Milan
1441

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Allen B. Hinds (editor)

Year published

1912

Pages

10-11

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Milan: 1441', Calendar of State Papers and Manuscripts in the Archives and Collections of Milan: 1385-1618 (1912), pp. 10-11. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=92238 Date accessed: 31 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1441

[1441.]
July 1.
Cod. I
235 Inf.
No. 208.
fol. 106.
Bibl. Amb.
Milan.
13. Hunfredus Dux Gloucestrensis Petro Candido salutem.
Recepimus tandem optatissimum munus tuum Platonicae Politie, Candide mi, quo ut sepius ad te scripseramus incredibili quodam desiderio afficiebamur ejus visendi, ut intueri ac contemplari possemus divinam illam divulgatissimam Platonis mentem. Quam quidem non minus ac celeste quoddam sydus et colimus et observamus. Agimus propterea tibi quantas possimus gratias pro tam immortali munere. Volumus et referre ut intelligas non frustra hunc laborem pro nobis suscepisse, majoresque capias deinceps animos nobis hujusmodi in rebus operam praestare cum nulla res sit unde majorem possemus inter assiduas occupationes nostras jocunditatem aucupare. Nos institueramus te centum ducatis annuo stipendio condonare. Et jam id incepissemus efficere nisi nos intercepisset quaedam quasi suspitio principis tui ne fortasse in aliam partem acciperet officium nostrum, et dum tibi prodesse conaremur obessemus. Voluimus propterea id tibi prius significare ut sive hac via sive alia quavis meliori nos aestimes tibi complacere posse id nobis tuis litteris confidentissime declares. Non pro viribus enitemur ut officio nostro minime defuisse videamur. Recepimus etiam ea novem librorum volumina quae scribis tuis litteris ad nos misisse, quae itidem nobis gratissima fuerunt. Expectamus reliquos maxima cum aviditate. Qui si applicuerint tibi confestim significabimus. Sed in primis Ciceronem de productione et creatione mundi, Aulumgelium perfectum, Cerelium de natali die, Apuleum de magia et ipsius libros floridorum, Collumellam de agricultura, Vitruvium de architectura, et librum illum de totius imperii Romani dignitatibus et insignibus, Pomponium Melam, et Ptolomei Cosmographiam, et librum de omnibus imaginibus caeli, et Sexti aut Festi Pomponii de vocabulis. Hos cum in primis desideramus, si etiam praemiseris, jocundiori animo accipiemus et potissimum si emendati accesserint. Vale.
Ex Londonio, primo Kal. Julii.
[1441.]
Cod. I.
235 Inf.
No. 216.
fol. 108d.
Bibl. Amb.
Milan.
14. Petri Candidi Decembri Illustrissimo Hunfredo, Duci Gloucestrensi. (fn. 1)
Habes tandem mea opera Platonis libros quos optasti, Princeps Illustrissime, sic fideliter interpretatos a me ut claritas in primis tua et virtus merebantur. Quid enim amplius cuperem quam dignitati tuae prius satisfacere, dein famae meae quae eo clarius evasura videbatur, quo diligentius spectaretur? Quippe que illustria sunt latere nullo modo possunt. Quod si praesentium livor quidpiam ex studiis nostris laeserit secusve momorderit, venient qui sine arrogantia judicent sive invidia et Platoni nostro tum nobis laudes condignas referant. Nunquam virtus premio suo defraudata est: his igitur nos animum adjecimus nec pusilla hac et brevi aetate deliniti in aevum gloriam nomenque digessimus; paucorum nempe judicare est, carpare multorum. Si qua autem a nobis aut licentius repetita aut incultius perscripta videbuntur, ignoscendum curae ac diligentiae nostrae reor, quae a Platonis voluntate nullo lenocino discedere praesumpserit aut illius auctoritati quicquam anteferre, qui non modo quid diceret, sed quid sentiret elaborare visus est. Tu vero quam amplissimum munus a nobis habes, et tua sapientia virtuteque dignissimum, quale nullum praesens aetas ostensura est, et ventura tempore posteritati diutius commendabunt. Vale immortalis Princeps.

Footnotes

1 This letter is also at the end of MS. Cod. I. 104 of the Ambrosiana Library.


<--Previous:
Milan:
1440
Next:-->
Milan:
1443