Sussex Fines
11-15 Henry III (nos. 202-268)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

L.F. Salzmann (editor)

Year published

1903

Supporting documents

Pages

55-73

Citation Show another format:

'Sussex Fines: 11-15 Henry III (nos. 202-268)', An abstract of Feet of Fines for the County of Sussex: vol. 1: 1190-1248 (1903), pp. 55-73. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=65769 Date accessed: 25 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

11-15 Henry III (nos. 202-268)

202. Inter Johem Aguilun quer' et Mariam fil' Eustachii de Valle Pironis per Ric. de la Roche pos' loco Marie coram Willo. de alta Ripa Rogo. Mauduit Rogo. de Merlay Robto. de Montibus quatuor militibus missis ad Mariam per breve domini Regis:—De una carucata terre in manerio de Hupm'edun; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Maria recognovit carucatam esse jus Johis. ut illam quam habet ex dono suo scil' unam virgatam quam Thom. fil' Aylerd tenuit cum ipso Thom. et tota sequela sua et unam virgatam quam Walt. fil' Aylerd tenuit cum ipso Walto. et tota sequela sua et unam virgatam quam Wills. le Gode tenet cum ipso Willo. et tota sequela sua et undecim acras quas Reg. le Hirde tenet cum ipso Reg. et tota sequela sua et duas virgatas ques Phs. de Huplokeshes tenuit et unam virgatam et dimidiam quas Robs. fil' Rogeri tenuit et duas virgatas quas Seylda vidua tenuit et totum boscum et terram qui appellantur Fridcroft et totum boscum et terram ad Capud de Dikedecroft versus aquilonem et totam costeram cum pastura sub eodem bosco usque ad Algaresweye et triginta duas acras terre in Dikedecroft jacentes insimul in duabus quarentenis juxta Fridcroft versus occidentem et pasturam ad duos equos et octo boves centum arietes quinquaginta matrices oves quietam in dominica pastura cum dominicis averiis ipsius Marie in manerio de Hupm'edun, tenenda Johi. et hbs. suis de Reg. Aguilun filio ejusdem Marie et hbs. suis reddendo dimidiam libram piperis infra Octabas Sci. Egidii et faciendo forinsecum servicium quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feodo pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis:—Pro hoc fine Johes. dedit Marie duos esparvarios mutatos.—Hac concordia facta fuit presente Reg. Aguilum illam concedente. Et sciendum est quod Thom. fil' Aylerd Walt. fil' Aylerd Wills. le Gode Reg. le Hirde presentes fuerunt et cognoverunt se esse villanos. [11° Henry III. Westm' A die Pasch in v Sept.' File 7. No. 26).]

203. Inter Reg. Aguilun quer' et Mariam fil' Eustachii de Valle Pironis per Ric. de la Roche pos' loco Marie coram Willo. de Alt'a ripa Rogo. Mauduit Rogo. de Merlay Robto. de Montibus quatuor militibus missis ad Mariam per breve domini Regis:—De Manerio de Hupm'edon; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Maria recognovit &c, tenendum &c, reddendo duas marcas scil' ad Natale unam marcam et ad Nativ. Sci Johis. Bapte. unam marcam et faciendo servicium unius militis pro omni servicio:—Pro hoc fine Reg. dedit Marie centum libras sterlingorum. Hec concordia facta fuit salva Johi. Aguilun terra et pastura quam Maria prius dederat ipsi in eadem villa et unde Johes. et heredes sui facient servicium quod ad predictam terram et pasturam pertinet Rego. et hbs. suis. [11° Henry III. Westm' A die Pasch in v Sept.' (File 7. No. 27).]

204. Inter Willm. Aguilun quer' et Ricm. Aguilun deforc':—De tercia parte feodi duorum militum et unius hide terre in Thorncia et Waleton quas tercias partes Wills. clamavit in jus et hereditatem suam que ei descendere debuit de Margeria quondam uxore predicti Rici. et Matre Willi. cujus heres ipse est; unde placitum fuit inter eos:—Rics. recognovit &c, et remisit Willo. ut filio suo primogenito et heredi Margerie hbs. suis totum jus quod habuit in predicta terra; et preterea Rics. concessit quod ipse nullam partem alicujus terre vel tenementi que tenuit in feodo die quo hec concordia facta fuit alicui dabit vendet vel aliquo alio modo alienabit quominus tota terra sua et tenementa integre remaneant Willo. et hbs. suis post decessum Rici.:—Pro hoc fine Wills. concessit Rico. quadraginta solid' redditus in Thorneya percipiendas tota vita sua per manum Willi. et heredum suorum ad duos terminos scil' ad Natale viginti sol' et ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. viginti solidos. [13° Henry III. Westm' Cras' Sci. Edmundi. (File 7. No. 28).]

205. Inter Robm. Aguilliun pet' per Johem. Aguilliun pos' loco Robti. et Ricm. Aguilliun ten':—De medietate Manerii de Burgham et de capitali mesuagio pertinente ad dictam medietatem manerii: unde placitum fuit inter eos:—Rics. recognovit &c:—Pro hoc fine Robs. concessit Rico. medietatem manerii et predictum mesuagium tenenda tota vita sua de Robto. et hbs. suis reddendo duos sol' ad festum Sci. Mich. et faciendo forinsecum servicium pro omni servicio, et post mortem Rici. predicta medietas et mesuagium revertentur ad Robm. et heredes suos. [13° Henry III. Westm' Die Invencionis Sce. Crucis. (File 7. No. 29).]

206. Inter Ricm. de Langhurst pet' et Willm. de Malcham ten':—De dimidia hida terre et uno molendino in Malcham; unde placitum fuit inter eos:—Rics. remisit &c:—Pro hoc fine Wills. dedit Rico. quatuor marcas. [13° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in tres Sept.' (File 7. No. 30).]

207. Inter Robm. fil' Walteri pet' et Nichm. Ruffū ten':—De dimidia hida terre in Fininges; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Robs. recognovit &c.:—Pro hoc fine Nichs concessit Robto. totam predictam terram tenendam &c., reddendo septem sol' ad duos terminos scil' med' ad Nativitatem Domini et aliam med' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio salvo forinseco servicio; ita tamen quod medietas ejusdem terre cum capitali mesuagio et cum omnibus aliis pertinenciis suis exceptis duabus croftis qui jacent super la Tye versus orientem remanebit Robto. fil' Henr. de Hurst scil' illa medietas qui jacet subtus cheminum de la Regate usque Traditon versus austrum, tenenda sibi tota vita sua de predicto Robto. fil' Walteri et hbs. suis, reddendo tres sol' et sex den' ad predictos terminos scil' ad unumquemque terminum viginti et unum den' pro omni servicio salvo forinseco servicio; et totum residuum predicte dimidie hide terre remanet Robto. fil' Walteri et hbs. suis, et post decessum Robti. fil' Henrici medietas predicte terre cum capitali mesuagio et cum omnibus aliis pertinenciis suis que ei remanet per finem istum sicut predictum est revertetur ad eundem Robm. fil' Walteri et heredes suos quiete tenenda eis simul cum toto residuo predicte dimidie hide terre sicut predictum est: Et hec concordia facta fuit presente Robto. fil' Henrici et illam concedente et cognoscente se nichil juris clamare in predicta terra nisi in vita sua tantum: Et preterea Robs. fil' Walteri dedit Nicho. Ruffo quatuor marcas. [14° Henry III. Lewes Die Lune prox' post Oct' Sci. Martini. (File 9. No. 56).]

208. Inter Robm. Orger pet' et Willm. Hunte ten':—De dimidia virgata terre in Billingehurste; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Robs. remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. dedit Robto. duodecim solidos. [14° Henry III. Lewes Die Veneris prox' post festum Sci Martini. (File 8. No. 21).]

209. Inter Phm. fil' Mauricii pet' et Robm. Noel ten':—De decem et octo acris terre in Nutehurst; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Phs. remisit &c.:—Pro hoc fine Robs. dedit Pho. duas marcas. [14° Henry III. Lewes Oct' Sci. Martini. (File 9. No. 35).]

210. Inter Nichm. Chanterel pet' et Galfrm. Lowis et Julianam ux' ejus ten':—De uno mesuagio in Arundel; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Galfrs. et Juliana recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Nichs. dedit eis viginti solidos. [14° Henry III. Lewes Oct' Sci Martini. (File 9. No. 47).]

211. Inter Willm. de Millers et Joham. ux' ejus pet' per Willm. pos' loco Johe. et Gilbm. Barrer ten':—De una virgata terre in Horemere; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Gilbs. recognovit &c.:—Pro hoc fine Wills. et Joha. dederunt Gilbto. centum solidos. [14° Henry III. Lewes Oct' Sci. Martini. (File 9. No. 57).]

212. Inter Gilbm. Marescallum et Cecil. ux ejus pet' et Alanum de la Hide ten':—De dimidia hida et duodecim acris terre in Boseham; unde placitum fuit inter eos:—Gilbs. et Cecil remiserunt &c:—Pro hoc fine Alanus dedit eis sex marcas. [14° Henry III. Lewes Die Lune prox' post Oct' Sci. Martini. (File 8. No. 14).]

213. Inter Mathm. de Morlay pet' et Willm. de Munceaus ten':—De quadraginta acris terre in Herste; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Maths. remisit &c.:—Pro. hoc fine Wills. dedit Matho. sexdecim marcas. Et sciendum quod si Maths. vel heredes sui aliquam cartam de predicta terra decetero protulerint pro nulla habeatur. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Eadmundi. (File 8. No. 15).]

214. Inter Alex. fil' Helewise pet' et Johem. Lachemer ten':—De dimidia virgata terre in Aleburn; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Alex. recognovit &c., tenendam &c., reddendo duos sol' et decem den' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Thome Apostoli et aliam med' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio salvo forinseco servicio:—Pro hoc fine Johes. dedit Alex. duas marcas. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Eadmundi. (File 9. No. 41).]

215. Inter Willm. Molendinarium pet' et Willm. Le Large ten':—De decem et novem acris terre et uno molendino et uno mesuagio in Grenestede; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:— Wills. Le Large recognovit &c, tenendam &c, reddendo undecim sol' ad quatuor terminos scil' ad Natale triginta et tres den' ad Pascha triginta et tres den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. triginta et tres den' et ad festum Sci. Michis. triginta et tres den' pro omni servicio:—Pro hoc fine Wills. Molendinarius dedit Willo. Le Large quadraginta solidos. [14° Henry III. Lewes Cras' Sci. Eadmundi. (File 9. No. 45).]

216. Inter Willm. Abbatem de Fescamp pet' per Jacobum clericum de Cycestr' pos' loco suo et Johem de Wygeholt ten':—De tricentis acris more in Wygeholt; unde placitum fuit inter eos:—Johes. recognovit &c:—Pro hoc fine Abbas concessit Johi. medietatem predicte more versus austrum, tenendam &c, faciendo inde sectam cum opus fuerit ad curiam Abbatis et successorum suorum de Ecclesdon ad racionabilem summonicionem Abbatis et successorum suorum vel ballivorum suorum de Ecclesdon; Et tota alia medietas predicte more remanebit Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Fescamp. [14° Henry III. Lewes Die Jovis prox' post festum Sci. Eadmundi. (File 9. No. 31).]

217. Inter Willm. Abbatem de Fescamp pet' per Jacobum clericum de Cycestr' pos' loco suo et Johem. de Wygeholt ten':—De advocacione Cappelle de Wygeholt; unde placitum fuit inter eos:—Abbas remisit &c:—Pro hoc fine Johes. dedit Abbati unum sparvarium sorum. [14° Henry III. Lewes Die Jovis prox' post festum Sci Eadmundi. (File 9. No. 32).]

218. Inter Willm. de Lose pet' et Johem. Abbatem de ponte Roberti ten':—De una carucata terre in Purifeud; unde placitum fuit inter eos:—Wills. remisit &c:—Pro hoc fine Abbas recepit Willm. et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua de ponte Roberti. [14° Henry III. Lewes Dic Jovis prox' post festum Sci. Eadmundi. (File 9. No. 40).]

219. Inter Robm. fil' Robti. de Vilers pet' et Reynerum Priorem de Tortinton ten':—De duodecim acris terre in Drayton et quatuor acris terre in Sapwik; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:— Robs. recognovit &c, tenendam &c, reddendo unam libram piperis ad festum Sci. Thome Apostoli pro omni servicio salvo forinseco servicio:— Pro hoc fine Prior dedit Robto. quatuor marcas. [14° Henry III. Lewes Die Veneris prox' post festum Sci Eadmundi. (File 9. No. 34).]

220. Inter Willm. de Benifeld pet' et Robm. Nigum ten':—De dimidio mesuagio in Schorham; unde placitum fuit inter eos:—Wills. recognovit &c, tenendum &c, reddendo unam libram cere ad festum Sci. Thome Apostoli pro omni servicio:—Pro hoc fine Robs. dedit Willo. duas marcas. Et sciendum quod Robs. adquietabit predictum dimidium mesuagium versus capitales dominos feodi illius de servicio quod ad predictum dimidium mesuagium pertinet. [14° Henry III. Lewes Die Sabbati prox' post festum Sci. Eadmundi. (File 8. No. 25).]

221. Inter Johem. de Wykeholt pet' et Willm. de la Cnelle ten':—De una hida terre in la Cnelle; unde placitum fuit inter eos:—Johes. remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. ad instanciam Johis. dedit Robto. de la Cnelle fratri Willi. unam vigatam terre in Clopham quam Wills. Bacun tenuit, tenendam &c., reddendo unum par cyrotecarum vel unum den' ad festum Sci. Thome Apostoli pro omni servicio salvo forinseco servicio. [14° Henry III. Lewes Die Sabbati prox' post festum Sci. Eadmundi. (File 8. No. 30).]

222. Inter Robm. le Tabler pet' et Robm. Nigrum ten':—De dimidio mesuagio in Schorham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Robs. le Tabler remisit &c.:—Pro hoc fine Robs. Niger dedit Robto. le Tabler quatuor marcas. [14° Henry III. Lewes Die Sabbati prox' post festum Sci. Eadmundi. (File 9. No. 33).]

223. Inter Johem. le Justur pet' et Robm. de Wik ten':—De quindecim acris terre in Wik; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos: —Robs. recognovit &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit Robto. medietatem tocius predicte terre scil' unam acram in Middelhamm versus orientem et dimidiam acram in Nortfeld versus occidentem et dimidiam acram in la Brodeland versus austrum et unam acram que vocatur Stenacre versus austrum et dimidiam acram in Middel Droch Northenden versus occidentem et dimidiam acram in Middel Droch Northende versus austrum et dimidiam acram in Bettinglonde versus occidentem et dimidiam acram in Hulprich versus occidentem et unam acram in la Smalelond versus austrum et dimidiam acram in la Cruchefurlang versus occidentem et dimidiam acram in Northweie versus occidentem et dimidiam acram in Esteton versus occidentem, tenendas &c, reddendo quindecim den' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio salvo forinseco servicio. [14° Henry III. Lewes Cras' Sce. Katerine. (File 8. No. 19).]

224. Inter Johem de Gatewic pet' et Willm. de Gatewic ten':—De septem mesuagiis in Staning; unde placitum fuit inter eos:—Johes. remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. dedit Johi. decem marcas. [14° Henry III. Lewes Cras' Sce. Katerine. (File 8. No. 24).]

225. Inter Paganum de Mara pet' et Waltm. de Leche ten':—De una virgata terre in Herste; unde placitum fuit inter eos:—Paganus recognovit &c., tenendam &c., reddendo septem sol' et duos den' ad duos terminos scil' med' ad Pasch et aliam med' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio salvo forinseco servicio:—Pro hoc fine Walts. dedit Pagano tres marcas. [14° Henry III. Lewes Die Lune prox' post festum Sce. Katerine. (File 8. No. 22).]

226. Inter fratrem Henr. Priorem hospitalis Beate Marie Cycestr' quer' et Jordanum Pichtwif et Xpianam ux' ejus imped':—De dimidio mesuagio in Cycestr'; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Jordanus et Xiana recognoverunt predictum dimidium mesuagium esse jus Prioris et fratrum predicti hospitalis Cycestr' ut illud quod predicti fratres habent ex dono ipsorum Jordani et Xiane, tenendam &c., reddendo unum par cyrotecarum vel unum den' ad Pentecosten pro omni servicio ad Jordanum et Xpianam et heredes Xiane pertinente et acquietando predictum dimidium mesuagium versus capitales dominos feodi illius de servicio quod ad eos inde pertinet:— Pro hoc fine Prior dedit Jordano et Xiane decem marcas. [14° Henry III. Lewes Die Lune prox' post festum Sce. Katerine. (File 9. No. 42).]

227. Inter Willm. de Molendino pet' et Henr. le Flemeng ten':—De dimidia hida terre in Puleberge; unde placitum fuit inter eos:—Wills. remisit &c.:—Pro hoc fine Henr. dedit Willo. quinque marcas. [14° Henry III. Lewes Die Mercurii prox' post festum Sce. Katerine. (File 9. No. 39).]

228. Inter Roulandum de Acstede quer' et Beatriciam de Gardin imped':—De duabus hidis terre et dimidia et quarta parte unius hide terre in Wantely; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos: —Beatricia recognovit totam predictam terram esse jus Roulandi ut illa quam habet ex dono Philippi de Wantely avunculi Beatrice cujus heres ipsa est, tenendam &c., reddendo unum par calcarum deauratorum vel sex den' infra Oct' Pasch pro omni servicio salvo forinseco servicio: Pro hoc fine Roulandus dedit Beatricie duas marcas. [14° Henry III Lewes Die Sci. Andree. (File 8. No. 16).]

229. Inter Adam de Eselwride et Matill. ux' ejus et Alic. sororem Matill. pet' et Ricm. de Hurst et Genofevam ux' ejus ten' per Ricm. pos' loco Genofeve:—De una virgata terre in Tachaham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Rics. et Genofeva recognoverunt &c.: —Pro hoc fine Adam Matill. et Alic. concesserunt eis medietatem tocius predicte terre scil' partem ex occidentali parte vie que vadit de Techeham usque Selington simul cum capitali mesuagio ad predictam virgatam pertinente, tenendam Rico. et Genofeve tota vita utriusque ipsorum de Ada Matill. et Alic. et hbs Matill. et Alic., reddendo dimidiam libram piperis ad Pascha pro omni servicio salvo forinseco servicio; et post decessum Rici. et Genofeve tota predicta terra et mesuagium revertentur ad Adam. Matill. et Alic. et heredes Matill. et Alicie. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Andree. (File 8. No. 23).]

230. Inter Jordanum fil' Michaelis pet' et Ricm. Abbatem de Bello ten' per Ricm. de la Gare pos' loco suo:—De una virgata terre in Apeldreham; Et inter ipsum Jordanum pet' et ipsum Abbatem quem Wulwardus de Wadehurst vocavit ad warrantum:—De duabus virgatis terre in eadem villa; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Jordanus recognovit &c.:—Pro hoc fine Abbas ad peticionem Jordani concessit eidem Wulwardo predictas duas virgatas terre quas ipse Wulwardus prius tenuit et preterea concessit Wulwardo unam virgatam terre quam Jordanus clamavit versus Abbatem ita quod Wulwardus et heredes sui tenebunt predictas tres virgatas terre de Abbate et succ' suis et ecclesia sua de Bello, reddendo viginti sol' ad quatuor terminos scil' ad Natale quinque sol' ad Pasch quinque sol' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte quinque sol' et ad festum Sci. Michis. quinque sol' pro omni servicio. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Andree. (File 9. No. 36).]

231. Inter Willm. Maubanc pet' et Adam Tarccurteis ten' per Lucam de Lancinges pos' loco suo:—De communa pasture in marisco de Horton; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Adam recognovit &c.:—Pro hoc fine Wills. dedit Ade quinque marcas. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Andree. (File 9. No. 43).]

232. Inter Ivonem Priorem de la Chaucee quer' et Phm. de Seleham imped':—De tercia parte feodi unius militis in Seleham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Phs. recognovit &c., tenendam &c. in liberam et perpetuam elemosinam, reddendo duos sol' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio salvo forinseco servicio:—Pro hoc fine Prior concessit quod ipse et successores sui invenient decetero Pho. tota vita sua victum et vestitum racionabiliter tanquam ad canonicum ejusdem domus et similiter racionabile estoverium ad unum garciferum et unum equum tota vita ejusdem Philippi. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Andree. (File 9. No. 44).]

233. Inter Mathm. Avenel pet' et Willm. desores et Sibillam ux' ejus ten':—De una virgata terre in Garinges; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. et Sibilla recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Maths. ad peticionem Willi. et Sibille dedit Robto. de Coham fratri Sibille totam predictam virgatam terre, tenendam &c., reddendo duos sol' et unum par cyrotecarum vel unum den' ad duos terminos scil' ad festum Sci. Thome Apostoli duodecim den' et ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. duodecim den' et unum par cyrotecarum vel unum den' pro omni servicio; Et preterea Robs. dedit Matho. quatuor marcas. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Andree. (File 9. No. 46).]

234. Inter Adam de Preston pet' et Robm. de Hamfeld ten':—De dimidia hida terre in Chedelebem; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Adam remisit &c.:—Pro hoc fine Robs. dedit Ade sexaginta solidos. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Andree. (No. 9. File 49).]

235. Inter Jacm. Burdun pet' et Reg. le Teler ten':—De uno mesuagio in Seford; unde placitum fuit inter eos:—Jacs. remisit &c.:—Pro hoc fine Reg. dedit Jaco. decem marcas. [14° Henry III Lewes. Die Sci. Andree. (File 9. No. 50).]

236. Inter Johem. Chaumund pet' et Thom. de Celario ten':—De tercia parte unius mesuagii in Schorham; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Thos. recognovit &c.:—Pro hoc fine Johes. concessit Thome predictam terciam partem, tenendam &c., reddendo unum den' ad Natale pro omni servicio salvo forinseco servicio; Et preterea Thos. dedit Johi. dimidiam marcam. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Andree. (File 9. No. 53).]

237. Inter Henr. de Sco. Walerico pet' et Thom. Scot et Ceciliam ux' ejus ten' per Thom. pos' loco Cecilie:—De quatuor acris terre in Veteri Schorham:—Et inter ipsum Henr. pet' et Agn. de Veteri Schorham ten' per predictum Thom. pos' loco suo:—De duabus acris terre in eadem villa; unde placitum fuit inter eos:—Thos. et Cecilia et Agn. recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Henr. concessit Thome et Cecilie unam acram de predictis quatuor acris terre quas ipse clamavit versus eos scil' illam acram terre ubi molendinum ad ventum situm est cum ipso molendino et omnibus aliis pertinenciis suis et duas acras terre que jacent in campo orientali ejusdem ville versus Asseweie ex parte australi et unam croftam que est juxta mesuagium persone ejusdem ville versus occidentum, tenendas &c., reddendo duos sol' ad quatuor terminos scil' ad festum Sci. Thome Apostoli sex den' ad Annunc' Beate Marie sex den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. sex den' et ad festum Sci. Michis. sex den' pro omni servicio: et totum residuum predictarum sex acrarum terre cum duobus molendinis ad aquam in eadem villa et cum omnibus aliis pertinenciis suis remanet Henr. et hbs. suis: Et preterea Henr. remisit de se et hbs. suis Thome Cecilie et Agn. et hbs. eorum omnia arreragia que clamare potuit versus eos de annuo redditu quem ei debuerunt de predictis molendinis usque ad diem quo hac concordia facta fuit. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Andre. (File 9. No. 58).]

238. Inter Willm. Abbatem de Seis pet' per fratem Galfr. monachum suum pos' loco suo et Willm. fil' Philippi ten':—De [duabus] virgatis terre in Gate; unde placitum fuit inter eos: Wills. fil' Philippi recognovit &c.:—Pro hoc fine Abbas concessit Willo. viginti acras de eadem terra scil' duas acras et dimidiam in campo de Gerston versus occidentem et duas acras inter terram Rogeri de la Tye et Galfri de Gates versus occidentem et dimidiam acram in Northfeld que abutat super viam de Cycestr' versus austrum et dimidiam acram in Middelfurlang versus austrum et dimidiam acram juxta la Greneweie versus orientem et dimidiam acram juxta terram Rici. Arnolf versus occidentem et dimidiam acram in La Bie versus austrum et dimidiam acram in La Wenelac versus austrum et duas Longehelves in Stocham versus occidentem et unam acram juxta viam que vadit usque Walburgheton versus austrum et unam acram in campo de Brome versus occidentem et dimidiam acram juxta terram Robti. Forestarii versus orientem et dimidiam acram juxta terram Henr. Costard versus orientem et dimidiam acram in campo de Sten versus austrum et dimidiam acram in eodem campo juxta terram persone versus austrum et dimidiam acram juxta Thorenrawe versus austrum et dimidiam acram in campo de Elesstumble versus austrum et dimidiam acram juxta terram Rogi. de la Tye versus austrum et unam rodam juxta terram Henr. Costard versus aquilonem et dimidiam acram juxte terram persone versus orientem et unam rodam que vocatur Heuedstiche versus orientem et unam rodam que vocatur Wetesten versus austrum et unam rodam juxta terram Elye de Gate versus occidentem et unam rodam juxta terram Rici. Aynolf versus occidentem et dimidiam acram juxta terram Rogi. de la Tye versus occidentem et unam Estucham terre juxta Sum'stretam versus occidentem et unam rodam juxta terram Johis. de Hale versus orientem et unam rodam juxta terram Sehild versus orientem et unam rodam juxta gardinum Willi. de Liuns versus austrum et unam rodam juxta terram Henr. Costard versus austrum et unam longam helvam terre in campo de Aderers juxta terram Johis. de la Hale versus orientem et tres estuchas terre in eodem campo versus orientem et unam estucham in eodem campo versus austrum et unam estucham in Suthfeld juxta Lyam versus austrum et unam estucham juxta Boscum versus austrum et unam smalehelvam juxta terram Rici. prepositi versus occidentem et unam smalehelvam juxta terram Rogi. de la Tye versus occidentem et unam helvam que vocatur Delhelua et unam helvam juxta Wengate versus orientem; tenenda &c., reddendo octo sol' et quatuor den' ad quatuor terminos scil' ad Natale viginti et quinque den' ad Annunc. Be. Marie viginti et quinque den' ad Nativ. Sci. Johis. Bapte. viginti et quinque den' et ad festum Sci. Mich. viginti et quinque den'; et totum residuum duarum virgatarum terre remanet Abbati et succ' suis et ecclesie sue de Sies quietum. [14° Henry III. Lewes Cras' Sci. Andree. (File 8. No. 1).]

239. Inter Robm. le Bukere pet' et Osbertum de Sclindon et Anouram ux' ejus ten':—De dimidia virgata terre in Grenestede; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Robs. recognovit &c.:—Pro hoc fine Osbertus et Anoura concesserunt Robto. totam predictam terram, tenendam &c., reddendo duos sol' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Thome Apostoli et aliam med' ad Nativ. Sci. Johis. Bapte. et faciendo inde clausturam ad parcum Johis. de Breusa et heredum suorum de la Cnappe et reddendo in auxilium vicecomitis quantum ad predictam dimidiam virgatam pertinet pro omni servicio salvo forinseco servicio. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Nicholai. File 8. No. 27).]

240. Inter Hug. fil' Gilberti pet' et Sim. le Turnur et Sibiliam ux' ejus ten':—De quadraginta acris terre in Bocstede; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Simo et Sibilia recognoverunt &c:—Pro hoc fine Hugo concessit eis totam predictam terram, tenendam Sim et Sibilie et hbs. Sibilie de corpore suo procreatis, faciendo inde servicium capitalibus dominis feodi illius; ita quod si Sibilia obierit sine herede de corpore suo procreato tota predicta terra post decessum Simonis revertetur ad Hug. et heredes suos. Et preterea Simo et Sibilia dederunt Hug. decem solidos. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Nicholai. File 8. No. 28).]

241. Inter Alanum Fromūd pet' et Willm. Papillun ten':—De dimidia virgata terre in Newebrig; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Alanus recognovit &c:—Pro hoc fine Wills. concessit Alano totam predictam terram, tenendam &c, reddendo unan libram cymini ad festum Sci. Thome Apostoli pro omni servicio salvo forinseco servicio: Et preterea Alanus dedit Willo. unam marcam. [14° Henry III. Lewes Die Sci Nicholai. (File 9. No. 37).]

242. Inter Ivonem Priorem de la Chaucee pet' et Nichm. de Wancy ten':— De tribus partibus unius virgate terre in Wullavinton; unde jurata sum' fuit inter eos in eadem curia ad recognoscendum utrum predicte tres partes sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius Prioris de la Chaucee an laicum feodum Nichi.:—Prior remisit &c.:—Pro hoc fine Nichs. dedit Priori unam virgatam terre in Aluredesham quam Edwinus le Bor tenuit et homagium et totum servicium Rici. Sprort et heredum suorum de uno ferlingo terre et uno mesuagio in eadem villa scil' quatuor sol' per annum pro omni servicio, tenenda Priori et succ' suis et ecclesie sue de la Chaucee de Nicho. et hbs. suis in liberam et perpetuam elemosinam, faciendo inde forinsecum servicium quantum ad predictam virgatam et ferling terre et mesuagium pertinet pro omni servicio: Et hec concordia facta fuit presente Rico. Sprot et cognoscente se debere predictum servicium. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Nicholai. (File 9. No. 54).]

243. Inter Radm. le Franckelein pet' et Willm. de Sco. Leodegar' quem Johes. de Saukevill vocavit ad warantum:—De una acra terre in Wartling; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c.:—Pro hoc fine Rads. dedit Willo. unam marcam. [14° Henry III. Lewes Die Sci. Nicholai. (File 9. No. 55).]

244. Inter Phm. Gernun pet' et Hamonem de Hamme et Emmam ux' ejus' ten':—De duobus mesuagiis in Cycestr et de viginti acris terre et dimidia in suburbio ejusdem ville; unde placitum fuit inter eos:— Phs. recognovit &c, tenenda Hamoni et Emme et hbs. Emme de Willo. de Gresley capitali domino feodi illius et hbs. suis, reddendo viginti sol' infra Oct' Pentecostes apud Yenegate in comitatu Kancie ad domum ipsius Willi. pro omni servicio salvo forinseco servicio:—Pro hoc fine Hamo et Emma dederunt Pho. triginta et quinque marcas. Et hec concordia facta fuit presente predicto Willo. et eam concedente et cognoscente quod ipse et heredes sui warantizabunt Hamoni et Emme et hbs. Emme totam predictam terram et mesuagia contra omnes gentes per predictum servicium: Et cepit inde homagium Hamonis in eadem Curia. [14° Henry III. Lewes Die Lune prox' post festum Sci. Nicholai. (File 8. No. 26).]

245. Inter Matill. que fuit uxor Reg. de Fokinton pet' et Ernaldum clericum ten':—De tercia parte sexaginta et quindecim acrarum terre in Bevenden quam terciam partem Matill. clamabat esse de racionabili dote sua de libero tenemento quod fuit Reg. quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Ernaldus recognovit &c:—Pro hoc fine Matill. concessit Ernaldo totam predictam terciam partem, tenendam Ernaldo et hbs. suis de Matill. tota vita ipsius Matill., reddendo unam marcam ad festum Sci. Michis. pro omni servicio. [14° Henry III. Lewes Die Lune prox' post festum Sci. Nicholai. (File 9. No. 48).]

246. Inter Regin. de Preston et Editham ux' ejus pet' et Robm. de Hampton quem Rics. Greiburgeis et Alic. ux' ejus vocaverunt ad warantum: —De triginta et octo acris terre in Totinton; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Regin. et Editha recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Robs. concessit eis quatuor acras terre scil' duas acras de eadem terra que vocantur Belacre et dimidiam acram terre in North Blechingleg versus austrum et dimidiam acram terre in Suthblechinleg versus occindentem et dimidiam acram terre in T . . . glegh versus orientem et dimidiam acram terre in Sciplende versus occidentem, tenendas Regin. et Edithe et hbs. Edithe de predicto Robto. et hbs. suis, reddendo sex den' et unum obolum ad festum Sci. Michis. pro omni servicio ad ipsum Robm. vel heredes suos pertinente. [14° Henry III. Lewes Die Veneris prox' post festum Sce. Lucie. (File 8. No. 12).]

247. Inter Radm. de Portesclade pet' et Warinum de Kingeston quem Robs. de Kingeston vocavit ad warantum:—De uno molendino ad ventum in Kingeston; unde assisa mortis antecessoris sum fuit inter eos:—Rads. recognovit &c.:—Pro hoc fine Warinus concessit Rado. medietatem omnium profectuum de eodem molendino provenientum recipiendam annuatim ipsi Rado. et hbs. suis per manum molendinarii ipsius molendini quicumque pro tempore fuerit ibidem molendinarius, reddendo sex den' ad festum Sci. Thome Apostoli pro omni servicio; ita scil' quod Rads. et heredes sui invenient medietatem culti necessarii ad sustentacionem ejusdem molendini et Warinus et heredes sui invenient aliam medietatem: et preterea Warinus pro se et hbs. suis concessit quod decetero non levabit aliquid molendinum in Villa de Kingeston ad nocumentum molendini predicti nec per quod secta illius molendini minuatur. [14° Henry III. Lewes Die Veneris prox' post festum Sce. Lucie. (File 8. No. 13).]

248. Inter Robm. del Broc pet' et Ranulfum del Broc ten':—De duabus carucatis terre in Angemar; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Robs. remisit &c:—Pro hoc fine Ranulfus dedit Robto. totam terram suam quam habuit in Merwenedenn die quo hec concordia facta fuit, tenendam &c, reddendo unum par cyrotecarum val unum den' ad Pasch pro omni servicio salvo forinseco servicio quantum pertinet ad dimidiam virgatam terre de eodem feodo; et preterea Ranulfus dedit Robto. quadraginta marcas. [14° Henry III. Lewes Die Veneris prox' post festum Sce. Lucie. (File 9. No. 51).]

249. Inter Matill. fil' Ricardi pet' et Robm. le Franceis quem Wills. Tode vocavit ad warantum:—De quatuordecim acris terre in Neubrig: Et inter ipsam Matill. pet' et predictum Robm. quem Wills. attefenne vocavit ad warantum:—De tresdecim acris terre in eadem villa: Et inter ipsam Matill. pet' et predictum Robm. quem Richolda fil' Walteri vocavit ad warantum:—De quatuor acris terre in eadem villa: Et inter ipsam Matill. pet' et predictum Robm. quem Hugo Mercator vocavit ad warantum:—De duabus acris terre in eadem villa: Unde placitum fuit inter eos:—Robs. recognovit omnes predictas terras esse jus Matill., tenedas &c., reddendo triginta et quatuor den' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Thome Apostoli et aliam med' ad Nativ. Sci. Johis. Bapte. pro omni servicio:—Pro hoc fine Matill. dedit Robto. octo solidos. [14° Henry III. Lewes Die Sabbati prox' post festum Sce. Lucie. (File 8. No. 18).]

250. Inter Gilbm. de Aquila pet' per Gilbm Barrer pos' loco suo et Sim. de Hydenie ten':—De viginti acris terre in Wilindon; unde placitum fuit inter eos:—Gilbs. remisit &c:—Pro hoc fine Simo recognovit et concessit quinquaginta acras terre in eadem villa quas Simo petierat versus ipsum Gilbm. in comitatu Sussex per breve de recto esse jus Gilbti., et Gilbs. concessit Sim. viginti acras de predictis quinquagintas acris terre que jacent propinquiores terre Sim. in Hydenie versus austrum, tenendas &c, reddendo docem sol' ad quatuor terminos scil' ad Natale duos sol' et sex den' ad Annunc. Beate Marie duos sol' et sex den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. duos sol' et sex den' et ad festum Sci. Michis. duos sol' et sex den' pro omni servicio. [14° Henry III. Lewes Die Sabbati prox' post festum Sce. Lucie. (File 9. No. 52).]

251. Inter Willm. fil' Fulconis pet' et Ivonem Priorem de Calceto quem Rogs. Lond' Episcopus vocavit ad warantum:—De uno mesuagio in Selham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. remisit &c.:—Pro hoc fine Prior dedit Willo. dimidiam marcam. [14° Henry III. Westm' Die Sabbati prox' post festum Sci. Hillarii. (File 8. No. 17).]

252. Inter Albricum de Marinis et Elienoram ux' ejus pet' per Albricum pos' loco Elienore et Sim. de Herbetinges ten':—De duabus partibus quadraginta et duarum acrarum terre et octo acrarum bruere in Herbetinges; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:— Simo recognovit &c., et illam reddidit tenendam Albrico et Elienore et hbs. Elienore de Sim. et hbs. suis reddendo dimidiam marcam ad duos terminos scil' ad festum Sci. Johis. Bapte. quadraginta den' et ad festum Sci. Mich. quadraginta den' pro omni servicio salvo forinseco servicio: —Pro hoc fine Albricus et Elienora dederunt Sim. quadraginta et quatuor solidos. [14° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 8. No. 4).]

253. Inter Willm. de Wanton pet' et Johem. de Wanton ten':—De feodo unius militis in Fernethe; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. remisit &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit Willo. duas marcas. [14° Henry III. Westm' Oct. Sci. Hillarii. (File 8. No. 7).]

254. Inter Robm. le Poer et Olivam ux' ejus et Alic. sororem ipsius Olive pet' per Robm. de Basing pos' loco Olive et Alic. et Willm. de Percy ten':—De dimidia virgata terre in Pynenherst; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Robs. Olive et Alic. remiserunt &c.: —Pro hoc fine Wills. dedit eis sexaginta solidos. [14° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 8. No. 8).]

255. Inter Albricum de Marinis et Elienoram ux' ejus pet' per Albricum pos' loco Elienore et Willm. fil' Gervasii ten':—De tercia parte quadraginta et duarum acrarum terre et octo acrarum bruere in Herbetinges; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:— Wills. recognovit &c, tenendam &c, reddendo quadraginta den' ad duos terminos scil' ad festum Sci. Michis. viginti den' et ad festum Sci. Johis. Bapte. viginti den' pro omni servicio salvo forinseco servicio quantum ad predictam terram et brueram pertinet:—Pro hoc fine Albricus et Elienora dederunt Willo. viginti et duos solidos. [14° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 8. No. 10).]

256. Inter Galfrm. de Pinkeherst pet' et Galfrm. de Dunstanvill ten': —De una virgata terre in Rugewik; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Galfrs. de Pinkherst remisit &c.:—Pro hoc fine Galfrs. de Dunstanvill dedit Galfro. de Pinkeherst dimidiam marcam. [14° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 9. No. 38).]

257. Inter Matill. que fuit uxor Reg. de Fokinton pet' et Radm. de Willinton ten':—De tercia parte duarum hidarum terre in Yueringeton et in Beueringeton quam terciam partem ipsa clamat esse de racionabili dote sua de libero tenemento quod fuit Reg. quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Rads. recognovit &c:—Pro hoc fine Matill. concessit Rado. eandem terciam partem, tenendam tota vita Matill. reddendo dimidiam marcam ad festum Sci. Mich. pro omni servicio salvo forinseco servicio, ita tamen quod si Rads. obierit Matill. vivente eadem tercia pars revertetur ad ipsam quiete tenenda sibi tota vita sua nomine dotis. [14° Henry III. Westm' A die Sci. Hilarii in tres sept'. File 8. No. 2).]

258. Inter Amphridum de Feringes pet' et Mag. Thom. de Lichefeld Decanum et Capitulum Cycestr' ten':—De uno molendino in Feringes; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Amphridus remisit &c:—Pro hoc fine Decanus et Capitulum dederunt Amphrido duas marcas. [14° Henry III. Westm' Die Veneris prox' post clausum Pasche. (File 8. No. 11).]

259. Inter Matill. que fuit uxor Willi. de Gardino pet' et Paganum de Mara quem Walts. de Legh vocavit ad warantum:—De tercia parte unius virgate terre in Herst quam ipsa clamabat esse racionabilem dotum suam de libero tenemento quod fuit Willi. quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Matill. remisit Pagano et Walt. et hbs. eorum totum jus quod habuit in predicta terra nomine dotis:—Pro hoc fine Walts. dedit Matill. unam marcam. [14° Henry III. Westm' Cras' Ascencionis. (File 8. No. 20).]

260. Inter Thom. Gulias pet' et Willm. Abbatem de Grestein ten' per fratrem Regin. monachum suum pos' loco suo:—De centum et triginta et septem acris terre in Westham; unde placitum fuit inter eos:— Thos. remisit &c:—Pro hoc fine Abbas dedit Thom. duas marcas et dimidiam. [14° Henry III. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 8. No. 9).]

261. Inter Remigium de Bosco pet' et Emmam de Cherlakeston quam Reg. Abbas de Begeham vocavit ad warantum:—De tresdecim acris terre in Horsya; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:— Emma recognovit &c tenendam &c reddendo quindecim den' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio:—Pro hoc fine Remigius dedit Emma viginti solidos.

[Dorso] Wills. de Wurth apponit clamium suum. [14° Henry III. Westm' Oct' SS. Petri et Pauli. (File 8. No. 6).]

262. Inter Willm. de Wik pet' et Amiciam Abbatissam de Sco. Edwardo ten' per Willm. Russel pos' loco suo:—De sexdecim acris terre in Falkham; unde assisa mortis antecessoris sum fuit inter eos:—Wills. remisit Abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue Sci. Edwardi totum jus quod habuit in predicta terra:—Pro hoc fine Abbatissa dedit Willo. sex marcas. [14° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv. dies. File 8. No. 3).]

263. Inter Sibillam de Iklesham pet' et Robm. de Dene ten':—De feodo unius militis et quarta parte feodi unius militis in Dene Waudern Sutton Withiham et Willendon; unde placitum fuit inter eos:—Robs. recognovit &c:—Pro hoc fine Sibilla concessit Robto. totum predictum feodum tenendum Robto. tota vita sua faciendo cap' dominis &c; et post decessum Robti. feodum revertetur ad Sibillam et heredes suos: Et preterea Sibilla concessit quod Abbas de Begeham et successores sui habeant totum tenementum quod habent de dono Sibille matris ipsius Robti. et de dono Robti. tota vita Robti. sine clamio quod Sibilla vel heredes sui apponere possint in vita Roberti. [14° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in v. Sept'. (File 8. No. 5).]

264. Inter Petrum Hodiern' pet' per Robm. capellanum pos' loco suo et Willm. de Monte Acuto quem Heruicus de Chilleg vocavit ad warantum et qui ei warantizavit per T. de Bestenour pos' loco suo:— De duabus partibus triginta et sex acrarum terre in Peuenesell; unde assisa mortis antecessoris sum' et capta fuit inter eos coram Justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Sussex apud Lewes:—Petrus remisit &c:—Pro hoc fine Heruicus dedit Petro sex marcas; et Wills. concessit quod Heruicus et heredes sui teneant ipsas duas partes de eodem Willo. et hbs. suis, reddendo decem et octo ambras salis ad duos terminos scil' med' ad Oct' Nativ. Sci. Johis. Bapte. et aliam med' ad Oct' Sci. Michis. pro omni servicio. [15° Henry III. Westm' Cras' Apost'. Symonis et Jude. (File 10. No. 4).]

265. Inter Willm. Pedef' quer' et Gilbm. de Aquila deforc':—De quinquaginta et octo acris terre in marisco de Haylesham et de quadraginta et octo acris terre in marisco de Willindon et de viginti et duabus acris prati in Willindon que eidem Willo. assignate fuerunt in escambio quaterviginti et decem acrarum terre in Penuēs quas Wills. Fillol in curia domini Regis coram Justiciariis suis itinerantibus apud Lewes in comitatu Sussex clamabat ut jus suum versus Willm. Pedef' et unde Wills. Pedef' vocavit predictum Gilbm. ad warantum versus eum, quam terram et pratum Wills. Fillol postea in eadem curia recuperavit versus predictum Gilbm. per magnam assisam ibi inde inter eos captam, et unde Wills. Pedef' questus fuit quod Gilbs. non permittebat eum predictam terram excolere; unde placitum fuit inter eos:—Wills. Pedef' recognovit totam predictam terram et pratum esse jus Gilbti. ei illa ei reddidit:—Pro hoc fine Gilbs. concessit Willo. Pedef' sexaginta acras de eadem terra scil' illas sexaginta acras que jacent inter Castellarium de Otham et terram Prioris de Muchelham, tenendas ipso Willo. Pedef' tota vita sua de predicto Priore de Muchelham et successoribus suis et ecclesia sua de Muchelham, reddendo viginti sol' ad quatuor terminos scil' ad Natale Domini quinque sol' ad Pascha quinque sol' ad festum Sci. Johis. Bapte quinque sol' et ad festum Sci. Michis. quinque sol' pro omni servicio: Et post decessum Willi. Pedef' predicte sexaginta acre terre revertentur ad Priorem et successores suos et ecclesiam suam de Muchelham. Et hec concordia facta fuit presente predicto Priore et eam concedente. [15° Henry III. Westm' A die Pasche in tres sept'. (File 10. No. 5).]

266. Inter Henr. de Percy quer' et Willm. de Percy imped':—Demanerio de Hessete; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Wills. concessit totum predictum manerium et insuper de incremento totum boscum de Leweredescumb et totum boscum de Loppescumb et Pachescumb et pasturam inter predictos boscos esse jus Henr. ut ea que habet de dono ipsius Willi., tenenda Henr. et hbs. suis de se et uxore sua desponsata procreatis de Willo. et hbs. suis, reddendo unum par calcarium deauratorum vel duodecim den' ad Pascha pro omni servicio: Et si Henr. obierit sine herede de corpore suo vel si heredes ipsius obierint sine herede de corpore suo tunc manerium cum predictis boscis et pastura et omnibus pertinentiis suis revertetur ad Willm. et heredes suos quietum de aliis hbs. Henr.: Concessit etiam Wills. predicto Henr. quod possit de predicta terra viginti libratas dare vendere vel alienare ad voluntatem ipsius Henr. vel totam terram invadiare sine ullo impedimento Willi. vel heredum suorum:—Pro hoc fine Henr. dedit Willo. unum austurcum sorum. Et hec concordia facta est inter eos salva Willo. et hbs. suis chacia sua in predictis boscis ubique ad omnimodas feras in perpetuum. [15° Henry III. Westm' Cras' Sci. Johis Bapte. (File 10. No. 2).]

267. Inter Willm. Abbatem de Dereford quer' et Hug. de Berneual et Helewisam ux' ejus imped':—De una virgata terre et quadam bercaria que vocatur Bercaria-Lowys cum pertinentiis in Hereg'ue; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Hugo et Helewisa recognoverunt predictam terram et bercariam esse jus Abbatis et ecclesie sue de Dereford ut illam quam habent ex dono Johis. de Wisteneston fratris Helewise cujus heres ipsa est, tenendam &c in liberam elemosinam quietam ab omni seculari servicio:—Pro hoc fine Abbas remisit omnia dampna que ipse habuerat per defectum warantie Hug. et Helewise. [15° Henry III. Westm' A die Sce. Trinitatis in unum mensem. (File 10. No. 1).]

268. Inter Petrum Hodiernū pet' per Robm. Capellanum pos' loco suo et Reg. de Trusanuill quem Heruicus de Chilly vocavit ad warantum:— De tercia parte triginta et sex acrarum terre in Peuenesell; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos coram Justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Sussex apud Lewes:—Petrus remisit &c:— Pro hoc fine Heruicus dedit Petro quadraginta sol': Et Reg. concessit quod Heruicus et heredes sui teneant predictam terciam partem de eodem Reg. et hbs. suis, reddendo duos sol' ad duos terminos scil' med' infra Oct. Sci. Johis. Bapte et aliam med' infra Oct. Sci. Michis. pro omni servicio. [15° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in unum mensem. (File 10. No. 3).]