Sussex Fines
41-45 Henry III (nos. 608-654)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

L.F. Salzmann (editor)

Year published

1908

Supporting documents

Pages

26-41

Citation Show another format:

'Sussex Fines: 41-45 Henry III (nos. 608-654)', An abstract of Feet of Fines for the County of Sussex: vol. 2: 1249-1307 (1908), pp. 26-41. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=65781 Date accessed: 23 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

41-45 Henry III (nos. 608-654)

608. Inter Galfrm. de Cruce quer' et Galfrm. Kastel de Horsham et Joham. ux' ejus deforc':—De undecim acris terre in Hechingefeld; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Galfrs. Kastel et Joha. recognoverunt &c., tenendam &c., reddendo unum den' ad Pascha:—Pro hoc fine Galfrs. de Cruce dedit Galfro. Castel et Joha. unum sparvarium sorum. [42° Henry III. Westm' Cras' Animarum. (File 21. No. 15).]

609. Inter Walerandum fil' Normanni Chone pet' et Willm. de Northeya ten':—De una carucata terre exceptis sex acris in Ho; unde placitum fuit inter eos:—Walerandus remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. dedit Walerando decem marcas. [42° Henry III. Westm' Oct' Sci. Martini. (File 21. No. 12).]

610. Inter Robm. fil' Thome quer' et Thom. le Mazun et Agn. ux' ejus imped':—De uno mesuagio in Pevenes; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Thos. et Agn. recognoverunt &c., tenendum de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robs. dedit eis decem marcas. [42° Henry III. Westm' Oct' Sci. Martini. (File 21. No. 16).]

611. Inter Ricm. Harm' et Johem. Payn pet' per Johem. de Stanes pos' loco eorum et Radm. de Selda ten':—De sexaginta acris terre et quatuor acris bosci in Stok; unde placitum fuit inter eos:—Rads. recognovit &c.:—Pro hoc fine Rics. et Johes. concesserunt Rico. Abbati Westm' et ecclesie sue totum predictum tenementum simul cum manerio de Stok, tenendum de capitalibus dominis &c.; Et Abbas ad instanciam Rici et Johis. concessit Rado. et Alic. uxori ejus predictam terram et boscum, exceptis viginti et sex acris bruere que sunt de pertinentiis ejusdem tenementi que Abbati per finem istum remanent, tenendam, tota vita utriusque ipsorum Radi. et Alic. reddendo duos sol' ad duos terminos scil' med' ad Pascha et alteram med' ad festum Sci. Michis. et faciendo sectam ad curiam Abbatis apud Stok de tribus septimanis in tres septimanas; Et post mortem Radi. et Alic. predictum tenementum integre revertetur ad Abbatem. [40° Henry III. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 21. No. 13).]

612. Inter Willm. de Fraxino et Helewisam ux' ejus pet' per Johem. de Fraxino pos' loco eorum et Waltm. de Penge ten':—De tercia parte quadraginta acrarum terre in Ryggeswyk: Et inter eosdem Willm. et Helewisam pet' et Adam de la Grauette ten':—De tercia parte unius mesuagii et quadraginta acrarum terre in eadem villa: Et inter eosdem pet' et Thom. del Broklondon ten':—De tercia parte unius mesuagii et duarum acrarum terre in eadem villa: Et inter eosdem pet' et Robm. de Lascell ten':—De tercia parte unius acre terre et dimidie in eadem villa: Et inter eosdem pet' et predictos Waltm. et Adam ten':—De tercia parte unius molendini in Slindefaud; quas Wills. et Helewisa clamabant esse racionabilem dotem Helewise que eam contingebat de libero tenemento quod fuit Willi. de la Hale quondam viri sui in eisdem villis: unde placitum fuit inter eos:—Wills. et Helewisa remiserunt &c.:—Pro hoc fine Walts. Adam Thos. et Robts. concesserunt pro se et hbs. suis quod ipsi decetero reddent Willo. et Helewise tota vita Helewise unam marcam ad duos terminos scil' med' ad Pascha et alteram med' ad festum Sci. Michis., et preterea dederunt Willo. et Helewise sex sol' et octo denarios. [41° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 21. No. 9).]

613. Inter Emericum de Chancell' quer' et Willm Filloel defore':— De uno mesuagio una carucata terre et dimidia in Werteling Manekesye et Ekefeld: unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit predictum tenementum cum pertinentiis ut in dominicis homagiis redditibus serviciis wardis releviis escaetis boscis alnetis moris mariscis aquis piscariis et omnibus aliis rebus ad predictum tenementum pertinentibus esse jus Emerici:—Pro hoc fine Emericus concessit Willo. totum predictum tenementum tenendum tota vita sua de Emerico et hbs. de corpore suo procreatis reddendo unum par albarum cyrotecarum ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c. Et si contingat quod Wills. heredes de uxore sibi desponsata legitime procreaverit tunc predictum tenementum post decessum Willi. remanebit eisdem hbs. tenendum sibi et hbs. de corporibus eorum procreatis de Emerico et hbs. suis predictis per servicia predicta. Et si heredes Willi. obierint sine herede de corporibus eorum procreato tunc predictum tenementum integre revertetur ad Emericum et heredes suos predictos tenendum de capitalibus dominis &c. Et si Emericus obierit sine herede de corpore suo procreato tunc tenementum remanebit Thome de Cancell' fratre Emerici tenendum sibi et hbs. de corpore suo procreatis de capitalibus dominis &c. Et si Thos. obierit sine herede de corpore suo procreato tunc remanebit Cecilie sorori Thome tenendum sibi et hbs. suis de capitalibus dominis &c. [41° Henry III. Westm' Cras' Purif. Beate Maria. (File 21. No. 10).]

614. Inter Hug. le Bygoth quer' per Clementum de Colem'e pos' loco suo et Elyam de la Faleyse et Marg. ux' ejus imped':—De uno mesuagio et dimidia carucata terre in Lesham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Elyas et Marg. recognoverunt predictum tenementum et quicquid Margerie vel hbs. suis decetero accidere poterit jure hereditatis in eadem villa esse jus Hug., tenendum &c., reddendo unum den' ad Pascha pro omni servicio:—Pro hoc fine Hugo dedit Elye et Marg. quinquaginta marcas. [41° Henry III. Westm' Cras' Ascencionis. (File 21. No. 2).]

615. Inter Phm. le Faukener pet' et Thom. fil' Thome Testard ten':—De tribus virgatis terre in Sypcumbe; unde placitum fuit inter eos:—Thos. recognovit &c., tenendam de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Phs. dedit Thome sex marcas. [41° Henry III. Westm' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 21. No. 6).]

616. Inter Matill. Abbatissam Beate Marie de Aumeneches quer' per Steph. Valeth capellanum pos' loco suo et Rog. fil' Alexandri et Alic. ux' ejus imped':—De una acra terre in Hyslesham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Rogs. et Alic. recognoverunt &c., tenendam in liberam et perpetuam elemosinam, reddendo sex den' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio:—Et Abbatissa recepit Rogm. et Alic. et heredes Alic. in omnibus orationibus et beneficiis que decetero fient in ecclesia sua. [41° Henry III. Westm' Oct' Sce. Trin. (File 21. No. 1).]

617. Inter Johem. la Warre et Olympiam ux' ejus pet' et Johem. Abbatem de Beggeham quem Rics. de Hydenye vocavit ad warantum:—De undecim mesuagiis quadraginta et octo acris terre et dimidia in Burne; unde placitum fuit inter eos:—Abbas recognovit &c.:—Pro hoc fine Johes. et Olympias concesserunt Abbati totum predictum tenementum, tenendum &c., faciendo inde ad scutagium Regis quando evenerit quantum pertinet ad quartam partem feodi unius militis, et faciendo singulis annis ad wardam Castri de Peuenisse viginti den' scil' die Sci. Gregorii pro omni servicio: Et Abbas concessit pro se et hbs. suis quod ipsi decetero ad presentacionem Johis. et Olympie et heredum Olympie admittent unum clericum idoneum in canonicum ita quod mortuo ipso clerico recipient alium clericum et sic de clerico in clericum successive imperpetuum: Et preterea Abbas recepit Johem. et Olympiam et heredes Olympie in omnibus orationibus et beneficiis que decetero fient in ecclesia sua. [41° Henry III. Westm' A die Sce. Trin. in xv dies. (File 21. No. 3).]

618. Inter Ricm. Harm' et Johem. Payn pet' et Willm. Mauduit ten':—De quinquaginta et duabus acris terre et una acra bosci in Stokes; unde placitum fuit inter eos:—Wills. recognovit &c.:—Pro hoc fine Rics. et Johes. ad instanciam Willi. concesserunt Rico. Abbati Westm' et ecclesie sue totum predictum tenementum una cum manerio de Stokes in comitatu Sussex, tenendum de capitalibus dominis, faciendo inde omnia servicia &c. Et Abbas concessit Willo. unum mesuagium in eadem villa quod idem Wills. tenuit die quo hec concordia facta fuit et duas acras terre in eadem villa unde una acra jacet inter terram Abbatis et terram persone ejusdem ville et dimidia acra jacet in Suthfeld et dimidia acra in Estfeld, tenenda tota vita sua, reddendo duos sol' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Michis. et alteram med' ad Pascha; et preterea Abbas concessit pro se et succ' suis quod ipsi decetero reddent singulis annis Willo. tota vita sua quatuor quarteria frumenti quatuor quarteria ordei et quatuor quarteria avene ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Michis. et alteram med' ad Pascha, et similariter quod invenient Rico. Harm et Roesie ux' ejus singulis diebus tota vita utriusque ipsorum unum panem conventualem et unum bypayn unam lagenam et dimidiam melioris cervisie et unum ferculum de coquina, Et post mortem Rici. et Roesie Abbas et successores sui erunt quieti &c., Et post mortem Willi. predictum mesuagium et due acre terre integre revertentur ad Abbatem et successores suos. [41° Henry III. Westm' A die Sce. Trin. in xv dies. (File 21. No. 4).]

619. Inter Rob. le Muner quer' per Alex. fil' Oseberti pos' loco suo et Nichm. de Horseye et Isab. ux' ejus deforc':—De decem acris terre in Manekeseye; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:— Nichs. et Isab. recognoverunt &c., tenendam &c., reddendo dimidiam libram cymini ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robs. dedit Nicho. et Isab. viginti solidos. [41° Henry III. Westm' A die Sce. Trin. in xv dies. (File 21. No. 5).]

620. Inter Johem. de Scholuestrode quer' et Thom. de Aldham et Isab. ux' ejus imped':—De uno mesuagio et triginta et quatuor acris terre in Grenstede; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Thos. et Isab. recognoverunt predictum mesuagium et terram scil' illud mesuagium et terram quam Sygardus de Wytherestede aliquando tenuit esse jus Johis., tenenda, &c., reddendo quatuor sol' ad duos terminos scil' med' ad Natale Domini et alteram med' ad Nativtatem Sci. Johis. Bapte., et faciendo forinsecum servicium pro omni servicio ad Thom. et Isab. pertinente, et faciendo aliis dominis feodi illius omnia servicia &c.:—Pro hoc Johes. dedit Thome et Isab. quadraginta solidos. [41° Henry III. Westm' Oct' Sci. Michis. (File 21. No. 7).]

621. Inter Radm. Abbatem de Bello quer' per Willm. de Leawes pos' loco suo et Sim. le Venur et Christianam ux' ejus deforc':—De uno mesuagio triginta acris terre et viginti acris bosci in Ikelesham; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Sim. et Cristiana recognoverunt &c.:—Et Abbas recepit eos in omnibus orationibus et beneficiis que decetero fient in ecclesia sua. [41° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv dies. (File 21. No. 8).]

622. Inter Johem. Abbatem de Dureford quer' per fratrem Henr. de Ferre canonicum suum pos' loco suo et Willm. Paynel et Matild ux' ejus deforc':—De triginta et quinque solid redditus in Abbodeston; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. et Matild. remiserunt &c.:—Pro hoc fine Abbas concessit eis unam marcatam redditus in Westden percipiendam annuatim per manus Thome de Westden et heredum suorum de quodam molendino aquatico quod Thos. prius tenuit de Abbate in eadem villa vel per manus omnium aliorum qui in posterum predictum molendinum tenebunt ad festum Sci. Michis., tenendam libere et quiete ab omni seculari servicio. Et Abbas recepit Willm. et Matild. et heredes Matild. in omnibus orationibus et beneficiis que decetero fient in ecclesia sua. Et hec concordia facta fuit presente Thoma et cognoscente se debere predictum redditum. [42° Henry III. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 21. No. 18).]

623. Inter Robm. de Blachinton quer et Willm. de Wrotham et Joham. ux' ejus imped':—De uno mesuagio et sexadecima parte feodi unius militis in Erlington; 'unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. et Joha. recognoverunt predictum tenementum cum pertinentiis ut in dominicis redditibus serviciis wardis releviis escaetis boscis pratis pasturis aquis stagnis molendinis piscariis et omnibus aliis rebus esse jus Robti., tenendum &c., reddendo unum den' ad festum Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robts. concessit pro se et hbs. suis quod ipsi decetero reddent singulis annis Willo. et Johe. tota vita Johe. decem sol' ad festum Sci. Michis. Et preterea Robs. dedit eis decem libras. [42° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 21. No. 11).]

624. Inter Johem. Veyde quer' et Henr. de Sywell deforc':—De undecim acris terre septem acris prati et octo acris marisci in Bodyham; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Johes. recognovit &c., tenendum de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Henr. concessit Johi. decem acras terre arabilis et unam acram prati de predicto tenemento scil' illas decem acras que jacent propinquiores terre Willi. de Sywell et illam acram prati que jacet inter pratum Henr. et terram Walteri de Broco, tenendas Johi. et hbs. suis de uxore sibi desponsata legitime procreatis reddendo septem sol' ad duos terminos scil' med' ad Pascha et alteram med' ad festum Sci. Michis. et faciendo regale servicium; Et preterea Johes. dedit Henr. novem marcas. [42° Henry III. Westm' A die Pasche in tres sept' (File 21. No. 24).]

625. Inter Radm. Belet et Gunnoram ux ejus quer' et Galfrm. de Gates deforc':—De serviciis que Rads. et Gunnora exigebant de Galfro. de libero tenemento suo in Lideseye, unde exigebant quod redderet eis per annum quinque sol' quod servicium Galfrs. eis non cognovit; unde placitum fuit inter eos:—Rads. et Gunnora remiserunt totum jus in predicto servicio et similiter in predicto tenemento ita quod ipsi decetero nichil poterunt clamare vel exigere de predicto tenemento neque in dominico neque in servicio:—Pro hoc fine Galfrs. dedit eis quinque marcas. [42° Henry III. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 21. No. 20).]

626. Inter Regin. de Burgheys quer' et Rogm. Abbatem de Ponte Roberti deforc' per Waltm. de Holehurst monacum suum pos' loco suo:—De ducentis acris terre in Burgheys; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Regin. recognovit &c.:—Pro hoc fine Abbas concessit Regin. predictam terram, tenendam &c., reddendo viginti et quinque sol' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Michis. et alteram med' ad Pentecosten et faciendo sectam ad curiam Abbatis apud Pontem Roberti vel apud Stapele sicut alii liberi homines Abbatis de eadem tenura faciunt. [42° Henry III. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. File 21. No. 22).]

627. Inter Hug. le Bygot quer' per Thom. Wulfun pos' loco suo et Adam de Clothall et Cristianam ux' ejus deforc':—De uno mesuagio et decem et octo acris terre in Boseham; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Adam et Cristiana recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Hugo dedit eis quadraginta marcas. [42° Henry III. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv dies. (File 21. No. 23).]

628. Inter Johem. fil' Stephi. Andr' de Wyncelese quer' et Mich. de Elhurst et Jul. ux' ejus imped':—De uno mesuagio viginti et quatuor acris terre in Promhulle; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Mich. et Jul. recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo unam libram piperis et dimidiam libram cymini in vigilia Nativ' Sci. Johis. Bapte. ad domum Johis. apud Wynchelese et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit Mich. et Jul. quadraginta marcas. [42° Henry III. Westm' Oct' Sce. Trinitatis. (File 21. No. 19).]

629. Inter Alanum le Draper de Horsham quer' et Robm. Bonet et Isab. ux' ejus imped':—De uno mesuagio et tribus acris terre in Horsham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Robs. et Isab. recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo decem sol' ad duos terminos scil' med' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et alteram med' ad festum Sci. Thome Apostoli:—Pro hoc fine Alanus dedit Robto. et Isab. novem marcas. [42° Henry III. Westm' Oct' Sce. Trinitatis. (File 21. No. 21).]

630. Inter Willm. de Denton quer' et Sim. de Herbetinges deforc':— De serviciis que Wills. exigebat de Sim. de libero tenemento suo in la Manewode, scil' de una virgata terre, unde Wills. exigebat quod reddet ei per annum decem sol' et quod faceret ad scutagium regis quando evenerit quantum pertinet ad unam virgatam terre de eodem feodo in eadem villa et quod faceret ei homagium pro predicto tenemento que servicia Sim. prius ei non cognovit; unde placitum fuit inter eos:—Simo concessit pro se et hbs. suis quod ipsi decetero reddent singulis annis Willo. et hbs. suis decem sol' ad festum Sci. Michis. et quod facient ad scutagium regis quantum pertinet ad unam virgatam de eodem feodo et quod facient sectam ad hundredum Episcopi Cycestr' apud Manewode pro Willo. et hbs. suis sicut alii liberi homines ejusdem tenure faciunt et quod facient homagium pro predicto tenemento cum contigerit pro omni servicio:—Pro hoc fine Wills. remisit Sim. omnia arreragia et omnia dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis predicti servicii. [42° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv dies. (File 21. No. 17).]

631. Inter Henr. Bone quer' et Sampsonem le Bret imped':—De manerio de Wykham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Sampson recognovit manerium cum pertinentiis ut in dominicis homagiis redditibus serviciis villenagiis cum villanis villenagia illa tenentibus et omnibus eorum sequelis boscis pratis pasturis aquis stagnis molendinis piscariis et omnibus aliis rebus esse jus Henr., tenendum &c., reddendo duos den' infra octabas Pasche et faciendo capitalibus dominis &c.; Et preterea Sampson concessit pro se et hbs. suis quod totum illud tenementum quod Alina que fuit uxor Radi. le Bret tenuit in dotem in eadem villa de hereditate Sampsonis die quo hec concordia facta fuit et quod post decessum Aline debuit reverti ad Sampsonem et heredes suos post decessum Aline integre remaneat Henr. et hbs. suis tenendum simul cum predicto manerio per predicta servicia:—Pro hoc fine Henr. dedit Sampsoni unum sparvarium sorum. Et hec concordia facta fuit presente Alina et cognoscente se nihil juris clamare in predicto tenemento nisi nomine dotis. [42° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in tres sept' (File 21. No. 14).]

632. Inter Beatricem de Valle pet' et Henr. de Wyntonia le Conv's quem Wills. Prior Hospitalis de Reigate vocavit ad warantum:—De centum et quater viginti et novem acris terre et quinque solid' redditus et redditu decem et octo quarteriorum ordei in Suwyk; unde placitum fuit inter eos:—Beatrix recognovit &c.:—Pro hoc fine Henr. ad instanciam Beatricis concessit Priori et fratribus Hospitalis predicti predictam terram et redditum, tenendos &c., faciendo capitalibus dominis &c. Et preterea Henr. dedit Beatrici centum marcas.

[Dorso] Johes. de Wanton apponit clamium suum. Et Thos. fil' Johis. de Warblington apponit clamium suum. Et Simo fil' Ricardi apponit clamium suum. [43° Henry III. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 21. No. 27).]

633. Inter Henr. de Syuell quer' et Nichm. fil' Barthi. le Keu deforc' per Johem. fil' Willi. de Thorneye pos' loco suo:—De sexaginta acris terre in Bodihamme; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Nichs. recognovit predictam terram simul cum illo prato quod vocatur Punfold esse jus Henr., tenendam de capitalibus dominis &c. Et preterea Nichs. remisit totum jus in pastura quam habuit singulis annis ad duos porcos in bosco de Bodingham et similiter in estoveriis que habuit in eodem bosco ad husbote et haibote et ad ardendum et ad claudendum:—Pro hoc fine Henr. dedit Nicho. triginta marcas. [43° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 21. No. 29).]

634. Inter Matild. que fuit uxor Willi. Lungespeye quer' per Sim. de Thorny pos' loco suo et Willm. de Brewes deforc' per Rogm. le Comaundur pos' loco suo:—De maneriis de Schorham et de Graunges le Rey; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:— Matild. recognovit &c.:—Pro hoc fine Wills. concessit pro se et hbs. suis quod ipsi decetero reddent singulis annis Matild. tota vita sua centum libras sterling' apud Schorham ad tres terminos scil' ad Pascha quinquaginta marcas ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. quinquaginta marcas et ad Natale Domini quinquaginta marcas. [43° Henry III. Westm' Oct' Purif' Beate Marie. (File 21. No. 26).]

635. Inter Willm. Abbatem de Treporz pet' per Germanum Wytte pos' loco suo et Johem. de Popplesham ten':—De una carucata terre in Bewes et Burhers; unde placitum fuit inter eos:—Abbas recognovit &c., tenendam de Rog. Abbate de Ponte Roberti et succ' suis reddendo quatuor libras apud Abbatiam de Ponte Roberti ad quatuor terminos scil' infra Oct' Nativ' Sci. Johis. Bapte. unam marcam in Oct' Sci. Michis. duas marcas ad Natale Domini unam marcam et ad clausum Pasche duas marcas. Et hec concordia facta fuit presente Abbate de Ponte Roberti qui concessit pro se et succ' suis quod ipsi decetero warantizabunt Johi. et hbs. suis predictam terram contra omnes homines. Et si forte contingat quod Abbas de Ponte Roberti vel successores sui implacitentur de predicta terra vel aliqua parte ejusdem terre Abbas de Treporz concessit pro se et succ' suis quod ipsi tenebuntur eis predictam terram warantizare. [42° Henry III. Westm' A die Pasche in xv dies. (File 21. No. 25).]

636. Inter Nichm. le Waleys quer' et Thom. le Waleys imped':—De uno mesuagio uno molendino una virgata terre et una acra more in Burne; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Thos. recognovit &c., tenenda &c., reddendo unam libram cymini ad festum Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Nichs. dedit Thome unum sparvarium sorum. [43° Henry III. Westm' A die Pasche in xv dies. (File 21. No. 28).]

637. Inter ipsum dominum Regem pet' et Petrum de Sabaudia ten':— De maneriis de Grenested M'sefeld Leytton Burne Wylindon, forestis de Assindon et Wauderne castro et manerio de Peuenesel et sexaginta et tribus feodis militum in comitatu Sussex que sunt de Honore Aquile et Leycestr' et de manerio de Wytteleye in comitatu Surr' que dominus Rex clamabat esse jus et escaetam suam de terris Normannorum; unde placitum fuit inter eos:—Dominus Rex recognovit omnia predicta maneria et castrum et predictas forestas de Assindon et Waudern et Brullium de Leytton et warrennam de Wylindon et predicta sexaginta et tria feoda militum esse jus Petri, tenenda &c., faciendo domino Regi et hbs. suis servicium feodorum duorum militum et dimidio pro omni servicio:—Pro hoc fine Petrus ad peticionem Regis concessit quod si contingat ipsum sine herede masculo de corpore suo procreato in fata decedere omnia predicta post decessum suum remaneant illustri domine Alienore Regine Anglie consorti domini Regis tenenda ipsi domine Regine tota vita sua et cuicumque ipsa eadem assignare voluerit et hbs. de corporibus ipsorum assignatorum procreatis de domino Rege faciendo servicium feodorum duorum militum et dimidii Et si contingat quod domina Regina supervixerit Petrum et predicta maneria &c. alicui vel aliquibus in vita sua non assignaverit vel si ipse vel ipsi quibus ipsa eadem maneria &c. assignaverit obierint sine hbs. de corporibus suis procreatis vel ipsi heredes de corporibus ipsorum assignatorum obierint sine hbs. de se tunc predicta maneria &c. post decessum domine Regine vel predictorum assignatorum integre revertentur ad rectos heredes Petri tenenda per predictum servicium. Et sciendum est quod si contingat dominam Reginam vivente Petro in fata decedere tunc propter concessionem istam domine Regine et assignatis suis factam non remaneat quin predictus Petrus et heredes sui habeant omnia predicta tenementa de domino Rege per predictum servicium.

[Dorso] Et Johes. Comes Waren' Wills. Marmiun Wills. Bardolf et Jul. uxor ejus Johes. de Haya Thos. de Audeham et Isab. uxor ejus Johes. la Ware et Olimpias uxor ejus Wills. Maufe Rads. Herengot Mauricius de Groum Wills. de Essetis Henr. de Hertefeud Prior de Wilmington Thos. de Ponīges Simo de Echingham apponunt clamium suum Et Robs. Liuet apponit clamium suum. [44° Henry III. Westm' Cras' Animarum. (Divers Counties: File 15. No. 372.) Sussex, Surr'.]

638. Inter Galfrm. de Gates quer' et Willm. Priorem de Lewes deforc' per Willm. de Denecastre pos' loco suo:—De advocacione ecclesie de Cotes; unde assisa ultime presentacionis sum' fuit inter eos:—Galfrs. recognovit &c.:—Et Prior recepit Galfrm. et heredes suos in omnibus beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua. [44° Henry III. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 22. No. 4).]

639. Inter Dionisiam de Norton et Robm. le Mun' filium ejus quer' per Johem. de la Ride pos' loco Dionisie et Robm. de Audham et Joham. ux' ejus deforc':—De triginta et sex acris prati in Wylindon; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Robs. de Audham et Joha. recognoverunt &c., tenendum tota vita utriusque Dionisie et Robti. le Mun', reddendo decem et octo sol' et unum den' ad quatuor terminos scil' ad Natale Domini quatuor sol' et sex den' ad Pascha quatuor sol' et sex den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. quatuor sol' et sex den' et ad festum Sci. Michis. quatuor sol' et septem den': Et post mortem utriusque ipsorum predictum tenementum integre remaneat hbs. Dionisie et Robti. le Mun' tenendum per servicium predictum:— Pro hoc fine Dionisia et Robs. le Mun' dederunt Robto de Audeham et Johe. triginta et sex marcas. [44° Henry III. Westm'. A die Sci. Hillarii in xv dies. (File 22. No. 1).]

640. Inter Willm. fil' Willi. Bardolf et Jul. ux' ejus quer' per Willm. Ios pos' loco Jul. et Thom. Fesaunt imped':—De uno mesuagio sexaginta et tribus acris terre et septies viginti acris pasture in Berlingges; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Thos. recognovit &c., tenendum &c., reddendo unum den' ad festum Sci. Michis.:—Pro hoc fine Wills. et Jul. dederunt Thome unum mesuagium viginti et sex acras terre in eadem villa unde sex acre terre jacent juxta viam que ducit versus Donwyk tresdecim acres terre jacent in illa cultura que vocatur Petfurlong due acre jacent in la Bradeland quinque acre terre et mesuagium jacent in Donwyk; et preterea concesserunt Thome totum illud tenementum quod Thos. de Berling' et Jul. de Berling aliquando tenuerunt in eadem villa et similiter totam illam pasturam que jacet de Lambedik usque ad Castellar' et de Castellar' usque mare inter pasturam ipsius Thome ex parte occidentali et pasturam villanorum Willi. et Jul. de eadem villa ex parte orientali, tenenda tota vita sua, reddendo viginti et quatuor sol' et novem den' ad quatuor terminos scil' ad le Hokeday sex sol' duos den' et quadrantem ad festum beati Petri ad Vincla sex sol' duos den' et quadr' ad festum Sci. Michis. sex sol' duos den' et quadr' et ad festum beati Thome Apostoli sex sol' duos den' et quadr'; Et post mortem Thome predictum tenementum integre revertetur ad Willm. et Jul. et heredes Jul. Et preterea Wills. et Jul. dederunt Thome triginta marcas. [44° Henry III. Westm' A die Sci. Hillarii in tres sept'. (File 22. No. 7).]

641. Inter Johem. de Warrenna Comitem Surrie quer' per Terricum le Flemeng pos' loco suo et Johem. de Farles deforc' per Henr. de Shobyr' pos' loco suo:—De una carucata terre in Ruttingeden; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Johes. de Ferles recognovit &c., tenendam de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Comes dedit Johi. de Ferles et Matild ux' ejus in escambium predicte terre manerium de Tuyning, tenendum &c., reddendo unum par calcarum deauratorum vel sex den' ad festum Sci. Michis. et faciendo inde ad scutagium domini Regis quando evenerit sive fuerit ad plus sive ad minus unum den': Et si contingat quod Matill. supervixerit Johem. de Ferles virum suum et dotem recuperaverit versus predictum comitem vel heredes suos de predicta terra in Ruttyngeden tunc de manerio de Tuyning ad valenciam predicta dotis revertetur ad comitem tenendum tota vita Matill., et tunc post mortem Matill. predicta dos in Ruttyngeden revertetur ad comitem et quicquid comes vel heredes sui tenuerunt in vita Matill. de predicto manerio occasione dotis revertetur ad heredes Matillidis.

[Dorso] Et Walts. le Chaumb'leng apponit clamium suum. [44° Henry III. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv dies. (File 22. Nos. 3 and 5).]

642. Inter Thom. fil' Alani quer' et Alanum de Ponte Roberti imped':—De uno mesuagio et sexaginta acris terre et viginti acris bosci in villa de Ponte Roberti; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Alanus recognovit &c., tenendum de predicto Alano et Alicia ux' ejus tota vita utriusque ipsorum, reddendo quadraginta sol' ad duos terminos scil' med' ad Pascha et alteram med' ad festum Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c. Et post mortem Alani et Alicie Thos. et heredes sui erunt quieti de solutione predictorum denariorum et tenebunt predictum tenementum de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Thos. dedit Alano unum sparvarium sorum. [44° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv dies. (File 22. No. 2).]

643. Inter Robm. Agwylun quer' et Johem. fil' Johis. de Scalariis et Alic. ux' ejus deforc':—De tercia parte manerii de Folkinges; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Johes. et Alic. concesserunt quod predicta tercia pars quam Johes. Pycot et Lucia uxor ejus tenent in dotem Lucie de hereditate Alic. que pars post decessum Lucie debuit reverti ad Johem. et Alic. et heredes Alic. post decessum Lucie remaneat Robto. et hbs. suis, tenenda &c., reddendo unum den' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.; Et preterea Johs. et Alic. remiserunt totum jus quod habuerunt in duabus partibus ejusdem manerii:—Pro hoc Robs. dedit Johi. et Alic. viginti marcas. Et hec concordia facta fuit presentibus Johe. Pycot et Lucia ux' ejus cognoscentibus se nichil juris clamare in predicta tercia parte nisi nomine dotis, et similiter concedentibus se decetero esse intendentes Robto. et hbs. suis de serviciis ad predictam terciam partem pertinentibus tota vita Lucie. [44° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv dies. (File 22. No. 6).]

644. Inter Robm. de Arundel et Alic. ux' ejus quer' et Willm. de Boueneye et Agn. ux' ejus imped':—De uno mesuagio et duabus virgatis terre in Billingeshurst; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. et Agn. recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo unam rosam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robs. et Alic. dederunt Willo. et Agn. triginta et sex marcas. [45° Henry III. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 22. No. 14).]

645. Inter Ricm. de Beyuill quer' et Agn. de Beyuill deforc':—De duabus carucatis terre in Wapenber' et Newbold in comitatu Warr' et tercia parte advocationis ecclesie de Ouinden in comitatu Sussex; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Agn. recognovit &c., tenenda de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Rics. dedit Agn. duas carucatas terre et decem libratas redditus in Waleton et Upton et viginti solid' redditus in Huntedon, tenenda tota vita sua, faciendo capitalibus dominis &c. [45° Henry III. Huntedon. Oct' Purif. Beate Marie. (Divers Counties: File 15. No. 390.) War', Sussex, Huntedon.]

646. Inter Rog. Priorem de Michelham quer' et Willm. Russel et Luciam ux' ejus imped':—De uno mesuagio quaterviginti acris terre et quatuor acris bosci in Hertefeld; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. et Lucia recognoverunt &c., tenendum de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Prior concessit pro se et succ' suis quod ipsi decetero reddent singulis annis Willo. et Lucie tota vita utriusque ipsorum sexdecim sol' ad festum Sci. Michis. et quod invenient eis singulis diebus tota vita utriusque ipsorum tres panes canonici tres panes de secundo pane duas lagenas cervisie conventualis duas lagenas de secunda cervisia duo fercula de coquina sicut canonici recipiunt cum potagio et pitancia quando accidit, et quod invenient eis singulis annis ad festum Sci. Michis. tres carratas feni tres carratas littere et decem carratas busce quelibet carra cum quatuor bobus, et similiter quod invenient eis tota vita utriusque ipsorum mansionem competentem apud Muchelham et unam croftam de tenemento de Kelle jacente juxta portam de Dyker. Concessit eciam Prior quod Wills. et Lucia habeant decetero singulis diebus tota vita utriusque ipsorum pasturam apud Michelham ad sex averia sua propria et sex porcos suos proprios ubique in pastura cum averiis et porcis prioris quietos de padnagio et herbagio ita quod prior et successores sui invenient pastorem sumptibus suis ad predicta averia Willi. et Lucie custodienda in predictis pasturis exceptis defensis scil' curiis eorum in quibus nullam communam pasture habebunt. Et post mortem utriusque Willi. et Lucie Prior et successores sui erunt quieti de solutione predictorum denariorum corrediorum feni littere busce et pasture et predicte mausio et crofta integre revertentur ad Priorem. [45° Henry III. Westm' A die Pasche in xv dies. (File 22. No. 13).]

647. Inter Robm. de Blechinton quer' et Willm. Wymund et Gilbm. de Ferles deforc':—De uno mesuagio et duabus virgatis terre in Thornwyk et Sthorgheton uno mesuagio uno molendino uno virgata et dimidia et octo acris terre in Perham; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit predictum tenementum in Thornwyk et Storgheton esse jus Robti., tenendum &c., reddendo unum den' ad festum Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robs. ad instanciam Willi. concessit Gilbto. predicta tenementa in Thornwyk Sthorgheton et Perham, tenenda tota vita sua reddendo centum sol' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. Et post mortem Gilbti. predicta tenementa integre revertentur ad Robm. et heredes suos. [45° Henry III. Westm' A die Pasche in xv dies. (File 22. No. 15).]

648. Inter Johem. de Wyuill quer' et Ceciliam de Muhaut imped' per Johem. le Messag' pos' loco suo:—De quinquaginta solid' redditus in Walderton; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Cecilia recognovit predictum tenementum cum pertinentiis suis scil' quicquid ipsa prius habuit in eadem villa de hereditate Hug. de Albiniaco quondam comitis Arundell fratris Cecilie cujus una heredum ipsa est ut in villenagiis cum villanis villenagia illa tenentibus et omnibus eorum sequelis esse jus Johis., tenendum &c., reddendo unum par albarum cyrotecarum vel unum den' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit Cecilie unum austurcum sorum. [45° Henry III. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv dies. (File 22. No. 8).]

649. Inter Nichm. vicarium ecclesie de Cocking quer' et Clementem de Cocking et Matill. ux' ejus imped':—De duabus acris terre et duabus acris bosci et dimidia in Cocking; une placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Clemens et Matill. recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo unum den' ad Natale Domini et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Nichs. dedit eis viginti et octo solidos. [45° Henry III. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv dies. (File 22. No. 9).]

650. Inter Robm. le Blund quer' et Clariciam que fuit uxor Rog. Pluket imped':—De uno mesuagio et triginta acris terre in Myddehurst; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Claricia recognovit &c.:—Pro hoc fine Robs. concessit Claricie predictum tenementum tenendum tota vita sua de Robto. et hbs. suis de corpore suo procreatis reddendo unum den' ad Pascha. Et post decessum Claricie predictum tenementum integre revertetur ad Robm. et heredes suos predictos. Et si forte contingat quod Robs. obierit sine herede de corpore suo procreato tunc integre remaneat Rog. fratri Robti. et hbs. suis, tenendum de capitalibus dominis &c. [45° Henry III. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv dies. (File 22. No. 10).]

651. Inter Mathm. de Hasting quer' et Ricm. de la Rokele et Marg. ux' ejus deforc':—De duabus marcatis redditus in Nederfeld; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Rics. et Marg. recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Maths. dedit eis tresdecim marcas. [45° Henry III. Westm' Cras' Beate Marie Magdalene. (File 22. No. 12).]

652. Inter Mathm. de Hasting et Audream ux' ejus quer' et Johem. de Orlauston et Agatham ux' ejus deforc':—De uno mesuagio quadraginta acris terre et sex solid' redditus in Leuelesham et Pley den; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Johes. et Agatha recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo tota vita Matill. que fuit uxor Sampsonis de Leuelesham matris Agathe unum den' infra Oct' Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c. Et preterea concesserunt quod omnia tenementa que Matill. tenuit in dote in eadem villa et in Pleyden Pesemersse Yden Fayrefeud et Cateberwe de Johe. et Agatha de hereditate Agathe die quo hec concordia facta fuit que tenementa post decessum Matill. debuerunt reverti Johi. et Agathe post decessum Matill. integre remaneant Matho. et Audree et hbs. Mathei tenenda simul cum predicto tenemento de Johe. et Agatha et hbs. Agathe reddendo super idem tenementum duas marcas ad predictum terminum et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Maths. et Audrea concesserunt Johi. et Agathe viginti et quinque acras terre in Blakemanneston in comitatu Kanc' scil' quicquid Maths. et Audrea prius habuerunt in eadem villa, tenendas &c., reddendo unum den' ad predictum terminum et faciendo ad wardam castri Douerie et ad scutagium domini Regis quando evenerit quantum pertinet ad tantam terram de eodem feodo in eadem villa. Et hec concordia facta fuit presente Matill. et cognoscente se nihil juris clamare in predicta terra nisi nomine dotis. [45° Henry III. Westm' Cras' Beate Marie Magdalene. (File 22. No. 16).]

653. Inter Johem. la Ware quer' et Galfrm. fil' Rog. de Roeng' et Custanciam ux' ejus deforc':—De viginti acris terre in Beuinden et quadraginta solid' redditus in Yueringeton et Beueringeton; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Galfrs. et Custancia remiserunt &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit eis viginti libras. [45° Henry III. Westm' Oct' Sce. Trinitatis. (File 22. No. 11).]

654. Inter Rogm. de Pageham quer' et Johem. de Orlaueston et Agatham ux' ejus imped':—De undecim acris terre et dimidia et tercia parte dimidie acre terre et tercia parte situs unius molendini tribus sol' duabus denar' et unius (sic) obol' redditus in Leuelesham Gateberwe Pleydenne Pesemersh et Grykes; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Johes. et Agatha recognoverunt &c., et preterea concesserunt Rog. totam illam terram quam prius tenuerunt in Ydenne in comitatu Sussex et quam Danniel le Stabler aliquando tenuit, tenendam, &c., reddendo unum obolum infra Oct' Sci. Michis:—Pro hoc fine Rogs. dedit Johi. et Agathe viginti marcas. [45° Henry III. Westm' A die Sce. Trin. in xv dies. (Divers Counties: File 15. No. 394.) Kanc', Sussex.]