Milan
1443

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Allen B. Hinds (editor)

Year published

1912

Pages

11-12

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Milan: 1443', Calendar of State Papers and Manuscripts in the Archives and Collections of Milan: 1385-1618 (1912), pp. 11-12. URL: http://british-history.ac.uk/report.aspx?compid=92239 Date accessed: 02 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1443

[1443.]
July 15.
Cod.I.
235 Inf.
No. 66.
fol. 38d.
Bibl. Amb.
Milan.
15. Hunfredus Gloucestrie Dux Petro Candido, salutem.
Nuper ad nos litterae tuae delatae sunt, Candide mi, xii. Kal. Junias scriptae, quibus nobis significavisti, nonnullos libros ad nos misisse, de quibus antea ad te scripseramus optime recepisse, praeter eos quos hisce in litteris tuis commemoras, viz. Catonem et Varronem de agricultura, Lucium Florum cum alio Epitomate, id est Livium, et Phisicam Plinii cum illis tuis declamationibus de quibus scribis, cum adhuc minime attigerint littus nostrum. Sed speremus eos quoque in brevi affuturos, nec unquam deesse nobis fidem et diligentiam tuam quam non modo cognitam sacpius sed saepius etiam perspectissimam et probavimus et sensibus. Hec est ut tuis in litteris ad nos scribis, cum neminem adhuc noverimus que tuum erga nos offitium non summe laudarit. Quinimmo admiramur plurimum quod in eam nescimus quo pacto suspicionem incideris, nec existimes nos quoque et mente et cognitione rerum humanarum participare nec ea perspicere quæ facile quis perspicere posset, cum libri tui hujusmodi sint ut per so quales sint facile indicant, sintque et omnium conspectu dignissimi et auctoritate probandi; propterea te hortamur tibique persuademus, ut ea quae coepisti via bono animo contendas neque terrearis vanis rumoribus, quibus nec nos nunquam facile aures praebuimus, non tantum conjecimus animum, cum percipere potueris ex frequentissimis litteris nostris quanti faciamus officium tuum. Idque ut et facilius cognosceres, decreveramus tibi annuum stipendium centum viz. ducatorum, nisi timuissemus ne in aliquam suspicionem te conjecissemus cum principe tuo, et officio in te nostro potius offenderemus quam juvaremus ut in superioribus litteris nostris tibi significavimus, cupientes maxime tuum in hac re prius animum cognoscere. Deinceps igitur nec amplius pertimescas hujusmodi rumores et quod tua in re nos judicabis facturos facile impetrabis. Vale.
Ex Granico diversorio nostro idibus Julii 1444 (sic).
1443.
Aug. 1.
Cod. I.
235 Inf.
No. 67.
fol. 39.
Bibl. Amb.
Milan.
16. Hunfredus Gloucestrie Dux Petro Candido, salutem.
Etsi superioribus litteris nostris tibi significaverimus ea quatuor volumina quae scribis postremo ad nos misisse nondum ad manus nostras pervenisse, demum tamen cum ea recepimus instituimus tibi ut politici fueramus eorum ad nos adventum significare, cum vix tandem longam anni unius expectationem ut arbitramur ad nos delati sunt. Quod nescimus si aut viarum difficultate factum sit aut potius mercatorum negotio quod magis existimamus: propterea vellemus te deinceps admonitum esse ne quid amplius eisdem mercatoribus committas quod ad nos deferri oporteat, cum parum diligentes sint in rebus nostris; tuam vero diligentiam laudamus approbamusque tum in mittendis, tum etiam in apparandis libris, cum nobis videatur omne tuum animum curam et diligentiam ad id conjectum esse. Vale.
Ex Placentia diversorio nostro Kal. Augusti 1444 (sic).


<--Previous:
Milan:
1441
Next:-->
Milan:
1444