit inter eos:—Petrus remisit &c.:—Pro hoc fine Abbatissa dedit Petro triginta et tres marcas. [5° Henry III. Westm' Oct' Sci. Mich. (File 6. No. 31).]

Footnotes

1 So written, probably in error for Fleminesham.