21-25 Henry III (nos. 338-404)
338. Inter Radm. de Ralegh et Mabil. ux' ejus quer' et Rogm. Hay
imped':—De feodo dimidii militis in Hunestan quod quidem feodum
Rogs. dedit Rado. et Mabil. in escambium tocius terre quam ipsi prius
tenuerunt in Suthkirkeby et in excambium unius carucate terre in
Berkesforp in comitatu Ebor'; unde placitum warantie carte sum'
fuit inter eos:—Rogs. recognovit &c., tenendum &c., faciendo servicium
dimidii militis pro omni servicio:—Pro hoc fine Rads. et Mabil.
dederunt Rog. sexaginta et decem marcas. [21° Henry III. Westm'
Oct' Sci. Hillarii (Divers Counties. File 10. No. 131). Sussex
Ebor].
339. Inter Renerum Priorem de Tortintun quer' et Mag. Hunfridum
de Millyers imped' per Willm. Meisnil pos' loco suo:—De dimidia
carucata terre in Westp'stun; unde placitum warantie carte sum'
fuit inter eos:—Mag. Hunfridus recognovit predictam terram esse jus
prioris et ecclesie de Tortintun ut illam quam habent de dono Willi.
de Millyers fratris Hunfridi cujus heres ipse est:—Pro hoc fine Prior
concessit Mag. Hunfrido totam predictam terram, tenendam tota vita
sua, reddendo sex libras ad duos terminos scil' med' ad Natale Domini
et alteram med' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte.; et preterea Prior concessit
pro se et succ' suis quod invenient duos canonicos ad celebranda divina
in ecclesia predicta pro anima predicti Willi. fratris sui et pro anima
sua et pro anima patris sui et matris sue et pro animabus omnium
predecessorum et successorum suorum singulis annis in perpetuum ita
quod mortuo uno canonico invenient alterum et ita de canonico in
canonicum successive in perpetuum; Et post mortem Mag. Hunfridi
tota predicta terra revertetur ad predictum priorem et successores suos,
tenenda de hbs. Mag. Hunfridi de Milliers et hbs. ipsorum, reddendo
unam libram cimini ad Pascha et faciendo forinsecum servicium quod
ad terram illam pertinet. [21° Henry III. Westm' A die Pasche in
xv. dies. (File 13. No. 7).]
340. Inter Robm. le Carpēt' pet' et Hug. Saunzauer ten':—De una
virgata terre in Medenhal; unde placitum fuit inter eos:—Robs.
remisit &c:—Pro hoc fine Hugo dedit Robto. quinque marcas. [21°
Henry III. Westm' A die Pasche in tres sept'. (File 13. No. 1).]
341. Inter Willm. de Say quer' et Willm. Comitem Warenn deforc':—
De piscaria aque de Hammes; unde placitum fuit inter eos:—Wills.
de Say recognovit predictam piscariam esse jus Comitis et preterea
remisit Comiti chaciam venationis scil' de cervo et bissa damo et dama
lepore et vulpe et de omnibus aliis bestiis grossis et minutis in boscis
qui vocantur les Cleres et in omnibus warennis dicti comitis in comitatu
Sussex; Et preterea non licebit Willo. de Say nec hbs. suis claudere
boscum suum de Hammes nec chaciare in eodem bosco nec parcum
ibidem facere:—Pro hoc fine Comes remisit totum jus quod habuit in
piscaria aque de Midewinde sicut se extendit aqua predicta inter terras
Willi. de Say ex utraque parte ejusdem aque sine levacione alicujus
gurgitis, salva tamen comiti et hbs. suis piscaria ejusdem aque ubi
terra Willi. de Say jacet ex una parte et non ex altera; Et preterea
Comes remisit totum jus quod habuit in cunicularia que inclusa est
infra curiam ipsius Willi. de Hammes. [21° Henry III. Westm' A
die Pasche in unum mensem. (File 13. No. 4).]
342. Inter fratrem Robm. de Saunford Magistrum Militie Templi in
Anglia quer' per Stephm. de Arderne pos' loco suo et Willm. de Say
imped':—De Manerio de Sadelescume; unde placitum warantie carte
sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit manerium esse jus Magistri et
fratrum Militie Templi ut illud quod habent de dono Galfri de Say avi
Willi. cujus heres ipse est in escambio manerii de Grenewyco quod
idem Galfrs. prius dederat predictis Magistro et fratribus, tenendem in
liberam elemosinam quietum ab omni seculari servicio:—Pro hoc fine
Magister dedit Willo. quadraginta solidos. [21° Henry III. Westm'
A die Pasche in unum mensem. (File 13. No. 5).]
343. Inter Phm. de Crofte quer' et Willm. Auenel imped':—De quarta
parte feodi unius militis in Bullesham et in Medliers; unde placitum
warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c, tenendam
&c, reddendo unum par albarum cirotecarum vel unum den' ad festum
Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c:—Pro hoc fine Phs.
concessit pro se et hbs. suis quod ipsi reddent singulis annis Willo.
centum sol' apud Demesford ad duos terminos tota vita Willi. scil'
med' ad Pascha et alteram med' ad festum Sci. Michis. et post mortem
Willi. Phs. et heredes sui quieti erunt de solutione predictorum centum
sol' per annum. [21° Henry III. Westm' Cras' Ascensionis. (File
13. No. 2).]
344. Inter Willm. Bernehus pet' et Nichm. de Stam'ham ten':—De
tercia parte unius carucate terre in Brodebrig; unde placitum fuit
inter eos:—Nichs. recognovit &c:—Pro hoc fine Wills. concessit Nicho.
totam predictam terram, tenendam &c, reddendo duodecim den' et
unam libram cimmini ad duos terminos scil' ad festum Sci. Michis. sex
den' et unam libram cimini et ad Pascha sex den', et faciendo
forinsecum servicium quantum pertinet.
[Dorso] Et Wills. de Cuuert apponit clamium suum. [21° Henry
III. Westm' Cras' Ascensionis. (File 13. No. 6).]
345. Inter Sim. de Chudham quer' et Robm. de Eyneford et Alic. ux'
ejus imped':—De una virgata terre in Chudham; unde placitum
warantie carte sum' fuit inter eos:—Robs. et Alic. recognoverunt &c,
tenendam &c, reddendo unum par albarum cyrotecarum vel unum den'
ad Pascha, et acquietando &c:—Pro hoc fine Simo dedit eis sexdecim
marcas. [21° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv. dies.
(File 13. No. 3).]
346. Inter Waltm. de Dunstanuil quer' per Nichm. de Beueresford pos'
loco suo et Willm. de Tornewyk imped':—De una carucata terre in
Tornewyk et dimidia virgata terre in la Cumbe; unde placitum
warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c:—Pro hoc
fine Walts. concessit Willo sexaginta et octo acras terre in Hammes
simul cum capitali mesuagio ejusdem ville scil' quinquaginta acras que
jacent in campo de Ham[m]es versus occidentem et decem et octo acras
que jacent ultra chiminum in campo australi et preterea unum
mesuagium in eadem villa quod Wills. Juuenis tenuit, tenenda tota
vita Willi. et post mortem Willi. tota predicte terra et predicta
mesuagia revertentur ad Waltm. et heredes suos. [22° Henry III.
Westm' A die Pasche in xv. dies. (File 13. No. 8).]
347. Inter Waltm. Giffard quer' et Priorem Sce. Trinitatis de Hasting
deforc':—De advocacione capelle de Penehurst; unde assisa ultime
presentacionis sum' fuit inter eos:—Prior recognovit advocacionem esse
jus Walti. et illam ei reddidit et illi remisit totum jus et clamium quod
habuit in eadem advocacione salva Priori et succ' suis et ecclesia sue
antiqua et debita pensione:—Et Walts. dedit Priori unam marcam.
[22° Henry III. Westm' Oct' Sce. Trinitatis. (File 13. No. 10).]
348. Inter Robm. Tascher et Matildam ux' ejus pet' et Ricm. de Langehurst
ten':—De tercia parte unius virgate terre in Horsham et tercia parte
dimidie ferlinge terre in Rugesparre quas tercias partes Robs. et
Matilda clamabant esse de racionabili dote Matilde que eam contingebat
de libero tenemento quod fuit Willi. de Exterigg quondam viri Matilde;
unde placitum fuit inter eos:—Robs. et Matilda remiserunt &c:—Pro
hoc fine Rics. dedit eis duas marcas. [22° Henry III. Westm' A die
Sci. Trin. in xv. dies. (File 13. No. 9).]
349. Inter Willm. Auenel pet' et Radm. de Montibus ten':—De duodecim
virgatis terre in Bullesham; unde placitum fuit inter eos:—Rads.
concessit Willo. quatuor virgatas de eadem terra scil' tres virgatas et
quartam partem unius virgate terre que jacent in Mellers et tres partes
unius virgate quas Rics. de Linfaud Rics. de Herdekneppe et Robs. le
Blak tenuerunt in Kinredeford et sicut idem Rads. illas tenuit die quo
hec concordia facta fuit, Et preterea quinque acras bosci qui vocatur
Auenel Sokene (?), tenendas Willo. et hbs. suis de capitalibus dominis
&c:—Pro hoc fine Wills. remisit Rado. totum jus quod habuit in
superplusio tocius predicte terre. [23° Henry III. Westm' Cras'
Animarum. (File 13. No. 15).]
350. Inter Hug. de Mortuo mari pet' et Robm. Marmiun ten':—De octo
acris terre et quindecim acris prati et duodecim marcatis redditus in
Wengeton et quinquaginta solid' redditus in Berwic; unde placitum
fuit inter eos:—Robs. recognovit &c:—Pro hoc fine Hugo concessit
Robto. totam predictam terram pratum et redditum, tenenda &c,
reddendo duodecim libras percipiendas Hug. et hbs. suis ad Novum
Templum apud Lond' ad duos terminos scil' med' infra Oct' Pasche et
alteram med' infra Oct' Sci. Michis. pro omni servicio: Et preterea Robs.
dedit Hug. viginti marcas. [23° Henry III. Westm' Oct' Sci.
Martini. (File 13. No. 11).]
351. Inter Rogm. de Bulebrok pet' et Fulconem de Sarkested ten':—De
duabus partibus unius carucate terre in Retherfeld:—Et inter eundem
Rogm. pet' et predictum Fulconem quem Sarra de Sarkested vocavit
ad warantum de tercia parte unius carucate terre in Retherfeld; unde
placitum fuit inter eos:—Rogs. recognovit &c:—Pro hoc fine Fulco
dedit Rog. sexdecim marcas. [23° Henry III. Westm' Oct' Sci.
Hillarii. (File 13. No. 12).]
352. Inter Sarram de Hauckhurst pet' et Willm. de Shirīton ten':—
De tercia parte unius hide terre et dimidie et unius virgate et unius acre
terre et dimidie in Shiriton:—Et inter eandem Sarram pet' et
Ordlauum de Shirinton et Alic. ux' ejus ten':—De tercia parte unius
hide terre et dimidie et unius virgate et unius acre terre et dimidie in
eadem villa, quas tercias partes Sarra clamabat esse racionabilem
partem suam que eam contingebat de libero tenemento quod fuit Hug.
de Shirinton patris Sarre et Alic. et avi Willi. cujus heredes ipsi sunt;
unde placitum fuit inter eos:—Sarra remisit &c:—Pro hoc fine Wills.
Ordlauus et Alic. dederunt Sare duas acras terre in eadem villa que
jacent juxta domum Willi. le Dudel versus aquilonem tenendas &c, per
servicium quatuor den' per annum reddendorum ad Natale Domini pro
omni servicio. [23° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv.
dies. File 13. No. 13).]
353. Inter Sim. de Perpont quer' et Willm. Comitem Warenie:—De
quadam warrania quam Comes levaverat in dominicis terris ipsius Sim.
de Herst et de Godebrig, unde Simo questus fuit quod Comes non
permisit ipsum habere liberam chaciam suam ad capiendas omnimodas
bestias in dominicis terris ipsius Sim. de Herst et de Godebrig absque
warennia quam Comes vel antecessores sui habere possent in eisdem
terris; unde placitum fuit inter eos:—Simo remisit Comiti totum jus
quod habuit in predicta chacia ita quod Simo vel heredes sui non
capient in predicta warennia damum vel damam cervum vel cervam
leporem vel vulpem capreolum vel chatum vel aliquas alias bestias nec
aliquam chaciam in predicta warennia habebunt in perpetuum:—Pro
hoc fine Comes dedit Sim. unum austurcum. [23° Henry III. A die
Sci. Mich. in xv. dies. (File 13. No. 14).]
354. Inter Galfrm. de Sco. Leodegar pet' et Alic. Comitissam Augi quam
Wills. de Sco Leodegar vocavit ad warantum et que ei warantizavit per
Adam de Tunderle pos' loco suo:—De maneriis de Wertling et
Dalington cum pertinentiis exceptis advocacionibus ecclesiarum de
Wertlinge et Dalinton et duabus virgatis et viginti acris terre tribus
acris prati et duabus acris bosci; unde placitum fuit inter eos:—Galfrs.
remisit Comitisse et Willo. et hbs. ipsorum totum jus quod habuit in
predictis maneriis:—Pro hoc fine Wills. dedit Galfro. sexaginta marcas.
[24° Henry III. Westm' Cras' Animarum. (File 13. No. 17).]
355. Inter Willm. de Perci quer' per Waltm' de Haley pos' loco suo et
Radm. de Arderne imped':—De advocacione Prioratus de Sylebrede;
unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Rads. recognovit
&c. Et preterea Rads. dedit Willo. homagium et totum servicium
Prioris ejusdem Prioratus de Sylebred et successorum suorum de toto
tenemento quod idem Prior tenuit de Rado. die quo hec concordia facta
fuit in Wlenchm'e Wildebrig et Midlouinton, tenenda &c, faciendo
servicium tercie partis feodi unius militis in Wlenchm'e et servicium
medietatis feodi unius militis in Midlouinton pro omni servicio:—Pro
hoc fine Wills. dedit Rado. sexaginta et quinque marcas. [24° Henry
III. Westm' Cras' Sci. Martini. (File 13. No. 16).]
356. Inter Rogm. de Bauēt et Sarram ux' ejus pet' per Sampsonem de
Batesford pos' loco Sare et Johem de Sey ten':—De uno mesuagio et
quaterviginti acris terre in Brandestun; unde assisa mortis antecessoris
sum' fuit inter eos:—Johes. recognovit &c, et preterea Johes. recognovit
omnia tenementa que tenuit in Gosfeld in comitatu Essex et in
Hachesham in comitatu Sureye et in Cocking' in comitatu Sussexie et
in Syburne in comitatu Cancie de hereditate Auelini (sic) quondam
uxoris ipsius Johis. sororis et heredis Sare esse jus Sare &c. [24°
Henry III. Kattishill Cras' Ascensionis. (Divers Counties. File
11. No. 156). Suff' Essex Surr' Sussex Kancia.]
357. Inter Rogm. de Bauent et Sarram ux' ejus pet' per Rogm. pos' loco
Sarre et Petrum de Codington quem Walts. de M'ton vocavit ad
warantum:—De duabus partibus feodi duorum militum in Maldon
Chisendon et Pistelegh exceptis tribus virgatis terre; unde placitum
fuit inter eos:—Rogs. et Sarra recognoverunt &c, tenendas de capitalibus
dominis &c; et preterea concessit quod feodum unius militis in Farlegh
quod Wills. de Whitefeld et Isab. ux' ejus tenuerunt in dotem Isab. de
dono Briani fil' Briani quondam viri Isab. et similiter tercia pars
predictorum feodorum duorum militum in predictis villis quas Cecilia
de Gauenel tenuit in dotem de dono Eudonis fil' Briani quondam viri
Cecilie et fratris predicti Briani post decessum Isab. et Cecilie revertentur
ad Petrum et heredes suos tenendas de capitalibus dominis:—Pro hoc
fine Petrus remisit Rog. et Sarre et hbs. Sarre ipsam contingentibus ex
parte Gunnore de Maudon sororis Eudonis fil' Alani et de corpore Sarre
procreatis totum jus quod habuit in manerio de Coking in comitatu
Sussex et preterea Petrus dedit eis triginta marcas. Et hec concordia
facta fuit presente Willo. de Watteuill et eam concedente et similiter
presentibus Willo. de Whitefeld et Isab. et Cecilia et cognoscentibus
per attornatos suos se nichil clamare in predictis feodis nisi nomine
dotis.
[Dorso] Et heredes Willi. de Sco. Licio, Amabil de Whatteuill
Rogs. de Redelegh Rogs. de Hampton Lucas de Whatedon Rics. le
Ireis et Alic. fil' Cristin' apponunt clamium suum. [24° Henry III.
Kantebrig Oct' Sci. Michis. (Divers Counties. File 11. No. 163).
Surr' et Sussex.]
358. Inter Paganum de la Mare pet' et Stephm. le Mareschal ten':—
De duabus virgatis terre exceptis quinque acris et una roda in Sharnwik
et Blaxinton; unde placitum fuit inter eos:—Paganus recognovit &c.,
et preterea concessit Stepho. omnes alias terras et tenementa que Stephs.
tenuit de Pagano in eisdem villis die quo hec concordia fuit tenenda &c.,
reddendo quinque sol' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Michis.
et alteram med' ad Pascha pro omni servicio ad Paganum vel heredes
suos pertinenti, ita tamen quod non licebit Stepho. vel hbs. suis aliquam
partem predictarum terrarum vel tenementorum domibus religiosis dare
vel dimittere:—Pro hoc fine Stephs. remisit Pagano totum jus quod
habuit in omnibus terris et tenementis que Paganus tenuit in predictis
villis predicto die: Et preterea Paganus dedit Stepho. quadraginta
solidos.
[Dorso] Henr. de la Mare ponit clamium pro se et pro herede
Comitis Warrenn'. [25° Henry III. Lewes Oct' Sci. Johis. Bapte.
(File 14. No. 16).]
359. Inter Henr. de Stansted et Emmam ux' ejus Waltm. de Twelfcrowe et Olivam ux' ejus Rogm. de Rokenton et Galianam ux' ejus
pet' et Ricm. de Spina ten':—De dimidia virgata terre in Kenredeford;
unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Rics. recognovit
predictam terram esse jus Emme Olive et Galiane:—Pro hoc fine Henr.
et Emma Rogs. et Galiana ad peticionem Walti. et Olive concesserunt
Rico. predictam terram excepto toto bosco pertinente ad predictam
terram qui Walto. et Olive et hbs. Olive remanet quiete, tenendam
Rico. tota vita sua de Walto. et Oliva et hbs. Olive reddendo tres sol' ad
duos terminos scil' med' ad Natale Domini et alteram med' ad Nativ'
Sci. Johis. Bapte. pro omni servicio; Et post decessum Rici. terra
revertetur ad Waltm. et Olivam et heredes Olive. Et preterea Rics.
dedit Henr. et Emme et Walto. et Olive et Rog. et Galiene viginti tres
solidos. [25° Henry III. Lewes Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 14.
No. 43).]
360. Inter Gilbm. de Baseuil quer' et Alanum Basset deforc':—De octo
libratis redditus in Babinton; unde placitum convencionis sum' fuit
inter eos:—Gilbs. recognovit &c. et preterea dedit Alano totam terram
quam habuit in comitatu Cornubie de hereditate que fuit Alani de
Dunstanuill avunculi Gilbti. et Alani:—Pro hoc fine Alanus concessit
pro se et hbs. suis quod ipsi reddent singulis annis Gilbto. et hbs. suis
centum sol' ad duos terminos apud Babinton tota vita Isabelle que fuit
uxor predicti Alani de Dunstanuill scil' med' infra Oct' Sci. Michis. et
alteram med' infra Oct' Pasche, et post decessum Isabelle reddent octo
libras in eodem loco ad predictos terminos, et preterea Alanus remisit
totum jus quod habuit in advocacione ecclesie ville de Babinton. Et
sciendum quod tota terra quam Isabella tenet in dotem de hereditate
Alani de Dunstanuill in comitatu Cornubie post decessum Isabelle
revertetur ad Alanum Basset vel heredes suos per finem factum inter
eundem Alanum et Willm. de Engelfeud participem eorundem Alani
et Gilbti. coram Justiciariis Regis itinerantibus in comitatu Oxon.
[Dorso] Robs. de Anuers et Muriel ux' ejus apponunt clamium
suum. [25° Henry III. Lewes Oct' Nativ' Sci. Johis. Bapte.
(Divers Counties. File 11. No. 172).]
361. Inter Amiciam filiam Willi. le Chun et Marg. sororem ejus pet' et
Eadmundum de Bedinton et Julianam ux' ejus ten':—De una selda in
Cicestr'; unde placitum fuit inter eos:—Eadms. et Jul. recognoverunt
&c., tenendam &c., reddendo tres sol' ad duos terminos scil' med' ad
festum Sci. Michis. et alteram med' ad Pascha et faciendo capitalibus
dominis feodi illius pro Eadmo. et Jul. omnia alia servicia que ad
predictam seldam pertinent:—Pro hoc fine Amicia et Marg. dederunt
eis unum sparvarium sorum. [25° Henry III. Lewes A die Nativ'
Sci. Johis. Bapte. in xv. dies. (File 14. No. 3).]
362. Inter Matill. que fuit uxor Sim. de Norton pet' et Henr. Toli
quem Hugo le Waleys et Agatha ux' ejus vocaverunt ad warantum:—
De quinque acris terre et dimidia in Linces; unde placitum fuit inter
eos.:—Matill. recognovit &c.:—Pro hoc fine Henr. ad peticionem
Matill. concessit Rado. de Norton predictam terram, tenendam per
servicium quod ad predictam terram pertinet. Et Rads. dedit Henr.
viginti solidos. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis.
Bapte. in xv. dies. (File 14. No. 5).]
363. Inter Robtm. de Feerles quer' et Nigellum de Chanton et Isab.
ux' ejus imped:—De quindecim solid' redditus in Welingham; unde
placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Nigellus et Isab. recognoverunt &c., tenendas &c., reddendo quasdam cirothecas vel unum
den' ad Pascha pro omni servicio:—Pro hoc fine Robs. dedit eis
centum solidos. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis.
Bapte in xv. dies. (File 14. No. 6).]
364. Inter Sim. Greye pet' et Radm. de Heghton quem Wybertus le
Ferur vocavit ad warantum:—De uno mesuagio et tresdecim acris
terre et sex acris bosci in Reherfeld; unde recognicio magne assise
sum' fuit inter eos:—Simon remisit &c.:—Pro hoc fine Rads. dedit
Sim. quadraginta solidos. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis.
Bapte. in xv. dies. (File 14. No. 40).]
365. Inter Aliciam de Fonte pet' et Willm. fil' Eadmundi ten':—De
viginti et quinque acris terre et sex denar' redditus in Westhamme et
Peuenesel:—Et inter eandem Alic. pet' et predictum Willm. quem
Albreda que fuit uxor Eadmundi del Eylande vocavit ad warantum:—
De duodecim acris terre in eisdem villis; unde placitum fuit inter
eos:—Alic. remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. dedit Alic. tres marcas
et dimidiam. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in xv.
dies. (File 14. No. 44).]
366. Inter Alic. fil' Lewin pet' et Rogm. Scoyl ten':—De uno mesuagio
in Lewes; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Alic.
remisit &c:—Pro hoc fine Rogs. dedit Alic. quatuor solidos. [25°
Henry III. Lewes A die Nativ. Sci. Johis. Bapte. in tres sept'.
(File 14. No. 7).]
367. Inter Willm. de Wurth pet' et Robm. de la Regge ten':—De
viginti et duabus acris terre et tribus acris bosci et una roda prati in
Horsted; unde assisa mortis antecessoris sum fuit inter eos:—Wills.
remisit &c:—Pro hoc fine Robs. dedit Willo. duas marcas. [25°
Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept'.
(File 14. No. 8).]
368. Inter Galfrm. de Berling et Alic. ux ejus pet' et Henr. de
Hanntonet ten':—De uno mesuagio et octo acris terre in Hanntene;
unde placitum fuit inter eos:—Henr. recognovit &c, tenenda Galfro. et
Alic. et hbs. de corpore Alic. procreatis, reddendo duos sol' ad duos
terminos scil' ad Natale duodecim den' et ad Nativ' Sci. Johis. Bapte
duodecim den' pro omni servicio: Et si contingit quod Galfrs. et Alic.
obierint sine herede de corpore Alic. procreato predicta terra post
decessum utriusque ipsorum revertetur ad Henr. et heredes suos.
[25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept'.
(File 14. No. 9).]
369. Inter Phm. de Crofta quer' et Barthm. de Elnestude imped':—De
una carucata et quatuor virgatis terre in Elnestude cum advocacione
ecclesie ejusdem ville; unde placitum warantie carte sum' fuit inter
eos:—Barths. recognovit &c, tenendam &c, reddendo duos sol' ad festum
Sci. Michis. pro omni servicio:—Pro hoc fine Phs. dedit Bartho. unum
sparvarium sorum. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis.
Bapte. in tres sept'. (File 14. No. 10).]
370. Inter Beatriciam fil' Radulfi pet' et Robm. de Abbingewurth
ten':—De dimidia carucata terre in Herdingeleye; unde assisa mortis
antecessoris sum' fuit inter eos:—Robs. recognovit &c, tenendam &c,
reddendo quindecim den' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio:—
Pro hoc fine Beatricia dedit Robto. unam marcam. [25° Henry III.
Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept'. (File 14. No.
11).]
371. Inter Willm. de Percy quer' et Alanum la Szuche:—De hoc quod
Wills. questus fuit quod Alanus injuste fugavit in libera warennia
ipsius Willi. de Pettewrth et Tullinton et in ea lepores et cuniculos
cepit sine licencia Willi.; unde placitum fuit inter eos:—Alanus remisit
totum jus quod habuit fugandi in predicta warennia:—Pro hoc fine
Wills. remisit Alano omnia dampna que dicebat se habuisse occasione
predicte chacie usque ad diem quo hec concordia facta fuit. [25°
Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte in tres sept'.
File 14. No. 13).]
372. Inter Phm. Hugun et Osannam ux' ejus pet' et Ricm. Lin ten':—De
dimidia virgata terre in Horsham; unde assisa mortis antecessoris
sum' fuit inter eos:—Phs. et Osanna remiserunt &c:—Pro hoc fine
Rics. dedit eis duodecim solidos. [25° Henry III. Lewes. A die
Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept'. (File 14. No. 14).]
373. Inter Laurencium de Arundel et Alic. ux' ejus et Muriel fil'
Rogeri pet' et Gilbm. fil' Elie ten':—De undecim acris terre in
Wurthing; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Gilbs.
recognovit &c, tenendam de capitalibus dominis &c:—Pro hoc fine
Laurencius Alic. et Muriel dederunt Gilbto. quatuor marcas. [25°
Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept'
(File 14. No. 15).]
374. Inter Fucherum de la Colebrok et Gunnoram ux' ejus pet' et
Warinum Venatorem ten':—De triginta acris terre in Marsefeld;
unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Warinus recognovit predictam terram esse jus Gunnore et med' tocius predicte terre
scil' illam med' que jacet per totum versus aquilonem eisdem Fuchero
et Gunnore reddidit et remisit:—Pro hoc fine Fucherus et Gunnora
concesserunt Warino totam alteram med' ejusdem terre que est versus
austrum, tenendam &c, reddendo tres sol' et duos den' ad festum Sci.
Michis. pro omni servicio. [25° Henry III. Lewes A die Nativ'
Sci. Johis Bapte. in tres sept'. (File 14. No. 18).]
375. Inter Robm. de Weston pet' et Henr. de Weston quem Wills. de
la Strode et Matill. ux' ejus vocaverunt ad warantum:—De dimidia
virgata terre in Surbelton; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit
inter eos:—Robs. remisit &c:—Pro hoc fine Henr. dedit Robto. sex
marcas. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in
tres sept' (File 14. No. 19).]
376. Inter Anastasiam de Aston pet' et Robm. Foraple ten':—De novem
acris terre in Suthmaulinges: Et inter eandem Anastasiam pet' et
Robm. de Pat'ne ten':—De una acra terre in eadem villa; unde
recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Anastasia recognovit
&c:—Pro hoc fine Robs. Foraple dedit Anastasie duas marcas et Robs.
de Paterne dimidiam marcam. [25° Henry III. Lewes A die Nativ'
Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 20).]
377. Inter Danielem de Cicestr' et Emmam ux' ejus pet' per Danielem
pos' loco Emme et Eadmundum de Bedinton et Julianam ux' ejus ten'
per Eadm. pos' loco Jul.:—De dimidia acra terre in Sapewik; unde
placitum fuit inter eos:—Danielis et Emma remiserunt &c.:—Pro hoc
fine Eadms. et Jul. dederunt eis dimidiam marcam. [25° Henry III.
Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14.
No. 21).]
378. Inter Willm. de Perci pet' et Thom. de Faukenberg ten':—De
duabus acris duabus rodis quinta parte unius rode et sex perticatis
terre in longitudine et quatuor pedibus in latitudine in Pettewurth;
unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Thos. recognovit
&c.:—Pro hoc fine Wills. concessit Thome predictam terram habendam
tota vita sua, et post decessum Thome terra revertetur ad Willm. et
heredes suos. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte.
in tres sept' (File 14. No. 22).]
379. Inter Willm. le Frye de Billingehurst quer' et Warnerum Priorem
de Arundel deforc':—De advocacione ecclesie de Billingehurst;
unde assisa ultime presentacionis sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c.:—Pro hoc fine Prior dedit Willo. tres marcas. [25° Henry
III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14.
No. 23).]
380. Inter Radm. le Pacher pet' et Johem. de Gatesden ten':—De
duabus virgatis terre in Shilesmanebir' et in Wodemanecot; unde
assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Rads. recognovit &c.,
tenendam &c., reddendo decem sol' ad Natale Domini et faciendo
capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit Rado. unum
sparvarium sorum. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis.
Bapte. in tres sept. (File 14. No. 25).]
381. Inter Robm. Poyntel pet' et Ricm. de Offinton et Matill. ux' ejus
ten':—De med' quatuor hidarum terre et dimidie in Offinton exceptis
tribus acris, Et inter eundem Robm. pet' et predictos Ricm. et Matill.
quos Robs. Josep vocavit ad warantum:—De med' trium acrarum terre
in eadem villa; unde placitum fuit inter eos:—Robs. Poyntel recognovit
predictas medietates terre esse jus Matill.:—Pro hoc fine Rics. et
Matill. concesserunt Robto. Poyntel decem acras de eadem terra scil'
quinque acras in Scortforlang et quinque acras que vocantur Marscalesland, tenendas &c., reddendo unum par albarum cyrotecarum vel unum
den' ad Pascha pro omni servicio: Et preterea Rics. et Matill. dederunt
Robto. Poyntel centum solidos. [25° Henry III. Lewes A die
Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 26).]
382. Inter Willm. le Mercer et Lariam ux' ejus pet' et Thom. de Iuery
et Matild. matrem ejus ten':—De quinque rodis terre in Suthwik;
unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. et Laria
remiserunt &c.:—Pro. hoc fine Thos. et Matild. dederunt eis quindecim
solidos. [25° Henry III. Lewes A die Nativ. Sci. Johis. Bapte. in
xv. dies. (File 14. No. 24).]
383. Inter Priorem de Lewes quer' et Willm. Bardolf:—De eo quod
Wills. permittat Priorem capere terram in terra ipsius Willi. de
Bercampe ad reparacionem stagni molendini Prioris de Suthmanesrie;
unde placitum fuit inter eos:—Wills. concessit pro se et hbs. suis
quantum ad ipsos pertinet quod Prior et successores sui possint capere
terram ad reparacionem stagni a predicto molendino usque ad exclusas
ejusdem molendini in latitudine quatuor perticarum juxta predictum
stagnum et de predictis exclusis de longo in longum quantum stagnum
se extenderit ex utraque parte ejusdem stagni de latitudine quatuor
perticarum et ad caput stagni de longitudine quatuor perticarum et
latitudine novem perticarum ita quod quelibet pertica sit de sexdecim
pedibus et dimidio, et similiter concessit quod capiant singulis annis
infra predictas quatuor perticatas inter molendinum et predictas
exclusas quatuor caretatas ramillorum per visum ballivorum Willi. si
interesse voluerint excepto quercu fago pomeris et corilu ad stagnum
reparandum cum necesse fuerit et quelibet caretta erit cum duobus
equis, et si forte contigerit quod necesse non fuerit reparare stagnum
infra unum annum vel duos vel amplius tunc nihil poterint capere
de predictis ramillis set cum necesse fuerit bene licebit eis capere
omnia arreragia predictarum carettatarum et predictas carettatas
quolibet anno secundum quod predictum est, Et Wills. vel heredes
sui non poterunt facere vendicionem vel vastum de bosco infra predictas
quatuor perticatas quominus Prior et successores sui habeant singulis
annis predictas quatuor carettatas ramillorum:—Pro hoc fine Prior
concessit pro se et succ' suis quod reddeant singulis annis Willo. et
hbs. suis duos sol' ad festum Sci. Michis. apud Bercampe. Et hec
concordia facta fuit presente Hug. de Playz et eam concedente. Et si
Prior vel successores sui aquam predicti stagni retinuerint ad noccumentum tenementi Willi. ita quod superundet ultra certam stachiam
que vocatur Pollard et que ad exclusam calceti stagni firmata fuit die
quo hec concordia facta fuit bene licebit Willo. eandam exclusam calceti
stagni aperire et ipsam apertam tenere donec superefluentia aque
evacuata fuerit usque ad predictam stachiam, aliam autem exclusam
que est juxta molendinum nullo modo Willo. aperire licebit. [25°
Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept'. (File 14.
No. 27).]
384. Inter Leticiam de Bulesham quer' et Radm. de Stokes deforc':—
De dimidia virgata terre in Bulesham; unde placitum convencionis
sum' fuit inter eos:—Lucia [sic] remisit &c.:—Pro hoc fine Rads.
dedit Leticie quinquaginta solidos. [25° Henry III. Lewes A die
Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 28).]
385. Inter Gaudinum de Albomonast'io et Luciam ux' ejus pet' et Petrum
de Hotot ten':—De quatuor acris prati et dimidia in Leministr'; unde
assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Petrus recognovit &c.:—
Pro hoc fine Gaudinus et Lucia concesserunt Petro predictum pratum,
tenendum &c., reddendo duodecim den' ad festum Sci. Michis. pro
omni servicio. Et Petrus dedit Gaudino et Lucie quadraginta solidos.
[25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File
14. No. 29).]
386. Inter Robm. de Boynton pet' et Sibillam de Iclesham ten':—De
una hida terre in Bachington; unde placitum fuit inter eos:—Sibilla
recognovit &c., tenendam de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine
Robs. dedit Sibille quinque marcas. [25° Henry III. Lewes A die
Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 30).]
387. Inter Ricm. Cardinal et Gundredam ux' ejus pet' et Nichm. fil'
Arnald ten':—De uno mesuagio et quatuordecim acris terre in
Alinton; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Nichs.
recognovit predictum mesuagium et terram excepta dimidia virgata
terre esse jus Gundrede et illa eisdem reddidit:—Pro hoc fine Rics. et
Gundreda concesserunt Nicho. predictam dimidiam virgatam terre de
predicta terra scil' in Longefurlong duas acras et unam rodam et in
Shortfurlong tres acras et unam rodam, tenendam &c., reddendo triginta
den' ad tres terminos scil' ad festum Sci. Michis. duodecim den' ad
Purif' Beate Marie duodecim den' et ad Pentecosten sex den' pro omni
servicio. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres
sept' (File 14. No. 31).]
388. Inter Ricm. de Muscegros et Alic. ux' ejus pet' et Gervasium de
Blakebrok et Joham. ux' ejus ten':—De una carucata terre in Tanilhurste; unde placitum fuit inter eos:—Gervasius et Joha. recognoverunt
&c.:—Pro hoc fine Rics. et Alic. concesserunt eis predictam terram,
tenendam &c., reddendo unam marcam ad duos terminos ubi prius non
solebant nisi octo sol' per annum pro predicto tenemento scil' dimidiam
marcam ad festum Sci. Thome Apostoli et alteram dimidiam marcam
ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. pro omni servicio. Et Gervasius et Joha.
dederunt Rico. et Alic. sexdecim solidos. [25° Henry III. Lewes A
die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 32).]
389. Inter Mauricium de la Bernette pet' et Henr. Pyiun ten':—De
decem acris terre in Heylesham; unde assisa mortis antecessoris sum'
fuit inter eos:—Mauricius recognovit &c:—Pro hoc fine Henr. dedit
Mauricio unam acram de eadem terra que abutat super terram Radi.
Dunsy versus occidentem, tenendam &c, reddendo unum den' ad festum
Sci. Michis. pro omni servicio. Et preterea Henr. dedit Mauricio
unam marcam. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in
tres sept' (File 14. No. 33).]
390. Inter Johem. Perchyng pet' et Sim. le Wyte ten':—De decem acris
terre in Heylesham: Et inter eundem Johem pet' et predictum Sim.
quem Remigius de Bosco vocavit ad warantum:—De quatuor acris
terre in eadem villa: Et inter eundem Johem. pet' et predictum Sim.
quem Adam Textor vocavit ad warantum de una acra terre in eadem
villa: Et inter eundem Johem. pet' et predictum Sim. quem Rads.
Whateman vocavit ad warantum:—De una acra terre et dimidia in
eadem villa; unde placitum fuit inter eos:—Johes. remisit &c:—Pro
hoc fine Simon dedit Johi. septem marcas. [25° Henry III. Lewes
A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 35).]
391. Inter Gilbm. de Baseuill quer' et Willm. de Englefeld imped':—
De feodis duorum militum in Bebbinton et Gretham; unde placitum
warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c, tenenda &c,
faciendo inde servicium duorum militum pro omni servicio:—Pro hoc
fine Gilbs. dedit Willo. unum austurcum sorum. [25° Henry III.
Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 37).]
392. Inter Nichm. personam ecclesie de Lutegareshal pet' et Willm. de
Alta Ripa ten':—De uno mesuagio et duobus gardinis in Lutegareshal;
unde jurata utrum predictum mesuagium et gardina sunt libera elemosina
pertinens ad ecclesiam ipsius Nichi. de Lutegareshal an laicum feodum
Willi. sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c, et illa remisit Nicho.
et succ' suis personis predicte ecclesie et predicte ecclesie in perpetuum:
—Et Nichs. recepit Willm. et heredes suos in singulis beneficiis et
oracionibus que decetero fient in ecclesia predicta. [25° Henry III.
Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 38).]
393. Inter Edelinam et Alinam filias Robti. de Bosco pet' et Sewallum
clericum ten':—De una virgata terre in Baregham; unde assisa mortis
antecessoris sum' fuit inter eos:—Edelyna et Alyna remiserunt &c:—
Pro hoc fine Sewallus dedit eis duas marcas. [25° Henry III. Lewes
A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 39).]
394. Inter Willm. Agylun pet' et Waltm. de Lymes ten':—De tercia
parte feodi unius militis in Northmerdon; unde recognicio magne
assise sum' fuit inter eos:—Wills. remisit &c:—Pro hoc fine Walts.
dedit Willo. sexdecim marcas. [25° Henry III. Lewes A die Sci.
Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 41).]
395. Inter Robm. de Hammes quer' et Willm. de Wassington et Marg.
ux' ejus imped':—De uno mesuagio et quinque acris terre in Hammes,
et tribus acris terre in Angemare; unde placitum warantie carte sum'
fuit inter eos:—Wills. et Marg. recognoverunt predictum mesuagium
et terram esse jus Robti. ut illa que habet de dono Marg. antequam
Wills. eam desponsaverat, tenenda &c, reddendo unum par albarum
cyrotecarum vel unum den' ad Pascha et faciendo inde forinsecum
servicium:—Pro hoc fine Robs. dedit eis unum sparvarium sorum.
[25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File
14. No. 42).]
396. Inter Phm. de Cleyton pet' et Willm. de Bine ten':—De duabus
partibus unius carucate terre in Ruedelle duabus partibus unius hide
terre in Bine et duabus partibus dimidie hide terre in Cleyton: Et
inter eundum Phm. pet' et predictum Willm. quem Matill. mater Willi.
vocavitad warantum:—De tercia parte unius carucate terre in Ruedelle
et tercia parte unius hide terre in Bine et tercia parte dimidie hide terre
in Cleyton; unde placitum fuit inter eos:—Phs. recognovit &c:—Pro
hoc fine Wills. dedit Pho. duas virgatas de eadem terra scil' unam
virgatam quam Ernolfus de Cleyton tenuit in Cleyton et unam virgatam
quam Robs. Josep tenuit in eadem villa, tenendas de capitalibus
dominis &c:—Et Wills. remisit Pho. totum jus quod habuit in triginta
denar' redditus quas Phs. ei reddere solebat de una virgata terre quam
de Willo. tenuit in Cleyton. [25° Henry III. A die Sci. Johis. Bapte.
in tres sept' (File 14. No. 46).]
397. Inter Willm. de Percy quer' et Priorem de Wlenchm'e deforc':—
De uno molendino in Cuteresho; unde placitum convencionis sum' fuit
inter eos:—Wills. concessit Priori predictum molendinum cum tota
secta hominum ipsius Willi. et heredum suorum de Pettewurth et
Tulinton et cum omnibus aliis rebus ad illud molendinum pertinentibus
salva Willo. et hbs. suis libera molitura sua de omnimodis bladis suis
que expendentur in domo sua apud Pettewurth cujuscumque generis
fuerint; concessit etiam Wills. quod Prior et successores sui possint
capere terram in terra ipsius Willi. in Pettewurth prope predictum
molendinum ad reparandum stagnum molendini cum necesse fuerit per
visum ballivorum Willi. et quod omnes villani sui de Pettewurth et
Tulinton faciant Priori singulis annis per tres dies auxilium ad
predictum stagnum reparandum per se vel homines suos si necesse
fuerit quod stagnum tociens reparetur sine cibo ipsius Prioris ita quod
quilibet villanus qui tenuerit unam virgatam terre de Willo. vel hbs.
suis in predictis villis faciet Priori auxilium qualibet predictorum trium
dierum per unum hominem secundum quod predictum est in perpetuum
et qui plus terre tenuerit majus auxilium eis faciet et qui minus tenuerit
minus auxilium eis faciet secundum quantitatem tenementi sui;
tenendum &c in liberam elemosinam reddendo duas marcas ad duos
terminos scil' med' ad festum Sci. Michis. et alteram med' ad Nativ.
Sci. Johis. Bapte. pro omni servicio quousque Wills. vel heredes sui
dederint et assignaverint Priori vel succ' suis in escambium predicti
molendini decem libratas terre in competenti loco in comitatu Sussex
vel in comitatu Ebor et tunc Prior et successores sui tenebunt predictas
decem libratas de Willo. et hbs. suis in puram et perpetuam elemosinam
liberam et quietam ab omni seculari servicio et molendinum cum
pertinentiis tunc revertetur ad Willm. vel heredes suos quiete:—Et
Prior concessit pro se et succ' suis quod invenient et sustentabunt
quinque canonicos in predicta ecclesia divina celebraturos pro anima
Willi. et animabus antecessorum et heredum suorum in perpetuum ita
quod post mortem cujuslibet predictorum quinque canonicorum Prior
et successores sui recipient loco ipsius canonici qui obierit unum
clericum idoneum in canonicum ad presentacionem Willi. vel heredum
suorum et sic invenient quinque canonicos successive in predicta ecclesia
in perpetuum. [25° Henry III. Lewes Cras' Sce. Margarete (File
14. No. 1).]
398. Inter Rogm. de Wimples quer' et Aumfridum de Feringes et Isab.
ux' ejus deforc':—De serviciis que Rogs. exigebat ab eis de una hida
terre quam de eo tenent in Alington unde Rogs. exigebat quod
redderent ei per annum quindecim sol' quod servicium Aumfridus et
Isab. ei non cognoverunt; unde placitum fuit inter eos:—Rogs. remisit
totum jus quod habuit in predicto servicio quod exigebat versus eos:—
Pro hoc fine Aumfridus et Isab. dederunt Rogo. duodecim marcas.
[25° Henry III. Lewes Cras' Sce. Margarete. (File 14. No. 12).]
399. Inter Godefrm. de Horton et Alic. ux' ejus pet' et Willm. le Jefne
ten':—De uno mesuagio et sex acris terre in Wording: Et inter
eundem Willm. pet' et predictos Godefrm. et Alic. ten':—De novem
acris terre in eadem villa; unde placitum fuit inter eos:—Wills.
recognovit predictum mesuagium et sex acras terre quas Godefrs. et
Alic. clamabant versus eum esse jus Alic. et illa eis reddidit et preterea
recognovit predictas novem acras terre quas ipse clamabat versus eos
esse jus Alic., tenendam &c, reddendo unum par albarum cyrothecarum
vel unum den' ad Pascha pro omni servicio salvo forinseco servicio:—
Pro hoc fine Godefrs. et Alic. dederunt Willo. quinque marcas.
[25° Henry III. Lewes Cras' Sce. Margarete. (File 14. No. 17).]
400. Inter Willm. fil' Roberti pet' et Thom. Tablel quem Hugo
Baldefard vocavit ad warantum:—De duodecim acris terre et duobus
mesuagiis in Shorham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter
eos:—Wills. remisit &c:—Pro hoc fine Thos. dedit Willo. sex marcas.
[25° Henry III. Lewes Cras' Sce. Margarete. (File 14. No. 34).]
401. Inter Johem. de Shipford pet' et Ricm. fil' Margerie quem Walts.
le Eueske vocavit ad warantum:—De una carucata terre in Hasse;
unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Johes. remisit &c:—
Pro hoc fine Rics. dedit Johi. septem marcas. [25° Henry III. Lewes
Cras' Sce. Margarete. (File 14. No. 36).]
402. Inter Herbm. de Puteo quer' et Willm. Cuuert et Mariam ux' ejus
Petrum de Gatesden et Ceciliam ux' ejus Radm. de Sco. Audoeno et
Godehudam ux' ejus Willm. Russel et Alic. ux ejus deforc':—De
pastura, quam Herbs. clamabat habere ad duodecim boves duos aufros
et centum oves in terra ipsorum de Hupmerdon; unde placitum fuit
inter eos:—Herbs. remisit &c:—Pro hoc fine ipsi dederunt Herbto.
triginta solidos. [25° Henry III. Lewes Cras' Sce. Margarete.
(File 14. No. 45).]
403. Inter Willm. de Percy pet' et Johem. fil' Thome de Pettewrth
ten':—De uno ferlingo terre in Pettewrth; unde placitum convencionis sum fuit inter eos:—Johes. recognovit &c:—Pro hoc fine Wills.
dedit Johi. unum mesuagium et unum ferlingum terre in eadem villa
que Edws. Pistor et Sim. Ruffus aliquando tenuerunt in Pettewrth,
tenenda &c, reddendo viginti septem den' et sex capones ad tres
terminos scil' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte tresdecim den' et obolum ad
Natale Domini tresdecim den' et obolum et ad invencionem Sce. Crucis
sex capones et faciendo inde forinsecum servicium et clausturam
parcorum suorum de Pettewrth quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feodo in eadem villa; et preterea Johes et heredes
sui invenient Willo. et hbs. suis unum hominem in autumpno ad
metendum bladum ipsius Willi. de Pettewrth per duos dies ad cibum
ipsius Johis. pro omni servicio. [25° Henry III. Reding A die Sci.
Mich. in tres sept'. (File 14. No. 2).]
404. Inter Savaricum de Bohun et Ceciliam ux' ejus quer' per Nigellum
de Angemare pos' loco ipsorum et Abbatem de Seg' deforc':—De
communi pasture quam ipsi clamabant habere in terra ipsius Abbatis
de Hamton, unde ipsi clamabant habere communam pasture ad octo
boves et duos affros in predicta terra; unde placitum fuit inter eos:—
Abbas concessit quod Savaricus et Cecilia et heredes Cecilie habeant
per totum annum octo boves et duos affros in dominica pastura Abbatis
in eadem villa sine impedimento:—Pro hoc fine dederunt Abbati
tres marcas. [25° Henry III. Reding Oct' Sci. Mich. (File 14.
No. 4).]