Milan
1439

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Allen B. Hinds (editor)

Year published

1912

Pages

4-9

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Milan: 1439', Calendar of State Papers and Manuscripts in the Archives and Collections of Milan: 1385-1618 (1912), pp. 4-9. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=92236 Date accessed: 23 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1439

[1439.]
Cod. I.
104 Sup.
Bibl. Ambrosiana
Milan.
6. Divi Francisci Picolpassi Mediolanensis Archipresulis ad Illustrissimum et litteratissimum Principem Dominum Humfredum Ducem Gloucestrensem. In traductione novissima totius platonice politie Epistola incipit feliciter. (fn. 1)
Cum dudum, Illme. princeps et clarissime domine, pro tui nominis et regiarum virtutum tuarum fama percelebri animus meus ad te inclinatus esset et deditus, ab eo maxime tempore in quo reverendissimus in Christo pater prestantissimus dom. Gerardus Landrianus tunc episcopus Laudensis nunc cumanus amantissimus frater meus ad nos per id temporis dum eram et ego episcopus Papiensis remigravit ab expeditione britanica vel ut est usitatius Anglicana desiderabam fieri vel litteris notus magnitudini tue tueque communicare benignitate. Cujus prefers inter ceteras virtutes insigne nomen. Nihil enim gaudentius sacerdoti nihil desideratius esse debet quam eos qui rerum potiuntur et in quorum potestate est transgredi pictati justitie ac sapientie studiis deditos intelligere ac venerari. Perque sibi ipsis et credite eis reipublice traditur salus. Scriptum est enim Judex Sapiens judicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit. Et civitates inhabitabuntur per sensum prudentum. Expectata igitur opportunitate jam offerente se perlibenter utor. Nam cum ad candidum viglevanum (fn. 2) dilectissimum in Christo filium meum virum quidem bonarum et artium et studiorum humanitatis eruditissimum tam grece quam latine pervenisset te studiorum eorumdem esse diligentissimum atque inter etatis nostre principes unicum simulque desiderasse politicam Aristotelis traducendam e greco in latinum per Leonardum Aretinum eamque cum vertisset te illa fuisse frustratum indoluit admodum indignans ex corde. Quippe qui maxime velut nostri temporis phenix fovendus esset muneribus scientie concupite que quondam in summis principibus ac ducibus frequens claruit unde tibi gloriosius debetur preconium quasi litterarum C. Julii Cesaris, octavi et ceterorum innumerorum Cesarum et principum litteratissimorum olim et sapientie deditorum studiis principi coherendi. Fulget enim semper preclarius ea virtus que parta rarior et difficilior est. Fuit igitur opus pretium memorato candido non arrogantie vel ambitionis sed placendi cupidine tui sublimitati negligentiam comissam elapsamque sponsionem quodam non inferiori impendio restaurare proinde que celestis ingenii philosophi Platonis politiam libris decem digestam in latinum convertere tuoque nomini dicare. Jamque ponens ut aiunt manum ad aratrum ipsius Quintum quasi pregustationem quandam epularum delibares traduxit eumque ad me transmisit quo elegantissimum munusculum ipsum refertum multa et preclara substantia tue sublimitati dirigerem. Cernens itaque ego opus honestate atque utilitate sacratum ad rem publicam bene regendam cujus maxime atque potentissime onus geris tue congruere dignitati et desideriis tuis provinciam hanc desumpsi libens id preclari operis ad te transmittendi velut arram fructus laborum et operum ipsius Candidi secuturorum ad honorem magnitudinis tue, si modo comprobaveris. Comprobatio et enim unius operis incitatio est alterius efficendi. Et muneris acceptio dantis exhilaratio est. Fit namque acutior omnis industria que probatur et prepotentior fit facultas etiam exigua dum munus grate suscipitur. Eoque magis quo et a principe et virtutis principe. Quare clarissime princeps jocunde suscipe queso oblatum sponte Candidi laborem et sum non incertum loco Aretini tibi constitue. Invenies eum ut paucis plura complectar in homini isto abunde quod optasti solatium studiorum tuorum Eo utere et in tuum suscipe. Atque flagitato aliquando post presens opus vertat nomine tuo altius quicquam ex christianorum voluminibus quo fruaris. Quicquid enim jusseris magno animo exequetur et paratum comperies hominem ad omne opus et sacrum et morale ex historia vel doctrina. Ego vero me tue amplitudini juxta prememorata ex corde jam dedi. Multi enim audivi et que me ad hoc maxime inducunt de tua erga reipublice ecclesiastice conservande statum diligentia et caritate et consequentur ad dei servos. Quod proprie principum est et indubitatum eorum salutis inditium. In presentis enim temporis fere quo pro nephas proh malum proh pudor nimiumque dolendum mundus ecclesiasticis conquatitur bellis atque dissidiis, in ecclesiam ipsam Christi opus est virtute tua ad pacem ecclesie. Quedudum ut est apud gloriossimum hieronimum persecutionibus crevit et martiriis coronata est. At postquam ad Christianos principes devenit potentia quidem et divitiis major sed virtutibus minor facta est. Unde cum apud te sit virtus ingensque potestas succurre queso devotissime princeps nutanti seu penelabenti ecclesie demonstra te atque enitere ad ejus reintegrationem et pacem per eam fidem quam professus es domino nostro Jesu Christo. Nihil enim potes in orbe precelsius aggredi neque retributionis et meriti apud altissimum grandius quicquam ne gloriosius quidem vel etiam solo labore et interventione piissima. Utinam mihi sub perpetui carceris clausura obviandi malis imminentibus ecclesie prestaretur facultas. Si quidem omnis pena que in veritate ultro suscipitur in delicias transit et omne durum fit mitius ex affectu. Si quidem et omne tormentum pietatis infallibilis mercatura est apud Deum. Sed o bone Deus ne queo nisi velut peccator et peccatis obsessus pietatem tuam orare pro misericordia quam prestare digneris non expectatis meritis meis et peccantium in te quorum nimis profusus est numerus. Tu vero juva qui potes et vale semper in domino feliciter dignissime princeps. Quem dirigat ipse bonorum omnium equissimus retributor.
Cod. I.
104 Sup.
Bibl. Amb.
Milan.
7. P. Candidi Decembri ad Illustrissimum et litteratissimum principem Dom. Hunfredum Gloucestrensem fratrem serenissimi et invictissimi domini Henrici regis Anglie et Francie super nova traductione totius politie platonice feliciter incipit epistola:
Clarissima apud italos omnes virtutis tuae fama percrebuit princeps illustrissime ita ut ignotam facie tuam excellentiam omnes litterati apud nos viri fama noverint inter quos precipuus tue dignitatis laudator fuit et auctor Reverendissimus pater baiocensis episcopus (fn. 3) vir non solum doctrina litterarum sed humanitate caritate et obsequio mitissimus tuique nominis precipuus amator. Is cum multa de virtute, de humanitate, de prudentia tua nobis retulisset, tum mirum in modum extulit diligentiam et amorem tue claritatis erga studia litterarum. Qua de re profecto gaudent ii, qui bonarum artium studiis solent oblectari, quod etate nostra non omnino extincta sint simulacra principum optimorum. Quippe cum talis Cesar fuerit, talis Augustus, tales multi preclari viri quorum fama est immortalis. Itaque cum multi ex hac gloria amorem tuum certatim appetant, ipse in primis tuam gratiam non verbis tantum sed operibus assequi contendo. Et quidem optimis et dignitate tua dignis. Cum igitur intelligam Leonardum Aretinum, virum grece latineque lingue satis eruditum, Aristotelis politicam, quam tuo nomine vertendam sumpserat, non tue excellentie, sed domini nostri pape et sanctitati dirixisse, statui nomen tuam per se satis illustre non inferiori munere exornare et eximiam laudem tuam penitus extollere. Felicissimi itaque ex graecis litteris traducere incohavi politiam platonis philosophi omnium clarissimi et excellentissimi quam tue dignitati dedicavi. Quoquidem opere, nil utilius nil preclarius te unquam vidisse confiteberis aut legisse et vere nosces non frustra tanti pheri nomen in ore Ambrosii, hieronimi, augustini percrebuisse, non frustra etiam antiquis et eruditis viris fuisse cordi. Nam si eloquentiam quaeris hic lacteus est fons; si sensus, hic splendidus sol vere sapientie, hic denique boni et veri principis tibi formam traddet. Rerum etiam publicarum gubernationem tarn perfecte quam eleganter exponet. Expecto itaque declarari litteris tue dignitatis, an velis me laborem istum sacratissimum in laudem tui nominis assumere ut spero sempiternam, cui me obsequentissimum omni tempore comendo. Vale.
1439.
Feb. 6.
Cod. I.
104 Sup.
Bibl. Amb.
Milan.
8. Illustrissimi et litteratissimi principis Domini Hunfredi Ducis Gloucestrensis ad Dom. Petrum Candidum super oblata traducta epistola et responsiva. (fn. 4)
Ea nobis semper sententia fuit, Candide noster suavissime, tota mente complecti virtuosos illos viros qui nos appeterent et patrocinium nostrum. Quid autem nos facturos credas de te, qui non modo nos et familiaritatem nostrum queras, sed et laudem et gloriam nominis nostri et inter exoptatissima nostra nobis dignum ocium in negociis nostris subministras? Te complectimur diligimus et amamus et pollicemur ita nos curatum ire ut quotidie magis hoc animo tuo gaudeas. Quamobrem fit ut munus tuum libentissime et quam gratissime suscipiamus hortamurque virtutem tuam ad operis maturacionem quod quam jocundissimum nobis erit, illud si quam citissime videbimus, hoc uno nos longe felicem judicantes quod tu totque florentissimi viri grecis et in latinis peritissimi quot illic apud nos sunt nostris temporibus habeantur. Quibus nescimus quid laudum digne satis possit excogitari. Mitto quod facundiam et copiam dicendi priscam illam et priscis viris dignam que prorsus perierat huic seculo renovastis nec id vobis satis fuit, et grecas litteras scrutati estis ut non modo latinis hominibus suavitas et orationis copia non deesset sed philosophos grecos et benevivendi magistros qui nostris jam oblitterati erant et occulti reseratis et eos latinos facientes in propatulum adducitis. Gratum et insuper haberemus aliud si quippiam novi vel alterius cujusvis viri periti per te videremus. Vale et a nobis amari constantissime tene.
De London. 8 idus Februarias.
[1439.]
Oct. 12.
Cod. I.
104 Sup.
Bibl. Amb.
Milan.
9. Illustrissimi et litteratissimi principis Humfredi Ducis Gloucestrensis ad Petrum Candidum de eadem traductione Epistola Secunda.
Ut alias nostris tibi scripsimus, vir suavissime, super omnia gratum nobis fuit quod obtulisti de vertenda nobis nomini nostro Reipublica Platonis idque summo desiderio prestolabamur cum nobis redditus est tue traductionis ejusdem reipublice liber quintus a reverendo in Christo patre domino Archepiscopo Mediolani non inscriptus nostro nomini, quo factum est ut gaudium nostrum quo, pacto remissum sit, donec in hanc sententiam ducti sumus traductionem hanc ideo te nobis non scripsisse quia particula non totum opus animo res mire grata nostro reliquumque magis accensi sumus ut videamus. Qua propter requirimus et hortamur virtutem tuam ut rem nobis conficias totum librum nobis traducas curesque quod integrum librum habeamus. Erit id nobis vehementer gratum proque virili nostra studebimus ut gaudeas amicitiam nostram quesisse. Vale.
4o idus Octobris in nostro manero de …
[1439]
Cod. I.
104 Sup.
Bibl. Amb.
Milan.
10. Petri Candidi Decembri ad Ill. et Litt. principem. Dom. Hunfredum Ducem Gloucestrensem epistola responsiva.
Sicut viatori in estu laboranti amenissarum arborum umbra jocunda est et sibillantis aure mollior procella delectat navigantes et ut siti confectum clarissimi fontis lapsus exhilarat ita mihi jocundissime et amenissime fuere littere tue, princeps illustrissime, quas quidem ut apud divinum poetam legisse memini “non vidisse semel satis est juvat usque morari et conferre gradum et veniendi discere causas” Non enim litteras ipsas sed tuam potius dignitatem tuumque vultum et spirantia ora intueri mihi videor ita expressa in his et quasi viventia cerno simulacra decoris humanitatis splendoris denique ac dignitatis tue; laus igitur deo qui te talem orbi imo etati nostre dedit principem cujus eximie virtutis excellentia ceteris esset ad virtutem adhortatio. Gratulator itaque librum quintum traductionis mee aditum meruisse tue claritatis qui licet nomine tuo minime insignitus sit cum prius omnium in lucem venerit et Johanni Amadeo jurisconsulto prestantissimo sit inscriptus sub tue tamen dignitatis laude requiescet. Equum est enim in conspectu principum commorari illustres viros potissimum scientia eruditioneque prestantes. Nam tua in aula regiisque penetralibus hujusmodi honori sint ac decori quanto magis ut sic dixerim litterarum monumentis tecum sociati laudem afferent immortali fame tue. Quamobrem tuas laudes consequentur ut de sole inquit Cicero alter Veneris alter Mercurii cursus prestantissimi et optimi etatis nostre viri Alphonsus Hispanus Burgensis episcopus honor seculi nostri cui sextum presentis operis adscripsimus, ac Franciscus Pigolpassus Mediolanensis, presul unicum pietatis religionisque preconium, quem ideo traductionis nostre decimo dignum estimavimus ut qui sacra ceremonias omnemque divinitatis cultum religiosissime semper excoluit sacratissimo immortalitatis opere non fraudetur: hoc enim intermistum scribendi genus non insuetum preclaris viris sed a Varrone sapientissimo et doctissimo latinorum omnium frequentatum est. His tribus igitur singulos libros assignavimus. Totam vero celestem politiam consecramus tui tuo nomini quod felix faustumque sit tue immortalitati et perpetue fame regie domus tue majorumque tuorum. Vale princeps illustrissime.
Aug. 31.
Cod. I.
235 Inf.
No. 209.
fol. 106d.
Bibl. Amb.
Milan.
11. Petrus Candidus Illmo. Hunfredo Duci Gloucestrensi. (fn. 5)
Nisi tua dignitas sequentibus litteris clariorem me fecisset te volumina illa recepisse de quibus dubitare videbaris, non mediocri tristicia affligerer anxius aliae perfidiae culpam a me esse subcundam. Nunc autem timor ille in gaudium conversus est. Nam ut arbitror Politiam integram Platonis brevi a me suscipies, quam Scaramuciae Balbo ducali oratori ad te referendam tradidi, qui eum fidus sit, sollicitus, diligens, et amicorum amantissimus, non dubito hac te cura meque simul relevabit. Caeteros quos requiris libros brevi mittam tuae claritati, cui me recomendo.
Ex Mediolano ultimo Augusti.

Footnotes

1 This with the four letters following is taken from a MS. copy of Decembrio's translation of Plato's Republic where they occupy the first four pages. Inside the cover of this volume is inscribed: Codex diligenter conscriptus et antiqui characteris xv ab haeredibus Francisci Cicerei emptus. Hic scriptor fuit Nicolai V magister brevium et Appianum Alexandrinum in Latinum convertit. Felicibus auspiciis Illustrissimi Card. Federici Borrhomai, Archiep. Mediolani Olgialus vidit anno 1603. The MS. consists of 209 folios and at the end there are the 7th and 9th letters here printed, Nos. 12 and 14 below. There are three similar MSS. in existence; Duke Humphrey's original copy, now in the British Museum, Harl. MS. 1705, C. iv. 3 in the Durham Chapter Library, and Lat. 225 in the Munich Royal Library. The whole correspondence has been printed in the English Historical Review, vol. xix, page 509 and vol. xx, page 484. See also Signor Borsa's article on P. Candido Decembrio e l'Umanesimo in Lombardia in Arch. Stor. Lomb., 2nd Series, vol. x.
2 Pietro Candido Decembrio of Viglevano, a well-known humanist, born in 1399, at this time secretary to Filippo Maria Visconti, Duke of Milan. Creighton: Hist. of Papacy, ii, p. 512.
3 Zanone Castiglione, elected Bishop of Bayeux on the 27th December, 1432. He went in 1434 to attend the Council of Basel and became acquainted with Picolpasso, Archbishop of Milan. In 1439 he went to Italy again to attend the Council of Florence.
4 Hallam quotes a portion of this letter, which he has taken at second hand from Sassi, de Studiis Mediolanensibus, page 107. but very incorrectly reproduced. Introduction to the Literature of Europe, vol. i, page 107n.
5 This letter and the six following, Nos. 13–18, are taken from a volume in the Ambrosian Library consisting entirely of Decembrio's letters, inscribed Petri Candidi Epistolae scriptae anno 1476 a Thoma de Caiis, Novarien. They have all been printed in the English Historical Review, vol. xix (1904), pages 509 et seqq., though the editor remarks (on page 512), “There is nothing to indicate the history of this volume.”


<--Previous:
Milan:
1425
Next:-->
Milan:
1440