Sussex Fines
1-5 Edward I (nos. 823-867)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

L.F. Salzmann (editor)

Year published

1908

Supporting documents

Pages

88-101

Citation Show another format:

'Sussex Fines: 1-5 Edward I (nos. 823-867)', An abstract of Feet of Fines for the County of Sussex: vol. 2: 1249-1307 (1908), pp. 88-101. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=65785 Date accessed: 22 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

1-5 Edward I (nos. 823-867)

823. Inter Willm. de Breus quer' et Willm. de Eyworth deforc':— De uno mesuagio et dimidia virgata terre in Ifeld; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. de Eyworth recognovit &c., et illud exceptis viginti et octo acris terre et una acra prati quarum decem et octo acre jacent ex orienti parte predicti mesuagii novem acre terre jacent ex parte aquilonali ejusdem mesuagii una acra terra jacet ex australi parte illius mesuagii et predicta acra prati jacet ex parte orienti illius molendini quod vocatur Gyleberdes Mylne ei reddidit et remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. de Breus concessit Willo. de Eyworth predictum molendinum predictas viginti et octo acras terre et predictam acram prati, tenenda &c., reddendo unum den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo forinsecum servicium. Et preterea Wills. de Breus remisit totum jus et clamium quod habuit in annuo redditu quatuor sol' que idem Wills. de Eyworth reddere consuevit Willo. de Breus de illa terra que vocatur Rykewardeslond in eadem villa. [1° Edward I. Westm' Cras' Ascencionis. (File 28. No. 1).]

824. Inter Robm. de Kyngeston custodem hospitalis Beate Marie Cycestrensis quer' et Willm. de Stonham et Joham. ux' ejus deforc':—De quatuor mesuagiis viginti et quatuor acris terre in Cycestr' et in suburbio ejusdem ville et Duneweton; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. et Joha. recognoverunt predicta tenementa esse jus custodis et fratrum et sororum predicti hospitalis, tenenda de capitalibus dominis:—Pro hoc fine custos recepit Willm. et Joham. et heredes Johe. in singulis orationibus que decetero fient in predicto hospitale. [1° Edward I. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv dies. (File 28. No. 2).]

825. Inter Thom. de Warbleton quer' per Ricm. de Bocking pos' loco suo et Edm. de Valle imped':—De uno mesuagio et centum acris terre in Ifeld et uno mesuagio et quinquaginta acris terre in Kingeston juxta Schorham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Edms. recognovit &c., tenenda de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Thos. dedit Edmo. unum sparvarium sorum.

[Dorso] Et Hugo Buscy apponit clamium suum. [1° Edward I. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv dies. (File 28. No. 3).]

826. Inter Alex. le Peleter quer' et Gilbm. Colekyn et Isab. ux' ejus imped':—De una marcata et una denar' redditus in Chyntyng; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Gilbs. et Isab. recognoverunt &c., tenenda &c., reddendo unum den' ad Natale Domini:— Pro hoc fine Alex. dedit eis duodecim marcas. [1° Edward I. Westm' Oct' Sce. Trin' (File 28. No. 5).]

827. Inter Lucam de Ponynges quer' et Ricm. de Sumercote et Matill. ux' ejus imped':—De uno mesuagio quaterviginti et duodecim acris terre in Slaucham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Rics. et Matill. recognoverunt &c., tenenda &c., reddendo unum den' ad festum Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Lucas dedit eis viginti et quinque marcas. [1° Edward I. Westm' Oct' Sci. Martini. (File 28. No. 4).]

828. Inter Willm. de Sywell quer' per Johem. fil' Willi. pos' loco suo et Stephm. fil' Willi. Kynet de Bodyham deforc':—De centum solid' terre in Bodyham Yuehurst Salehurst Westfeld et Penehurst; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Stephs. recognovit &c., et preterea Stephs. concessit Willo. unum mesuagium et unam carucatam terre in Bodyham que Wills. fil' J. le Moyne pater ipsius Stephi. cujus heres ipse est tenuit die quo obiit, tenenda &c., reddendo unum den' ad Pascha, et faciendo capitalibus dominis &c.:— Pro hoc fine Wills. de Sywell concessit pro se et hbs. suis quod decetero reddent singulis annis Stepho. tota vita ipsius Stephi. unam robam precii decem sol' et quinque marcas ad capitale mesuagium ipsius Willi. de Sywelle in Bodyham ad quinque terminos scil' die Lune in sept' Pasche viginti sol' in cras' Nativ' Sci. Johis. Bapte. unam marcam in cras' Sci. Michis. viginti sol' die Sci. Stephani infra Natale Domini unam marcam infra oct' Natalis Domini unam robam; Et post decessum predicti Stephi. Wills. et heredes sui erunt quieti de solucione predictorum. [2° Edward I. Westm' Cras' Purif' Beate Marie. (File 28. No. 6).]

829. Inter Thom. de Audeham et Isab. ux' ejus quer' per Radm. de Thorringes pos' loco eorum et Henr. fil' Gilbti. de Ferles imped':—De uno mesuagio viginti et quatuor acris terre et una acra prati in Exsetes; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Henrs. recognovit &c., tenenda Thome et Isab. et hbs. Thome, reddendo unum den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte.:—Pro hoc fine Thos. et Isab. dederunt Henro. unum sparvarium sorum. [2° Edward I. Westm' Cras' Purif' Beate Marie. (File 28. No. 7).]

830. Inter Willm. de Stokes quer' et Willm. de Elbrigg' imped':— De uno mesuagio et duabus virgatis terre et dimidia et una acra prati in La Grave et Dreyton; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. de Elbrigg' recognovit &c.:—Pro hoc fine Wills. de Stokes concessit Willo. de Elbrugg' et Emme uxori ejus predictum tenementum tenendum Willo. de Elbrigg' et Emme et hbs. quos idem Wills. de ipsa Emma procreaverit reddendo unum den' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.; Et si forte contingat quod Wills. de Elbrugg' obierit sine herede de corpore Emme procreato tunc predictum tenementum post decessum Emme integre revertetur ad Willm. de Stokes et heredes suos tenendum de capitalibus dominis &c. [2° Edward I. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv dies. (File 28. No. 8).]

831. Inter Willm. de Alta Ripa pet' et Johem. . . . kel et Evam ux' ejus ten':—De quadraginta acris terre in Ludegareshal; unde placitum fuit inter eos:—Wills. recognovit predictam terram esse jus Eve:—Pro hoc fine Johes. et Eva concesserunt Willo. predictam terram et quicquid ipsa Eva prius habuit in parochia de Ludegareshal de dono Willi. le Zuche sine ullo retinimento tenenda reddendo unum den' ad Natale Domini et faciendo capitalibus dominis &c.; Et preterea Wills. dedit eis quadraginta et quinque marcas. [2° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 28. No. 9).]

832. Inter Rogm. abbatem de Ponte Roberti quer' per Gabrielem de Teodele pos' loco suo et Nichm. de Lenham imped':—De decem libratis terre in Lambrehurst et centum solid' redditus in Sutton juxta Seford; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Nichs. recognovit &c., tenendum &c., reddendo pro predicto redditu unum par calcarium deauratorum vel sex den' ad Pascha et pro predicta terra dimidiam libram cymini ad eundem terminum:—Et idem Abbas recepit Nichs. et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum. [3° Edward I. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (Divers Counties: File 20. No. 22).]

833. Inter Phm. filium Godefri. le Faucon' quer' et Godefrm. le Faucon' imped' per Hug. la Marchand pos' loco suo:—De uno mesuagio et sex acris terre in Hene; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Godefrs. recognovit &c., tenenda &c., et hbs. de corpore suo, reddendo duos den' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.; Et si contingat quod Phs. obierit sine herede de corpore suo procreato superstite Godefro. filio Godefri. le Faucon' fratre ipsius Phi. tunc tenementum predictum integre remaneat eidem Godefro. filio Godefri. et hbs. suis de corpore suo procreatis; Et si contingat quod Godefrs. filius Godefri. obierit sine herede de corpore suo procreato tunc predictum tenementum integre revertetur ad predictum Godefrm. le Faucon' et heredes suos:—Pro hoc fine Phs. dedit Godefro. le Fauconer unum sparvarium sorum. [3° Edward I. Westm' A die Sci. Hillarii in tres sept' (File 28. No. 10).]

834. Inter Robm. Aguilun quer' per Johem. de Wendlesworth pos' loco suo et Waltm. le Fre de Sadelescumbe et Alic. ux' ejus deforc':— De uno mesuagio et sex acris terre in Edburton; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. et Alic. recognoverunt &c.:— Pro hoc fine Robs. dedit eis sex marcas. [3° Edward I. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv dies. (File 28. No. 11).]

835. Inter Thom. le Waleys quer' et Rogm. le Waleys imped':—De uno mesuagio et duabus carucatis terre in Retherfeld; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Rogs. recognovit &c.:— Pro hoc fine Thomas concessit Rogero predictum tenementum tenendum tota vita ipsius Rogeri reddendo unam rosam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c., et post decessum Rogeri integre revertetur ad Thom. et heredes suos tenendum de capitalibus dominis. [3° Edward I. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv dies. (File 28. No. 12).]

836. Inter Willm. de Alta Ripa quer' et Robm. de Godemere et Joham ux' ejus deforc':—De quindecim solid' redditus in Lotegareshale; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Robs. et Joha. recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo unam rosam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Wills. dedit eis decem marcas. [3° Edward I. Westm' Oct' Sci. Michis. (File 28. No. 17).]

837. Inter Alanum priorem Beate Marie de Suwerk quer' et Willm. Bardolf senr. deforc' per Willm. Spaynel pos' loco suo:—De duabus denar' redditus in Fotescraye et advocacionem ecclesie ejusdem ville; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c., tenenda &c., in puram et perpetuam elemosinam:—Prior recepit Willm. et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua, Et concessit Willo. advocacionem ecclesie de Plumpton in comitatu Sussex et illam remisit. [3° Edward I. Westm' A die Sci. Michis. in xv dies. (Divers Counties: File 20. No. 33).]

838. Inter Johem. Jokyn quer' et Rogm. de Andouere et Matill. ux' ejus imped':—De uno mesuagio in Shorham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Rogs. et Matill. recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo unum den' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit eis centum solidos. [3° Edward I. Westm' Cras' Animarum. (File 28. No. 18).]

839. Inter Johem. Padifer quer' per Willm. de Normanton pos' loco suo et Willm. le Eueske et Isab. ux' ejus imped':—De uno mesuagio in Putteworth; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Wills. et Isab. recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo unam rosam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte.:—Pro hoc fine Johes. dedit eis unum sparvarium sorum. [3° Edward I. Westm' Cras' Sci. Martini. (File 28. No. 20).]

840. Inter Henr. de Dudelyng' quer' et Johem. de Welewes et Matill. ux' ejus imped':—De duodecim acris terre in Dudelyng'; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Johes. et Matill. recognoverunt &c., tenendam Henro. tota vita sua reddendo unum den' ad Pascha pro omni servicio; Et post decessum Henr. predicta terra integre remanebit Willo. fratri ejusdem Henr. tenenda reddendo unum den' ad Pascha pro omni servicio:—Pro hoc fine Henr. dedit eis unum sparvarium sorum. [3° Edward I. Westm' Oct' Sci. Martini. (File 28. No. 14).]

841. Inter Willm. de Stokes quer' et Adam de Fareleye deforc':— De sexaginta et duabus acris marisci quindecim solid' et quatuor denar' redditus in Reuersgraunge Stonford Bukeneye Newelond Westmers Podele Mereleye Ryngeresmers Idenne la More Fareleye Icclesham et Brede, et de tercia parte manerii de Pette; unde placitum convencionis:—Adam recognovit predicta mariscum redditum et terciam partem exceptis decem et septem solid' et octo denar' redditus in eadem tercia parte esse jus Willi. ut illa que habet de dono Ade:—Pro hoc fine Wills. concessit Ade et Johe. uxori ejus predicta mariscum redditum et terciam partem manerii sicut predictum est tenenda Ade et Johe. et hbs. de corpore Ade procreatis de capitalibus dominis &c.; Et si contingat quod Adam obierit sine herede de corpore suo procreato superstite Joha. predicta tenementa integre remaneant Johe. tota vita ipsius et post decessum Johe. integre revertentur ad predictum Willm. si superstes fuerit tenenda de capitalibus dominis &c., tota vita sua, et post decessum Willi. predicta tenementa integre remaneant propinquioribus hbs. Ade tenenda de capitalibus dominis &c. [3° Edward I. Westm' Oct Sci. Martini. (File 28. No. 19).]

842. Inter Godefrm. filium Godefri. le Faukener quer' et Godefrm. le Fauken' imped':—De uno mesuagio sex acris terre et vigenti solid' et sex denar' redditus in Hene; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Godefrs. le Fauken' recognovit &c., tenenda Godefro. filio Godefri. et hbs. suis de corpore suo procreatis reddendo duos den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c.; Et si contingat quod Godefrs. filius Godefri. obierit sine herede de corpore suo procreato superstite Pho. fratre ejus predictum tenementum integre remaneat Pho. et hbs. de corpore suo procreatis tenendum per predicta servicia; Et si contingat quod Godefrs. filius Godefri. et Phs. obierint sine herede de corporibus suis procreato predictum tenementum post decessum utriusque ipsorum integre revertetur ad Godefrm. le Faukener et heredes suos tenendum de capitalibus dominis &c. [3° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 28. No. 13).]

843. Inter Constanciam filiam Godefri. le Faukoner quer' et Godefrs. le Faukoner imped':—De uno mesuagio et sex acris terre in Hene; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Godefrs. recognovit &c., tenenda Constancie et hbs. de corpore suo procreatis reddendo duos den' ad Nativ' Sci. Johis Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c.; Et si contingat quod Constancia obierit sine herede de corpore suo procreato superstite Godefro. filio Godefridi fratre ejus predicta tenementa integre remaneant Godefro. filio Godefri. et hbs. suis de corpore suo procreatis; Et si contingat quod Godefrs. filius Godefri. obierit sine herede de corpore suo procreato superstite Alicia sorore Godefri. filii Godefri. predicta tenementa post decessum Constancie integre remaneant Alicie et hbs. de corpore suo procreatis; Et si contingat quod Constancia Godefrs. filius Godefri. et Alicia obierint sine hbs. de corporibus eorum procreatis tunc mesuagium et terra integre revertentur ad Godefrm. le Fauconer et heredes suos tenenda de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Constancia dedit Godefro. le Fauconer unum sparvarium sorum. [3° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 28. No. 15).]

844. Inter Alic. filiam Godefri. le Faukoner quer' et Godefrm. le Faukoner imped':—De uno mesuagio et sex acris terre in Hene; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Godefrs. recognovit &c., tenenda Alic. et hbs. de corpore suo procreatis reddendo unum den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c.; Et si contingat quod Alic. obierit sine herede de corpore suo procreato superstite Godefro. filio Godefri. fratre ejus predicta tenementa integre remaneant Godefro. filio Godefri. et hbs. de corpore suo procreatis; Et si contingat quod Godefrs. filius Godefri. obierit sine herede de corpore suo procreato superstite Constancia sorore ipsius Godefri. predicta tenementa integre remaneant Constancie et hbs. de corpore suo procreatis; Et si contingat quod Alic. Godefrs. filius Godefri. et Constancia obierint sine heredibus de corporibus eorum procreatis tunc mesuagium et terra integre revertentur ad Godefrm. le Faukoner et heredes suos tenenda de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Alic. dedit Godefro. le Fauconer unum sparvarium sorum. [3° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 28. No. 16).]

845. Inter Godefrm. de Reynham quer' et Johem le Marescall et Isab. ux' ejus imped':—De dimidia virgata terre in Ryngemere; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Johes. et Isab. recognoverunt &c., tenendam &c., reddendo tres sol' ad quatuor terminos scil' ad Pascha novem den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. novem den' ad festum Sci. Michis. novem den' ad Nativ' Domini novem den':—Pro hoc fine Godefrs. dedit eis decem marcas. [4° Edward I. Westm' Oct' Purificacionis. (File 28. No. 21).]

846. Inter Waltm. Peuerel quer' et Radm. le Kete deforc':—De quadraginta acris terre una acra prati et dimidia quatuor acris bosci et quinque solid' redditus in Brayfeld et Fyshflede; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Rads. recognovit &c.:—Pro hoc fine Walts. concessit Rado. predictum tenementum tenendum tota vita sua reddendo unum den' ad Pascha, et post decessum Radi. predictum tenementum integre revertetur ad Waltm. et heredes suos tenendum de capitalibus dominis. [4° Edward I. Westm' Oct' Sci, Johis. Bapte. (File 28. No. 22).]

847. Inter Nichm. de Westden quer' et Johem. Chyld juniorem de Erham deforc':—De uno mesuagio sex virgatis terre et duabus solid' redditus in Erham; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:— Nichs. recognovit &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit Nicho. unum sparvarium sorum.

[Dorso] Et Decanus et capitulus Cycestr' apponunt clamium suum. [4° Edward I. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 28. No. 25).]

848. Inter Thom. de Kingeston et Beatricem ux' ejus quer' et Ricm. de Focy et Isab. ux' ejus deforc':—De medietate unius hyde terre in Ifford; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Thos. et Beatrix recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Rics. et Isab. concesserunt Thome et Beatrici predictum tenementum tenendum Thome et Beatrici et hbs. quos Thos. de ipsa Beatrice procreaverit, reddendo unam rosam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c.; Et si contingat quod Thos. obierit sine herede de corpore Beatricis procreato tunc predicta medietas post decessum Beatricis integre revertetur ad Ricm. et Isab. et heredes Isabelle. [4° Edward I. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 28. No. 23).]

849. Inter Margeriam de Northeye quer' et Mathyam de Hastinges deforc':—De maneriis de Northeye et Bocholte; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Margeria recognovit &c.:—Pro hoc fine Mathyas concessit Margerie predicta maneria cum pertinentiis et illa, excepta tota illa terra que vocatur Northynlandtone, ei reddidit tenenda Margerie tota vita sua reddendo triginta et sex sol' ad duos terminos scil' ad festum Sci. Michis. triginta et quatuor sol' et ad Pascha duos sol' et faciendo inde servicium in wallis et watergangis quod ad predicta tenementa pertinet pro omni servicio, et Mathyas concessit pro se et hbs. suis quod ipsi reddent singulis armis Margerie tota vita ipsius de predicta terra de Northynlandtone decem marcas ad duos terminos scil' med' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et alteram med' ad festum Sci. Michis.; Et preterea Margeria remisit totum jus et clamium quod habuit in annuo redditu centum marcarum in quo Mathyas tenebatur reddere ei de predictis maneriis tota vita ipsius Margerie; Et post mortem Margerie Mathyas et heredes sui erunt quieti de solucione predictarum decem marcarum et predicta maneria integre revertentur ad Mathyam et heredes suos; Et sciendum est quod non licebit Margerie in vita sua facere vastum vel destruxionem de domibus parco villanis sive gardinis que ad predicta tenementa pertinent sed bene licebit Margerie tota vita sua capere in predicto parco rationabilia estoveria sua ad husbote et haybote ad ardenda et claudenda et ad wallas et faldas suas reparandas sine impedimento vel contradicione Mathye.

[Dorso] Wills. Haringaud apponit clamium suum. Et Johes. le Dol apponit clamium suum. Et Alic. de Kaynes apponit clamium suum. Et Herbs. Barre apponit clamium suum. Et Johes. Malemeyns apponit clamium suum. [4° Edward I. Westm' Oct' Sce. Trin. (File 28. No. 24).]

850. Inter Willm. abbatem de Hyde Wynton quer' per Willm. Peuerel pos' loco suo et Willm. Slych et Clariciam ux' ejus deforc':—De uno mesuagio et quadraginta acris terre in Doneketon; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. et Claricia recognoverunt &c.:—Pro hoc fine abbas dedit eis triginta et septem marcas. [4° Edward I. Westm' A die Sci. Michis. in tres sept' (File 28. No. 32).]

851. Inter Stephm. de London quer' et Robm. de Cotham et Joham. ux' ejus imped':—De uno mesuagio et tribus acris terre in Berkhamwyk; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Robs. et Joha. recognoverunt &c., tenenda &c., reddendo unum clavum gariophili ad Pascha et faciendo capitalibus dominis:—Pro hoc fine Stephs. dedit eis octo marcas. [4° Edward I. Westm' Cras' Sci. Martini. (File 28. No. 33).]

852. Inter Sim. de Bamburg' et Clariciam ux' ejus quer' et Alienoram que fuit uxor Henr. de Percy deforc' per Petrum de Acre pos' loco suo:—De uno mesuagio duodecim acris terre et dimidia una acra prati et una acra bosci in Petteworth; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Simo et Claricia recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Alienora concessit eis predictum tenementum tenendum tota vita utriusque ipsorum reddendo tres sol' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Thome Apostoli et alteram med' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo forinsecum servicium, Et post decessum utriusque ipsorum Sim. et Claricie predictum tenementum integre revertetur ad Alienoram et heredes suos. [4° Edward I. Westm' Oct' Sci. Martini. (File 28. No. 30).]

853. Inter Sim. de Bamburg' quer' et Alienoram que fuit uxor Henr. de Percy deforc' per Petrum de Acre pos' loco suo:—De uno mesuagio quinquaginta et quinque acris terre et dimidia duabus acris prati et duabus acris bosci in Petteworth; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Simo recognovit &c.:—Pro hoc fine Alienora concessit Sim. predictum tenementum tenendum tota vita sua reddendo octo sol' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Thome Apostoli et alteram med' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo forinsecum servicium, Et post decessum Simonis predictum tenementum integre revertetur ad Alienoram et heredes suos. [4° Edward I. Westm' Oct' Sci. Martini. (File 28. No. 31).]

854. Inter Ricm. de Keynes quer' per Edm. de Ospreng pos' loco suo et Rogm. de Leukenor et Joham. ux' ejus deforc':—De manerio de Selmeston; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Rics. recognovit &c., tenendum de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Rogs. et Johes. concesserunt pro se et hbs. suis quod ipsi decetero reddent singulis annis Rico. tota vita sua undecim marcas ad duos terminos scil' med' ad Clausum Pasche et alteram med' in Oct' Sci. Michis., Et post mortem Rici. Rogs. et Joha. et heredes Johe. erunt quieti de solucione predictorum denariorum. [4° Edward I. Westm' Oct' Sci. Martini. (File 28. No. 34).]

855. Inter Rogm. abbatem de Ponte Roberti quer' per Gabrielem de Teodele pos' loco suo et Henrm. de Ore et Agatham ux' ejus imped' per Hamonem de la Stocke pos' loco Henr.:—De viginti et quinque acris terre et dimidia in Grykes et Swanemere; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Henrs. et Agatha recognoverunt &c., tenendam in puram et perpetuam elemosinam liberam ab omni seculari servicio:—Et abbas recepit eos in omnes oraciones et beneficia ecclesie sue. [4° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 28. No. 26).]

856. Inter Robm. de Rogate quer' et Johem. de Trobewyk imped':— De uno mesuagio una carucata terre decem acris bosci et quinquaginta solid' redditus in Trobewyk et Hayworthe; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Johes. recognovit &c.:—Pro hoc fine Robs. concessit Johi. et Cecilie uxori ejus predicta tenementa tenenda eisdem et hbs. quos Johes. de ipsa Cecilia procreaverit reddendo unum clavum gariophili ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c., Et si contingat quod Johes. obierit sine herede de corpore Cecilie procreato tunc predicta tenementa post decessum Cecilie integre revertentur ad Robm. et heredes suos. [4° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 28. No. 27).]

857. Inter Robm. de Rogate quer' et Nichm. del Keyne imped' per Johem. de Trobewyk pos' loco suo:—De duobus mesuagiis quatuor virgatis terre septem acris prati uno molendino et sexdecim solid' redditus in Rogate; unde placitum fuit inter eos:—Nichs. recognovit predictum tenementum esse jus Robti. ut illud quod Robs. de Rogate pater predicti Robti. cujus heres ipse est habuit de dono Nichi. de Keyne patris predicti Nichi. cujus heres ipse est et illud remisit:— Pro hoc fine Robs. dedit Nicho. triginta marcas. [4° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 28. No. 28).]

858. Inter Willm. Maufe quer' et Johem. de Aluereston deforc':— De uno mesuagio et una hida terre in Aluereston; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Johes. recognovit &c., et reddidit tenendum Willo. et hbs. suis de Johe. tota vita ipsius Johis. reddendo sexaginta sol' ad quatuor terminos scil' ad Natale Domini quindecim sol' ad Pascha quindecim sol' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. quindecim sol' et ad festum Sci. Michis. quindecim sol' et similariter reddendo singulis septenis tota vita Johis. quatuordecim den' et faciendo capitalibus dominis &c., Et post decessum Johis. Wills. et heredes sui erunt quieti de solucione predictorum denariorum et tenebunt predictum tenementum de hbs. Johis. reddendo unam rosam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c. [4° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 28. No. 29).]

859. Inter Henr. de Tregoz pet' et Dyonisium priorem de Arundel ten':—De advocacione ecclesie de Byllingeshurst; unde placitum fuit inter eos:—Henrs. recognovit &c.:—Et prior recepit eum in omnes oraciones et beneficia ecclesie sue. [4° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 28. No. 35).]

860. Inter Thom. Peuerel quer' et Willm. de Exsete:—De eo quod Wills. acquietaret ipsum de servicio quod Alyenora regina Anglie mater Regis ab eo exigit de libero tenemento suo quod de predicto Willo. tenet in Exsete et Shyrinton scil' de quater viginti et quatuordecim acris terre quinque acris prati uno molendino duabus marcatis redditus et pastura ad ducentos oves et quatuor boves; et unde Thos. questus fuit quod pro defectu Willi. distringebatur quod faceret sectam ad curiam ipsius regine apud Rype de tribus sept' in tres sept' et unde Wills. qui medius est inter eos ipsum acquietare debet; unde placitum fuit inter eos:—Wills. recognovit &c., et concessit pro se et hbs. suis quod ipsi decetero acquietabunt Thom. et heredes suos versus predictam reginam et heredes suos de predicta secta et preterea Wills. concessit pro se et hbs. suis quod ipsi decetero non dabunt vendent invadiabunt nec aliquo alio modo alienabunt tenementum illud quod idem Wills. tenuit in predicta villa de Schyrinton die quo hec concordia facta fuit quominus Wills. et heredes sui habeant sufficiens tenementum in eadem villa de quo possint Thom. et heredes suos acquietare versus predictam reginam et heredes suos de predicta secta:—Pro hoc fine Thos. remisit omnia dampna que dicebat se habuisse occasione predicte distrinctionis usque ad diem quo hec concordia facta fuit. [5° Edward I. Westm' Cras' Purificationis. (File 29. No. 1).]

861. Inter Edm. Comitem Cornubie quer' per Johem. de Batesford pos' loco suo et Johem. de Thenelby et Alic. ux' ejus imped':—De manerio de Bebington; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Johes. et Alic. recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo unum den' ad Pascha:—Pro hoc fine comes dedit eis unum sparvarium sorum. [5° Edward I. Westm' Cras' Purificationis. (File 29. No. 2).]

862. Inter Galfrm. de Pycheford quer' et Godehutham de Wyke deforc':—De medietate manerii de Rumbaldewyk; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Galfrs. recognovit &c.:—Pro hoc fine Godehutha concessit Galfro. et Marie ux' ejus predictam medietatem tenendam Galfro. et Marie et hbs. Galfri. de Godehutha tota vita ipsius Godehuthe reddendo decem marcas ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Michis. et alteram med' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c., et preterea Godehutha concessit pro se et hbs. suis quod totum illud tenementum quod Wills. de Waloynes et Laderena uxor ejus et Nicholaa que fuit uxor Rogi. de Wyk tenuerunt in dotem de predicta Godehutha in Wyke et Manewode die quo hec concordia facta fuit et quod post decessum Laderene et Nicholae debuit reverti ad Godehutham post decessum Laderene et Nicholae integre remaneat Galfro. et Marie et hbs. Galfri. tenendum simul cum predicta medietate manerii de Godehutha tota vita ipsius et post decessum Godehuthe de capitalibus dominis per predicta servicia et post decessum Godehuthe de predictis decem marcis cessabit solucio duarum marcarum ita quod Galfrs. et Maria et heredes Galfri. reddent singulis annis Johe. priorisse de Keleburne et aliis priorissis que ei succedent et ecclesie sue de Keleburn apud Keleburn de predicta medietate manerii pro anima Godehuthe et animabus antecessorum suorum octo marcas ad predictos terminos, Et preterea Godehutha remisit Galfro. et Marie et hbs. Galfri. totum jus quod habuit in omnibus tenementis que fuerunt antecessorum ipsius Godehuthe in comitatibus Sussex Somers' et Cauntebr'. Et Galfrs. et Maria dederunt Godehuthe decem libras. Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Willo. Laderena et Nicholaa et cognoscentibus se nihil juris clamare in predicto tenemento nisi nomine dotis.

[Dorso] Walts. de Wykes apponit clamium suum. Et Wills. Herui de Cicestr' apponit clamium suum. [5° Edward I. Westm' A die Pasche in tres sept' (Divers Counties: File 21. No. 58).]

863. Inter Willm. Pygas de Seford et Joham. ux' ejus quer' et Rogm. priorem de Michelham deforc':—De octo quarteriis frumenti octo quarteriis ordei et quatuor carratis foragii que eis a retro fuerunt de annuo redditu quatuor quarteriorum frumenti quatuor quarteriorum ordei et duarum carratarum foragii que eis debet; unde placitum fuit inter eos:—Wills. et Joha. remiserunt priori et ecclesie sue de Michelham totum jus et clamium quod habuerunt in predicto annuo redditu et predictis arreragiis:—Pro hoc fine Prior dedit eis tresdecim marcas. [5° Edward I. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 29. No. 3).]

864. Inter Gilbm. le Paumer et Alic. ux' ejus quer' et Ricm. de Wylehale et Julianam ux' ejus imped':—De quindecim acris terre in [? Laver]kestrode; unde placitum fuit inter eos:—Rics. et Juliana recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Gilbs. et Alic. concesserunt eis predictum tenementum tenendum Rico. et Juliane de ipsis Gilbo. et Alic. et hbs. de corpore Alic. procreatis tota vita Juliane reddendo unum quarterium frumenti et duo quarteria avene ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Michis. et alteram med' ad Natale Domini pro omni servicio, et post decessum Julie predicta terra integre revertetur ad Gilbm. et Alic. et heredes Alic. predictos, Et si contingat quod Alic. obierit sine herede de corpore suo procreato tunc predicta terra integre remaneat ad rectos heredes Juliane tenenda de capitalibus dominis &c. [5° Edward I. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 29. No. 4).]

865. Inter Robm. de Seynt Cler et Joham. ux' ejus quer' per Johem. de Henton pos' loco eorum et Willm. de Wyntereshulle imped':— De uno mesuagio una carucata terre et medietate unius molendini in Notburn; unde placitum fuit inter eos:—Wills. recognovit &c., tenenda Robto. et Johe. et hbs. Robti. de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robs. et Joha. dederunt Willo. centum marcas. [5° Edward I. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 29. No. 5).]

866. Inter Johem. de Stoke quer' et Willm. de Grymesby et Feliciam ux' ejus deforc':—De uno mesuagio et quindecim denar' redditus in Cycestre; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. et Felicia recognoverunt &c., tenenda de capitalibus dominis &c., et preterea Wills. et Felicia concesserunt Johi. unum mesuagium in eadem villa quod Hamo Mocke aliquando tenuit et illud remiserunt:— Pro hoc fine Johes. dedit eis decem marcas. [5° Edward I. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 29. No. 6).]

867. Inter Petrum filium Walteri le Porter pet' et Johem. de Bathon' ten' per Petrum le Child pos' loco suo:—De una carucata terre in Magefeld; unde placitum fuit inter eos:—Petrus recognovit &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit Petro viginti et quinque marcas. [5° Edward I. Salop' A die Sci. Michis. in unum mensem. (File 29. No. 7).]