Milan
1440

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Allen B. Hinds (editor)

Year published

1912

Pages

9-10

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Milan: 1440', Calendar of State Papers and Manuscripts in the Archives and Collections of Milan: 1385-1618 (1912), pp. 9-10. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=92237 Date accessed: 23 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1440

1440.
April 10.
Cod I.
104 Sup.
Bibl. Amb.
Milan.
12. Illustrissimi et litteratissimi principis domini Humfredi Ducis Gloucestrensis ad P. Candidum, super missione librorum politie platonice epistola commendatoria.
Expectatissimas litteras tuas accepimus una cum platonis libris, Candide lepidissime. Quorum quidem adventus adeo carissimus nobis ac gratissimus fuit ut nulla potuissemus affici majori voluptate. Presertim cum id verissimum sit quod scribis, eos maxime dignitatem nostram et decus aspicere. Ex quo tibi maximas habemus gratias habebimus que quoad vitam tuebimur. Que tantum tanquam arduum ac excellentissimum opus nostra causa ac nomine elaboraveris. Unde certum est et nos tua hac opera ac studio, et te etiam non mediocrem laudem et gloriam reportaturum. Sunt enim ejusmodi ut et invitum ad legendum excitarent. Tanta est platonis imprimis gravitas et elegantia, tum etiam orationis tue adeo aptissima interpretatio, ut non possimus recte dicere, cui potissimum magis debeamus, an sibi qui princeps hujus discipline extiterit, an tibi qui sepultam eam ac pene extinctam neglegentia nostra excitari et in lucem efferri pro virili parte studueris. Egregiam quidem ac prestantissimam tibi provinciam deligisti, et que certe nulla unquam poterit etate consumi neque ulla oblivione deleri. Si modo ea vera sunt que a sapientissimis viris traduntur immortalem scilicet esse gloriam virtutis. Legimus eos ac perlegimus. Adeoque nobis jocundissima fuit et eorum lectio, doctrina et gravitas, turn etiam interpretationis tue dignitas ac elegantia ut illud nobis instituerimus seu domi seu militic fuerimus eos nunquam a nostro latere discedere. Que certe si non cum illa divina platonis eloquentia se conferre posset, parum tamen nostra quidem sententia videatur inferior, ut habeamus semper cum quo possimus oblectari ac reliquum vite cursum qui nobis a negociis vacat conquiescere. Sint que nobis quasi comites ac consultores vite degende, ut dicitur agamennoni illi grecorum principi nestoris senis sapientiam extitisse, ac enee nostro achatem illum socium fidissimum. Sicque eodem in loco et platonem ipsum et Candidum intuebimur et admirabimur. Qui non minus certe quam nos ipsi pro dignitate nostra videtur elaborare. Propterea te hortamur tibique persuademus, et si possumus etiam impellimus, ut ad cetera perficienda omnem animum tuum ac studium vertas quo perfectos hos libros contemplemur. Quorum desiderio ac voluptate mirifice affecti sumus. Nec existima quicquam posse nobis afferri gratius quam ea que pertinent ad disciplinam cultumque litterarum. Nos vero habes ac habebis quoad voles, qui semper tuis studiis favebimus, verum livium habemus aliosque prestantis viros, et omnia fere ciceronis opera que reperiantur. Si quid tamen habes egregii, rogamus facias nos etiam participes. Vale.
Ex London, xo die Aprilis, 1439.


<--Previous:
Milan:
1439
Next:-->
Milan:
1441