Sussex Fines
16-20 Henry III (nos. 269-337)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

L.F. Salzmann (editor)

Year published

1903

Supporting documents

Pages

73-89

Citation Show another format:

'Sussex Fines: 16-20 Henry III (nos. 269-337)', An abstract of Feet of Fines for the County of Sussex: vol. 1: 1190-1248 (1903), pp. 73-89. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=65770 Date accessed: 03 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

16-20 Henry III (nos. 269-337)

269. Inter Phm. de Crofte quer' et Agatham de Sco. Georgio imped' per Robm. de Codham pos' loco suo:—De vicesima parte feodi unius militis in Demesford; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Agatha recognovit &c. tenendam &c, reddendo sex den' ad festum Sci. Michis et faciendo servicium vicesime partis unius militis pro omni servicio:—Pro hoc fine Phs. dedit Agathe dimidiam marcam.

[Dorso] Et Johes. de Sco. Georgio apponit clamium suum. [16° Henry III. Westm' Cras' Animarum. (File 10. No. 6).]

270. Inter Johem Gulafre pet' et Phm. de Aueningne ten':—De septem acris terre et dimidia in Burne; unde placitum fuit inter eos:—Phs. recognovit &c:—Pro hoc fine Johes. concessit Pho. totam predictam terram, tenendam &c, reddendo unam libram piperis ad Natale Domini pro omni servicio ad ipsum Johem. pertinente, et adquietando &c. [16° Henry III. Westm' Cras' Animarum. (File 10. No. 8).]

271. Inter Willm. de Ingelmund pet' et Robm. le Tabler quem Rog. Hereward et Regin. Joseph vocaverunt ad warantum:—De tribus acris terre in Staninges; unde placitum fuit inter eos:—Robs. recognovit &c:—Pro hoc fine Wills. concessit Robto. totam predictam terram, tenendam &c, reddendo decem et septem den' et unam quadrantem ed duos terminos scil' ad Nativ.' Sci. Johis. Bapte. undecim den' et obolum et ad festum Sci. Thome Apostoli quinque den' et tres quadrantes pro omni servicio. [16° Henry III. Westm' A die Pasche in tres sept'. (File 10. No. 7).]

272. Inter Phm. de Bremch quer' et Johem. de Bedelingeton deforc':— De una virgata terre et uno mesuagio in Bedelingeton; unde placitum fuit inter eos:—Johes. recognovit &c:—Pro hoc fine Phs. concessit Johi. predictam terram et mesuagium tenendam de Pho. et hbs. suis tota vita ipsius Johis., reddendo octo sol' ad quatuor terminos scil' ad Nativ. Sci. Johis. Bapte. duos sol' ad festum Sci. Michis. duos sol' ad festum beati Thome Apostoli duos sol' et ad festum beate Marie in Martio duos sol' pro omni servicio: Et Phs. et heredes sui acquietabunt predictam terram versus capitales dominos feodi illius per servicium predictorum octo sol': Et post mortem Johis. predicta terra revertetur ad Phm. et heredes suos. [16° Henry III. Westm' A die Pasche in tres sept'. (File 10. No. 9).]

273. Inter Luciam de Arden pet' et Savaricum de Bohun ten':—De tercia parte maneriorum de Fordes et de Climpinges, quam terciam partem Lucia clamabat esse de racionabili dote sue de libero tenemento quod fuit Thome de Arden quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Lucia remisit &c.:—Pro hoc fine Savaricus dedit Lucie centum marcas. [17° Henry III. Westm' A die Sci. Hillarii in xv. dies. (File 10. No. 12).]

274. Inter Brianum de Insula quer' et Agatham de Sco. Georgio:—De maneriis de Tradinton et Dudelinges; unde Brianus questus fuit quod Agatha dedit vendidit et alienavit de predictis maneriis contra convencionem inter eos factam in curia Regis apud Westm'; unde placitum fuit inter eos:—Agatha recognovit totum manerium de Tradīgton esse jus Briani et illud ei reddidit; et preterea concessit Briano homagium et totum servicium Laurencii fil' Willelmi et heredum suorum de toto tenemento quod Laur. prius tenuit de Agatha in Dudelinges scil' unam libram piperis per annum et forinsecum servicium; et preterea Agatha concessit pro se et hbs. suis quod omnes terre et omnia tenementa que tenebantur die quo hec concordia facta fuit nomine dotis quecumque domine ea tenent in dote que sunt de hereditate Agathe et que ei vel hbs. suis. accidere deberent post mortem illarum dominarum que dotes illas tenent revertantur ad Brianum et heredes suos, tenenda de Agatha et hbs. suis simul cum toto manerio de Tradington et homagio et servicio predicti Laur. sicut predictum est, reddendo unum sparvarium sorum ad Assumpcionem Beate Marie pro omni servicio ad Agatham pertinente, et acquietando &c.:—Pro hoc fine Brianus concessit Agathe totum manerium de Bradeford cum pertinentiis excepto servicio de tenemento quod Petrus prepositus tenuit in villenagio in eadem villa cum villano villenagium illud tenente quod Briano et hbs. suis remanet quiete, tenedum &c., tota vita ipsius Agathe, reddendo unum sparvarium sorum ad Assumpcionem Beate Marie et faciendo forinsecum servicium quantum pertinet ad predictum manerium pro omni servicio: Et sciendum quod Agatha nichil potest dare vendere vel aliquo alio modo alienare de manerio de Bradeford quominus manerium post mortem Agathe integre revertatur ad Brianum et heredes suos. Et hec concordia facta fuit presente predicto Laur. et cognoscente se debere predictum homagium et servicium.

[Dorso] Et Johes de Gatesden apponit clamium suum. [17° Henry III. Westm' A die Sci. Hillarii in tres sept'. (File 10. No. 11).]

275. Inter Hug. Sanzaver et Evam ux' ejus quer' et Henr. fil' Ricardi imped':—De maneriis de Spertegraue et Twohyde que Hugo et Eva aliquando tenuerunt in dote Eve de dono Rici. fil' Johannis quondam viri Eve et patris Henr. cujus heres ipse est; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Henr. recognovit &c.:—Pro hoc fine Hugo dedit Henr. manerium de Neuham in comitatu Oxon; et preterea totum tenementum quod habuit in Rokinton in comitatu Sussex die quo hec concordia facta fuit, tenenda faciendo servicium quarte partis feodi unius militis pro omni servicio. [17° Henry III. Westm' A die Pasche in quinque sept'. (Divers Counties. File 10. No. 103). Sums. Oxon Sussex.]

276. Inter Reg. Abbatem de Begeham quer' et Johem. de Hodingh' imped':—De una hida terre in Lamport quam Simo de Hideney tenet ex dono Abbatis; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Johes. recognovit &c., tenendam in liberam elemosinam quietam ab omni seculari servicio; et preterea Johes. remisit totum jus et clamium quod habuit in homagio et servicio predicti Simonis de predicta terra. Et sciendum quod Simon presens fuit in eadem curia et recognovit pro se et hbs. suis se debere Abbati et succ' suis quindecim sol' et unum den' per annum de predicta terra reddendos ad festum Sci. Thome Apostoli pro omni servicio salvo forinseco servicio. [17° Henry III. Westm' Cras' Ascensionis. (File 10. No. 10).]

277. Inter Robm. de Brok et Agatham ux' ejus pet' et Martinum de Cycestr' ten':—De una virgata terre et dimidia in Hanntonett; unde placitum fuit inter eos:—Robs. et Agatha remiserunt &c.:—Pro hoc fine Martinus dedit eis quinque marcas. [17° Henry III. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv. dies. (File 10. No. 13).]

278. Inter Johem. le Chanu et Katerinam ux' ejus pet' per Johem. pos' loco Katerine et Remigium de Bosco ten':—De decem et octo acris prati in Willindon; unde placitum fuit inter eos:—Johes. et Katerina remiserunt &c.:—Pro hoc fine Remigius dedit eis unum sparvarium sorum.

[Dorso.] Et Johes. Gulafre apponit clamium suum. [18° Henry III. Westm' A die Pasch in xv. dies. (File 10. No. 14).]

279. Inter Robm. de Manekes quer' et Johem. fil' Matillidis deforc':— De escambio eidem Robto. faciendo de una carucata terre in Grensted quam Johes. Picstan in curia regis coram justiciariis suis qui ultimo itineraverunt in comitatu Sussex clamavit versus eundem Robm., et unde Robs. in eadem curia vocavit predictum Johem. ad warantum versus Johem. Picstan et qui ei warantizavit et postea terram illam amisit versus Johem. Picstan per assisam mortis antecessoris ibi inde inter eos captam; unde placitum de escambio faciendo sum' fuit inter eos:—Johes. fil' Matillidis dedit Robto. sexdecim acras terre in Peuenesel scil' illas sexdecem acras que jacent in marisco de Peuenesel propinquiores terre Simonis de Putinden versus austrum, tenendas de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robs. remisit et quietum clamavit Johem fil' Matillidis et heredes suos de escambio ei faciendo de predicta carucata terre. Et hec concordia facta est inter eos salva Johi. vestitura instantis auctumpni de predictis sexdecim acris. [18° Henry III. Westm' A die Sce. Trin. in unum mensem. (File 10. No. 15).]

280. Inter Radulfum Cicestr' Episcopum quer' et Willm. de Glamorgan imped':—De una carucata terre in Recham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c., tenendam &c. in liberam elemosinam:—Et Episcopus recepit Willm. et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua de Cicestr'. [19° Henry III. Cantebrig' Oct' Sce. Trinitatis. (File 10. No. 16).]

281. Inter Radulfum Cicestr' Episcopum quer' et Thom. le Breton et Alic. ux' ejus imped':—De una carucata terre in Recham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Thom. et Alic. recognoverunt &c., tenendam &c. in liberam elemosinam:—Et Episcopus recepit Thom. et Alic. et heredes Alicie in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua de Cicestr'. [19° Henry III. Cantebrig' Oct' Sce. Trinitatis. (File 10. No. 17).]

282. Inter Radm. Cicestr' Episcopum quer' per Johem de Aulton pos' loco suo et Johem. fil' Johis. Coci imped':—De una hida terre cum bruillio ejusdem terre in Hauekestok et de quinque solid' redditus in Civitate Cycestr'; unde placitum warantie carte sum fuit inter eos:—Johes. recognovit &c., tenenda de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Episcopus dedit Johi. viginti marcas. [19° Henry III. Rading. A die Sci. Michis. in tres sept'. (File 10. No. 18).]

283. Inter Willm. Agwillum pet' et Johem. Agwillum ten':—De medietate manerii de Burgham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. remisit &c:—Pro hoc fine Johes. dedit Willo. quadraginta solidos. [20° Henry III. Lewes Die Animarum. (File 12. No. 50).]

284. Inter Godfrm. Spore pet. et Hug. de Cumbe ten':—De una virgata terre in Horsham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos: Godfrs. remisit &c:—Pro hoc fine Hugo dedit Godfro. quadraginta solidos. [20° Henry III. Lewes Cras' Animarum. (File 11. No. 5).]

285. Inter Henricum Priorem de M'ton quer' per Johem. de Hamsted pos' loco suo et Alex. de Shorteknolle deforc':—De annuo redditu trium solidorum quem Alex. ei debet, ut dicit, unde Prior exigebat quod Alex. ei reddet quindecim sol' qui ei aretro fuerunt de predicto redditu; unde placitum fuit inter eos:—Alex. recognovit pro se et hbs. suis se debere Priori et Ecclesie sue de M'ton predictum redditum, reddendum singulis annis infra Octab' Sci. Michaelis apud Shorteknoll:—Pro hoc fine Prior remisit Alex. omnia arreragia que ab eo exigebat, et pro duodecim sol' quos Alex. dedit Priori. [20° Henry III. Lewes Cras' Animarum. (File 11. No. 10).]

286. Inter Godfrm. Pipir et Isab. ux' ejus pet' et Johem. de Bello Campo ten':—De uno mesuagio in Shorham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Godfrs. et Isab. recognoverunt &c, tenendum &c, reddendo unum par albarum cirotecarum vel unum obolum ad Pascha et acquietando &c:—Pro hoc fine Johes. dedit eis viginti solidos. [20° Henry III. Lewes Cras' Animarum. (File 11. No. 11).]

287. Inter Henricum Priorem de M'ton quer' per Johem. de Hamsted pos' loco suo et Thom. de Punning' deforc':—De annuo redditu dimidie marce quem Thom. ei debet, ut dicit, uude Prior exigebat quod reddet ei octo marcas que ei aretro fuerunt de predicto redditu, unde placitum fuit inter eos:—Thos. recognovit pro se et hbs. suis se debere Priori et ecclesie de M'ton predictum redditum dimidie marce reddendum singulis annis ad festum Sci. Michis. apud Punning':—Pro hoc fine Prior remisit omnia arreragia que ab eo exigebat et pro quadraginta sol' quos Thos. dedit Priori. [20° Henry III. Lewes Cras' Animarum. (File 11. No. 18).]

288. Inter Rog. Hay pet' per Radm. de Ralegh pos' loco suo et Anktillum Priorem de Boxgaue ten':—De octo acris terre in Hunestan; unde assisa mortis antecesssoris sum' fuit inter eos:—Prior recognovit &c: —Pro hoc fine Rog. dedit Priori unam marcam. [20° Henry III. Lewes Cras' Animarum. (File 11. No. 25).]

289. Inter Feliciam fil' Elwini pet' et Alanum de Lundres ten':—De quatuor acris terre et quinque acris prati in Promhull; unde placitum fuit inter eos:—Felicia remisit &c:—Pro hoc fine Alanus dedit Felicie quadraginta solidos. [20° Henry III. Lewes Cras' Animarum. (File 12. No. 28).]

290. Inter Joscelinum fil' Radulfi pet' et Edmundum de Cliua ten':—De uno mesuagio in Cliua; unde placitum fuit inter eos:—Edms. recognovit &c:—Pro hoc fine Joscelinus dedit Edmo. unum sparvarium sorum. [20° Henry III. Lewes Cras' Animarum. (File 12. No. 38).]

291. Inter Willm. de Suwyk pet' et Willm. fil' Willelmi ten':—De duobus mesuagiis in Lewes; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. fil' Willelmi recognovit &c:—Pro hoc fine Wills. de Suwyk dedit Willo. fil' Willelmi unam marcam. [20° Henry III. Lewes Cras' Animarum. File 12. No. 42).]

292. Inter Radm. de Langelegh et Cristianam ux' ejus pet' et Gilbm. de la Herst et Matill. ux' ejus deforc':—De tercia parte unius virgate terre in la Herst quam Rads. et Crista. clamabant esse racionabilem partem Criste. que eam contingit de hereditate que fuit Gilbti. de la Herst patris Criste. et Matill. cujus heredes ipse sunt; unde placitum fuit inter eos:—Rads et Crista. remiserunt &c:—Pro hoc fine Gilbs. et Matill dedit eis tres marcas et dimidiam. [20° Henry III. Lewes Die Martis prox' post festum Omnium Sanctorum. (File 12. No. 29).]

293. Inter Phm. de Mandevill pet' et Willm. Bernehus ten':—De medietate manerii de Aningedon; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c:—Pro hoc fine Phs. dedit Willo. sexaginta et decem marcas. [20° Henry III. Lewes Die Martis prox' post festum Omnium Sanctorum. (File 12. No. 46).]

294. Inter Robm. le Franceys pet' et Johem. Agwillum ten':—De una virgata terre in Hopm'don; unde assisa mortis antecessoris sum fuit inter eos:—Robs. remisit &c:—Pro hoc fine Johes. dedit Robto. quadraginta solidos. [20° Henry III. Lewes Die Jovis prox' post festum Omnium Sanctorum. (File 12. No. 37).]

295. Inter Ricm. Sharpe et Agn. ux' ejus pet' et Rog. Wyge et Feliciam ux ejus ten':—De medietate unius carucate terre in Hertefeld quam Rics. et Agn. clamabant esse racionabilem partem ipsius Agn. que eam contingit de hereditate que fuit Rog. de Hadlegh patris Agn. et Felicie cujus heredes ipse sunt; unde placitum fuit inter eos:—Rog. et Felicia recognoverunt &c:—Pro hoc fine Rics. et Agn. concesserunt ipsis totam predictam medietatem, tenendam &c, reddendo duos sol' ad duos terminos scil' med' ad Natale et alteram med' ad Advincla Sci. Petri, et acquietando &c. [20° Henry III. Lewes Oct' Omnium Sanctorum. File 11. No. 3).]

296. Inter Radm. Postel pet' et Willm. de Turberuill ten':—De quindecim acr' terre in Vbersetl unde placitum fuit inter eos:—Rads. remisit &c:—Et pro hoc fine Wills. dedit Rado. duas marcas et dimidiam. [20° Henry III. Lewes Vigil' Sci Martini. (File 11. No. 1).]

297. Inter Radm. fil' Ricardi pet' et Willm. Comitem Warenn ten':— De una hida terre in Rottingeden; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Rads. remisit &c:—Pro hoc fine Comes dedit Rado triginta marcas. [20° Henry III. Lewes Vigil' Sci. Martini. (File 12. No. 40).]

298. Inter Ric. de Grensted Willm. Ageillum Gilbm. Mariscall et Ceciliam ux' ejus pet' et Waltm. de Lymes ten':—De duabus partibus feodi unius militis in Strethampton:—Et inter eosdem pet' et Marg. de Lymes ten':—De tercia parte feodi unius militis in eadem villa; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Rics. Wills. Gilbs. et Cecilia remiserunt Walt. et Marg. et hbs. ipsorum totum jus quod habuerunt in predictis duabus partibus et in predicta tercia parte feodi unius militis:—Pro hoc fine Walt. et Marg. dederunt eis decem marcas. [20° Henry III. Lewes Vigil Sci. Martini. (File 12. No. 48).]

299. Inter Willm. Abbatem de Ponte Roberti quer' et Vincencium et Henr. filios Willi. de Promhull imped':—De viginti et quinque acris terre in Promhull et de novem acris terre in Grik; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Vincencius et Henr. recognoverunt predictam terram esse jus Abbatis et Ecclesie sue de Ponte Roberti ut illam quam habent de dono Willi. de Promhull patris Vincencii et Henr. cujus heredes ipsi sunt, tenendam &c, reddendo sex den' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio:—Pro hoc fine Abbas dedit eis dimidiam marcam. [20° Henry III. Lewes Die Sci. Martini. (File 12. No. 36).]

300. Inter Radm. de Seggewurth pet' et Thom. de Perepunt et Alic. ux' ejus quos Johes. Capellanus de Plumton vocavit ad warantum:—De quinque solid' redditus in Cukfeld; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Rads. remisit &c:—Pro hoc fine Thos. et Alic. dederunt Rado. quindecim solidos. [20° Henry III. Lewes Die Martis prox' post festum Sci. Martini. (File 12. No. 39).]

301. Inter Gilbm. fil' Ricardi pet' et Willm. le Rus ten':—De viginti acris terre in Hertefeld; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Gilbs. remisit &c:—Pro hoc fine Wills. dedit Gilbto. viginti solidos. [20° Henry III. Lewes Die Mercurii prox' post festum Sci. Martini. (File 11. No. 24).]

302. Inter Sim. de Sum'y quer' et Willm. Abbatem de Ponte Roberti deforc':—De servicio decem acrarum terre in Cliuex, unde Simo exigebat quod Abbas reddet ei per annum duas summas frumenti pro predicta terra, et unde Simo. questus fuit quod Abbas non tenuit ei finem factum in curia domini Regis coram justiciariis suis apud Westm' inter Willm. quondam Abbatem de Ponte Roberti et Sim. de Sum'y patrem Sim. cujus heres ipse est de predictis duabus summis frumenti per annum; unde placitum finis facti sum' fuit inter eos:—Simo recognovit predictam terram esse jus Abbatis et Ecclesie Sce. Marie de Ponte Roberti, tenendam &c, reddendo unam summam frumenti ad grangiam Abbatis que vocatur Fodra extra villam de Wyncheles ad Advincla Sci. Petri pro omni servicio ubi prius reddere solebat duas summas frumenti:—Pro hoc fine Abbas dedit Sim. duas summas frumenti. Et sciendum quod finis prius factus de predictis decem acris terre per hunc finem penitus adnichilatur quantum ad aliam summam frumenti. [20° Henry III. Lewes Die Mercurii prox' post festum Sci. Martini. (File 12. No. 41).]

303. Inter Willm. de Sco. Leodegaro pet' et Willm. de Soknerse ten': —De feodo dimidii militis in Britlīg' et Salherst exceptis tresdecim acris terre in Brictling; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Wills. de Sco. Leodegaro recognovit &c, tenendum &c, reddendo unum sparvarium sorum vel tres sol' ad Advincla Sci. Petri et faciendo servicium feodi dimidii militis pro omni servicio:—Pro hoc fine Wills. de Soknerse dedit ei viginti marcas. [20° Henry III. Lewes Die Mercurii prox' post festum Sci. Martini. (File 12. No. 49).]

304. Inter Hug. Horshurst pet' et Seherum de Sco. Andr' et Matill. ux' ejus, Ricm. de Mucegros et Alic. ux' ejus, Sim. de Mucegros et Ascelinam ux' ejus ten':—De tribus virgatis terre in Estfirle; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Hugo remisit &c:— Pro hoc fine Seherus et Matill., Rics. et Alic., Simo et Ascelina dederunt Hugoni quadraginta solidos. [20° Henry III. Lewes Die Veneris prox' post festum Sci. Martini. (File 11. No. 13).]

305. Inter Alic. fil' Willelmi pet' et Dauid' de Lyuns et Annam ux ejus deforc' per Dauid pos' loco Anne:—De medietate quinquaginta acrarum bosci et unius mesuagii et duarum acrarum terre et unius virgate terre in Shepel et in Findon, quas medietates Alic. clamabat esse rationabilem partem suam que eam contingit de hereditate que fuit Willi. Bernehus patris Alic. et Anne cujus heredes ipse sunt; unde placitum fuit inter eos:—Dauid et Anna recognoverunt &c (excepta predicta medietate duarum acrarum terre que Dauid et Anne et hbs. Anne remanet) tenendas &c, faciendo inde forinsecum servicium, pro omni servicio:—Pro hoc fine Alic. dedit Dauid et Anne duas marcas. [20° Henry III. Lewes Die Veneris prox' post festum Sci. Martini. (File 11. No. 19).]

306. Inter Helewisam de Chiltington pet' et Reg. fil' Nicholai ten':— De quadraginta acris terre in Plumton; unde placitum fuit inter eos: —Helewysa remisit &c:—Pro hoc fine Reg. dedit Helewise unam marcam. [20° Henry III. Lewes Die Veneris prox' post festum Sci. Martini. (File 12. No. 34).]

307. Inter Baldewynum de Montibus pet' et Savaricum de Bohun ten': De duabus partibus unius carucate terre in Westp'ston; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Baldewynus remisit &c:—Pro hoc fine Savaricus dedit Baldewyno sex viginti marcas. [20° Henry III. Lewes Die Sabbati prox' post festum Sci. Martini. (File 12. No. 26).]

308. Inter Johem. Gulafre pet' et Julianam de Beueringeton ten':—De dimidia hida terre in Burn et de una hida terre in Beu'ingeton exceptis tresdecim acris terre et dimidia et quadraginta denar' redditus:—Et inter eundem Johem. pet' et ipsam Jul. quam Wills. de Ham[m]es vocavit ad warantum:—De dimidia hida terre in Beu'yngeton:—Et inter eundem Johem. pet' et ipsam Jul. quam Rics. Wygod vocavit ad warantum:—De dimidia hida terre in eadem villa:—Et inter ipsum Johem. pet' et ipsam Jul. quam Rics. de Cumb vocavit ad warantum: —De sexdecim acris terre in Burn:—Et inter eundem Johem. pet' et ipsam Jul. quam Job de Horsye vocavit ad warantum:—De tribus acris terre in eadem villa:—Et inter eundem Johem. pet' et ipsam Jul. quam Salomo Blosy et Matill. ux' ejus vocaverunt ad warantum:—De sex acris et una roda terre in eadem villa:—Et inter eundem Johem. pet' et ipsam Jul. quam Landun de Burn vocavit ad warantum:—De tribus acris terre in eadem villa; unde placitum fuit inter eos:—Johes. remisit &c:—Pro hoc fine Juliana dedit Johi. quatuor marcas.

[Dorso] Et Remigius de Bosco apponit clamium suum in terra Wygott et Willi. de Ham'. [20° Henry III. Lewes Die Sabbati prox' post festum Sci. Martini. (File 12. No. 44).]

309. Inter Matill. de Bocham pet' et Radm. de Wyliton ten':—De tercia parte centum acrarum terre in Bocham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Rads. recognovit &c, tenendam &c, faciendo inde servicium quantum pertinet, pro omni servicio:—Pro hac fine Matill. dedit Rado. duas marcas. [20° Henry III. Lewes Vigil' Sci. Edmundi. (File 11. No. 12).]

310. Inter Ricm. fil' Roberti pet' et Gervasium Decanum de Fokynton ten':—De viginti et quatuor acris terre in Charlokeston; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Rics. remisit eidem Decano et hbs. suis &c:—Pro hoc fine, Decanus dedit Rico. tres marcas et dimidiam. [20° Henry III. Lewes Vigil' Sci. Edmundi. (File 11. No. 16).]

311. Inter Hug. de Polsted pet' et Rog. le Gras quem Nich. de Godalming vocavit ad warantum:—De una virgata terre in Chedingfaud; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Rogs. recognovit &c, tenendam de capitalibus dominis &c:—Pro hoc fine Hugo dedit Rog. dimidiam marcam. [20° Henry III. Lewes Vigil' Sci. Edmundi. (File 12. No. 30).]

312 Inter Robm. de Slocht'ford pet' et Hug. de Cumb ten':—De dimidia virgata terre in Stenyng; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Hugo recognovit &c:—Pro hoc fine Robts. dedit Hug. unum sparvarium sorum. [20° Henry III. Lewes Vigil' Sci. Edmundi. (File 12. No. 33).]

313. Inter Robm. fil' Ricardi pet' et Rog. Priorem de Mikelham ten':— De undecim acris terre in Chintyng; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Prior concessit Robto. duas acras de eadem terra scil' illas duas acras que jacent juxta terram Mabilie de Chinting versus occidentem, tenendas &c, reddendo duos sol' ad quatuor terminos scil' ad Natale sex den' ad Pascha sex den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. sex den' et ad festum Sci. Michis. sex den' pro omni servicio; et preterea Prior concessit quod tota terra illa quam Mabilia de Chintyng tenuit in eadem villa de ipso Priore die quo hec concordia facta fuit post mortem Mabilie remanet Robto. et hbs. suis tenenda simul cum predictis duabus acris reddendo decem sol' ad quatuor terminos predictos pro omni servicio:—Pro hoc fine Robs. remisit totum jus et clamium quod habuit in superplus tocius predicte terre. Et hec concordia facta fuit presente Mabilia et cognoscente quod nichil clamat in tota terra illa quam ipsa tenet in Chinting nisi in dote de hereditate que fuit Rici. Chauuin patris predicti Robti. cujus heres ipse est. [20° Henry III. Lewes Vigil' Sci. Edmundi. (File 12. No. 35).]

314. Inter Johem. le Chanu et Katerinam ux' ejus pet' et Johem. Gulafre ten':—De octo acris terre in Burne; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Johes. Gulafre recognovit &c:—Pro hoc fine Johes. le Chanu et Katerina dederunt Johi. Gulafre unam marcam. [20° Henry III. Lewes Die Sci. Edmundi. (File 11. No. 6).]

315. Inter Philippam que fuit uxor Hug. de Wyldebrig pet' et Reynerum Priorem de Tortinton quem Thom. de Berncham vocavit ad warantum: —De tresdecim acris terre in Ebinton; unde placitum fuit inter eos:— Pha. remisit &c:—Pro hoc fine Prior concessit pro se et succ' suis quod ipsi reddent singulis annis Phe. duas summas bladi, percipiendas ei ad grangiam Prioris de Ebinton ad duos terminos, tota vita Phe., scil' ad Pascha dimidiam summam frumenti et dimidiam summam ordei et ad festum Sci. Mich. dimidiam summam frumenti et dimidiam summam ordei. [20° Henry III. Lewes Die Sci. Edmundi. (File 11. No. 15).]

316. Inter Willm. de Wude pet' et Robm. de Wude ten':—De tercia parte duarum virgatarum terre in Bexle; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c, tenendam &c, reddendo viginti et duos denarios ad festum Sci. Mich. pro omni servicio salvo forinseco servicio:—Pro hoc fine Robs. dedit Willo. octo solidos. [20° Henry III. Lewes Die Sci. Edmundi. (File 11. No. 17).]

317. Inter Philippam que fuit uxor Hug. de Wyldebrig pet' et Willm. de Lyuns ten'—De sexaginta acris terre in Abinton; unde placitum fuit inter eos:—Wills. recognovit &c:—Pro hoc fine Pha. concessit Willo. triginta acras de eadem terra, scil' illas triginta acras que ubique jacent in Campo qui vocatur Twelfacre versus Vmbram; et preterea sex acras terre in eadem villa que jacent propinquiores domui Phe. versus occidentem; tenendas &c, reddendo unam libram piperis ad festum Beati Thome Apostoli pro omni servicio. [20° Henry III. Lewes Die Sci. Edmundi. (File 11. No. 21).]

318. Inter Herbertum de Burhunt et Matill. ux' ejus quer' per Herbm. pos' loco Matill. et Rog. de Bolebroch deforc':—De serviciis que Herbs. et Matill. exigebant de Rog. de libero tenemento quod de eis tenet in Hertefeld unde exigebant quod faceret eis servicium feodi dimidii militis exceptis decem et septem denar' et una obolata redditus pro predicto tenemento, quod servicium Rogs. eis non cognovit; unde placitum fuit inter eos:—Rogs. recognovit pro se et hbs. suis quod ipsi decetero facient Herbto. et Matill. et hbs. Matill. servicium trium partium feodi dimidii militis pro predicto tenemento:—Pro hoc fine Herbs. et Matill. remiserunt omnia dampna que dicebant se habuisse occasione arreragii predicti servicii usque ad diem quo hec concordia facta fuit. [20° Henry III. Lewes Die Sci. Edmundi. (File 12. No. 47).]

319. Inter Willm. de Engelfeld quer' et Alanum Bassat deforc':—De serviciis que Wills. exigebat de Alano de libero tenemento suo in Babinton in comitatu Sussex et in Tydy Ruschedek et in Penwith in comitatu Cornubie; unde exigebat quod faceret ei servicium feodi unius militis quod servicium Alanus ei non cognovit; unde placitum fuit inter eos:—Alanus concessit pro se et hbs. suis quod ipsi decetero faciant Willo. et hbs. suis servicium feodi unius militis pro predicto tenemento:—Pro hoc fine Wills. dedit Alano unam marcam. [20° Henry III. Lewes Cras' Sci. Edmundi. (Divers Counties. File 10. No. 120).]

320. Inter Helewysam Hayrun pet' et Robtm. de Porta ten':—De uno mesuagio et quinque acris terre in Northiham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Helewysa remisit &c:—Pro hoc fine Robs. dedit Helewyse quinquaginta solidos. [20° Henry III. Lewes Vigil' Sci. Clemens. (File 11. No. 14).]

321. Inter Isabellam que fuit uxor Vmfridi de Hidene pet' et Willm. de Cuuert quem Rics. de Cuuert vocavit ad warantum:—De tercia parte quadraginta et sex acrarum terre in Wassingeton, quam Isabella clamabat esse rationabilem dotem suam que eam contingit de libero tenemento quod fuit Vmfridi quondam viri sui in eadem villa; unde placitum fuit inter eos:—Isabella remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. dedit Isabelle unam marcam. [20° Henry III. Lewes. Cras' Beate Katerine. (File 11. No. 20).]

322. Inter Galfrm. de Wykes pet' et Petrum de Hotot et Nich. de Wauncy quos Rads. Belet et Sibilla ux' ejus vocaverunt ad warantum et qui eis warantizaverunt per Petrum pos' loco Nich.:—De quater viginti acris terre in Shepewyk; unde placitum fuit inter eos:—Galfrs. remisit &c.:—Pro hoc fine Petrus et Nichs. dederunt Galfro. quindecim marcas. [20° Henry III. Lewes Cras' Beate Katerine. (File 11. No. 22).]

323. Inter Matill. Franceys pet' et Willm. de Wudesham et Xpianam ux' ejus ten':—De decem acris terre in Neubrug; unde placitum fuit inter eos:—Matill. remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. et Xpiana dederunt Matill. decem solidos. [20° Henry III. Lewes Cras' Beate Katerine. (File 11. No. 23).]

324. Inter Robm. de la Brok pet' et Helewisam fil' Alwini ten':—De tercia parte dimidie virgate terre in Yfeld; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Robs. remisit &c.:—Pro. hoc fine Helewisa dedit Robto. viginti solidos. [20° Henry III. Lewes Cras' Beate Katerine. (File 12. No. 27).]

325. Inter Rog. Hereward quer' et Robm. del Muster et Alic. ux' ejus imped':—De una acra terre in Staning; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Robs. et Alic. recognoverunt &c., tenendam &c., reddendo unum den' ad Pascha et acquietando &c.:—Pro hoc fine Rogs. dedit eis quinque marcas. [20° Henry III. Lewes Cras' Beate Katerine. (File 12. No. 31).]

326. Inter Radm. fil' Ricardi pet' et Alex. de Wygeford quam Johes. de Wygeford vocavit ad warantum:—De viginti acris terre in Wygeford; unde placitum fuit inter eos:—Rads. remisit &c.:—Pro hoc fine Alex. dedit Rado. centum solidos. [20° Henry III. Lewes Cras' Beate Katerine. (File 12. No. 32).]

327. Inter Mich. de Wulcume pet' et Robm. de Aundely ten':—De duabus virgatis terre in Aldewyc; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Michael remisit &c:—Pro hoc fine Robs. dedit Mich. decem marcas.

[Dorso.] Et Rog. Atteho apponit clamium suum. [20° Henry III. Wynton Cras' Sci Hillarii. (File 11. No. 2).]

328. Inter Willm. de Englefeud quer' et Gilbm. de Baseuill deforc':— De serviciis que Wills. exigebat de Gilbto. de libero tenemento suo in Gretham in comitatu Sussex et in Tyhidy-Roskedek et in Penwyth in comitatu Cornubie unde exigebat quod faceret ei servicium feodi unius militis quod servicium Gilbs. ei non cognovit; unde placitum fuit inter eos:—Gilbs. concessit pro se et hbs. suis quod ipsi decetero facient Willo. servicium tercie partis feodi duorum militum pro tenemento de Gretham et servicium tercie partis feodi unius militis pro tenementis de Tyhidy-Roskedek et Penwyth:—Pro hoc fine Wills. remisit omnia dampna que dicebat se habuisse occasione arreragiorum predicti servicii. [20° Henry III. Wynton Die Jovis prox' post festum Sci. Hillarii. (Divers Counties. File 10. No. 122) Suthampt' Sussex Cornub'.]

329. Inter Johem. de Wykes pet' Hubertum de Warham ten':—De feodo unius militis in Wykes; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Hubertus recognovit &c.:—Pro hoc fine Johes. concessit Huberto medietatem predicti feodi ut in dominicis redditibus in homagiis serviciis villenagiis et in omnibus aliis rebus ad illam med' pertinentibus, excepto capitali mesuagio quod Johi. et hbs. suis remanet quiete, scil' totum servicium Robti. de Annery Thome de Cheney et Alic. ux' ejus Godfri. de Godinewod et Sarre ux' ejus Robti. le Franceys Henr. de Marisco Radi. de Mundfort Godeheude de Wykes Johis. Fabri Johis. Karl Robti. Carpentar' Rici. le Paum' Willi. le Kyng Willi. de Scalar' Rici. del Angle Johis. Dayred Willi. le Werkman Robti. de la Hulle Edwi. Brun Radi. de la Hulle Cokemanni de Wykes Herberti Heyrun Galfri. de Kathull Robti. Tregoz Ade le Criblur Willi le Spinlere Willi. le Franceys Rici de Boneuil Johis. Clerici Gundewini de Wykes Henr. Carpentar Rici. Grenebene Sweyn de Wykes Willi. de Felegham Willi. Ernichun et heredum ipsorum de omnibus terris et tenementis que ipsi prius tenuerunt in eadem villa de predicto Huberto et Eustachia matre ipsius Johis. cujus heres ipse est, et med' campi de Othull scil' med' versus aquilonem et med' de Northbuttes scil' med' versus austrum et med' de Buttes de la Greneweye scil' med' versus orientem et med' campi ante Ludekeland scil' med' versus austrum et med' campi de Longfurlang scil' med' versus occidentem et med' de Stonybuttes scil' med versus aquilonem et med' de la Leyland scil' med' versus orientem et med' de Snityfurlang scil' med' versus aquilonem et med' de Buttes inter pratum de Wykes et Bremelfurlang scil' med' versus occidentem et med' de Bremelfurlang scil' med' versus orientem et med' campi ex orientali parte curie de Wykes scil' med' versus aquilonem et med' campi et orientali parte Gardini de Wykes scil' med' versus austrum et med' campi qui jacet inter marlerum et la Lak scil' med' versus aquilonem et med' campi qui jacet ex orientali parte prati de Wykes scil' med' versus aquilonem et med' de la Langefurlang inter pratum et pasturam de Wykes scil' med' versus aquilonem et med' de Alewy Croft scil' med' versus austrum et med' de Ellelond scil' med' versus occidentem et med' prati de Wykes scil med' versus occidentem et med' campi de Westmersche scil' med' versus orientem et med' prati ante Godecroft scil' med' versus austrum et med' pasture de Wykes ubique, tenenda tota vita Huberti faciendo servicium feodi dimidii militis pro omni servicio; Et preterea Johes. concessit quod heredes Huberti quos habuerit de Eustachia matre Johis. post mortem Huberti teneant centum solid' terre de eodem feodo scil' illum campum qui vocatur Othull et totum pratum quod vocatur Clotemed, tenenda ipsis et hbs. ipsorum de Johe. et hbs. suis, reddendo duodecim den' ad Pascha pro omni servicio: Et sciendum quod illa medietas quam Hubertus tenuerit ad terminum vite sue post mortem Huberti revertetur ad Johem. et heredes suos, excepto campo de Othull et prato de Clotemed que hbs. Huberti remanebunt secundum quod predictum est. [20° Henry III. Wynton A die Sci. Hillarii in xv. dies. (File 12. No. 43).]

330. Inter Radm. de Norwic quer' et Willm. Quyet imped':—De viginti acris terre in Garinges; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c, tenendam &c, faciendo capitalibus dominis &c:—Pro hoc fine Rads. dedit Willo. undecim marcas. [20° Henry III. Wynton Die Lune prox' post Purif' Beate Marie. (File 11. No. 4).]

331. Inter Engeramum de Vuill quer' et Mag. Humphridum de Millers deforc' per Sim. Goer pos' loco suo:—De centum solid terre in Henton; unde placitum fuit inter eos:—Engeramus remisit &c:—Pro hoc fine Mag. Humfridus dedit Engeramo quadraginta marcas. [20° Henry III. Cant' A die Pasche in xv. dies. (File 11. No. 7).]

332. Inter Adam de Bedinges et Marg. ux' ejus pet' per Adam pos' loco Marg. et Petrum de Hotot et Nich. de Wancy quos Rads. Belet et Sibilla ux' ejus vocaverunt ad warantum et qui eis warantizaverunt per Robm. de Wancy pos' loco Nich.:—De quaterviginti acris terre in Sepewyke; unde placitum fuit inter eos:—Adam et Marg. remiserunt &c:—Pro hoc fine Nichs. et Petrus dederunt Ade et Marg. decem marcas. [20° Henry III. Cant' A die Pasche in xv. dies. (File 11. No. 9).]

333. Inter Reg. Abbatem de Begeham quer' et Henr. de Hertefeld deforc':—De serviciis que Abbas exigebat de Henr. de libero tenemento quod de eo tenet in Burne unde Abbas exigebat quod reddet ei sexdecim sol' per annum pro predicto tenemento, quod servicium Henr. ei non cognovit; unde placitum fuit inter eos:—Henr. recognovit et concessit pro se et hbs. suis quod ipsi decetero reddent singulis annis Abbati et succ' suis duodecim sol' apud Burn ad quatuor terminos pro predicto tenemento scil' ad festum Sci. Johis. Bapte tres sol' ad festum Sci. Michis. tres sol' ad Natale Domini tres sol' et ad Pascha tres sol' et acquietabunt predictam terram versus capitales dominos feodi illius et alibi de omnibus aliis serviciis consuetudinibus et demandis ad terram illam pertinentibus pro omni servicio:—Pro hoc fine Abbas remisit omnia dampna que dicebat se habuisse occasione arreragiorum predicti servicii usque ad diem quo hec concordia facta fuit. [20° Henry III. Cant' A die Pasche in xv. dies. File 12. No. 45).]

334. Inter Robm. de Buscy pet' et Willm. Bernehus ten':—De tribus virgatis terre in Suthlauncynges; unde placitum fuit inter eos:— Robs. recognovit &c, tenendam &c, reddendo duas marcas et undecim summas salis secundam mensuram de Suthlauncinges ad tres terminos scil' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. duodecim sol' ad festum Sci. Laurencii duos sol' et octo den' et undecim summas salis et ad festum Sci. Thome Apostoli duodecim sol' et faciendo forinsecum servicium quantum pertinet:—Pro hoc fine Wills. dedit Robto. quinque marcas. [20° Henry III. Glouc' Oct' Sci. Trinitatis. (File 11. No. 8).]

335. Inter Rogm. de Stanford quer' et Ceciliam Banastr imped':—De una hida terre in Elnested; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Cecilia recognovit predictam terram esse jus Rog. ut illam quam habet de dono ipsius Cecilie scil' duas virgatas terre cum mesuagiis que Rads. Parmentarius et Thos. frater ejus tenuerunt et illud cotlandum quod Walt. frater predictorum Radi. et Thome tenuit et quinque acras in cultura que vocatur Inlond et se extendunt in longitudine de gardino versus aquilonem juxta terram quam Alic. de Alnested tenuit in dote et sex acras per perticam sexdecim pedum et dimidii de essarto extra gravam de Bradele et unam acram que vocatur Shofledaker et buttes in boreali parte de Bradele qui continent tres acras terre et unum pratum quod vocatur Frithcroft et unam gravam que vocatur Bradele, tenenda &c, reddendo unam libram piperis ad festum Sci. Michis. pro omni servicio salvo servicio domini Regis quantum pertinet ad duas virgatas terre de eodem feodo:—Pro hoc fine Rogs. concessit quod Cecilia teneat predictam terram tota vita sua et post decessum Cecilie terra revertetur Rog. et hbs. suis. [20° Henry III. Westm' Cras. Sci. Johis. Bapte. (File 12. No. 51).]

336. Inter Robm. le Porter pet' et Henr. de Palern ten':—De quaterviginti et decem acris terre in Westhamme et de duabus hidis terre in Burne:—Et inter eundem Robm. pet' et predictum Henr. quem Galfrs. de Sco. Leodegaro et Agnes ux' ejus vocaverunt ad warantum:—De una hida terre in Burne et quadragintis acris terre in Westham[m]e; unde placitum fuit inter eos:—Robs. remisit &c:—Pro hoc fine Henr. dedit Robto. octo marcas. [20° Henry III. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 12. No. 52).]

337. Inter Willm. Cuuert et Mariam ux' ejus Petrum de Gatesden et Ceciliam ux' ejus Willm. Russel et Alic. ux' ejus Radm. de Sco. Audoeno et Godehoutam ux' ejus pet' et Hug. de Aubeney ten:—De una carucata terre in Bedrington; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. &c remiserunt &c:—Pro hoc fine Hugo dedit eis quaterviginti et decem marcas. [20° Henry III. Westm' A die Sci. Michis. in tres sept'. (File 12. No. 53).]