Sussex Fines
6-10 Henry III (nos. 172-201)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

L.F. Salzmann (editor)

Year published

1903

Supporting documents

Pages

44-55

Citation Show another format:

'Sussex Fines: 6-10 Henry III (nos. 172-201)', An abstract of Feet of Fines for the County of Sussex: vol. 1: 1190-1248 (1903), pp. 44-55. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=65768 Date accessed: 23 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

6-10 Henry III (nos. 172-201)

172. Inter Robm. le Sauuage pet' et Johem. de Keinon deforc':—De advocacione ecclesie de Echingefeld; unde assisa ultime presentacionis sum' fuit inter eos:—Johes. recognovit &c.:—Pro hoc fine Robs. dedit Johi. duodecim denar' redditus in Segwike percipiendas annuatim de tenemento Wimundi de Radigemer' et heredum suorum ad duos terminos scil' med' ad Nativ' Sci. Johe. Bapte. et aliem med' ad Natale; et preterea Robs. dedit Johi. quadraginta solidos. [6° Henry III. Westm' A die Pasch in tres sept'. (File 7. No. 4).]

173. Inter Radm. de Hemelingeton pet' et Margeriam de Chiltington ten':—De quater viginti acris terre in Chiltington; unde placitum fuit inter eos:—Marg. recognovit et concessit Rado. octo acras de eadem terra scil' illas que jacent in campo de la Wurth versus aquilonem, tenendas simul cum aliis septem acris terre quas ipse prius tenuit de ipsa reddendo unum par cirothecarum val unum den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. pro omni servicio:—Pro hoc fine Rads. remisit Marg. totum jus quod habuit in superplusio predicte terre. [6° Henry III. Westm' A die Pasch in tres sept'. (File 7. No. 5).]

174. Inter Radm. de Sca. Brigida quer' et Johem. de Monte Acuto deforc' per Thom. de Marisco pos' loco suo:—De serviciis que Rads. exigebat de Johe. de una virgata terre in Wirsted quam Johes. de eo tenet scil' de tribus sol' per annum et de forinseco servicio quantum ad terram illam pertinet et de areragiis ejusdem servicii et forinseci servicii sex annorum, quod servicium et que areragia Johes. ei non cognovit; unde placitum fuit inter eos:—Rads. recognovit predictam terram esse jus Johis. tenendam faciendo inde tantum forinsecum servicium quantum ad unam virgatam terre pertinet unde sexdecim virgate faciunt feodum unius militis; et preterea Rads. quietum clamavit Johem. et heredes suos de omnibus areragiis servicii ejusdem terre usque ad diem quo hec concordia facta fuit:—Pro hoc fine Johes. dedit Rado. tres marcas et dimidiam. [6° Henry III. Westm' Cras' Ascencionis. (File 7. No. 6).]

175. Inter Regin. Abbatem de Begham quer' et Gilbm. de Aquila imped' per Robm. de Ferles pos' loco suo:—De sexaginta acris terre in Otteham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Gilbs. recognovit &c., tenendam in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio:—Et Abbas recepit Gilbm. et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia de Begham. [6° Henry III. Westm' Oct' Sce. Trin' (File 7. No. 2).]

176. Inter Ricm. de Grensted Gilbm. Mariscall et Ceciliam ux' suam pet' per Gilbm. pos' loco Cecilie et Regin. Aguillon ten':—De duabus partibus tercie partis feodi unius militis in Ofham; unde placitum fuit inter eos:—Rics. Gilbs. et Cecilia recognoverunt &c. tenendas de Rico. Gilbto. et Cecilia et hbs. Rici et Cecilie reddendo quatuor marcas ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Michis. et aliam med' ad Pasch pro omni servicio salvo forinseco servicio:—Pro hoc fine Regin. dedit eis octo marcas. [6° Henry III. Westm' Oct' Sce. Trin' (File 7. No. 8).]

177. Inter Engelrum de Patell' et Sibillam ux' suam pet' per Engelrum pos' loco Sibille et Waltm. de Dunestanvill ten':—De manerio de Ideshal quod Engeler et Sibilla clamabant esse racionabilem dotem Sibille de libero tenemento quod fuit Walteri de Dunestanvill patris Walteri; unde placitum fuit inter eos:—Walts. recognovit &c.; et concessit etiam Engelro et Sibille totum Manerium de Hammes in comitatu Sussex preter homagium et servicium Hamonis de Hammes et preter tenementum Ade Lax in eadem villa et preter vetus pratum quod antique pertinere solebat ad manerium de Bercham que predicto Walto. remanebunt; et preterea concessit totum servicium quod Prior de Calceto debet de una cultura quam tenuit de Walto. scil' duos sol' per annum et servicium Willi. de Selinton de una hida terre in Bercham scil' sex den' per annum et omnia tenementa que Adam Lax Rogs. de la Leg Nichs. de La Denne Rads. Carpenter Durand de Bercham Matilda vidua Rads. Tulp Robs. le Franceis Gaufrs. de Gerston Edms. de Gerston Stephs. le Turnur tenent tam in Bercham quam in Waldo cum omnibus eorum sequelis. [6° Henry III. Westm' Oct' Sce. Trinitatis. (Divers Counties. File 8. No. 23).]

178. Inter Adam Abbatem de Wauerle pet' per Willm. de Westden monachum suum pos' loco suo et Radm. de Stopeham ten':—De sexciesviginti acris terre in Berges, unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Rads. recognovit et concessit Abbati viginti acras de eadem terra scil' totum campum qui vocatur Sundres pro decem et novem acris terre et unam acram terre in Suthstret que se extendit versus magnum cheminium, tenendas in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio:—Pro hoc fine Abbas remisit Rado. totum jus quod habuit in superplusio predicte terre. [6° Henry III. Westm' Cras' Sci. Swithuni. (File 7. No. 3).]

179. Inter Andr. de Grendon et Sibillam ux' ejus pet' per Andr. pos' loco Sibille et Eliam de Falesia ten':—De manerio de Stokes; unde assisa de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Elias recognovit manerium esse jus Sibille:—Pro hoc fine Andr. et Sibilla concesserunt Elie predictum manerium tenendum faciendo inde servicium unius militis pro omni servicio: Et pro hac concessione Elias dedit eis centum solidos. [6° Henry III. Westm' A die Sci. Mich' in tres sept'. (File 7. No. 7).]

180. Inter Ricm. de Pageham pet' et S. Cant' Archiepiscopum ten' per Robm. de Rockel pos' loco suo:—De novem hidis terre in Tangemere; unde recognicio de assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:— Rics. recognovit &c.:—Pro hoc fine S. Cant' Archiepiscopus concessit Rico. et hbs. suis unam hidam de eadem terra, scil' sexaginta acras terre mensuratas per perticam xvj pedum et dimidii unde xxij acre et dimidia jacent juxta parcum de Tangemere ex parte australi et ex parte occidentali quas Siwardus de Ulham tenuit et tres rode prati jacent juxta domum predicti Rici. ex parte occidentali et pertinent ad predictam terram quam Siwardus tenuit et una acra et dimidia et una roda terre jacent in crofta que vocatur Berecrof juxta parcum de Tangemere ex parte occidentali et xxviij acre et dimidia et una roda et quinta pars unius rode terre jacent in campo qui vocatur Beryhamme juxta vicum qui ducit a Cicestria usque ad Audingeburn ex parte australi et quatuor acre terre jacent in campo qui vocatur Bromhelle in orientali parte ejusdem campi et extendunt se usque ad vicum qui vadit a Cicestria usque ad Arundell ex parte australi et in prato quod est juxta domum Rici. ex parte occidentali jacent due acre et quatuor partes unius rode prati, tenenda cum fossatis ad predictas sexaginta acras terre pertinentibus Rico. et hbs. suis de S. Archiepiscopo et succ' suis et ecclesia Cant' per servicium none partis feodi unius militis pro omni servicio. [6° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in v sept.' (File 7. No. 1).]

181. Inter Ricm. de Grensted Willm. Aguillon Gilbm. Mariscall et Ceciliam ux' ejus quer' per Gilbm. pos' loco Cecilie et Matildam que fuit uxor Rici. de Tornie:—De amensuracione dotis Matilde, unde Rics. Wills. Gilbs. et Cecilia questi fuerunt quod Matilda plus habuit pro dote de libero tenemento quod fuit Rici. quondam viri sui in Tornie quam ipsa habere debuit; unde placitum fuit inter eos:— Matilda concessit eis [quatuor] virgatas de predicta terra in Tornie quas prius tenuit, scil' unam virgatam terre quam Hugo Maug' tenuit et unam virgatam terre quam M'ewinus tenuit et unam virgatam terre quam Rics. Sireward tenuit et dimidiam virgatam terre quam Petrus le Bouer tenuit et dimidiam virgatam terra quam Alicia vidua tenuit cum villanis villenagia illa tenentibus et omnibus eorum sequelis; preterea reddidit eis terciam partem molendini ejusdem ville et similiter omnes cotarios quos ipsa habuit in eadem villa nomine dotis; salva tamen ipsi Matilde tota vita sua molitura tocius blade proprie domus. sua quieta de toleneto:—Pro hoc fine Rics. Wills. Gilbs. et Cecilia concesserunt Matilda quod ipsa teneat omnes alias terras et omnia alia tenementa tota vita sua nomine dotis que tenuit die quo finis iste factus fuit, faciendo inde forinseco servicio pro omni servicio, scil' quinquaginta et duas acras terre in dominico et sexdecim virgates terre et terciam partem unius virgate quas Swan' de Torenie Wills de Horem'e Adam fil' Siwardi Rics. M'ewin Jocelinus Smeth Rogs. le Pan [ ] Rics. de Weston Elyas novus homo Rics. Runer Gaufrs. le Curteis Rogs. M'ewin Johs. de Torenie Alanus de Weston Godwinus de Torenie et Jocelinus de Torenye tenuerunt et terciam partem tocius dominice pasture cum villanis vilenagia illa tenentibus et omnibus eorum sequelis; et preterea concesserunt quod si Mabilia que fuit uxor Willi. de Torenie patris predicti Rici. de Torenye obierit vivente Matilda ipsa Matilda habebit terciam partem in dote omnium terrarum et tenementorum que Mabilia tenuit in dote die quo hec concordia facta fuit de libero tenemento quod fuit Willi de Torenie quondam viri sui in Toreneia et in Chedham, tenendam simul cum predicta terra tota vita sua nomine dotis. [7° Henry III. Westm' A die Sci. Hillarii in xv Dies. (File 7. No. 9).]

182. Inter Mabiliam que fuit uxor Hug. de Say pet' et Willm. de Stutevill et Marg. ux' ejus ten':—De manerio de Coderugg et de medietate manerii de Wichebold que Mabilia clamabat esse racionabilem dotem suam de libero tenemento quod fuit Hug. quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Wills. et Marg. recognoverunt, &c.; et preterea concesserunt Mabilie quatuordecim libratas terre in Wengeton scil' quicquid ipsi habuerunt in eadem villa et quadraginta solid' redditus in molendino de Hame percipiendas annuatim Mabilie per manus Rog. molendinarii et heredum suorum ad quatuor terminos scil' ad Pasch decem sol' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. decem sol' ad festum Sci. Michis. decem sol' et ad festum Sci. Andree decem sol' ita quod Mabilia tenebit predictam terram in Wengeton et predictum redditum in molendinis de Wichebold et de Coderugg et de Hamme tota vita sua nomine dotis:—Pro hoc fine Mabilia remisit Willo. et Marg. et hbs. Marg. totum jus quod habuit in superplus tocius manerii de Coderug et medietatis manerii de Wichebold. Et sciendum quod ipsa nichil clamat in prefata terra de Wengeton nomine maritagii vel aliquo alio modo nisi nomine dotis. [7° Henry III. Westm' Cras' Sci. Mathei. (Divers Counties. File 8. No. 29). Wigorn. Sussex.]

183. Inter Johem. Abbatem de Ponte Roberti quer' et Ceciliam de Au'enches imped':—De manerio de Sutton; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Cecilia recognovit &c., tenendum in liberam et perpetuam elemosinam reddendo centum sol' apud Sutton ad duos terminos scil' med' infra Oct' Pasch et aliam med' infra Oct' Sci. Michis. et faciendo servicium duorum militum pro omni servicio:—Pro hoc fine Abbas pro se et succ' suis remisit et quietam clamavit Ceciliam et heredes suos de omnibus dampnis que dicebat se habere per defectum warantie Cecilie; et Abbas recepit Ceciliam et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que fient decetero in ecclesia de ponte Roberti.

[Dorso] Sim. fil' Simonis de Hod apponit clamium suum in predicto servicio duorum militum ut in illo manerio quod pater suus dedit in maritagio cum predicta Cecilia. [7° Henry III. Westm' A. die Sci. Mich' in tres sept.' (File 7. No. 10).]

184. Inter Willm. Haubois pet' et Sim. de Herbeting ten':—De feodo duorum militum in Pedingeho; unde placitum fuit inter eos:—Simon recognovit &c:—Pro hoc fine Wills. concessit Sim. duas partes tocius predicti feodi cum medietate gardini quod pertinet ad capitale mesuagium que medietas est versus aquilonem et cum uno mesuagio quod pertinent ad terciam partem ejusdem feodi, quam terciam partem Muriella que fuit uxor Simonis de Herbeting avi ipsius Symonis tenuit in dote, tenendas &c, faciendo servicium duarum partium feodi duorum militum et reddendo annuatim unum sparvarium sorum vel duos solidos ad festum Sci. Petri ad Vincla: Et tercia pars feodi cum capitali mesuagio et alia medietate gardini versus austrum scil' illa tercia pars quam Muriella tenuit in dote remanent Willo. et hbs. suis ita quod Wills. et heredes sui facient capitalibus dominis feodi totum servicium quod pertinet ad predicta feoda duorum militum. [8° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii (File 7. No. 14).]

185. Inter Laurettam que fuit uxor Petri de Cotes pet' et Sefridum fil' Petri ten':—De tercia parte unius carucate terre in Cotes et de tercia parte quatuordecim acrarum terre in Abinton et de tercia parte quindecim acrarum terre in Lutegareshal quas tercias partes ipsa clamabat esse rationabilem dotem suam de libero tenemento quod fuit Petri quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Sefridus concessit Laurette predictas quindecim acras terre in Lutegareshale tenendas tota vita sua nomine dotis, et preterea concessit quod ipse et ejus heredes dabunt singulis annis Laurette tota vita sua duas summas frumenti et unam summam ordei ad duos terminos scil' ad festum Omnium Sanctorum duas summas frumenti et ad Annunc' Beate Marie unam summam ordei:—Pro hoc fine Lauretta remisit Sefrido totum jus quod habuit in superplus tocius predicte terre nomine dotis. [8° Henry III. Westm' Oct' Sci. Mich'. (File 7. No. 12).]

186. Inter Hervicum Gazel pet' per Thom. de Bestenour pos' loco suo et Gilbm. de Aquila ten': Et postmodum eadem concordia in Oct' Sci. Martini proximo sequentis ibidem coram eisdem Justiciis fuit recordata et concessa a Robto. fil' Thome et Benedicta ux' ejus filia et herede Hervici qui Hervicus obiit antequam cirographum inde fieri potuit:— De occies centum acris quadraginta et sex acris terre in Peuenesel et in Heilesham scil' de sexcentis et quaterviginti et sex acris terre quas Gilbs. tenuit in dominico et de centum acris terre in Peuenesel quas Gilbs. warantizavit ibidem Edmundo de Hasting et Petronille ux' ejus et de quinquaginta acris terre in eadem villa de Peuenesel quas Gilbs. warantizavit Rado. Baret et de decem acris terre in eadem villa quas Gilbs. warantizavit Willo. Pedefer; de quibus terris placitum fuit inter eos:—Gilbs. dedit Hervico centum acras de predicta terra scil' sexaginta et decem et octo acras terre et dimidiam de dominico ejusdem Gilbti. et viginti acras quas warantizavit Edmo. et Petronille scil' pro predictis sexaginta et decem et octo acris terre et dimidia et pro predictis viginti acris terre totam veterem wallam que vadit de domo Wudman usque ad domum Stephi. le Stunt et totam terram que jacet inter eandem wallam et fossatum quod est divisa inter terras predictorum Edmi. et Petronille et Radi. et Eilward Willard et Stephi. Stunt et fossatum quod dividit dominicum Edmi. et Petronille et terram Ade de Bauent quam tenet de eis exceptis duabus acris terre que jacent juxta Widhers ubi site fuerunt domus Walti. Luke que remanent Edmo. et Petronille et hbs. Petronille et totam terram que jacet inter fossatum quod recta linea dirigitur a terra Radi. Barat usque in Fischfliet et inter vicum qui ducit a domo Stephi. Le Stunt usque ad Sleigat et de Sleigat per 'parvum fossatum usque in Fischfliet et medietatem piscarie de Fischfliet in quantum ipse c acre terre extenduntur que Hervico concesse fuerant per finem istum et pro acra terre et dimidia totam piscariam inter primam wallam de Widhers usque ad illud caput terre Godwini Stunt quod est versus occidentem ita quod quamdiu aqua piscarie ibi fuerit tota piscaria remanebit Hervico et hbs. suis et si forte terra certa devenerit tunc remanebit medietas illius certe terre Hervico et hbs. suis scil' illa medietas propinquior terre Hervici et alia medietas remanebit Gilbto. et hbs. suis quieta, ita quod Hervicus et heredes sui tenebunt predictas centum acras terre cum pertinentiis sicut predictum est cum viis et semitis debitis et usitatis de Gilbto. et hbs. suis reddendo unam marcam ad duos terminos scil' med' ad Pentecosten et aliam med' infra Oct' Sci. Michis. pro omni servicio:—Pro hoc fine Hervicus remisit Gilbto. et Edmo. et Petronille et Rado. et Willo. totum jus quod habuit vel habere potuit in superplusiis predictarum terrarum. Et Edms. et Petronilla remiserunt Gilbto. warantizacionem predictarum viginti acrarum terre quas ipse capit de terra eorum ad istam concordiam faciendam. Et sciendum quod Robs. et Benedicta qui presentes fuerunt in eadem curia dederunt Thome de Bestenour qui fuit atornatus Hervici predictas centum acras terre cum omnibus pertinentiis suis que continentur infra metas prescriptas sicut predictum est, tenendas de Gilbo. et hbs. suis per perdictum servicium unius marce redd' ad predictos terminos. Et sciendum quod si Robs. et Benedicta vel heredes Benedicte decetero aliquam cartam protulerint de predictis occies centum et quadraginta sex acris terre sub nomine Gilbti. pro nulla habebitur. [8° Henry III. Westm' A dic Sci. Mich' in xv. dies. (File 7. No. 11).]

187. Inter Laurettam que fuit uxor Petri de Cotes pet' et Danielem de Cicestr' ten':—De tercia parte undecim acrarum terre in Abinton quam terciam partem ipsa clama bat esse rationabilem dotem suam de libero tenemento quod fuit Petri quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Lauretta remisit &c.:—Pro hoc fine Danielis dedit Laurette unam marcam. [8° Henry III. Westm' A die Sci. Mich' in xv. dies. (File 7. No. 13).]

188. Inter Robm. fil' Robti. Marmiun seniorem pet' per Robm. de Brintoft pos' loco suo et Robm. Marmiun juniorem ten':—De duabus carucatis terre in Cuningesby in comitatu Lincolnie et de quinque hidis terre in Qenton in comitatu Gloucestrie; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos: Et inter eosdem de manerio de Berwic in comitatu Sussexie; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos coram Justiciariis itinerantibus ad primam assisam cum in partes illas venirent:—Robs. senior recognovit &c, tenendam &c, faciendo inde . . . . . . pro manerio de Berwic servicium unius militis et dimidii pro omni servicio:—Pro hoc fine Robs. junior concessit Robo. seniori predictas duas carucatas terre in Cuningesby. [9° Henry III. Westm' Cras' Sce. Katerine (Divers Counties. File 8. No. 38). Linc'. Glouc'. Sussex.]

189. 190. Inter Hug. Priorem de Lewes quer' per Johem. fil' Andree pos' loco suo et Willm. Maufe defore' per Willm. de la Dun pos' loco suo et postmodum recordata in eadem curia coram eisdem justiciariis a Waleranno filio et herede Willi. qui Wills. nuper obiit:—De viginti et quinque acris terre et duodecim perticatis prati in Clau'ham, unde Prior questus fuit quod Wills. Maufe injuste ei deforciavit predictam terram et pratum contra finem factum in curia domini Regis Henrici avi Regis inter Willm. tunc Priorem de Lewes et Willm. Maufe patrem Willi; unde placitum finis facti sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c, tenendam in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni seculari servicio et exactione. [9° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 7. No. 18) and (Unknown Counties. File 6. No. 37).]

191. Inter Hug. Senzau' quer' et Ricm. de Grenestede Willm. Aguillun Gilbm. Marescall et Ceciliam ux' suam deforc' per Hug. de Suncdun pos' loco suo:—De una hida terre in Boseham, unde Hugo dixit quod tota terra illa ei remanere debuit per finem factum tempore Johannis Regis inter eundem Hug. et Ricm. de Torinni fratrem Cecilie et avunculum predictorum Rici. de Grenested et Willi. cujus heredes Rics. Wills. et Cecilia sunt; unde placitum finis facti sum' fuit inter eos:—Hugo remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. Rics. Gilbs. et Cecilia dederunt Hug. viginti marcas et unum austurcum:—Et sciendum quod finis prius factus inter Hug. et Ricm. de Torinni per hunc finem adnichilatur. [9° Henry III. Westm' Oct' Purif' Be. Marie. (File 7. No. 17).]

192. Inter dominum Radm. Cicestr' Episcopum quer' et Ricm. Luuel et Thom. de Argenten deforc' per Ricm. pos' loco Thome:—De communa pasture in Audingeburn; unde Rics. et Thom. sum' fuerunt ad respondendum Episcopo quo jure communam exigunt in terra Episcopi in Audingeburn de sicut Episcopus nullam communam habet in terris ipsorum in Hamtonete nec ipsi servicium ei faciunt quare communam habere debeant; unde placitum fuit inter eos:—Rics. et Thom. recognoverunt totam predictam pasturam de Audingeburn per metas subscriptas esse jus Episcopi et ecclesie sue Cicestr' scil' de Auelcrofte ex parte boreali per filum aque usque ad Dumendebrigg versus austrum et illam remiserunt:—Pro hoc fine Episcopus remisit eis totum jus quod habuit in pastura de Hamtonete ex alia parte ejusdem aque versus occidentem. [9° Henry III. Westm' A die Pasch in xv. dies. (File 7. No. 16).]

193. Inter Alex. de Horsie et Aliciam ux' ejus pet' et Ricm. de la Gare et Hawisiam ux' ejus ten':—De medietate quinque hidarum terre in Clopham Bremeling et in Geueringeton quam Alex. et Alicia clamabant esse racionabilem partem Alicie que eam contingit de libero tenemento quod fuit Gervasii de Horsington patris Alicie et Hawisie cujus heredes ipsi sunt; unde placitum fuit inter eos:—Rics. et Hawisia recognoverunt tres virgatas terre in Geuerington de eadem terra esse jus Alex. et Alicie scil' unam virgatam quam Thom. Sered tenuit et unam virgatam quam Wills. le Couerur et Wills. Waker tenuerunt et unam virgatam quam Gilbs. le Stain'e tenuit tenendas &c, faciendo inde forinsecum servicium:—Pro hoc fine Alex. et Alicia remiserunt eis totum jus quod habuerunt in superplusio predicte terre. [9° Henry III. Westm' Oct' Sci. Mich. (File 7. No. 15).]

194. Inter Rob. de Hastinges pet' et Ricm. Abbatem de Fiscampo ten':— De una carucata terre in Were et Granges; unde placitum fuit inter eos:—Robs. remisit &c.:—Pro hoc fine Abbas dedit Robto. tresdecim marcas. [10° Henry III. Westm' A die Sci. Martini in xv. dies. (File 7. No. 20).]

195. Inter Gilbm. Mariscallum et Ceciliam ux' ejus pet' per Gilbm. pos' loco Cecilie et Willm. Gardin ten':—De tercia parte unius carucate terre in Symundeham et Roueleg (?) quam Gilbs. et Cecilia clamant esse de racionabili dote Cecilie que eam contingit de libero tenemento quod fuit Willi. Gardin quondam viri sui unde Wills. Gardin vocavit ad warantum Willm. Comitem Mariscallum; unde placitum fuit inter eos:—Gilbs et Cecilia remiserunt Comiti et Willo. Gardin et hbs. suis totum jus quod habuerunt in predicta tercia parte nomine dotis:—Pro hoc fine Wills. Gardin et heredes sui dabunt singulis annis Gilbto. et Cecilie viginti sol' percipiendos tota vita Cecilie nomine dotis per manum Radi. clerici de Simundeham et heredum suorum de una hida terre quam idem Rads. tenuit in Simundeham ad quatuor terminos scil' in die Sci. Thome Apostoli quinque sol' in dominica Palmarum quinque sol' ad festum Sci. Johis. Bapte quinque sol' et ad festum Sci. Mich. quinque sol' salvo Willo. Gardin et hbs suis residuo servicii Radi. de predicta hida, et preterea Wills. dedit Gilbto. et Cecilie centum solidos. Et post decessum Cecilie Wills. et heredes sui quieti erunt de predictis viginti solidis. Hec concordia facta fuit presente Rado. de Simundeham et cognoscente se debere predictum redditum. [10° Henry III. Westm' A die Sci. Martini in xv. dies. (File 7. No. 24).]

196. Inter Ric. de Hulde pet' et Willm. le frie ten':—De dimidia hida terre in Billingeherst Reggewik et in Slindefold; unde placitum fuit inter eos:—Rics. recognovit &c.:—Pro hoc fine Wills. concessit Rico. unam croftam de eadem terra que vocatur la Strode et dimidium ferlingum terre illum scilicet qui vocatur Bailonde et dimidiam virgatam terre quam Rics. prius tenuit de Willo. in Billingehirst, tenenda reddendo quatuor den' ad festum Sci. Thome Apostoli pro omni servicio salvo forinseco servicio cum scutagium evenerit quantum pertinet ad tres ferlingos terre de eodem feodo ita quod Rics. et heredes sui per predictum servicium quatuor denariorum quieti erunt de omnibus serviciis que idem Rics. prius fecit de predicta virgata terre quam prius tenuit de Willo in Billingeherst. [10° Henry III. Westm' Cras' Purif' Be. Marie. (File 7. No. 23).]

197. Inter Andream Peverel et Luciam ux' ejus quer' per Willm. Peverel pos' loco Lucie et Willm. Bernehus deforc':—De serviciis que Andr. et Lucia exigebant de eo de sex hidis terre quas tenet de eis in Cocham unde exigebant quod faceret servicium feodi unius militis que servicia Wills. eis non cognovit; unde placitum fuit inter eos:—Wills. recognovit et concessit quod ipse et heredes sui facient Andr. et Lucie et hbs. Lucie servicium feodi unius militis de predicta terra:—Pro hoc fine Andr. et Lucia concesserunt Willo. unam virgatam terre et dimidiam in Cocham scil' unam virgatam quam Wills. Hauet tenuit et dimidiam virgatam quam Walt. le Wrange tenuit, tenendas &c, reddendo duos den' ad festum Sci. Johis. Bapte. et unum den' ad unam marcam de scutagio et ad plus plus et ad minus minus et faciendo de predictis sex hidis cum pertinentiis excepto predicto servicio unius militis ad vitam ipsius Willi. servicia subscripta scil' quod Wills. ibit ad proprium custum suum per totum Comitatum Sussex in negociis Andr. et Lucie et heredum Lucie ad racionabilem summonicionem ipsorum et ad custum ipsorum ad Comitatus Suthamtesir et Dorset et ad terras ipsorum in eisdem comitatibus et apud London si quis eos traxerit in placitum vel si ipsi aliquem trahant in placitum, pro omni servicio; Et post mortem Willi. heredes Willi. quieti erunt de omnibus itineribus in predictis comitatibus et extra ita quod tenebunt predictam terram de Andr. et Lucia et hbs. Lucie per alia predicta servicia et pro sex den' annuatim reddendio ad festum Sci. Johis. Bapte pro eodem servicio:— Pro hac concessione Wills. reddidit Andr. et Lucie unam virgatam terre quam prius tenuit de Andr. in Blachington. [10° Henry III. Westm' A die Purif' Be. Marie in tres. sept'. (File 7. No. 21).]

198. Inter Hug. Priorem de Lewes quer' per Johem. fil' Andree pos' loco suo et Willm. de Benetfeld deforc':—De serviciis que Prior exigebat ab eo de libero tenemento quod de eo tenuit in Tuynhe, unde exigebat quod redderet ei per annum decem sol', que servicia Wills. ei non cognovit; unde placitum fuit inter eos:—Wills. concessit quod ipse et heredes sui reddant singulis annis Priori et succ' suis et ecclesie de Lewes decem sol' ad duos terminos scil' ad Pentecosten quinque sol' et ad festum Sci. Mich. quinque sol':—Pro hoc fine Prior dedit Willo. dimidiam marcam. [10° Henry III. Westm' A die Purif' Be. Marie in tres sept'. (File 7. No. 22).]

199. Inter Hug. Priorem de Lewes quer' per Johem. fil' Andree pos' loco suo et Willm. de Benetfeld deforc':—De serviciis que Prior exigibat ab eo de libero tenemento suo in Twyne, unde Prior exigebat quod redderet ei per annum decem sol', que servicia Wills. ei non cognovit et unde placitum fuit:—Wills. recognovit et concessit quod ipse et heredes sui reddeant Priori x sol' ad duos terminos scil' ad Pentecosten vs et ad festum Sci. Michis. vs:—Pro hoc fine Prior dedit Willo dimidiam marcam. [10° Henry III. Westm' A die Purif' Be. Marie in tres sept'. (Divers Counties. File 6. No. 38).]

200. Inter Hubertum de Burgo quer' et Willm. Bardolf imped':—De toto manerio de Porteslade: unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit manerium esse jus Huberti ut illud quod habet ex dono suo in dominicis in villenagiis in serviciis liberorum hominum et in advocacionibus ecclesiarum et in omnibus aliis rebus, tenendum faciendo forinsecum servicium quantum pertinet ad feodum decem militum pro omni servicio:—Pro hoc fine Hubertus dedit Willo. unum osperverum muwerum.

[Dorso] Margeria filia ejusdem Huberti apponit clamium suum ut illa que est seisita ex dono Huberti coram domino Rege. [10° Henry III. Westm' A die Purif' Be. Marie in unum mensem. (File 7. No. 25).]

201. Inter Matillidem que fuit uxor Willi de Haremere pet' per Oliverum fil' Alani pos' loco suo et Osbertum de Haremere ten':—De tercia parte medietatis unius carucate terre et de tercia parte viginti solid' redditus in Salherst et Echingeham quas Matill. clamavit esse racionabilem dotem suam que eam contingebat de libero tenemento quod fuit Willi. quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:— Osbertus recognovit &c.:—Pro hoc fine Matill. concessit Osberto totam predictam terram et redditum cum pertinentiis exceptis quatuor acris prati in Haremere propinquioribus prato Simonis de Echingeham exceptis duabus acris versus orientem, tenenda Osberto et hbs. suis de Matill. tota vita Matill., reddendo duas marcas ad quatuor terminos scil' ad festum Sci. Michis. dim' marcam et ad Natalem dim' marcam et ad Pascha dim' marcam et ad festum Sci. Johis. Bapte. dim' marcam. [10° Henry III. Westm' A die Pasch in xv dies. (File 7. No. 19.)]